List of exempla

OS = [Osvaldus de Lasko]: Sermones de sanctis Biga salutis intitulati. Hagenau 1499. (CIH1 2485, HC *9055) Bibl. nat. Inc. 1030.


OS002_E01 - Tertio hoc idem probemus revelatione, legitur enim in Vitas Patrum, quod quidam patrum vidit in spiritu, quod religiosi viri eandem gratiam consequantur, sicut baptizati.

Keywords: in spiritu videre, religiosi viri, baptizati

Reference: legitur in Vitas Patrum

Location: 002. c. 10.


OS003_E01 - Unde Diogenes, de quo refert Hieronymus et Seneca, quod fuit maximus mundi contemptor ita, quod tantum baculum et ciphum seu picarium habuit, cum quo ad fontem bibebat. Cum autem semel vidisset hominem manibus bibentem, ciphum suum fregit dicens: "Nesciebam, quia natura mihi hoc praestitisset isto carere adminiculo".

Keywords: mundi contemptor, baculus, picarium, ciphum, manibus bibere, natura, Diogenes

Reference: Hieronymus et Seneca

Location: 003. c. 07-08.


OS003_E02 - Is [Diagones] enim nolebat in civitatibus habitare, nec domum habere, sed in deserto, in quodam morabatur dolio ita, quod in aestate umbram et in hieme solem habebat, quia in aestare fundum soli opponebat, in hieme vero os dolii ad solem volvebat. Cum autem Alexander in venando ad eum veniens et consistens ante eum umbram sibi faceret, dixit ei: "Vellem, ut mihi non auferres, quod mihi dare non potes." Quod imperator intelligens ad aliam partem divertit dicens se mirari, quod non videbatur potestatem eius timere. Cui ille respondit: "Potentiam tuam non timeo, quia aut est praeterita, aut praesens, aut futura. Illa, quae est praeterita, praeteriit et non est. Futuram potentiam non timeo, quia incerta est, nec praesentem, quia modica est et cito transitoria." Cum autem qui astabant in eum, vellent irruere, praecipit, ne quis eum tangeret dicens: "Homo dei est, qui propter potentiae timorem veritatem non tacet."

Keywords: desertum, umbra, aestas, potentia praesens, praeterita, futura Diogenes, Alexander imperator

Reference: Hieronymus et Seneca

Location: 003. c. 07-08.


OS003_E03 - [De Socrate:] Petrus piscator erat, dives non fuerat, cibos manu et arte quaerebat, et tamen loquitur confidenter: "Dimissimus omnia." Et quia non sufficit tantum relinquere, adiungit, quod perfectum est: "Et secuti sumus te, fecimus, quod iussisti, quid ergo dabis nobis praemii?" Iesus autem dixit illis: "Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes XII iudicantes, XII tribus Israel." (Mt 19,28) Non dixit tantum: qui reliquistis omnia, hoc enim et Socrates philosophus fecit, qui dum Athenas philosophandum pergeret, magnum pondus auri proiecit in mare dicens: "Mergam te, ne mergar a te." Haec tamen mersio nihil profuit ad aeternam beatitudinem.

Keywords: piscator, omnia dimittere, XII tribus Israel, Petrus, Socrates, aurum, mergere

Reference: Hieronymus in homelia

Location: 003. c. 08


OS004_E01 - Socrates, dum Athenas pergeret magnum pondus auri proiecit in mare dicens: „Mergam te, ne mergear a te.”

Keywords: mergere, aurum, Socrates

Reference:

Location: 004. c. 04-05


OS004_E02 - Diogenes reliquit omnia bona sua, et ut virtuosus esse possit, nihil praeter craterem secum in heremum portans ad bibendum aquam, et dum is videret quendam manu lambentem aquam, confregit vas dicens: „Nescivi, quod natura huic necessitati subvenisset.”

Keywords: crater, natura, manibus bibere, Diogenes

Reference:

Location: 004. c. 05.


OS004_E03 - Marianum episcopum verbis, quibus vales excita, quia eum obdormivisse suspicor. Die ergo illi, ut cum loco et mentem mutet, nec tibi credat solam lectionem et orationem sufficere, sed largam manum habeat. Necessitatem patientibus concurrat, alienam inopiam suam credat, quia si hoc non habet, vacuum nomen episcopi tenet.

Keywords: obdormire, larga manus, necessitas, inopia, Marianus episcopus

Reference: Gregorius et habetur LXXXVI.dist. c. „Fratrem nostrum”

Location: 004. c. 11.


OS004_E04 - Et propterea beatus Nicolaus in statu pontificali in hoc opere misericordiae totaliter se exercebat, sicut patet, tempore famis quid fecereat, dum triticum de navibus petiterat, quaere in legenda!

Keywords: status pontificalis, fames, triticum, beatus Nicolaus

Reference: Legenda aurea

Location: 004. c. 11.


OS004_E05 - Beatus Nicolaus est magnus in misericordia in statu supernali, id est in caelo, quia ipse inde multis supplicantibus impetrat misericordiam. Cuidam ex misericordia filium impetravit, cuiusdam filium a diabolo necatum resuscitavit, quibusdam sanitatem obtinuit, ut patet in legenda.

Keywords: misericordiam impetrare, supplicantes, filius, sanitas, beatus Nicolaus

Reference: Legenda aurea

Location: 004. c. 11-12.


OS005_E01 - Aliquis pauper, qui aliquem offendit, tempus observat, quo magis dispositum ad placandum inveniat.

Keywords: pauper, aliquem offendere, tempus observare

Reference:

Location: 005. c. 02.


OS005_E02 - Nam apud quamlibet nationem unum peccatum magis abominabile videtur, etiam si sit minoris culpae. Sicut apud milites maximum peccatum est torneamentum, apud negociatores defraudatio socii, apud cives adulterium. Cur hoc? Quia sic consueverunt.

Keywords: quaelibet natio, abominale, miles, torneamentum, negatiator, defraudatio, conuescere, adulterium

Reference:

Location: 005. c. 08


OS005_E03 - Hieronymus in Epistola ad Laetam ponit exempla de lana intincta et testa recente. Lana enim semel intincta retinet colorem et testa saporem, unde dicit: Nulla alia causa difficultatem bene faciendi facit, quam sola consuetudo vitiorum.

Keywords: lana intincta, testa recens, color, sapor

Reference: Hieronymus in Epistola ad Laetam

Location: 005. c. 10.


OS005_E04 - Unde legitur de ipso [beato Nicolao], quod natus ex patre Epiphano et matre Iohanna, quem cum sancti parentes in primaevo iuventutis flore genuissent, deinceps continentur viventes coelibem vitam duxerunt. Hic prima die, dum balneretur, erectus stetit in pelvi. Insuper quarta et sexta feria tantum semel ubera sugebat. Sanctus autem iuvenis aliorum iuvenum devitans lascivias ecclesiarum potius terebat limina, et quidquid ibidem de Sacris Scripturis intelligere poterat, memoriter retinebat.

Keywords: [beatus Nicolaus], Epiphanus, Iohanna, coelebs vita, balnare, erectus stare, ubera sugere

Reference:

Location: 005. c. 11.


OS005_E05 - Ista omnia praedicta bene considerabat et ita faciebat beatus Nicolaus seminando opera iustitiae. Unde legitur de eo, quod parentibus suis defunctis cogitare coepit, qualiter tantam divitiarum copiam ad laudem Dei erogaret. Tunc quidam convicaneus suus satis nobilis tres filias suas virgines ob inopiam prostituere cogitur, ut earum infami commertio aleretur. Quod perpendens sanctus Nicolaus scelus abhorruit et massam auri per fenestram nocte proiecit clam, clamque recessit. Mane surgens homo et inveniens massam auri Deo gratias agens primogenitae nuptias celebravit. Non multo post famulus Dei simile peregit opus misericordiae, et ille iterum secundae filiae nuptias celebravit. Post paucos vero dies duplicatam auri massam in donum proiecit hominis. At ille ad sonitum excitatur e Nicolaum fugientem insequitur dicens: "Siste gradum, teque meo ne subtrahas aspectui!" Sicque accurrens Nicolaum hunc esse recognovit Mox humi prostratus volebat osculari pedes eius, quod ille refugiens ab eo exegit, ne eum de hoc publicaret in vita.

Keywords: beatus Nicolaus, seminando, tres virgines, inopia, massa auri, per fenestram proiacere, nuptiae, opus misericordiae, pedes osculare

Reference:

Location: 005. c. 13.


OS006_E01 - Hieronymus in sermone de asspumptione ait: Ante sane uterus Virginis quamvis mundus, quamvis inpollutus et alienus a contagione peccati, quamvis sanctus, tamen adhuc utilitate humanitatis inducitur. Ac si lana candidissima a suo colore dealbata, ad quam sane cum accessisset Spiritus Sanctus, quasi ipsa eademque lana cum inficitur sanguine conchilii vel muricis, utitur in purpuram.

Keywords: uterus Virginis, lana dealbata, color, conchillus, muri, purpura

Reference: Hieronymus in sermone de asspumptione

Location: 006. c. 02.


OS006_E02 - Tertio Virginis Mariae immaculatam conceptionem probemus exemplis. Refert enim Henricus de Hassia, quod anno Domini MCCCLXX quidam doctor ordinis praedicatorum, Paulus nomine cum in ecclesia Craccoviensi praedicaret contra immaculatam Virginis conceptionem, in medio sermonis cecidit et obmutescens diem clausit extremum. Item in regno Arragoniae quidam frater ordinis praedicatorum reperiens unum daemoniacum adiuravit, ut declararet sibi unum bonum dubium, scilicet si Beata Virgo fuit in originali peccato concepta. Qui fortiter exclamans dixit: "Vae, vae, vae illis, qui festum Beatae Virginis non celebrant et malum de Virgine dicunt." In provincia Aequitaniae quidam religiosus praedicabat in festo conceptionis, afferens etiam in omni praedicatione, quod Beata Virgo fuit in originali peccato concepta, sed peracta praedicatione venit quidam lupus et coram omnibus suffocavit eum. In eadem provincia in conventu fratrum minorum quidam frater praedicabat contra praefatam conceptionem, sed ipso descedente et volente celebrare super altare, in quo erat imago Beatae Virginis sculpta de marmore, quae statim [os 006. c. 08.] vultum retroverit a fratre, et sic imago permanet usque hodie. Frater autem statim factus est caecus et exclamans dixit: "O Virgo Benedicta, redde mihi visum et praedicabo oppositum!" Factoque voto sanus factus est.

Keywords: Paulus doctor praedicatorum, ecclesia Craccoviensis, immaculata Virginis conceptio, obmutescere, regnum Arragoniae, maalum de Virgine dicere, provincia Aquitaniae, festum conceptionis, lupus, imago Beatae Virginis, sufocare, vultum retrovertere, caecus

Reference: Henricus de Hassia

Location: 006. c. 08-09.


OS006_E03 - Quarto immaculatam Virginis conceptionem probemus revelationibus. Nam legitur in legenda de Helsino abbate, quod Beata Virgo eidem apparuit et de periculo maris liberavit sic, quod festum eiusdem conceptionis semper celebret, ut patet in Legenda.

Keywords: immaculata Virginis conceptio, Helsinus abbo, periculum maris

Reference: Legenda Aurea

Location: 006. c. 09.


OS006_E04 - Item frater Matheus de ordine praedicatorum interrogavit Beatam Brigidam dicens: "Interroga filia Beatam Virginem et dic mihi, si in originali peccato fuit concepta!" Cui sancta Brigida respondit: "Semel" - inquit - "interrogavi ipsam et dixit mihi: Concepta - ait - sum ex Ioachim et Anna sine originali peccato."

Keywords: frater Matheus, beata Brigida, peccata originalis, Ioachim, Anna

Reference:

Location: 006. c. 09.


OS006_E05 - Ad idem legitur, quod tempore Karoli regis Francorum clericus quidam, ordine levita Germanus regis Hungariae devotus Beatae Virgini, cuius horas singulis diebus dicere consueverat, qui parentum consilio nubere volens, et accepta a presbitero nuptiali benedictione celebrata etiam missa recordatus, quia Beatae Virginis horas non persolvisset, sponsam domum mittens et omnes alios licentians iuxta altare solus remansit. Cumque in horis hanc antiphonam diceret: Pulchra es et decora, subito apparuit ei Beata Virgo, cui duobus angelis dexteram et laevam tenentibus dicit ei: "Si ego pulchra sum, quid me dimittis et alia accipis? Numquid ego sum pulchrior illa? Vidisti umquam tam pulchram?" Cui ille: "Domina mi, pulchritudo tua omnem pulchritudinem [os 006. c. 09.] excellit. Quid ergo vis, ut faciam?" At illa: "Si sponsam carnalem amore mei dimiseris, me sponsam in caelo habebis, et si festum conceptionis meae sexto idus Decembris celebraveris, in regno Filii mei laureatus eris." His dictis Domina disparuit. Clecicus vero domum redire nolens habitum monachi in quadam abbatia suscepit, inde post exiguum tempus Aquiliae episcopus patriarcha est ordinatus. Diem praedictum quousque vixit, solemniter celebravit.

Keywords: tempus Karoli regis, Rex Hungariae, Beatae Virginis hora, antiphona, pulchritudo, sponsa carnalis, sponsa in caelo, idus Decembris, visio Beatae Virginis

Reference:

Location: 006. c. 09-10.


OS008_E01 - Iudicum XVI.: Dum Dalida abrasit septem crines Samsonis et fecit eruere oculos eius, (Idc 16,19) id est carnis amor aufert dona Spiritus Sancti ab anima et insuper excaecat.

Keywords: Samson, Dalida, crinis, oculus

Reference: Iudicum XVI., Idc 16,19

Location: 008. c. 03.


OS008_E02 - Exemplum ponit Augustinus de cithara, lyra et manu tangente, et tamen solum lyra facit sonum.

Keywords: cithara, lyra, manus tangens, sonum facere

Reference: Exemplum ponit Augustinus

Location: 008. c. 09.


OS009_E01 - Unde cum Abraam rogaret angelum, ne subverteret Sodomam, Gen. XVIII., angelus dixit ei: Si invenero in Sodomitis quinquaginta iustos, Sodomam non subvertam, etiam si decem iustos inveniam, non subvertam. (Cf Gn 18,26-32) Ecce quanta est utilitas bonae societatis.

Keywords: Abraam, angelus, Sodoma, iusti, iustos invenire

Reference: Gen. XVIII., Cf Gn 18,26-32

Location: 009. c. 04.


OS009_E02 - Omnibus igitur consulendum est sicut angelus consuluit Loth, Gen. XVIII.: Surge, ne pereas in scelere civitatis [os 009. c. 04.] huius, (Cf Gn 19,15) id est mundi.

Keywords: Loth, angelus, scelus civitatis

Reference: Gen. XVIII., Cf Gn 19,15

Location: 009. c. 04-05.


OS009_E03 - Sic legitur de quodam rustico Pichuldo nomine, quod dum in ecclesia eligerentur apostoli sorte, quis quem eorum veneraretur specialius iuxta doctrinam Caelestini papae, qui dicit in sermone, quod unusquisque fidelium aliquem apostolorum sorte eligat, cuius laudibus iugiter deserviat. Et huic advenit nomen sancti Thomae, qui proiecit cartam cum indignatione dicens: Nolo hunc dubitantem habere, sed unum de dignioribus. Cumque carta secundo et tertio eadem ei evenisset, dixit: Si alium habere non possum, nec huic servire volo. Plebanus autem propter laici simplicitatem dixit: Vadi Hierusalem et ibi potiorem invenies, quod et rusticus promist. Cumque cives de parochia illuc ire disponerent, ille quoque licentiatus ab uxore profectus est cum illis. Cum in mari laborarent navigando ventum validum, contrarium habuerunt ita, ut iam paene de vita desperarent. Invocant divinum auxilium, sortem mittunt pro cuius culpa tanta tempestas est suborta, et sors cecidit super ipsum rusticum, quem ligaverunt super asserem et in mare proiecerunt et statim tranquillitas est secuta. Nocte igitur venit sanctus Thomas ad ipsum dicens: Velles illum venerari, qui te liberaret et perduceret in Hierusalem? Cui ille: O, quam libenter. Et accepta manu duxit ad quandam villam dicens: Vade et mane in civitate pervenies et invenies, quod desideras. Recedensque ab eo, non ei indicavit, quis esset. Ipse vero ingressus civitatem omnia loca sancta perlustrabat, et elapsis duabus hebdomadis venerunt socii, et invenientes eum gavisi sunt, eiusque liberationis causam cum didicissent, Deum glorificaverunt. In vigilia autem paschae sociis recedentibus ipse propter festum remansit. Cumque postea currendo festinaret, ut ad eos perveniret, vidit a tergo unum in albis equitantem, qui eum salutavit pie et quo tenderet, requisivit. Et ille cum enarrasset, dixit ei equites: Longe - inquit [os 009. c. 06.] - sunt, sed veni, ducam te ad tuos. Et ille sedit in equo retro equitantem, cui dixit: Domine mi, vellem libenter nomen vestrum scire, ut de benefitiis scirem grates referre. Cui ille: Exspecta, quousque veniemus ad notos tuos, quia sero est, et postea scies, quis ego sum. Cui tandem dixit: Descende et vade ad villam et invenies notos tuos, et accipe iam caedulam illam et in illa nomen meum invenies. Laicus vero ire cepit ad pueros pascentes porcos, qui videntes eum agnoscunt et ei occurrunt. Ille autem admirans ait: O, boni pueri, quis vos ultra mare duxit, credebat se ultra mare fore. Cui pueri: Nos non ivimus ultra mare, sed sumus in villa, et currunt pueri et nunciant uxori eius adventum. Sed illa indignata nec ei occurrit credens, quod non fuisset Hierosolymis. Alii sibi occurrunt requirentes, ubi socios dimiserit, quibus omnia secum facta refert, sed non est, qui credat. Caedulam dat plebano, qui cognovit illam fore, quam tribus vicibus proiecerat et ait: Ecce quem tu honorare noluisti, ipse tecum misericordiam fecit. Quod audiens dixit: Sanctus Thomas dignissimus est omnium sanctorum, en limina ipsius visitabo. Quo peracto interim socii reversi sunt, qui testimonium perhibeant de omnibus ipsius gestis, et quo din vigilia paschae Hierosolymis ipsum dimisissent. Et dum sic referent, venit ille laicus, et ab omnibus reverenter suscipitur, et exinde celebritas sancti Thomae per totam illam provinciam in magna reverentia habebatur et colebatur.

Keywords: rusticus, Pichuldus, laicus, honorare Sanctum Thomam, plebanus, Hierusalem, pascha, mare, auxilium Sanctae Thomae, nomen Sanctae Thomae, caedula, reverentia Sanctae Thomae

Reference: legitur

Location: 009. c. 06.


OS009_E04 - Nam dicitur Lu. ultimo, quod duo discipuli euntes in Emmaus cognito Domino in fractione panis, redierunt in Hierusalem [os 009. c. 07.] et invenerunt congregatos undecim, (Lc 24,13-33) inter quos oportet, quod numeretur Thomas, quia Iudas iam perierat.

Keywords: discipuli, Emmaus, Iesus, Hiarusalem, fractio panis

Reference: Lu. ultimo Lc 24,18

Location: 009. c. 07.


OS009_E05 - Sed hoc dictum est contra textum evangelicae veritatis, ubi legitur, Ioha. XX., quod Mariae Magdalenae apparuit in forma hortulani, (Ioh 20,15)

Keywords: Maria Magdalena, apparitio Domini, informa hortulani

Reference: Ioha. XX. Ioh 20,15

Location: 009. c. 10.


OS009_E06 - et Lu. ultimo: Discipulis euntibus in Emmaus in forma peregrini, quem aestimabant esse peregrinum ex forma vestium.

Keywords: discipuli, Emmaus, peregrinus, forma vestitum

Reference: Lu. ultimo, Lc 24,18

Location: 009. c. 10


OS011_E01 - Homo autem de honore naturaliter gauder sic legitur de Tito, quod cum audisset fratrem suum Vespasianum in obsidione Hierusalem electum in imperatorem, incidit prae gaudio in infirmitatem. Sic nos quoque debemus gaudere, quia non in imperatorem terrenum sumus per hanc Christi nativitatem electi, sed in filios Dei.

Keywords:

Reference:

Location:


OS012_E01 - Haec verba, carissimi dicebat strenuus Christi miles, beatus videlicet Stephanus, dum perfidi Iudaei in concilio ei calumniarentur per falsos testes eum occidere volentes, ut patet in Actibus Apostolorum.

Keywords: sanctus Stephanus protomartyr, Iudaei, perfidi, testes falsi

Reference: ut patet in Actibus Apostolorum, Act 7,56

Location: 012. c. 02.


OS012_E02 - Unde compatiens miseriis Iudaeorum dicebat: Domine, ne statuas illis hoc peccatum! (Act 7,60)

Keywords: sanctus Stephanus protomartyr, Iudaei, oratio pro Iudaeis

Reference: Act 7,60

Location: 012. c. 02.


OS012_E03 - Primi sunt fortes, qui resistunt fortiter inimicis, non tamen vincunt. Sicut Iudas Machabeus fortiter inimicis restitit, non tamen vincere valuit, sic illi spiritualiter fortes sunt, qui resistunt passionibus suis, non tamen omnes expugnare possunt.

Keywords: Iudas Machabeus, fortis, inimici, corporaliter fortis, fortitudo

Reference:

Location: 012. c. 03.


OS012_E04 - Secundi sunt fortes, qui non solum resistunt inimicis, sed etiam superant, sicut Gedeon.

Keywords: Gedeon, corporaliter fortis, inimici, fortitudo, vincere

Reference:

Location: 012. c. 03


OS012_E05 - Tertii sunt fortes, qui non solum superant, sed etiam invadunt eorum regnum, sicut David Philisteorum.

Keywords: David, Philistei, regnum Philisteorum, fortitudo, spiritualiter fortis

Reference:

Location: 012. c. 02.


OS012_E06 - Quarti sunt fortes, qui impavidi sunt circa bonam mortem, ut dicit Aristoteles libro Ethicorum. Sicut Samson elegit mortem, ut moriantur Dei inimici, Iudicum XVI.

Keywords: Samson, inimici, spiritualiter fortis, fortitudo

Reference: Iudicum XVI.

Location: 012. c. 03.


OS012_E07 - Tertio beatus Stephanus commendatur a miraculorum multitudine, quia multa faciebat prodigia et signa non solum in terra, sed etiam in caelis eius sanctitas declarabatur, cum dicebat: Ecce video caelos etc.

Keywords: sanctus Stephanus protomartyr, miracula, prodigia, signa, caelum, sanctitas

Reference: Act 7,56

Location: 012. c. 03.


OS012_E08 - In huius signum baptizato Domino in Iordane aperti sunt caeli.

Keywords: Christus, caelum apertum, Iordan, baptismus

Reference:

Location: 012. c. 04.


OS012_E09 - Sed diceres: ubi fuit beatus Stephanus baptizatus? Respondet Lyra Super primum capitulum Actus Apostolorum: Quidam dicunt, quod apostoli et Christi discipuli fuerunt baptizati in ultima cena, scilicet in pedum lotione.

Keywords: sanctus Stephanus protomartyr, baptismus, apostoli, discupuli

Reference: Lyra Super primum capitulum Actus Apostolorum

Location: 012. c. 05.


OS012_E10 - Alii vero dicunt, quod usque ad missionem Spiritus Sancti non fuerunt baptizati, sed in die Pentecostes in missione Spiritus Sancti. Iuxta illud Act. I.: Vos autem baptizabimini Spiritu Sancto. (Act 1,5)

Keywords: sanctus Stephanus protomartyr, baptismus, Pentecostes, Spiritus Sanctus

Reference: Act.I.: Vos autem baptizabimini Spiritu Sancto., Act 1.5

Location: 012. c. 05.


OS012_E11 - In signum huius Iohanni in insula Pathmos apertum fuit regnum caeleste.

Keywords: Iohannes, apostolus, Pathmos, caelum apertum

Reference:

Location: 012. c. 06.


OS012_E12 - In statu legis scriptae fuit Ur, vir Mariae, sororis Moysi et Aaron, quem cum Moyses cum Aaron dimississet inter filios Israel, dum ipse ascenderat in montem Synai ieiunare XI diebus, ut legem acciperet dicens populo, quod si quid interim difficultatis ortum fuerit, ferrent ad eos. Qui insurrexerunt contra Ur et Aaron dicentes: Nescimus, quid contigit Moysi; date nobis deos, quos colamus. Pro quo dum argueret eos Ur, ceperunt in eum spuere, et sic sputo suffocaverunt. Propter hoc Aaron timens conflavit inaures, et fecit vitulum.

Keywords: Ur, soror Moysi, soror Aaron, filii Israel, Aaron, mons Synai, lex, vitulumsuffocare, martyrium

Reference:

Location: 012. c. 08.


OS012_E13 - Ideo dicunt quidam, quod primus martyr [os 012. c. 08.] fuit Achimelech, sacerdos summus, quem occidit Saul rex eo, quod consuluit Dominum propter David. I. Reg. XXII. (Cf I Rg 22,16)

Keywords: Achimelech, martyr, sacerdo, Saul, David

Reference: I. Reg.XXII., Cf I Rg 22,16

Location: 012. c. 08-09.


OS012_E14 - In statu prophetarum primus martyr fuit Zacharias, filius Ioiadae sacerdotis, quem occidit rex Ioas inter templum et altare, prout patet in hodierno evangelio.

Keywords: propheta, martyr, Zacharias, filius Ioiadae, Ioas, rex, templum, altar

Reference: prout patet in hodierno evangelio

Location: 012. c. 09.


OS012_E15 - sic beatus Stephanus innocenter est lapidatus, quia in Lege Veteri lapidabantur festa non colentes, ut patet de illo, qui lignum colligebat in sabbatho adulteri, sacrilegi, sicut Achor Iosue VII. (Cf Ios 7,24-25) blasphemi, divini et parentibus non oboedientes.

Keywords: Achor, sacrilegium

Reference: Iosue VII., Cf Ios 7,24-25

Location: 012. c. 09.


OS012_E16 - Sic permutavit Zachaeus Luc. XIX. dicens: Domine, ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus.

Keywords: Zacheus, permutatio, pauperes, dimidium bonorum

Reference: Luc. XIX., Lc 19,8

Location: 012. c. 10.


OS012_E17 - Habetur enim Ioh. I.: Salvator vocavit Petrum et Andream, Iacobum et Iohannem de piscatione, et demum Philippum ad discipulatum. Philippus autem invenit Nathanael sub ficu, et dixit illi: Quem scripsit Moyses in lege et prophetae, invenimus Iesum a Nazareth filium Ioseph. Cui Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dixit ei Philippus: Veni et vide! (Ioh 1,45-46) Licet Christus natus fuerit in Betlehem, tamen fuit nutritus in Nazareth, ideo Nazarenus vocabatur, ut patet Iohannis I.: Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dixit: Ecce vere Israelita, [os 012. c. 10.] in quo non est dolus, quia veniebat bona intentione, ut veritatem cognosceret. Qui dixit: Unde me nosti? Et Christus respondit ei: Priusquam Philippus te vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. Respondit: Rabbi tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Respondit Iesus: Amen, amen, dico vobis, videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis. (Ioh 1,47-51) Secundum enim quosdam iste Nathanael fuit beatus Stephanus.

Keywords: Iesus, Andreas, Iacobus, Iohannes, Philippus, Nathanael, ficus, Nazareth, veritas, caelum apertum

Reference: Ioh.I., Ioh 1,45-46; Iohannis I, Ioh 1,47-51

Location: 012. c. 10-11.


OS012_E18 - Sic acquisivit ille latro, qui supplicabat dicens: Domine, memento mei, dum veneris in regnum tuum. Cui Salvator: Amen dico tibi hodie mecum eris in Paradiso. (Lc 23,42-43)

Keywords: latro, Christus, crux, meminisse, Paradisum

Reference: Lc 23,42-43

Location: 012. c. 11.


OS012_E19 - Taliter etiam beatus Stephanus acquisivit, qui non solum pro se, sed etiam pro inimicis supplicabat dicens pro se: Domine Iesu, accipe spiritum meum. Et flexis genibus pro inimicis dicens: Domine ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino intrando in apertum caelum.

Keywords: sanctus Stephanus protomartyr, orare pro inimicis, genuflexio, apertum caelum

Reference:

Location: 012. c. 11.


OS012_E20 - Sicut Esa. ca. VI. vidit Deum in similitudine quadam dicens: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum etc, non autem in essentia.

Keywords: Esaias, videre Deum, solium excelsum (caelum apertum)

Reference: Esa. ca. VI., Is 6,1

Location: 012. c. 14


OS012_E21 - Sic beatus Sephanus videns Christum a dextris, qui fuit hic a sinistris. Ubi Glossa: Ne homo lapidandus dubitet in terra, Deus homo crucifixus apparet in gloria. Secundo quando habent grande spectaculum. Sic beatus Stephanus vidit caelos apertos, et totam caelestem curiam. Tertio quando habent grande praemium. Nam in tribus proeliis fortis fuit beatus Stephanus, scilicet in disputatione, in testium accusatione, in lapidatione, et super speciale adiutorium habuit etc., ut patet in legenda.

Keywords: sanctus Stephanus protomartyr, (caelum apertum) videre Christum, spectaculum, praemium, lapidatio, accusatio

Reference: ut patet in legenda

Location: 012. c. 15.


OS013_E01 - Et talem plenitudinem non habuit Beata Virgo Maria, ad quam dixit angelus: Ave gratia plena! (Lc 1,28)

Keywords: Virgo Maria, angelus, gratia

Reference: Lc 1,28

Location: 013. c. 02


OS013_E02 - nec apostoli in die Penthecostes, de quibus dicitur Actuum II.: Repleti sunt Spiritu Sancto. (Act 2,4; Act 4,31)

Keywords: apostoli, Penthecostes, Spiritus Sanctus

Reference: Act 2,4; Act 4,31

Location: 013. c. 02.


OS013_E03 - Ista quoque gratia fuit plenus beatus Stephanus. Act. VII.: Iudaei non poterant resistere Spiritui et sapientiae, qui loquebatur in eo. (Act 6,10)

Keywords: sanctus Stephanus protomartyr, Iudaei, sapientia, loquere, Spiritus Sanctus

Reference: Act 6,10

Location: 013. c. 02.


OS013_E04 - Et sic Zacharias impletus est Spiritu Sancto, et prophetavit dicens: Benedictus Dominus Deus Israel. Lu. I. (Lc 1,68)

Keywords: Zacharias, prophetare, Spiritus Sanctus

Reference: Lc 1,68

Location: 013. c. 03.


OS013_E05 - Similiter Elisabeth repleta est Spiritu Sancto, et exclamavit dicens: Benedicta tu in mulieribus et benedictus etc. (Lc 1,28)

Keywords: Elisabeth, Spiritus Sanctus, axclamare

Reference: Lc 1,28

Location: 013. c. 03.


OS013_E06 - Melius siquidem fuisset Lucifero appetere gratiam, quam Dei aequalitatem.

Keywords: Lucifer, Deus, aequitas

Reference:

Location: 013. c. 04


OS013_E07 - Unde legitur Act. VI. et VII. ca. eius fortitudo sic: Crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo, quod viduae eorum despiciebantur in ministerio quotidiano. (Act 6,1) Quod dupliciter intelligitur: aut quia non admittebantur ad ministerium, aut nimis gravabantur. Quod audientes apostoli congregaverunt multitudinem discipulorum, et dixerunt: Non est aequum nos relinquere verbum Dei, et ministrare mensis. (Act 6,2) Glossa: Quia meliora sunt fercula mentis, quam dapes corporis. Considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem, plenos sapientia et Spiritu Sancto, quos constituamus super hoc opus. (Act 6,3) Glossa: Ut ministrent et ministrantibus praesint, nos vero orationi et praedicationi inflantes erimus. Et placuit sermo omni multitudini, et elegerunt septem, quorum primus fuit beatus Stephanus. [os 013. c. 09.] Et adduxerunt apostolos, et imposuerunt super eos manus. Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo. (Act 6,8)

Keywords: sanctus Stephanus protomartyr, fortitudo, discipuli, Graeci, Hebraei, murmur

Reference: legitur Act. VI. et VII. ca., Act 6,1-8

Location: 013. c. 09.


OS013_E08 - Cum igitur beatus Stephanus multa signa faceret, et populo praedicaret, Iudaei primum bellum cum eo inierunt, ut eum per disputationem converterent. Surrexerunt quidam de synagoga libertinorum et Cyrenensium a Cyrene civitate, et Alexandrinorum, et eorum, qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano. (Act 6,9) Ecce primum bellum. Deinde subiungit triumphum. Et non poterant resistere sapientiae et Spiritui, qui loquebatur. (Act 6,10)

Keywords: sanctus Stephanus protomartyr, signa facere, Iudaei, praedicare, disputatio

Reference: Act 6,9-10

Location: 013. c. 10.


OS013_E09 - Videntes per hunc modum non posse ipsum superare ad secundum modum se callide converterunt, ut per falsos testes superarent. Submiserunt enim duos falsos testes, qui eundem de quadruplici blasphemia accusarent in concilio, scilicet de blasphemia in Deum, in Moysen, in legem et in templum. Ecce secundum proelium. Et intuentes in eum omnes, qui sedebant in concilio, videbant faciem eius tamquam faciem angeli. (Cf Act 6,11-15)

Keywords: sanctus Stephanus protomartyr, testes falsi, blasphemia, concilium

Reference: Cf Act 6,11-15

Location: 013. c. 10.


OS013_E10 - Et cum excusaret se de obiectis rationabiliter, ut patet in Actibus apostolorum, deinde assumunt tertiam pugnam contra eum, ut saltem tormentis superarent. Quod cum vidisset, beatus Stephanus, tripliciter voluit eos corrigendo revocare, scilicet pudore, timore et amore. Primo ipsos corrigebat pudore dicens: "Dura cervice et incircumcisis cordibus vos semper Spiritui Sancto restitistis, sicut et patres vestri ita et vos, quem prophetarum patres vestri non sunt persecuti, et occiderunt eos, qui annunciabant de adventu Iusti. Audientes haec dissecabantur cordibus suis, et stridebant [os 013. c.10.] dentibus in eum. (Cf Act 7,51-54) Secundo ipsos corrigere voluit timore, quia dicitur: Cum esset Stephanus plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum vidit gloriam Dei et ait: Ecce video caelos apertos et Iesum stantem a dextris virtutis Dei, (Cf Act 7,55) quasi paratus eos perdere. Ideo continuerunt aures suas et impetum fecerunt in eum. Tertio correxerit eos amore, dum pro eis flexis genibus oravit dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. (Act 7,59) O fortissime Christi miles, o innocentissime tiro, quem nec instantia, nec saevitia, nec mortis tolerantia a veritate avertere potuit! Hic est exemplum omnium Christum sequentium, qui primus per mortem secutus est Christum Dominum.

Keywords: sanctus Stephanus protomartyr, martyrium, pudor, timor, amor

Reference: ut patet in Actibus apostolorum, Cf Act 7,51-59

Location: 013. c. 10-11.


OS013_E11 - Faciebat prodigia et signa magna in populo. (Act 6,8) Quae autem fuerunt illa signa, scriptura in speciali non explicat, sed in generali. Credendum tamen, quod mundabat leprosos, illuminabat caecos, curabat infirmos, et suscitabat mortuos.

Keywords: sanctus Stephanus protomartyr, signa, mundare leprosos, illuminare caecos, curare infirmos, suscitare mortuos

Reference: Act 6,8

Location: 013. c. 11


OS013_E12 - Sic fuit in visione beati Stephani, qui vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris virtutis Dei.

Keywords: sanctus Stephanus protomartyr, visiso, caelum apertum, Iesus, signa

Reference:

Location: 013. c. 12.


OS013_E13 - Sicut et Paulo apostolo, de quo dicit Augustinus: Ad paulam de videndo Deum, quod Paulo fuit concessum videre divinam essentiam eo, quod erat doctor gentium, et Moysi, qui fuit doctor Iudaeorum. Et hoc videtur dicere quaedam glossa super locum istum, quae talis est: Quidam electorum adhuc in hac vita detenti mundato cordis oculo videre meruerunt gloriam Dei, ut hic Stephanus et Paulus ad tertium caelum raptus.

Keywords: Paulus apostolus, videre Deum, tertium caelum

Reference: de quo dicit Augustinus

Location: 013. c. 12.


OS013_E14 - sicut loquitur de Esa. c. VI., quod vidit Dominum sedentem super solium excelsum, (Cf Is 6,1) et mente cognovit significatum illius.

Keywords: Paulus apostolus, videre Deum, tertium caelum

Reference: de quo dicit Augustinus

Location: 013. c. 12.


OS013_E15 - Unde Iudaei audientes dicentem, quod Iesum videret stare ad dextram Dei, impetum fecerunt in eum, et proicientes eum extra civitatem lapidabant, quasi secundum legem agere arbitrantes, quae blasphemum extra castra mandabat lapidari. Et illi duo falsi testes, qui in eum primo lapidem debebant mittere secundum legem deposuerunt vestimenta sua, ne illius tactu inquinarentur. Et ut expeditio res essent ad lapidandum, secus pedes adolescentis, qui vocabatur Saulus, postea vocatus est Paulus, qui etiam sententiam capitalem portaverat super ipsum, ut ipse dicit in Actibus apostolorum. Cum autem eos nec pudore, nec timore posset beatus Stephanus revocare, coepit eos amore revocare.

Keywords: sanctus Stephanus protomartyr, lapidare, blasphemis, falsi testes, vestimentum, Saulus, martyrium

Reference: ut ipse dicit in Actibus apostolorum

Location: 013. c. 14.


OS013_E16 - Facta est autem lapidatio beati Stephani eodem anno, quo Dominus ascendit in caelum, tertia die proximi mensis Augusti. Sanctus Gamaliel et Nicodemus, qui erant pro Christianis in omnibus conciliis Iudaeorum, sepelierunt eum in agro Gamalielis, et fecerunt planctum magnum super eum. Et facta est magna persecutio in Hierusalem intantum, quod omnes Christiani praeter apostolos, qui erant fortiores per totam Iudeam dispersi sunt. Iuxta quod Dominus praeceperat eis dicens: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. (Mt 10,23) Post cuius mortem (ut refert Augustinus), meritis ipsius septem mortui sunt resuscitati, et alii a diversis infirmatibus curati.

Keywords: sanctus Stephanus protomartyr, mors, Gamaliel, Nicodemus, sepultura, signa, moruos resuscitare, infirmos curare

Reference: ut refert Augustinus

Location: 013. c. 15.


OS014_E01 - Nam etiam sanctus senex prope mortem ad hoc docebat discipulos suos dicens: "Filii, diligite alterutrum." Et cum quaererent, quare hoc saepius diceret, respondit, quia hoc solum sufficit.

Keywords: sanctus Iohannes apostolus, senex, discipuli, docere, diligentia

Reference:

Location: 014. c. 02.


OS014_E02 - Sic fecit beatus Iohannes, quia recedentibus apostolis et Christi discipulis solus iuxta crucem Domini matrem associavit.

Keywords: sanctus Iohannes apostolus, Christus, crux, diligentia, mater Domini

Reference:

Location: 014. c. 02.


OS014_E03 - sic beatus Iohannes cognovit Salvatorem, dum post resurrectionem cum Petro esset in piscatione, stantem in litore, dicens: "Dominus est." Ioh. XXI.

Keywords: sanctus Iohannes apostolus, Petrus apostolus, piscatio, cognoscere Salvatorem, post resurrectionem

Reference: Ioh. XXI.

Location: 014. c. 03.


OS014_E04 - Tertia dilectio est, quae consistit in familiaritatis ostensione, et sic magis dilexit Iohannem, quam Petrum, quia maiora ei familiaritatis signa ostendit, nam sibi proditorem revelavit, ac supra pectus eius recubuit. Insuper matrem suam ei commendavit.

Keywords: sanctus Iohannes apostolus, Christus, diligentia, proditor, recumbo, pectus, matrem commendare, mater Dei

Reference:

Location: 014. c. 04.


OS014_E05 - sic magis dilexit Petrum Christus, quam Iohannem, quia maiora dona sibi concessit, nam principem [os 014. c. 04.] apostolorum fecit ipsum, vicarium suum in terra constituit, ac oves pretio sanguinis sui redemptas ei recommisit, dicens: Pasce oves meas. (Ioh 21,17)

Keywords: Christus, diligentia, Petrus apostolus, princeps apostolorum, vicarius, pascere oves

Reference: Ioh 21,17

Location: 014. c. 04-05.


OS014_E06 - Secundo fuit virgo purissimus, ut dicit Gregorius, quod specialis praerogativa castitatis ampliori fecerat dilectione dignum, quia virgo est electus ab eo, et virgo in aevum permansit, ideo diligebat ipsum Christus Dominus, virgo virginum sponsus.

Keywords: sanctus Iohannes apostolus, virginitas, diligentia, Christus

Reference: ut dicit Gregorius

Location: 014. c. 05.


OS014_E07 - Postremo cunctis videntibus volavit in caelum supra choros angelorum.

Keywords: Christus, ascensio in caelum, angeli, videntes

Reference:

Location: 014. c. 05.


OS014_E08 - Secundum volatile fuit Beata Virgo, quae tamquam apis [os 014. c. 05.] mellificans et dulciter canens dum Dei Filium nobis genuit et cantico ipsum laudavit, de qua Eccli. XI.: Brevis apis in volatilibus, (Sir 11,3) quia Beata Virgo modicum volavit, scilicet de corpore, et statim brachiis Christi, filii sui innixa conquievit.

Keywords: Virgo Maria, canere, genetrix, canticum

Reference:

Location: 014. c. 05-06.


OS014_E09 - Convenerunt, inquam, in die Parasceue, dum primum volatile in arido crucis ligno residebat. Haec duo volatilia, scilicet Beata Virgo et beatus Iohannes de terra contemplabantur, quomodo tamquam pelicanus de sanguine suo vivificabat filios suos, cor maternum eius passio scindebat, dilectum discipulum amaricabat, sed consolator tribulatorum Christus consolatus est matrem et discipulum. Matrem, quia discipulum dereliquit sibi in solatium, in obsequium et in consortium, dicens: Mulier, ecce filius tuus. (Ioh 19,26)

Keywords: Virgo Maria, sanctus Iohannes apostolus, crux, mater, Christus, passio, Parasceve, solatium

Reference: Ioh 19,26

Location: 014. c. 06.


OS014_E10 - quia dicis in tuo Evangelio [os 014. c. 06.] cap. XIX.: Et accepit eam discipulus in suam. (Ioh 19,27)

Keywords: Iohannes evangelista, apostolus, Mater Dei, Maria, discipulus, accipere Maria min suam

Reference: Ioh 19,27

Location: 014. c. 06-07.


OS014_E11 - Aquila nostra, scilicet beatus Iohannes ad praeceptum Domini Iesu celeriter volavit omnibus relictis et patre sequendo ipsum. Et in isto sancto ostendit Salvator, quam gratum sit servitium iuvenum, quia familiarius conversatus est cum eo, quam cum aliis.

Keywords: sanctus Iohannes apostolus, Iesus, iuvenis, diligentia, familiaritas

Reference:

Location: 014. c. 07.


OS014_E12 - ideo Salvator eum plus ceteris dilexit, quia ad omnia consilia sua eum admisit, ut patet in puellae resuscitatione, et transfiguratione. Unde Christus Dominus si volebat honorem facere duodecim, ipse erat unus, si tribus, ipse erat unus, ut patet in transfiguratione. Si duobus, ipse erat unus, quia de apostolis tantum duo sunt evangelistae, scilicet Iohannes et Matthaeus. Si uni gratiam volebat facere, ipse erat ille, cui proditorem suum manifestavit, in suum pectus reclinavit, ac dilectam matrem ei commendavit.

Keywords: Iesus, sanctus Iohannes apostolus, dilectio, puellae resuscitatio, transfiguratio, evangelista, matrem commendare

Reference:

Location: 014. c. 08.


OS014_E13 - dum supra pectus Domini in cena recubuit, dum Petrus innuit, ut interrogaret Dominum, quid eum esset traditurus. Cui (Iesus inquit) buccellam panis porrexero, hic me traditurus est. (Cf Ioh 13,26) Et intinctum panem dedit Iudae. Quem volens Iohannes revelare Petro, benignus Iesus noluit, ut revelaret, sed attraxit convivam et praedictum discipulum ad pectus suum, et ibi statim obdormivit.

Keywords: Iesus, sanctus Iohannes apostolus, dilectio, pectus, somnus, Iudas, Petrus apostolus, cena Domini

Reference: Cf Ioh 13,26

Location: 014. c. 09.


OS014_E14 - Sic valde longe prospexit beatus Iohannes, quia exsistenti in terra ei sunt revelata caelestia mysteria, ideo subtilius, quam alii evangelistae scripsit suum evangelium.

Keywords: sanctus Iohannes apostolus, evangelium, longe prospere/vivere, caelestia mysteria

Reference:

Location: 014. c. 09.


OS014_E15 - Primo quia ob ipsius amorem omnia dereliquit, scilicet patrem, res et uxorem.

Keywords: sanctus Iohannes apostolus, amor, diligentia, omnia derelinquere

Reference:

Location: 014. c. 11.


OS014_E16 - Secundum signum dilectionis eius ad Christum, quia tempore passionis recedentibus aliis discipulis solus contemplabatur oculis pendentem in cruce Dominum, videbat vulnera, recentem sanguinem, ora pallida, et sic cum patiente patiebatur.

Keywords: sanctus Iohannes apostolus, amor, diligentia, discipuli, Dominus pendens in cruce, crux, compassio

Reference:

Location: 014. c. 11.


OS014_E17 - Tertium signum dilectionis eius ad Christum, quia post Christi resurrectionem prior inter apostolos ad monumentum cucurrit.

Keywords: sanctus Iohannes apostolus, resurrectio, ad monumentum currere

Reference:

Location: 014. c. 11.


OS014_E18 - Primo propter suam patientiam, qua tormenta et exilium toleravit. Secundo propter Christi praesentiam, qua ad convivii delectamenta properavit. Tertio propter meritorum sufficientiam, qua diabolica tentamenta refrenavit. Haec sole clarius patent sua in legenda veridica.

Keywords: sanctus Iohannes apostolus, tormenta, exilium, diabolica tentamenta, convivium

Reference: in legenda veridica

Location: 014. c. 13.


OS014_E19 - Refert enim Isidorus in libro de ortu vita et obitu sanctorum patrum: Mutavit Iohannes in aurum silvestres frondium virgas, litoreaque saxa in gemmas, gemmarum fragmina in propriam reformavit naturam, viduam praecepto populi suscitavit, et redivivum corpus iuvenis remeante anima reparavit, bibens letiferum haustum evasit periculum, et eodem poculo prostratos in vitae reparavit statum.

Keywords: sanctus Iohannes apostolus, aurum virgae silvestres, gemmae, litorae saxa, viduam suscitare, corpus iuvenis, letiferum haustum, periculum evadere

Reference: Refert enim Isidorus in libro de ortu vita et obitu sanctorum patrum

Location: 014. c. 13.


OS015_E01 - Primum documentum ad gloriam beati Iohannis dixi, quod insinuatur dolorosa invitatio Petri. Nam dicitur ibidem, quod post Domini resurrectionem discipulis piscantibus et non capientibus Iesus stans in litore dixit: Mittite in dexteram navigii rete et invenietis. (Ioh 21,6) Sicque facientes concluserunt multitudinem piscium, quibus ad terram tractis invitavit eos ad prandium, et inter prandium ter interrogavit Petrum, quia ter ipsum negaverat. Et tertio amorem confitenti commisit oves pascendas, deinde quod pro ovibus esset moriturus Petrus, eidem Christus praedixit dicens: Cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas, ubi volebas. Cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo tu non vis. (Ioh 21,18) Scilicet voluntate sensualitatis, licet velis voluntate intellectus. Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus. Et protinus subiunxit: Sequere me. (Ioh 21,19) Scilicet patiendo pro me martyrium crucis. Et haec dicens surrexit Iesus et coepit ire, ut non solum verbo, sed etiam sensibili signo innotesceret ei officium pastorale et passionem martyrii.

Keywords: apostoli, Iohannes, petrus, post ressurectionem Christi, discipuli piscantes, piscatura, ter negare, negatio, oves pascere, mors, Christum sequere, martyrium, passio

Reference: Ioh 21,6; Ioh 21,18; Ioh 21,19

Location: 015. c. 02.


OS015_E02 - Diligebat enim Petrus Iohannem magna charitate, ideo frequenter leguntur combinati, ut ante passionem ad parandum Pascha. Lucae XXII. (Cf Lc 21,1 sqq) Item tempore passionis duo simul sequebantur Christum a longe, et simul introierunt in atrium principis. Iohannis XVIII. (Cf Ioh 18,15 sqq) Item simul currebant in die resurrectionis ad monumentum. Iohannis XX. (Cf Ioh 20,3): Item bini ibant ad horam orationis nonam in Hierusalem. Actuum III. (Act 3,1) Propter quae Petrus volebat Iohannem secum habere in praelationis officio et martyrio.

Keywords: Petrus apostolus, Iohannes apostolus, socius, magna charitas, diligentia, Pascha, Christum sequere, passio, atrium principis, monumentum Christi, Hierusalem

Reference: Cf Lc 21,1 sqq; Cf Ioh 18,15 sqq; Cf Ioh 20,3; Act 3,1

Location: 015. c. 03


OS015_E03 - Dixit ei Iesus: Sic eum volo manere donec veniam. (Ioh 21,22)

Keywords: Iohannes apostolus, mors

Reference: Ioh 21,22

Location: 015. c. 03.


OS015_E04 - quidam dixerunt, quod Iohannes non est mortuus, sed cum Enoch et Helia translatus in Paradisum.

Keywords: Iohannes apostolus, mors, translatus in Paradisum

Reference:

Location: 015. c. 03.


OS015_E05 - Alii autem dicunt, quod in sepulchro suo iacet dormiens ex hoc accipientes signum, quod in sepulchro eius videtur quaedam scaturitio mannae per modum ebullitionis, et dicunt, quod hoc causatur ex anhelitu eius.

Keywords: Iohannes apostolus, mors, sepulchrum, dormire, manna, ebullitio, anhelitus

Reference:

Location: 015. c. 03.


OS015_E06 - in fine vitae suae apparuit ei Christus vocans eum ad gloriam, quem Petrus voluit habere collegam.

Keywords: Iohannes apostolus, finis vitae, mors, gloria, Christus

Reference:

Location: 015. c. 04.


OS015_E07 - Nam protinus ad Christi vocantis verbum relictis omnibus et patre Zebedeo secutus est Salvatorem ita stabiliter, ut de cetero illa et etiam alia mundalia habere noluit praeter vitae necessaria.

Keywords: Iohannes apostolus, Zebedeus, omnia relinquere, Christum sequere

Reference:

Location: 015. c. 05.


OS015_E08 - Math. XVI.: Dicente Christo quod passurus esset Hierosolymis, tunc Petrus dixit: Nequaquam, sed propicius esto tibi. Pro quo Dominus redarguit ipsum dicens: Non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum. Et subdidit: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. (Mt 16,21 sqq)

Keywords: Petrus apostolus, passio, Christus, Hierosolyma, redarguere, sequere Christum

Reference: Mt 16,21

Location: 015. c. 06.


OS015_E09 - Primum, quia in dolium ferventis olei missus. Secundum, quia in insulam relegatus. Tertium veneno mortifero potatus pro Christi amore, sed in omnibus stabilis permansit.

Keywords: sanctus Iohannes apostolus, oleum fervens, insula, venenum

Reference:

Location: 015. c. 07.


OS015_E10 - sicut testatur Augustinus super Iohannem dicens: Transcedit Iohannes omnia cacumina montium, omnes campos aeris, omnes altitudines siderum, omnes choros angelorum.

Keywords: sanctus Iohannes apostolus, mors, caelum, transcedere in caelum

Reference: Augustinus super Iohannem

Location: 015. c. 08.


OS015_E11 - Propter quae Origenes homelia I. super Ioh. praefert ipsum Paulo dicens: Paulus raptus est in tertium caelum, Iohannes super omne caelum, Paulus in Paradisum, Iohannes vero in Paradisum Paradisorum. Paulus audivit verba, quae non licet homini loqui, Iohannes audivit unum verbum, per quod facta sunt omnia, et licuit ei illud dicere hominibus et praedicare.

Keywords: sanctus Iohannes apostolus, mors, caelum, transcedere in caelum, Paradisum, Paulus

Reference: Origenes homelia I. super Ioh.

Location: 015. c. 09.


OS015_E12 - nam mater Christi et mater Iohannis sorores erant

Keywords: Iohannes apostolus, Christus, mater, soror

Reference:

Location: 015. c. 10.


OS015_E13 - Unde nec Christus Petrum examinavit de maiori dilectione omnium [os 015. c. 14.] Ioh. XXI. dicens: Simon diligis me plus his? Ipse non praesumpsit se omnibus praeferre, sed simpliciter respondit: Domine scis, quia amo te. (Ioh 21,15)

Keywords: Petrus apostolus, Christus, Simon, diligentia, quaerere

Reference: Ioh. XXI., Ioh 21,15

Location: 015. c. 14-15.


OS015_E14 - Recubuit in cena super pectus Iesu. (Ioh 21,20)

Keywords: Iohannes apostolus, Iesus, pectus, cena Domini, recumbere, diligentia

Reference: Ioh 21,20

Location: 015. c. 15.


OS015_E15 - Nam Iohannes Baptista, quo maior inter natos mulierum non surrexit, verticem Christi eo etiam iubente tangere trepidavit.

Keywords: Iohannes Baptista, Christus, vertex Christi, tanegere, indignitas

Reference:

Location: 015. c. 15.


OS015_E16 - Maria etiam Magdalena pedes Domini osculandos se indignam esse putavit, ideo retro accessit.

Keywords: Maria Magdalena, osculare, inignitas, Dominus

Reference:

Location: 015. c. 15.


OS015_E17 - Thomas etiam tangendo latus prae stupore Deus meus et Dominus meus exclamavit. (Ioh 20,28)

Keywords: Thomas, apostolus, latus Christi, tangere

Reference: Ioh 20,28

Location: 015. c. 15.


OS015_E18 - Moyses faciem Domini videre desideravit, cui tantum posteriora et non facies promittebatur.

Keywords: Moyses, facies Domini, videre Dominum

Reference:

Location: 015. c. 15.


OS015_E19 - cui Christus in cruce Matrem Virginem virgini commendavit.

Keywords: Iohannes evangelista, apostolus, Maria, Virgo Mater, commendatio

Reference:

Location: 015. c. 16.


OS015_E20 - post perfectae vitae ipsius plenitudinem visitavit ipsum solus Christus, rex angelorum invitans eum ad aeternum suum [os 015. c. 16.] convivium, ut patet in legenda.

Keywords: Iohannes evangelista, apostolus, mors, caelum, convivium

Reference: patet in legenda

Location: 015. c. 16-17.


OS016_E01 - Mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra. Math. II. (Mt 2,16)

Keywords: Herodes, bimatus, pueri, Betlehem, occidere, innocentes

Reference: Math. II., Mt 2,16

Location: 016. c. 01.


OS016_E02 - Mater Virgo corona humanitatis ostendere voluit suam maiestatem per angelos, qui cantaverunt: Gloria in excelsis suam charitatem, qui est candor lucis aeternae. Sapien. VII. (Sap 7,26) per radiantem stellam, suam potestatem per magos prostratos coram eo, suam humilitatem per pastores simplices, et suam innocentiam per pueros innocentes.

Keywords: Mater, Virgo, angeli, cantare, magi, pastores, innocentes

Reference:

Location: 016. c. 01.


OS016_E03 - De quibus dicebatur, quod mittens Herodes rex occcidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem.

Keywords: Herodes, rex, pueri, innocentes, Betlehem, occidere

Reference: dicebatur

Location: 016. c. 02.


OS016_E04 - quia volens crudelis rex Herodes perdere Christum [os 016. c. 02.] natum, ne auferret sibi regnum, qui fuit alienigena, cum didicisset a magis, qui adorare eum venerant, quod regem Iudaeorum vocarent. Et quia intelligens, quod deceptus fuisset a magis eo, quod non redierunt ad eum ex divina revelatione, sed per aliam viam redierunt, item audiens, quod in Hierusalem sanctus Symeon adorasset et laudasset, sancta Anna applavisset sibi, et quod redissent iterum inde, ob hoc mittens servos suos occidi mandavit omnes pueros duorum annorum et infra. Qui sanctos innocentes coram patribus et matribus iugulabant, confodiebant gladiis, amputabant capita, truncabant parvulas eorum manus, proiiciebant corpora. Ipsi vero fulgenti gladio potius arridebant, quam timebant.

Keywords: Herodes, rex, Betlehem, innocentes, magi, regnum auferre, rex Iudaeorum, Symeon, Anna, pueri duorum annorum et infra

Reference:

Location: 016. c. 02-03.


OS016_E05 - sed tempore iuventutis servata castitas est grata Deo, ut dicit Bernardus, hoc modo fuit martyr Ioseph.

Keywords: Ioseph, pater Iesu, castitas, castitatem servare

Reference: Bernardus

Location: 016. c. 05.


OS016_E06 - Quinto martyres fieri possumus, si fervidam voluntatem pro Christo patiendi habuerimus, sicut patet de sancto Francisco, qui tribus vicibus ierat versus partes infidelium pro morte sustinenda, pro amore crucifixi, sed fuit reservatus ad Christi vulnera baiulandum.

Keywords: sanctus Franciscus, vulnera Christi, mortem sustinere, patior

Reference: patet

Location: 016. c. 05


OS016_E07 - Primo requiritur causa iusta, ut scilicet moriatur pro iustitia divina, non pro culpa propria, sicut beatus Stephanus.

Keywords: moriri, sanctus Stephanus protomartyr

Reference:

Location: 016. c. 05.


OS016_E08 - Unde Saul non est martyr, qui ad evasionem illusionis Philistiim irruit in suum gladium.

Keywords: Saul, mors, irruere suum gladium, Philistei

Reference:

Location: 016. c. 06.


OS016_E09 - Nam et Iohannes Baptista martyr dicitur, qui mortem sustinuit

Keywords: Iohannes Baptista, mors, martyrium

Reference:

Location: 016. c. 06.


OS016_E10 - Unde Iudas Machabeus non dicitur martyr, qui propter humanam verecundiam nolens divertere de bello ait: Absit, ut inferamus crimen gloriae nostrae. I. Machab. IX. (I Mcc 9,10)

Keywords: Iudas Machabeus, mors, humana verecundia, fortitudo

Reference: Machab. IX., I Mcc 9,10

Location: 016. c. 07.


OS016_E11 - Unde latro a dextris Salvatoris non dicitur martyr, quia coacte subiit poenam, et causam habuit latrocinii.

Keywords: latro, Salvator, dexter, mors

Reference:

Location: 016. c. 06.


OS016_E12 - Propter hoc non est martyr Eleazarus, qui seipsum praecipitavit in persequentes legem, dicitur II. Mach. XIV.

Keywords: Eleazarus, lex, mors

Reference: II. Mach. XIV.

Location: 016. c. 07.


OS016_E13 - Nam et Samson licet connumeretur inter sanctos ad Heb. XI.

Keywords: Samson, occidere, mors

Reference: ad Heb. XI.

Location: 016. c. 07.


OS016_E14 - Similiter quaedam mulieres ex instinctu Spiritus Sancti, ut dicit Augustinus De civitate Dei seipsas occiderunt, ne castitatem amitterent.

Keywords: mulieri, castitas, castitatem amittere, semetipsum occidere

Reference: Augustinus De civitate Dei

Location: 016. c. 07.


OS016_E15 - quia Christus Dominus monitu angelico fuit in Aegyptum per Virginem Mariam et Ioseph delatus, et inde demum iterum deportatus.

Keywords: Christus, Virgo Maria, Ioseph, Aegyptum, angelus, monitus

Reference:

Location: 016. c. 08.


OS016_E16 - Primo inquam consideremus occasionem occisionis innocentium, cuius quidem fuit occasio crudelis Herodis malignitas orta ex Christi regis caelestis nativitate, quia nascente Domino caeli stella protinus apparuit [os 016. c. 08.] magis in parte orientali, declarans ipsis regem caeli iam natum. Qui continuo venerunt in Iudeam duce stella, et in Hierusalem civitate regia quaerentes in deauratis palatiis. Sed certe boni reges sciatis, quod Dei Filius non tali loco quiescit, sed in praesepio, aut in Virginis gremio. Dicebant igitur dicti reges Herodi: Ubi est, qui natus est rex Iudaeorum? Quo audito turbatus est valde, timens ne regnum Iudaeorum amitteret, in quo ipse verus heres non erat. Unde sciscitatus a legisperitis, ubi nasceretur Christus, qui in libris legis invenerunt, quod in Bethlehem deberet nasci. Herodes autem dolose cogitavit statim interficere Dei filium et reges cum eo. O malignitas humana! O perversitas cupida! Non arripit terrenum regnum, qui venit, ut det caeleste, et coronet corona gloriae. Et dolose ait regibus: Ite et scrutemini, et iterum revertimini ad me, et ego ibo et adorabo eum. Profecti igitur reges et invento Salvatore adoraverunt, et ei munera obtulerunt. Et tandem post piam conversationem cum Virgine Matre, praemoniti in somnis ne diverterent ad Herodem, per aliam viam, scilicet Tharsim reversi sunt in regionem suam. Et cum reges nil sibi nuntiassent, putavit eos per illam stellam illusos, et ad eum erubuisse redire, et ideo tunc cessavit a pueri inquisitione. Sed dum postea audisset, quod oblatus fuisset in templum, et a sancto Symeone amplexatus et laudatus, et quod Anna de eo prophetasset, iratus est valde, et cogitavit omnes pueros in Bethlehem perdere, ut cum illis occideretur et Christus. O infelix et insipiens consilium! Nesciens, quia non est consilium, non est sapientia, non est prudentia contra Dominum. Dum autem de puerorum nece tractaret, a Caesare per epistolam Romanam est vocatus. Qui cum iter faceret per Ciliciam, audiens naves Tharsensium magos transvexisse, iratus fecit omnes eorum naves comburi, et hoc est, quod dicitur in Psalmo: In spiritu [os 016. c. 09.] vehementi, id est ira conteres naves Tharsis. (Ps 47,8) De Roma autem reversus Hierosolymam misit spiculatores: iussit occidi omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et circumquaque infra duos annos, quia sic edoctus fuerat a regibus, quod tunc stella apparuit eis. Ipse autem Herodes Romae pausaverat. Unde illi spiculatores crudelissimi coeperunt mactare infantes, vulnerare, capita amputare, confodere rapientes de matrum ubere, alios trahentes de cunis. Et sic sanguine innocentium foedaverunt civitatem Behlehem, quam Christus sua nativitate sanctificavit. O quantus planctus matrum! O quantus horror omnium ex inaudita puerorum occisione.

Keywords: Herodes, rex, innocentes, malignitas, nativitas Christi, magi, Iudea, stella, dux, Hierusalem, timere, regnum amittere, interficere, monitus, somnia, Tharsis, Symeon, Anna, pueri, pueros ocidere, caesar, Roma, speculatores, pueri infra duos annos

Reference:

Location: 016. c. 08 -10


OS016_E17 - Nam magna fuit persecutio David, dum Saul eius Dominus persequebatur, sed maior dum servus Semei. Certe maior, dum filius eius Absalon reppulit eum de Hierusalem, quod fuit figura persecutionis dulcis Iesu.

Keywords: David, Saul, Absalon, servus Semei, Hierusalem, persecutio

Reference:

Location: 016. c. 10.


OS016_E18 - Nam in somnis Ioseph per angelum fuit monitus, ut tolleret puerum et matrem, et portaret in Aegyptum, ut habetur Matth. II.: Qui in nocte consurgentes propter timorem Herodis fugerunt, quia dixerat angelus, quod Herodes vellet perdere puerum. (Mt 2,14-15) Et sic ibant per viam ignotam et in regionem alienam et longinquam. Caelestem thesaurum aliquando portabat Ioseph, aliquando beata Virgo, interdum inponebant super asinum, et sic per multos dies cum multis fatigationibus portaverunt. Pie credi potest, quod Virgo Mater blande alloquebatur eum dicens: "O caeli heres, nate mi, cui nocuisti? Tamen omnia bene ordinasti, et ad salvandum venisti. Ecce sumus inquam oves occisionis, et propter te mortificamur tota die in multis laboribus: exulatione, fame et siti et aestu et frigore." Et interim amplexabatur natum suum, et omnis labor nihil videbatur sibi prae amore. Puer vero aspiciebat matrem, et pulchritudine oculorum attrahebat eam.

Keywords: Maria, mater, Ioseph, Iesus, puer, angelus, monitus, somnium, Aegyptum, asinus

Reference: ut habetur Matth. II., Mt 2,14-15

Location: 016. c. 11.


OS016_E19 - Secundo reges persequuntur eos, qui contra eorum voluntatem eliguntur ad regiam dignitatem, sic Saul persequebatur David

Keywords: Saul, David, persecutio, regia dignitas

Reference:

Location: 016. c. 12.


OS017_E01 - ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens: Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum, ut patet in evangelio.

Keywords: Ioseph, angelus, monitus, innocentes, somnium, in Aegyptum fugere

Reference: in evangelio

Location: 017. c. 03


OS017_E02 - cur angelus apparuit Ioseph in somnis et non in vigilia, respondet Chrysostomus in homilia dicens: Ideo non apparuit manifeste sicut pastoribus, quia valde fidelis erat. Pastores autem indigebant quasi rudes, Virgo indiguit quasi de maximis instruenda.

Keywords: angelus, pastores, rudes, angelus apparuit, fides

Reference: Chrysostomus in homilia

Location: 017. c. 03.


OS017_E03 - Similiter Zacharias indiguit ante prolis conceptionem visione mirabili.

Keywords: Zacharias, proles, visio, indigere

Reference:

Location: 017. c. 03.


OS017_E04 - qualis fuit visio uxoris Pilati Math. XXVII.: Multa passa sum per visum propter illum; nihil tibi et iusto illi, (Cf Mt 27,19)

Keywords: uxor Pilati, somnium, visio

Reference: Math. XXVII., Cf Mt 27,19

Location: 017. c. 04.


OS017_E05 - ut Ioseph Gen. XLI., qui exposuit somnium Pharaoni, propter quod constitutus fuit praepositus totius Aegypti.

Keywords: Ioseph, Pharao, somnium, somnium exponere, Aegyptum

Reference: Gen. XLI.

Location: 017. c. 04


OS017_E06 - Ioseph vero certitudinaliter cognovit illum angelum fore, qui prius sibi apparuit ante Christi nativitatem, quando voluit dimittere Mariam occulte. Cui angelus dixit: Ioseph, fili David, noli timere accipere Mariam coniugem. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. (Mt 1,20-21) Beatus enim Ioseph retulit forte a somno excitatus gloriosae Virgini dicens: O gloriosa Mater et Virgo, fugiamus hinc cum Christo, salvatore mundi, quia primo cum me disposuissem ante somnium ad serviendum tibi et Domino nostro, et cum lacrimis peterem, ut dignus servus esse merear, ecce nunc Dei angelus mihi apparuit mirabiliter, et, ut fugiamus, [os 017. c. 05.] indicavit, quia Herodes quaerit hunc Dei filium, ut perdat. Cui Beata Virgo dicere poterat pavido corde: Festinemus carissime adhuc hac nocte, quia angelus Dei apparuit tribus regibus. Ideo eos non permisit ire ad Herodem, ne hunc carissimum notum meum, Dei filium et ipsos perderet. Hoc etiam est scriptum Osee. XI.: Ex Aegypto vocavi filium meum. (Os 11,1) Necesse est enim, ut omnia scripta de eo impleantur. Qui consurgens eadem nocte. O cum quanto pavore Beata Mater filium in brachiis gestabat in noctis tenebris! O cum quantis lacrimis portabat et dicebat: "O fili mi unice! Cui nocuisti? Quid Herodi abstulisti? Nonne omnes salvare venisti? Si tam tenera aetate te persequuntur, quid tunc erit in aetate adulta? Contemplare nunc anima, quot noctes duxerunt insomnes, quot vicibus sitim et famem patiebantur, tamen semper cum patientia." Unde Chrysostomus: Potuisset Ioseph dicere: O angele Dei, nonne tu praedixisti mihi: Quia quod nascetur ex ea, de Spiritu Sancto est. Et quomodo iubes nunc fugere? Quomodo filius dei ante hominem fugit? Aut quis liberet de inimicis, si et ipse inimicos suos timet? Haec non dixit, quia iam tot testimoniis fuit certificatus, quod firmiter credebat omnia circa ipsum ex divina dispositione fieri.

Keywords: Maria, mater, Ioseph, Iesus, puer, angelus, monitus, somnium, Herodes, Aegyptum

Reference: Chrysostomus

Location: 017. c. 05-06.


OS017_E07 - quia dicit Mattheus de Cracoviense?, quod eadem nocte Dominus Aegyptum intravit, quam populus Israel inde exivit. Et sicut tunc non fuit domus, in qua non iacebat primogenitum mortuum, ita tunc non fuit templum, in quo non corruisset idolum

Keywords: nox, Aegyptum, populus Israel, exodus, primogeniti, templum, idolum corruere, idol

Reference: Mattheus de Cracoviense?

Location: 017. c. 06.


OS017_E08 - Et erat ibi usque ad obitum Herodis. Dicit enim Symon de Cassia: Iam incipiebat cudi gladius doloris, cum tenera proles cogeretur regum timore Aegyptias provincias incolere. Vadit peregre angelorum domina originali relicta patria. Et subdit: Ecce regina mundi Aegyptiacas ingreditur civitates. Nulla iuvencula, nulla pedisequa, nec famulorum copia legitur concomitata. Non curribus aut equis [os 017. c. 07.] subvecta, sed ut paupercula incedebat. Conducit carpentarius hospitium, introducit matrem cum prole, congregat modicam supellectilem ad fovendam et prolem. Artis carpentariae instrumenta producit, incipit inquirere, si ex illa modicam posset captare stipam. Denunciat se in arte peritum. Explorat, si quis conveniat pro mercede, ut sustentare Virginem Matrem et posset alere prolem. Necnon ob id etiam insinuat se huius artis magistrum, ne otiosus videretur ad illam provinciam accessisse. Mater et Virgo Maria laboribus insistit, et quaerit sic stipendia. Sic nota omnibus magis quam ingrederetur limina vicinorum. Admirantur omnes, quod in Aegypto similis mulier nunquam fuit. Trahit omnes in sui considerationem propter suam honestatem, velut magnes ad se ferrum secreto tractu naturae. Nam talem gratiam in Virgine Matre Deus posuit, ut nullus eam intueatur, quin eam diligeret; nec ita diligeret, quod aliqua concupiscentia mala insurgeret. Nec meditabatur de amoenitate patriae, nec stimulabat Ioseph, si tempus repatriandi adesset. Non attaediabatur peregrinationis sufferre incommoda. Non conturbat virum multa reficientia, sed in paucis contenta et supernis intenta, et quid pater aeternus decernat, expectat, ut iussionibus divinis oboediat.

Keywords: Maria, Virgo Maria, Aegyptum, carpentarius, Ioseph, simplicitas, proles, in paucis contenta, oboedientia, septem anni

Reference: Symon de Cassia

Location: 017. c. 07-08.


OS017_E09 - supervenit aliqua plaga impediens ex Dei misericordia, sicut Paulo Act. IX., qui intendebat fideles vinctos perducere in Hierusalem.

Keywords: Paulus, fideles vincti, Christiani, Hierusalem

Reference: Act. IX.

Location: 017. c. 09.


OS017_E10 - Isti namque sunt septem anni Aegyptiis pie exhibiti, qui, ut dictum est, dantur peccatoribus quasi Aegyptiis.

Keywords: septem anni, Maria, Ioseph, Aegyptum, Christus

Reference:

Location: 017. c. 11.


OS017_E11 - Tunc videns Herodes, quia illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. (Mt 2,16) Iratus itaque erat valde propter zelum regni, quod timebat, ne amitteret. Unde Chrysostomus: Reges et principes, si ex aliqua causa irascuntur, faciliter placantur. Illa autem ira inextinguibilis est, quam regni zelus accendit, quia propter regnum reges non parcunt patri, fratri, amico et etiam filio. Unde Herodes, licet audita nativitate Christi a magis statim cogitavit occidere, tamen distulit propter tria. Primo quia putavit magos falsa apparitione fuisse illusos, ex quo ad ipsum non redierunt. Secundo ideo distulit, ut sic subaudiendo puer in medium produceretur, et sic facilius perdere posset. Tertio quia fuit citatus ad curiam Romanam ad instantiam filiorum suorum, scilicet Aristoboli et Alexandri, quia ipsum accusaverunt apud caesarem. Et ideo non fuit ausus tunc pueros occidere, ne vinceretur de crudelitate. Unde eundo et redeundo pausavit annum aut plus. Et rediens accepta fiducia a Romanis auditisque miraculis de Christi nativitate - quomodo angelus pastoribus apparuit, et quomodo Simeon commendavit et benedixit [os 017. c. 11.] in Hierusalem, ac Anna sancta vidua laudavit - iratus est valde, non intelligens miser illud Prover. XXI.: Non est prudentia, non est sapientia, neque fortitudo contra Dominum, (Cf Prv 21,30) et eiusdem III.: Illusores ipse deludit (Prv 3,34) . Chrysostomus: Herodes debuit amicari, et coepit irasci, et in ira mittens occidit omnes pueros, id est, occidi fecit per milites.

Keywords: Herodes, magi, ira, Betlehem, bimatus, pueri, Roma, Aristobolus, Alexandrus, caesar, Simeon, Anna, Hierusalem, pueros occidere

Reference: Mt 2,16

Location: 017. c. 11-12.


OS017_E12 - Unde Chrysostomus: Herodes forsitan dicebat intra se: Quis puer ille? Antequam nascatur in terra, iam apparet in caelo. Nondum ipse se ostendit, et iam omnes illum quaerunt, et adhuc terrenum populum non habet, et quaerunt eum iam incliti caelestes, id est stellae, quae sibi ministrant. Quis est ille, qui antequam mecum pugnet, iam vincit; antequam vincat, iam regnat. Quid putas, facturus est ille in regno meo, si creverit? Ego et bona hominibus porrigo, et gladium porto. Qui non diligit, saltem timeat. Sic misit et interfecit omnes pueros, ut inveniret unum in omnibus.

Keywords: Herodes, innocentes, cogitatio Herodis, rex, regnum

Reference: Chrysostomus

Location: 017. c. 12.


OS017_E13 - Unde satellites Herodis diffusi in Bethleem, et circumquaque in villis et castellis rapiebant innocentes tamquam lupi agnos. Quosdam decapitabant, quosdam per medium dividebant, nonnulos transfigebant, plerosque suffocabant, alios ad parietem vel lapides allidebant, quorum corpora proiciebant in plateis, vel flentibus matribus dabant. Ipsi vero aspersi sanguine innocente.

Keywords: Herodes, satelles, innocentes, Betlehem, pueri, mors, crudelitas

Reference:

Location: 017. c. 13.


OS017_E14 - Augustinus in sermone III. de Innocentibus: Cum parvuli victimabantur, matres misere lamentabantur. Ululabant matres, quia agnos perdunt. Sed voce balantes matres crines dissipabant, et ornamenta capitis amittebant. Quantis modis volebant infantes abscondere, ipsi se publicabant, nesciebant tacere, nondum didicerant formidare. Mater pugnabat, et carnifex trahebat, illa tenebat. Ad carnificem mater clamabat: Quid separas a me, quod genui ex me? Uterus meus genuit, ubera mea lacte nutrierunt, et tu crudelis interimis. Modo fuderunt viscera mea, et tu illidis in terram. Alia dicebat mater: Occide matrem cum puero, ut quid me mittis manere, si culpa est mea. Sed si non est crimen, iunge mihi mortem. Alia dicebat: Quid apud me quaeritis? Unum quaeritis, et omnes occiditis.

Keywords: innocentes, matres, lamentatio

Reference: Augustinus in sermone III. de Innocentibus

Location: 017. c. 14.


OS020_E01 - quia prius die Nativitatis Domini recoluit revelationem Iudaeis factam, dum angelus pastoribus iudicavit Christi nativitatem.

Keywords: Nativitas Domini, pastores, angelus, revelatio

Reference:

Location: 020. c. 01.


OS020_E02 - Nunc magi, qui fuerant gentiles, stella duce venerunt ad adorandum nati regis maiestatem.

Keywords: magi, stella, adoratio, Iesus, nativitas Domini

Reference:

Location: 020. c. 01.


OS020_E03 - magi isti stellam materialem [os 020. c. 02.] in oriente respectu Hierosolimam, qua visa statim intellexerunt, quod illa esset stella, quam olim Ballam predixerat, dum ad petitionem Balach regis Moabitarum venisset maledicere populum Israel. Quem de monte videns coepit laudare dicens: Quam pulchra sunt tentoria tua, Israel, etc. (Nm 24,5)

Keywords: magi, stella, Hierosolyma, Balam, propheta, praedicere, rex Moabitarum, Blach, Iacob, Israel

Reference: Num. XXIII., Nm 24,5, Nm 24,17

Location: 020. c. 02-03.


OS020_E04 - Hanc etiam stellam a Balaam prophetizatam Nume. XXIV.: intellexerunt fore ex multis. Primo ex situ, quia non erat in firmamento fixa cum aliis, se din aere vicino terrae. Secundo intellexerunt ex motu, quia secundum Damascenum quinque movebatur ab oriente in meridiem et iterum ad aquilonem, quia viam dirigebat magorum. Tertio ex illuminatione intellexerunt, quia non solum in nocte, sed etiam in die illuminando viam eorum dirigebat, cuius claritatem solis claritas non poterat obumbrare. Immo secundum Fulgentium erat clarior in meridie.Quarto ex actionem quia aliquando apparebat, aliquando se occultabat, quando scilicet Hierosolymam appropinquerunt, postquam autem egressi sunt, iterum se manifestavit.

Keywords: magi, stella, Bala, propheta, motus stellae, Hierosolyma

Reference: Nume XXIIII., Damascenum Fulgentium

Location: 020. c. 04.


OS020_E05 - Pastoribus vero Iudaeis, qui secundum legem rationabiliter vivebant, angelus rationalis Christi nativitatem indicavit. Iustis vero et perfectis, scilicet Simeoni et Annae tempore Christi praesentationis in templum tamquam spiritualibus non stella vel angelus, sed ipse Sanctus Spiritus inspiravit, qui mox cum Christo et Deo iocundati prophetabant et confitebantur.

Keywords: nativitas Domini, angelus, pastores, Simeon, Anna, stella, magi

Reference:

Location: 020. c. 05.


OS020_E06 - Unde et Leo papa: Sic - inquit - omnibus nobis profuit, quia post resurrectionem Domini vestigia vulnerum in corpore eius Thomae apostoli exploravit manus. Ita ad nostram utilitatem proficeret, quod infantiam ipsius magorum probavit aspectus. [Cf S. Leo papa: Sermo XXXIII. c. 3.]

Keywords: resurrectio, vulnera, Thomas, manus, apostoli

Reference: Leo papa

Location: 020. c. 06.


OS020_E07 - quod dum isti tres nutu Dei essent insiles et tractarent de ortu stellae, quam Balaam praedixerat, ecce ut Christus Dominus egressus est de utero Virginis in media nocte, statim stella in oriente apparuit magis, et omnes eos in admirationem convertit, ac intus illustravit et redocuit, quod sine mora irent ad inquirendum natum regem Iudaeorum, qui est Deus et homo salvator ab aeterno supplitio. Qui mox concorditer dixerunt: Hoc signum magni regis est. Eamus et inquiramus eum et offeramus ei munera! Acceptis secum muneribus ire coeperunt per dromedarios (qui sunt velocissimi) versus Iudaeam secundum stellae ducatum, quae antecedebat eos. Fulgebat tam in die, quam in nocte, et ubi debebant quiescere, ipsa stabat, et per denia eos stella quasi trahebat. Et dum per aliquot dies sequentes stellam dulciter et iocunde [os 020. c. 07.] venissent et appropinquere Hierosolymis coepissent, stella occultata est ab eis.

Keywords: magi, stella, nativitas Domini, Virgo, nox, rex Iudaeorum, Hierosolyma

Reference:

Location: 020. c. 07-08.


OS020_E08 - Et dum sic conferrent ad invicem, determinaverunt, ut in Hierosolymam civitatem regiam diverterent, et ibi natum regem invenirent. Intrantes autem regio comitatu et solemni ornatu ad Herodem, et cum famuli regis vidissent tam solemnes personas, nunciaverunt Herodi, qui egressus quaerebat per interpretem, quid quaererent. Isti dixerunt: "Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum?" Herodes vero statim obstupuit et dixit: "Quomodo scitis, quod rex Iudaeorum natus sit?" Responderunt: "Vidimus, o domine, mirabilem stellam eius et nos in admirationem convertit, ut dimitteremus regnum nostrum et quaereremus natum regem ad adorandum cum muneribus decentibus. Et ipsa stella semper praecedebat nos, nisi ante hanc civitatem se occultavit. Cogitavimus igitur in hac civitate fore natum, unde quaesivimus, si constat locus vobis, ubi sit ille rex natus, quia certitudinaliter scimus eum natum revelatione caelica, sed ignoramus locum." Qui dicere eis potuit: "O vos domini, videmini sapientes opulenti et potentes, sed certe leves et decepti, qui tantis laboribus, expensis unam erraticam stellam secuti estis." Qui respondere potuerunt: "Vere decepti non sumus, quia illa stella sic nos illustravit in corde et certificavit, quod parti sumus usque ad mortem quaerere regem Iudaeorum spretis mundi omnibus pompis, dum modo cognoscamus eum, sed quae sumus, dicite: "Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum?"

Keywords: Hierosolyma, Herodes, magi, nativitas Domini, rex Iudaeorum

Reference:

Location: 020. c. 08.


OS020_E09 - Nam postquam Herodes callida cautela declinasset magos, turbatus vehementer et omnis Hierosolyma cum illo, id est maiores de Hierosolyma, qui quodam modo et virtualiter totam civitatem repraesentabant. Unde Herodes turbatus fuit? Quia magi audacter coram eo regem Iudaeorum natum quaerebant, qui erat alienigena Idumeus, non Iudaeus, timens ne perderet regnum. Ob hoc secundum Chrysostomum omnes libros Iudaeorum, qui genealogiam regum continebant, cremari fecerat. Iudaei vero quasi simulatorie turbationem praetendebant, videlicet ne pugnantibus ad invicem regibus ipsi vexarentur. Quin potius iniqui erant, imo de adventu iusti gaudere non poterant. Sicque rex Herodes turbatus congregavit principes sacerdotum et scribas et sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur.

Keywords: Herodes, nativitas Domini, magi, declinare magos, Hierosolyma, libri Iudaeorum, cremare, turbatio, sacerdotes, scribae

Reference: Chrysostomum

Location: 020. c. 09.


OS020_E10 - Herodes haec audiens statim dolose cogitare coepit, quomodo Christum natum regem perdere posset. Unde exclusis Iudaeis timens de eorum infidelitate, ne regem suum reciperent et ipsum reicerent, vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae, quando apparuit eis. Et mittens eos in Bethleem ostendit ipsis forte viam dicens: Per hanc portam exeatis et illuc tendatis et interrogate studiose de puero, et cum inveneritis, revertamini ad me, et ego cum honore recipiam vos. Et tandem vadam et ego eum reverenter adorabo. Haec autem dicebat, ut tam magos, quam natum regem facilius perdere posset.

Keywords: Herodes, nativitas Domini, Christus, Christum perdere, Iudaei, Betlehem, magi

Reference:

Location: 020. c. 11.


OS020_E11 - Magi vero rege Herode audito et confortati legis testimonio, ubi per ora Iudaeorum Christum invenerant, abierunt versus Bethleem et ecce stella, quam viderant in oriente, iterum apparuit eis et ante eos ibat, quam videntes gavisi sunt gaudio magnó valde. Ipsa autem stella in Bethleem, ubi puer erat, coepit fulgere, coepit descendere, ac si diceret: Hic est ille rex, quem indico et quem lex prophetat. Unde magi natum regem invenerunt in matris gremio, quia dicit Mat. II.: Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius. (Mt 2,11)

Keywords: magi, Herodes, nativitas Domini, Christus, Betlehem, puer, mater

Reference: Mat. II., Mt 2,11.

Location: 020. c. 12.


OS020_E12 - Postquam ingressi viderunt egregiam virginem elegantem puerum gremio virgineo tenentem, tanto stupore sunt percussi, quod statim cadentes proni in terra adoraverunt eum tamquam onium regum creatorem, gubernatorem, redemptorem ac glorificatorem. Unde statim munera ei obtulerunt, singuli singula, id est omnes tres tria dona. Tria etiam dona a nato rege se recepisse cognoverunt, scilicet corpus, res et animam. De istis omnibus homagium sibi praestant: de superbia corporali, quia excelsi reges humiliter sunt prostrati, de superbia spirituali - adoraverunt fideliter, de superbia temporali - munera ei obtulerunt, scilicet aurum, thus et mirrham.

Keywords: magi, nativitas Domini, Virgo Maria, dona, aurum, thus, mirrha

Reference:

Location: 020. c. 12.


OS020_E13 - Magna profecto fuit devotio in istis regibus ad natum Christum, qui mox ut viderunt, in terra se prostraverunt, forte manus et pedes iam pro salute humani generis sexta diei circumcisione vulnerati Iesu osculantes et eum Deum proclamantes. Unde Chrysostomus super Mat.: Si magi terrenum regem quaerere venissent, fuissent confusi, quia tanti itineris laborem [os 020. c. 12.] sine causa suscepissent. Unde nec adorassent, nec munera ei obtulissent. Nunc autem viderunt hominem et vognoverunt redemptorem illuminati in fide.

Keywords: magi, nativitas Domini, osculare, devotio, devotio magorum

Reference: Chrysostomus super Mat.

Location: 020. c. 12-13.


OS020_E14 - Nam postquam sic devote viderunt et adoraverunt Deum in humanitate natum, ac munera ei obtulerunt. Interim autem advenit sanctus Ioseph et mirabatur de tam solennibus hominibus humiliter forte lachrymantibus ex devotione et colloquentibus. Pie credendum est, quod saltem per interpretem colloquebantur cum honesta virgine matre de puero, et quaerere potuerunt dicentes: Quomodo tu, felix virgo, hunc Dei filium concepisti? Prudentissima vero Virgo dicere potuit: Eram ego - inquit - puella a iuventute in templo Domini, Domino serviens cum proposito perpetuae virginitatis, et sum desponsata huic sancto homini et virgini Ioseph. Tandem venit ad me angelus Domini Gabriel et mihi annunciavit hunc filium Dei, quem prophetae longe ante praedixerant. Et postquam ego consensum dedi, sttim ex Spiritu Sancto concepi. Cuius partum miraculose cognata mea Elizabeth pariendo praevenit, quae absque ullo dicente filium Dei in utero meo fore intellexit. Et disponente Deo in diversorio hoc peperi sine dolore. Imo inaestimabili gaudio hunc caeli heredem, quem videtis, qui est Deus et homo, mihi Dominus et filius. Et mox ut reclinavi in presepium, venerunt pastores, quibus angelus exultans annunciavit cum multitudine caelestis exercitus. Et ecce, quem videtis, hic est gaudium cordis mei et omnium hominum salus. Qui dicere potuerunt: O felix virgo! O beata mater, quae talem peperisti filium! Nobis namque in ipsa hora nativitatis eius stella apparuit et statim ad eum inquirendum induxit. Sed dix nobis, sancta Virgo, quid servitium optat iste Dei filius? Quae ait: Credo, quod [os 020. c. 14.] fidem, spem et caritatem, id est credatis, quod iste est verus Deus et homo, et sperate per hunc aeternaliter beatificari, et diligite eum prae omnibus. Qui dixerunt: Haec omnia stella apparente in corde nostro fixa sunt. Quibus virgo dicere potuit: Videte de utero meo natum: quantam elegit humilitatem et pietatem. Sectamini si ei placere cupitis. Et tandem in nocte angelus admonuit eos in visu, ne redirent ad Herodem, quod mane facto retulerunt virgini, et possibile est, quod rogaverint: O beata virgo! O sacra mater! Sis devota ad eum, qui te elegit, obsequere ei et ora pro nobis! Et valefacientes per aliam viam reversi sunt in regionem suam.

Keywords: magi, nativitas Domini, munera, Ioseph, Maria, Filius Dei

Reference:

Location: 020. c. 14-15.


OS021_E01 - Ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam dicentes: Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum. Mat. II. (Mt 2,1)

Keywords: magi, magus, Hierosolyma, rex Iudaeorum

Reference: Matth. II., Mt 2,1

Location: 021. c. 01.


OS021_E02 - medicus animarum Christus isto die tricesimo anno praeparavit lavacrum regenerationis, dum ipse primus baptizari voluit a Iohanne

Keywords: Christus, baptismus, 30 annorum, Iohannes Baptista

Reference:

Location: 021. c. 03.


OS021_E03 - Ideo contra hoc malum delectationis Salvator hodie tricesimo primo aetatis suae anno convertit aquam in vinum ad designandum, quod temporalis tribulatio mutabitur in vinum condolationis divinae, secundum quod dicit Ps.: Secundum multitudinem dolorum [os 021. c. 03.] meorum consolationes tuae laetificaverunt animam meam. (Ps 93,19)

Keywords: Christus, aqua, vinum, 30 anni, aquam in vinum convertere

Reference:

Location: 021. c. 03-04.


OS021_E04 - quia viso signo caelesti nec moram contraxerunt, nec tepide iter aggressi sunt, quin potius festine surgentes spatio XIII dierum a finibus Persarum et Caldeorum in Iudaeam devenerunt. Quos Hieronymus dicit vectos dromedariis, qui sunt animalia minora camelis, sed velociora. Huic consonat Esa. LX. ca. dicens: Mirabitur cor tuum, Hierusalem, quoniam fortitudo gentium venerit tibi. Mundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Effa. (Is 60,5-6) Quae animalia diffusa fuerunt circumquaque iuxta Hierusalem de [os 021. c. 04.] exercitu trium regum. Augustinus vero dicit miraculose factum, ut iter unius anni in XIII diebus perficerent.

Keywords: signum, magi, stella, dromedari, spatium

Reference:

Location: 021 c. 04-05.


OS021_E05 - Unde isti sancti Magi non solum diligenter scrutabantur scripturas de Christo, se et vigilabant et orabant in monte victoriali.

Keywords: magus, magi, scripturae, signa, mons victorialis

Reference:

Location: 021. c. 06.


OS021_E06 - Orabant certe Magi visa stella Dominum, et forte dicebant: O Creator omnium, o Rector caelestium, fac nos ad tuam sanctam cognitionem venire, manifesta nobis, o Domine Deus, voluntatem tuam! Ecce omnibus dimissis parati sumus te quaerere cum labore, penuria et morte.

Keywords: magus, magi, stella

Reference:

Location: 021. c. 06.


OS021_E07 - Nam inventum honoraverunt humiliter se prosternentes, adoraverunt in ipsum credentes, dotaverunt munera ei offerentes.

Keywords: magus, magi, munera, honorare, prosternere, adoratio

Reference:

Location: 021. c. 07.


OS021_E08 - O quam multi ex eorum servis dicebant: "Domini revertamur, ecce abscondit se stella." Ecce rex crudelis istius regni residet in hac opulenta civitate. "Revera omnes, trucidabimur, si audierit, quod noviter natum regem quaerimus." Sed ipsi constantes non omiserunt, sed potius publice quaerendo dicebant: Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum? Isti igitur sancti reges forma facti sunt omnibus Christum quaerentibus.

Keywords: magi, magus, stella, rex, Herodes

Reference:

Location: 021. c. 07.


OS021_E09 - Demum sub hoc titulo voluit mori, quem Pilatus scripserat: Iesus Nazarenus, Rex Iudaeorum. (Ioh 19,19)

Keywords: Iesus, mors, crux, Pilatus, inscriptio

Reference: Ioh 19,19

Location: 021. c. 12.


OS021_E10 - Primo dixi, quod sancti reges professi sunt in adoratione devota, quia postquam Herodes eos clam vocatos misit in Bethleem natum regem inquirendum, egressi de civitate certificati ex Dei magni lege viderunt protinus stellam iterum ante se fulgentem cum maximo gaudio, devenerunt ad locum, ubi puer erat. Et ut dicit Historia de tribus regibus, regaliter se induerunt et cum muneribus regiis diversorium intraverunt. Et ibi solum puerum cum Maria, matre eius invenerunt. Et statim ardenti devotione succensi prociderunt et adoraverunt. Unde Leo papa: Reges enim erant et tamen puerum venerantur in fascia; et divites, et tamen pauperculo genuflectunt; sapientes erant, et tamen infantem adorant nondum verba proferentem. Hinc Chrysostomus: Invenerunt puerum cum Maria, matre eius [os 021. c. 12.] non diademate coronatum aut in lecto aureo recumbentem, sed vix tunicam habentem unam, non ad ornatum corporis, sed ad nuditatis tegumentum. Et forte Virgo Maria adventum Magorum praesciverat, ut dum essent ante tugurium, intuens magnae potentiae viros (ut aliqui volunt) tulit ipsa puerum de cunis, id est de praesepio. Hoc enim fuit magnum gaudium Virginis, quod altissimus Dei filius talem locum ad nascendum sibi elegerat, et posuit ipsum inter sua brachia. Magi igitur ingressi corruerunt in facies suas reverentes matrem propter filium et dicentes: "Haec est illa felix mater, quae Deum peperit! Haec est porta caeli, haec est advocata peccatorum, haec est terror daemonum, haec est illa virgo, quam qui invenerit, inveniet vitam et hauriet salutem a Domino!" Quia Maria sine filio non invenitur, qui est vita. Ergo Magi invenerunt puerum cum Maria, matre eius, et procidentes adoraverunt.

Keywords: magi, reges, Herodes, Betlehem, stella, munera, Virgo Maria

Reference: ut dicit Historia de tribus regibus

Location: 021. c. 12-13.


OS021_E11 - Nam regio more eorum quilibet obtulit aurum, thus et mirrham,

Keywords: magi, nativitas Domini, aurum, thus, mirrha

Reference:

Location: 021. c. 13.


OS021_E12 - Quos post Domini ascensionem Thomas apostolus baptizavit, cum quibus eorum regna ad veram Christi fidem convertit. Postremo gloriose defuncti sepulti sunt circa montem Faus. Helena demum, mater Constantini imperatoris audiens trium regum reliquias circa dictum montem reconditas cum honore suscepit et Constantinopolim detulit. Deinde tempore Mauricii imperatoris dicta civitas rebellavit, qui auxilio Mediolanensium civitatem vi cepit et trium regum reliquias ipsis condonavit. Novissime per Henricum imperatorem, postquam Mediolanum possedit, in Coloniam per Renum fluvium detulit ipsas reliquias, ubi in magna devotione et reverentia conservantur, quia de gentilibus primum ipsi mundi Salvatorem querentes et dicentes: Ubi est, qui natus est, rex Iudeorum, invenerunt,

Keywords: magi, magus, Thomas apostolus, baptismus, Constantinus, Helena, mater Constantini, reliquiae, Mediolanum, Colonia

Reference:

Location: 021. c. 14.


OS022_E01 - Saule, Saule, quid me persequeris? Qui dixit: Quis es, Domine? Act. IX. (Act 9,4) Haec verba dicebat Paulo apostolo ille Iesus benedictus, qui pro hominibus crudelem subiit mortem, resurrexit ac in caelum ascendit nolens aliquem perire, sed omnes homines ad agnitionem veritatis venire. Inter quos specialiter vocavit hunc peccatorem nomine Saulum dicens: Saule, Saule, quid me persequeris?

Keywords: Saul, Iesus, conversio Pauli

Reference: Act. IX., Act 9,4

Location: 022. c. 01.


OS022_E02 - ut latroni iuxta latus Christi pendenti, ut dicit Augustinus: Quis - inquit - illum docebat, nisi qui iuxta illum pendebat? Erat illi fixus in latere, sed habitabat in corde. [Aug. Sermo 328,1,1.] Unde dicebat Salvatori: Memento mei, dum veneris in regnum tuum!

Keywords: latro dexter, Iesus, crux, regnum caelorum

Reference: Augustinus

Location: 022. c. 02.


OS022_E03 - Nam quando trahebatur beatus Stephanus extra civitatem Hierusalem, et pro fidei veritate lapidabatur, Paulus omnium lapidantium vestimenta custodiebat, quasi de omnium manibus lapidasset. Volebat igitur mortem eius, et laborabat ad hoc sententiam exsecutioni deferendo. Unde Act. VII. dicitur: Testes deposuerunt vestimenta sua secus [os 022. c. 06.] pedes adolescentis, qui vocabatur Saulus, et infra: Saulus autem erat consentiens neci eius. (Act 7,59) Nam ipse post conversionem dixit Domino sibi in extasi apparenti et dicenti, ut exiret de Hierusalem, quia non susciperent verba eius: Domine - ait -, ipsi sciunt, quia ego eram concludens in carcerem et cedens per synagogas eos, qui crediderunt in te, et cum funderetur sanguis Stephani, testis tui ego stabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium eum. Act. XXII. (Act 22,19-20)

Keywords: sanctus Stephanus, protomartyr, Hierusalem, Paulus, lapidatio, vestimentum, Saulus

Reference: Act 7,57; Act 7,59

Location: 022. c. 06-07.


OS022_E04 - Quinto peccatum [os 022. c. 07.] Pauli fuit detestabile, quia Eclesiam Dei devastabat, Christi labore et praedicatione congregatam dispergebat. Unde dicitur Actuum VIII.: Saulus devastabat Ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam. (Act 8,8) Et ca. IX. habetur, quod spirando furebat, minabatur Christianis et cedebat eos ligando affligebat. Accessit igitur ad principem sacerdotum et petiit ab eo epistolam in Damascum, et si quos invenisset huius vie viros ac mulieres, senes et iuvenes, sanctos et innocentes vinctos perduceret in Hierusalem, (Act 9,1-2) scilicet ad torquendum, cruciandum et fidem negandum. Unde devotissimi Christi discipuli clamabant lacrimabiliter ad Dominum dicentes: "O Christe crucifixe, o Deus infinitae potentiae, o Pastor aeterne, respice de solio maiestatis tuae super oves pretio sanguinis tui redemptas, vide et visita vineam istam, quam manus tua recenter plantavit, verbo vitae rigavit et exemplo stabilivit! Ecce os dolosi et peccatoris Sauli super te et nos apertum est, ecce sanctos tanquam oves mactat, quasi lupus lacerat, dispergit et reliqua pedibus conculcat. Cur, piissime Christe blasphemum non vindicas? Cur homicidam toleras? Cur praesumptuosum non humilias? Cur hereditatem tuam devastanti non obvias? Qui est totus malus perversus, adversus te malitia armatus, nomen sanctum tuum machinatur delere de terra, pro quo tanquam oves occisionis mori parati sumus? O quantum malum in Damasco contra sanctos exercebit, pro quibus iam ire coepit! Quid igitur facies de eo? Et si terra absorbebit, meretur, si vero ad te traxeris, misericordiam tuam magnam in eo ostendes!" Et quia Dominus prope est omnibus invocantibus, eum in veritate subito circumfulsit cum lux de caelo et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? Cur meum membrum dilanias, cur nomen meum blasphemas, [os 022. c. 08.] cur legem meam distruis? Durum est tibi calcitrare contra stimulum. (Act 9,4-5) Ecce patet eius detestabilis offensio contra Deum et sanctos, quem tamen divina pietas ad se convertit miraculose.

Keywords: Saulus, ecclesia, furor, devastatio, Damascus, torquere, cruciari

Reference: Actuum VIII., Act 8,8; Act 9,1-2

Location: 022. c. 08-09.


OS022_E05 - Unde cum iuxta crucis imaginem beati Petrus et Paulus depinguntur, Petrus apostolus a sinistris, Paulus vero a dexteris scribuntur, quia ille de terris, iste de caelis est ad Christi notitiam vocatus.

Keywords: Petrus apostolus, Paulus apostolus, dexter, sinister

Reference:

Location: 022. c. 09.


OS022_E06 - Quarta causa conversionis beati Pauli est ex parte iusti, ut ei daret eius exemplaritatem, ut videlicet ex modo eius conversionis erudiretur. Cuius quidem conversio talis fuit: Cum ex subita luce de caelo corruisset in terram, ecce benignus Christus de luce sic alloquitur eum: - Saule, Saule, quid me persequeris, ac si diceret: "Sic recipio iniuriam meorum, ac si mihi in dextera patris regnanti inferres." Ideo scias, quod durum est tibi contra stimulum calcitrare, quasi diceret: "Tu es quasi iumentum in iugo potestatis meae." Qui dixit: Quis es, Domine? Et ille: Ego sum Iesus, quem tu persequeris.Et tremens ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere? Et Dominus ad eum: Surge et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi, quid te oporteat facere. Viri autem, qui comitabantur eum cum eo audiebant quidem vocem, neminem tamen videbant. Qui surrexit de terra apertisque oculis nihil videbat. Ad manus eum trahentes introduxerunt Damascum, et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit neque bibit, ut patet Act. IX. (Act 9,4-9) et in epistola .

Keywords: conversio Pauli, Saulus, Iesus, civitas, oculus, Damascus, manducare, bibere

Reference: Act. IX. et in epistola, Act 9,4-9

Location: 022. c. 11.


OS022_E07 - Quinque namque documenta accipere poterimus ex beati Pauli conversione, si bene mentis oculis inspicimus tamquam ad vividum speculum.

Keywords: beatus Paulus, conversio, mentis oculus, inspicere vividum, speculum

Reference:

Location: 022. c. 11.


OS022_E08 - Sic beato Stephano non pepercit, cum quo familiariter in schola Gamalielis conversatus erat. Sed viros ac mulieres vinctos ducere volebat in Hierusalem.

Keywords: sanctus Stephanus, protomartyr, Gamaliel, Paulus, devastatio, Hierusalem

Reference: Act IX., Cf Act 9,2

Location: 022. c. 14.


OS022_E09 - Disputabat enim etiam cum sapientissimis Graecis, ut habetur Act. IX. (Act 9,29), et quendam magum Borien nomine superavit, et insuper excaecavit, qui Sergium Paulum conabatur pervertere, quem Saulus convertit, unde et Paulus nominatus est. (Act 13,6-12)

Keywords: Paulus, apostolus, sapientes, magus, Borien

Reference: Act. IX., Act 9,29; Act 13,6-12

Location: 022. c. 14.


OS022_E10 - Et cum de Damasco per sportam, per murum fuisset demissus, non ivit mox Hierusalem ad apostolos, sed abiit in Arabiam et ibi evangelisavit. Et inde reversus iterum Damascum post annos tres venit Hierusalem videre Petrum ad Gal. I. (Cf Gal 1,17-18) Et cum voluisset se [os 022. c. 14.] iungere discipulis, omnes timebant eum, non credebant, quod esset discipulus. Sed Barnabas apprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis, quoniam in via vidisset Dominum, et qualiter ei locutus fuisset, et quod fideliter egisset in Damasco.

Keywords: Paulus, Arabia, Damascus, Hierusalem, conversio Pauli, discipuli, Barnabas

Reference: ad Gal. I., Cf Gal 1,17-18; Act IX., Act 9,27

Location: 022. c. 14-15.


OS022_E11 - Dicitur enim Act. XXI., quod cum Agabus propheta venisset ad eum, tulit zonam eius et alligavit sibi pedes dicens: Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cuius est haec zona, sic alligabunt Iudaei in Hierusalem et tradent in manus gentium. Quod cum audissent discipuli, rogaverunt, ne ascenderet Hierusalem. Qui dixit: Quid facitis flentes et affligentes cor meum? Ego non solum alligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum pro nomine Domini Iesu. (Act 21,10-13)

Keywords: Paulus, apostolus, Agabus, propheta, discipuli, zona, mors, Hierusalem

Reference: Act XXI., Act 21,10-13

Location: 022. c. 15.


OS022_E12 - Quingentis vicibus legitur nomen Iesu in suis epistolis scripsisse, et insuper post mortem caput eius ter nomen illud proclamasse.

Keywords: nomen Iesu, caput [Pauli]

Reference:

Location: 022. c. 015.


OS023_E01 - Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et filiis Israel. Ego enim ostendam illi, quanta oporteat eum pro nomine meo pati. Act. IX. (Act 9,15) Ad gloriam beati Pauli praedicatoris gentium haec verba dicunt, quae quidem pius Iesus in visione apparens Ananiae dicebat assecurando ipsum, ut iret ad ipsum Paulum, quem iam prostraverat et excaecaverat et baptizaret et illuminaret.

Keywords: Saulus, Paulus apostolus, conversio Pauli, Ananias, Iesus, baptismus, excaecare, illuminare

Reference: Act. IX., Act 9,15

Location: 023. c. 01.


OS023_E02 - De quo dicitur, quod dum acceptis epistolis spirans iret in Damascum, ut fideles vinctos adduceret in Hierusalem, circumfulsit eum lux de caelo, id est illuminatio divina.

Keywords: Saulus, Paulus, apostolus, Damascus, Hierusalem, fideles, Christiani, lux, caelum, conversio Pauli

Reference:

Location: 023. c. 01.


OS023_E03 - Ideo hoc Saulo subditur: Tremens et stupens [os 023. c. 01.] dixit: Quis es, Domine? At ille: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. (Act 9,5) Non dixit: "cuius servos persequeris", quia Christus nostrum caput sibi reputat, quod suis membris impenditur. Iuxta illud Math. XXV.: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. (Mt 25,40) Deinde Iesus subiunxit: Durum est tibi calcitrare contra stimulum. Propter quae verba pavidus statim ex timore immutatum est eius liberum arbitrium de conatu persecutionis in suum obsequium dicens: Domine, quid me vis facere?

Keywords: Saulus, conversio Pauli, Iesus

Reference: Math. XXV., Mt 25,40

Location: 023. c. 01-02.


OS023_E04 - Haec fuit in Paulo, quia socii apertis oculis nihil videntem introduxerunt Damascum, et erat ibi tribus diebus non manducans neque bibens, sed orans, dolens et ingemiscens. Hinc Hugo de Sancto Victore: Tunc salus peccatorum incipit, cum veraciter pro delictis ingemiscit.

Keywords: Saulus, Paulus apostolus, conversio Pauli, Damascus, oculus, caecus, tres dies

Reference: Hugo de Sancto Victore

Location: 023. c. 02.


OS023_E05 - Cui Act. IX. Dominus Jesus per visum apparens dixit: Surge et vade in vicum, qui vocatur rectus, et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tharsensem. Quia ut dicit Lyra super II. ad Thim. ultimo: de Tharsis erat oriundus. Illuc enim pater eius translatus fuerat de Iudaea, et ibi creverat in potestate et fama. Addidit Dominus: Ecce enim [os 023. c. 03.] orat, (Act 9,11) quasi diceret: "mentem elevatam habet ad Deum." Ex raptu enim Paulus regressus Deo gratias agebat, quia vidit per divinam revelationem Ananiam introeuntem et imponentem sibi manus. Et Paulus in visu non tantum vidit personam, sed etiam nomen eius cognovit. Ananias vero considerata duritia Pauli dixit se excusando: Domine, paratus sum facere, quod me iubes, sed unum est valde mirabile, quod me iubes. Quia audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Hierusalem, et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes, qui invocant nomen tuum. (Act 9,12-14) Quasi diceret: "Vis, ut meipsum voluntariae tradam in manus eius, ut non vivam diutius, pro sustentatione fidelium tuorum in fide." Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, regibus et filiis Israel. Ego autem ostendam illi, quanta oporteat eum pati pro nomine meo, ()Act 9,15-16 qui tanta mala fecit fidelibus sub nomine meo exsistentibus, ut dedecus culpae non sit sine decore iustitiae [Thomas de Aquino, In IV Sententiarum, lib 2, d. 34, qu. 2, art. 1.], nec peccatum remaneat inultum etc. [Thomas de Aquino, In IV Sententiarum, lib 4, d. 13, qu. 1, art. 3.]

Keywords: Paulus, conversio Pauli, Tharsis, Anananias

Reference: Act. IX., Act 9,11-16; Lyra super II. ad Thim. ultimo; Thomas de Aquino, In IV Sententiarum, lib 2, d. 34, qu. 2, art. 1.; Thomas de Aquino, In IV Sententiarum, lib 4, d. 13, qu. 1, art. 3.

Location: 023. c. 03-04.


OS023_E06 - Ideo Lyra super hunc locum II. Thim. IV. "Paenulam, quam reliqui Troade apud Carpum veniens, affer tecum et libros" ait: Dum esset Paulus in carcere Neronis, scribebat Thimotheo, ut ferret sibi paenulam. Erat autem paenula vestis consularis, quae a Romanis data fuit patri Pauli in signum amicitiae cum ipso, et quod esset factus civis Romanus. Quam reservaverat Paulus ob memoriam patris et in signum, quod esset civis Romanus, si necessitas incumberet hoc ostendendi.

Keywords: Paulus apostolus, carcer, Nero, Thimotheus, paenula, vestis consularis, pater Pauli, civis Romanus

Reference: Lyra super hunc locum II. Thim. IV. "Paenulam, quam reliqui Troade apud Carpum veniens, affer tecum et libros"

Location: 023. c. 05.


OS023_E07 - Unde cum Act. XXII. Dominus diceret Paulo: Exi velociter de Hierusalem, quoniam non recipient testimonum tuum de me. Et ego dixi: Domine, ipsi sciunt, quia ego, eram concludens in carcerem, et cedens per synagogas eos, qui credebant in te. Et cum fundaretur sanguis Stephani, testis tui, ego astabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum. (Act 22,18-20)

Keywords: Paulus, conversio Pauli, Hierusalem, carcer, Stephanus protomartyr, vestimenta

Reference: Act. XXII., Act 22,18-20

Location: 023. c. 06.


OS023_E08 - Unde dicitur Act. XIX.: Virtutesque non modicas faciebat Deus per manus Pauli ita, ut etiam supra languidos deferret sudaria vel semicinctia (glossa: Semicinctium est vestis solum ab uno latere pendens), et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur. Tentaverunt autem quidam et de circumvenientibus Iudaeis exorcistis invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu dicentes: Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat. Erant autem cuiusdam principis sacerdotum septem filii, qui haec faciebant. Respondens autem spiritus nequam dixit: Iesum novi et Paulum scio. Vos autem qui estis, nescio. Et insiliens homo in eos, in quo erat daemonium pessimum, invaluit contra eos et dominatus est amborum ita, ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa. Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis et gentibus, qui habitabant Ephesi, et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu, [os 023. c. 09.] multique credentium veniebant confitentes et annunciantes actus suos. Multi autem ex eis, qui fuerunt curiosa sectati, curiosa id est artes magicas, contulerunt libros et combusserunt eos coram omnibus, et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium. (Act 19, 11-19)

Keywords: Paulus, Iesus, sacerdos, princeps sacerdotum, septem filii, exorcismus, daemon, Ephesus

Reference: Act. XIX., Act 19, 11-19

Location: 023. c. 0-10.


OS023_E09 - Et similiter legitur Act. XVI.: Factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pithonem, id est spiritum malignum, obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando. Haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annunciant vobis viam salutis. Haec autem faciebant multis diebus. Dolens autem Paulus dixit: Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea, et exivit eadem hora. Videntes autem domini eius, quod exiit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum et Sylam perduxerunt ad forum offerentes eos magistratibus, et dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Iudaei, et annunciant morem, quem non licet nobis facere, cum simus Romani. Et cucurrit plebs adversus eos, et magistratus scissis tunicis eorum iusserit illos virgis cedi. Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt in carcerem praecipientes custodi, ut diligenter eos custodiret. Qui misit in inferiorem carcerem, et pedes eorum constrinxit ligno. Media autem nocte Paulus et Sylas orantes laudaverunt Deum, et terraemotus est factus, et ostia aperta sunt. Expergefactus custos carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos. Clamat autem Paulus dicens: Nihil mali tibi feceris, universi enim hic sumus. Et portato lumine eduxit eos, et procidens ad pedes eorum dixit: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam. At illi dixerunt: Crede in Dominum Iesum Christum et salvus eris. (Act 16,16-31)

Keywords: puella, Paulus, clamare, Sylas, spiritus malignus, exorcismus, carcer, nox, ostia aperta, terraemotus

Reference: legitur Act. XVI., Act 16,16-31

Location: 023. c. 10.


OS023_E10 - Similiter cum Paulus circa vesperas in quodam solario praedicaret, quidam iuvenis nomine Patroclus pincerna Neronis propter multitudinem fenestram ascendit, ut magis audiret, et ibi [os 023. c. 10.] dormitans decidens exspiravit. Paulus autem per spiritum cognoscens dixit astantibus, ut defunctum ad se adducerent. Quem allatum in nomine Domini Iesu suscitavit. Et multa alia mirabilia fecit in nomine Domini Iesu Christi.

Keywords: Paulus, Vesperas, pincerna Neronis, fenestram ascendere, apostolus, praedicare, iuvenis, Patroclus, mortuus, resuscitare

Reference:

Location: 023. c. 10-11.


OS023_E11 - Tertio denique beatus Paulus portavit nomen Domini Iesu perseveranter, quia usque ad mortem praedicavit Iesum, et dum caput ipsius amputatum fuisset, ter Iesus proclamavit saliens, et ibi tres fontes eruperunt, qui usque hodie Romae persistunt. De quo sic scribit Dionysius Thimotheo: Heu frater mi Thimothee, dilecte animae meae! Ubi est pater tuus, magister et amator? Unde te ulterius salutabit? Ecce enim orphanus factus es, iam nequaquam venient ad te epistolae eius, in quibus scriptum sit: Paulus modicus servus Iesu Christi. Iam non scribet de te ulterius civitatibus dicens: Suscipite filium meum dilectum. Complica, frater, libros prophetarum et signa super eos, quia neminem habemus interpretem parabolarum. David Propheta plangebat filium suum et dicebat: Vae mihi pro te, fili mi, vae mihi! Ego autem dico: Vae mihi, magister mi, vere vae mihi! Amodo defecit et cessavit concursus discipulorum tuorum Romam venientium et quaerentium nos. Iam nemo dicturus est: Eamus et videamus doctores nostros et interrogemus eos, qualiter nos regere oporteat ecclesias nobis commissas.

Keywords: Paulus, ter Iesus proclamare, tres fontes, Roma, Thimotheus frater, orphanus, liber prophetarum, David propheta, parabola, nos regere

Reference: Dionysius Thimotheo

Location: 023. c. 11.


OS023_E12 - Et Hilarius ipsius passiones breviter sic enumerat dicens: Paulus apostolus in Philippis virgis ceditur, in carcerem ponitur et ligno pedibus affigitur, in Lystris lapidatur, in Iconio et Thessalonica ab iniquis persequitur, in Epheso feris datur, in Damasco per sportam e muro deponitur, in Hierusalem sistitur, ceditur, ligatur, insidiatur, in Caesarea clauditur, criminatur, navigans in Italiam periculo dirigitur, Romam veniens sub Nerone iudicatur et occisus finitur.

Keywords: Paulus, apostolus, passio, virga, carcer, lapidatio

Reference: Hylarius

Location: 023. c. 13.


OS024_E01 - ut Cain, qui occidit fratrem suum Abel (Cf Gn 4,15: dixitque... Dominus: ...omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis, qui invenisset eum.)

Keywords: Cain, Abel, occidere

Reference: Cf Gn 4,15

Location: 024. c. 05.


OS024_E02 - et Manasse, qui implevit templum sanguine prophetarum (II Rg 21,16)

Keywords: Manasse, templum, sanguis

Reference: II Rg 21,16

Location: 024. c. 05.


OS024_E03 - Recepit igitur Beata Virgo pretium mundi, Dominum maiestatis, Creatorem matris, pannis ligatum in bracchiis suis ponendo caput eius ad cor, et sic bestiarum habitaculo, videlicet diversorio admirabili laetitia progreditur, et versus Hierusalem iter dirigit, et pie dicere et cogitare potuit: O Deus Pater, ecce hunc tuum filium tibi consubstantialem, ex me natum et panem caelestem praesento tibi. Offero oblationem inauditam, quia in homine deitatem, in paupere divitias, in infirmitate infantili potentiam, in mortali carne vitam. Offero, inquam, hunc tibi et me in eius sempiternum obsequium." Gestat igitur Beata Virgo parvulum pauperculum, paupercula sed caelseti dono praedita, et portavit eum in Hierusalem sine mundi pompa aut hominum solemni comitiva. Hodie siquidem Beata Virgo fuit illud aureum candelabrum, quod in Salomonis templo septem lampades tenebat, quia corpus filii quasi lampadem, animam eius quasi oleum, divinitatem lumen, quod paratum dicitur, id est in carne natum, ante faciem omnium populorum.

Keywords: Virgo Maria, Iesus, puer, Hierusalem, templum, oblatio

Reference: Lc 2, 15-36

Location: 024. c. 08.


OS024_E04 - Primo namque notemus recipientis, scilicet Symeonis conditionem, quam evangelista Lucas II. ca. optime describit dicens: Ecce homo in Hierusalem, cui nomen Symeon [os 024. c. 09.], et homo iste iustus et timoratus erat. (Lc 2,25) Quia difficile custoditur iustitia sine timore Domini, qui est sanctus et permanet in saecula, non timore servili. Iste igitur sanctus Symeon habebat Spiritum Sanctum per gratiam inhabitantem, et responsum acceperat a Spiritu Sancto per revelationem, non per visum, non gustaturum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. (Cf Lc 2,25-26: Spiritus Sanctus erat in eo et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini.) Et quia erat iustus, timoratus et gratiosus, annosus, famosus, magno cordis desiderio in oratione petebat venire Salvatorem Israel in lege promissum. Quia tunc erat opinio communis apud intelligentes, quod tunc imminebat adventus Christi tempus. Unde secundum Augustinum sic orabat et suspirando quotidie dicebat: Quando veniet? Quando nascetur? Quando videbo? Putas mehoc inveniet, putas durabo, putas isti oculi videbunt eum, per quem oculi cordis illuminabuntur? Potuit namque haec insuper ex animo desideranti dicere: O clementissime Deus! O misericors et benigne! Si oculis meis illum Salvatorem viderem, sive mox morerer. Et quia sic desiderio videndi Christum accensus fuit, ideo responsum accepit a Spiritu Sancto, quod usque non moreretur, nisi prius ipsum oculis videret. Ex quo responso vere liquefactum est cor ipsius. Secundo notare possumus recipientis exultationem. Nam dum hodie in oratione ardentiori flamma succensus peteret a Spiritu Sancto promissum, revelatum extitit ei, quod iam teneretur ad fores templi. Qui mox oblitus imbecillis senectutis citius surgens ire coepit. Et dum familia suae domus et filii forte mirarentur de eius exhilaratione et veloci transitu, potuerunt quaerere, quo iret. Qui respondere potuit eis dicens: Venite et videte, o filii charissimi, venite sine mora, et ostendam vobis, quanta fecit Dominus animae meae desideranti. Quia nunc Deus et homo, Salvator Israel, propheta magnus et Messias stat [os 024. c. 10.] ante fores templi, qui omnibus dimissis sequi eum libenter potuerunt, et sic spiritu vehementi veniens, flens prae gaudio cadens in terram adoravit. Quo facto dicere potuit: O felix mater, quae Deum peperisti! O in aeternum benedicta mulier, quae Redemptorem attulisti, quem diu desideravi! Da eum mihi, ut quem videre merui, et tangere devotius merear. Quem cum in ulnas accepisset, ebrius Spiritu coepit amplexari parvulum, coepit osculari manus, nunc pedes, nunc pectus et flendo benedicere alta voce omnibus audientibus: Benedictus sis, Domine Deus misericors, et quid dicam iam? Nunc dimitte de hoc saeculo servum tuum in pace, quia oculi mei viderunt Salvatorem. Iam securus moriar, iam obprobrium senectutis meae fiducialiter deponam. (Cf Lc 2,28-30: ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum.) Hinc dicit Origenes: Si ad tactum - inquit - fimbriae vestimenti mulier sanata est, quid putandum est de Symeone, qui ipsum in ulnas accepit infantem et gaudebat, qui gestaret parvulum, sciens neminem eum posse emittere de claustro corporis cum spe futurae resurrectionis, nisi ille, quem in bracchiis continebat. Cumque circumstantes mirarentur de tali insolita congratulatione ac laudatione, tunc advenit illa sancta vidua Anna, et coepit clamando nunciare omnibus dicens: "Ecce iam plenitudo temporis, quia iam venit mundi Salvator. Ite igitur, filii et filiae, praedicate omnibus, dicite universis, quia iam Salvator Israel natus advenit, quem prophetae praedixerunt, patres desideraverunt, quem ex Virgine Matre natum videmus et palpamus." Tertio namque notare possumus Christi recepti redemptionem. Postquam enim Symeon et Anna prophetissa coram Virgine Matre et aliis multis sic iocundati et laetati fuissent, et cum iam venisse praedixissent, sanctus senex Symeon portavit, a quo portabatur, in templum, et obtulit eum ibi Domino Deo Patri cum oblatione turturum aut pullorum columbarum. Quod fuit sacrificium pauperum, quia divites, qui habere poterant offerre, [os 024. c. 11.] tenebantur et agnum. Ex quo patet paupertas Christi et matris in oblatione, quia paupertatis pia amatrix Beata Virgo aurum et alia a tribus Magis Christo oblata non sibi retinuit, sed edocta a paupertatis amatore Christo, in usus pauperum intantum diviserat, ut tempore oblationis filii non haberet agnum, quem offerret, sed habuit agnum incontaminatum, qui tollit peccata mundi. Secundum enim Thomam in III. parte Summae q. XXXVII. ut dictum est, duplex fuit praeceptum de prole nata. Unum generale, scilicet quod completis Christo diebus purgationis matris offerretur sacrificium pro prole, ut habetur Levi. XII. (Lv 12,4) Secundum praeceptum speciale de primogenitis tam hominum, quam iumentorum. Sibi enim Dominus deputaverat primogenita omnia in Israel pro eo, quod in Aegypto salvaverat primogenita eorum percussis primogenitis Aegyptorum ab homine usque ad pecus, ut habetur Exo. XIII. (Ex 12,12) [Thomas de Aquino, Summa theologiae III, qu. 37, a. 3.] Et quia Christus Dominus erat Virginis primogenitus, et voluit esse sub lege, utrumque factum est circa eum, scilicet quod ipsum obtulerunt et redemerunt quinque siclis.

Keywords: Virgo Maria, Iesus, oblatio, Hierusalem, templum, Symeon, propheta, Anna, prophetissa

Reference: Lucas II. ca.; Augustinus; Origenes

Location: 024. c. 09-11.


OS024_E05 - Iste siquidem gladius transfixit cor virgineum tempore passionis filii sui, tum quia videbat, quod omnes amici et proximi in maxima tribulatione eum dimiserant, tum quia singula vulnera et passiones intime contemplabatur. Et quando volvebat se coram ea filius in cruce et recens sanguis ebulliebat, scindebatur cor maternum, et eadem crux et idem clavi affligebant cor Virginis, qui et filii corpus. O quis potest cogitare Virginis dolorem, cum et propheta Symeon ante triginta annos admirando prophetet de eo dicens: Tuam ipsius animam pertransibit etc.

Keywords: Iesus, passio, crux, gladius, vulnera, Virgo Maria, prophetia, compassio, mors

Reference:

Location: 024. c. 16.


OS024_E06 - Filius enim conpatiebatur matri videns amaritudinem cordis sui, quam prae omnibus diligebat, et mater filio videns carnem filii, quae erat de substantia matris, sic crudeliter laceratam, quam ipsa delectabiliter foverat gremio suo, et sanguinem pretiosum cernens largiter fluere super terram, et videns spineam coronam pungentem eius caput ac faciem sputis maculatam, et in morte tam duro lecto arida, scilicet cruce mori, potuit dicere: "O dulcedo mei cordis! O redemptio humani generis! Qualem mortem crudelem elegisti pro salute hominum! O quanto dolore tuam, mi fili, mortem considero! Amaritudo mea est amarissima!" Hoc fuit, inquam, Symeonis vaticinium dicentis: Tuam ipsius animam etc., cum in templo suscepimus misericordiam tuam.

Keywords: Iesus, passio, Virgo Maria, compassio, crux, spinea corona, sanguis, mors

Reference:

Location: 024. c. 16.


OS025_E01 - Primo dixi, quod homines ad suam salutem protant Christum incipientes, qui de statu culpae conversi sunt ad amaritudinem poenitentiae. Et isti significantur per Virginem Mariam, quae interpraetatur 'amarum mare'

Keywords: status culpae, amaritudo poenitentiae, Virgo Maria, interpretatio, amarum mare

Reference:

Location: 025. c. 03.


OS025_E02 - de Cyro dicitur in scolasticis historiis, quod fuerat expositus iussu Astragis regis a filia sua, ne regeret.

Keywords: Cyrus, Astrax rex

Reference: in scholasticis historiis

Location: 025. c. 11.


OS026_E01 - Quintus gradus castitatis est servare virginitatem ob amorem Dei in matrimonio, et haec est maximo Dei dono, sicut beatus Emericus, beatus Chrysantus et ceteri.

Keywords: servare virginitatem, matrimonium, beatus Emericus, beatus Christianus

Reference:

Location: 026. c. 05.


OS026_E02 - Unde sancti et sanctae virgines magis elegerunt mori et quaeque tormenta pati, quam castitatem amittere, sicut beata Dorothea, Katherina, Lucia etc. Scribit namque beatus Hieronymus, quod videns sanctus Paulus Christianorum tormenta, aufugit in Heremum, eo siquidem tempore duo iuvenes comprehenduntur a Decio, quorum unus toto corpore melle perungitur et sub ardore Solis aculeis muscarum et scabrorum et vesparum lacerandus exponitur, alter vero mollissimo lecto imponitur, ubi aeris erat temperies, rivorum sonitus, avium cantus et florum olfatus funibus, tamen florei coloris obtectius. Sic cingitur iuvenis, ut manibus et pedibus se iuvare non posset. Adest quaedam iuvencula corpore pulcherrima ac impudica, et impudice tractat iuvenem Dei amorem impletum. Cum autem ille in carne motus contrarios rationi sensisset, non habens arma, quibus ab hoste se eruat, linguam propriam dentibus suis incidit et in faciem impudicae exspuit, et sic tentationem dolor fugavit.

Keywords: beata Dorothea, beata Katherina, beata Lucia, Paulus, melle perungere, musca, scabrus, lacerare, temperies, rivorum sonitus, iuvencula pulcherrima, caro, tentatio

Reference: Hieronymus

Location: 026. c. 08.


OS026_E03 - Legitur enim in vita Chrysanti et Dariae martyrum, quod Polemius, pater Chrysanti quinque puellas assignasset ei et interminatus fuisset, nisi a fide Christi eum retraherent. Qui puellas quasi viperas abhorrebat, iacebat autem in oratione immobilis et oscula quasi sagittarum ictus, fidei suae scuto excipiens clamabat ad Dominum dicens: "Exsurge, Domine in adiutorum mihi! Dic animae meae: salus tua ego sum!"

Keywords: Polemius, Chrysantus, quinque puellae, sagitta

Reference: in vita Chrysanti et Dariae martyrum

Location: 026. c. 09.


OS026_E04 - Quam quidem aureolam meruit beata Dorothea, quae fuit virgo praedicatrix et martyr. Sic enim legitur de ea, quod de Roma pater eius Doro et mater Thea nomine propter persecutionem Christianorum omnia relinquerunt et transfretaverunt cum duabus filiabus, Christen et Calisten in Caesaream, et ibi nata est Dorothea, quae baptizata omni disciplina et virtutibus imbuta. Inimicus tamen castitatis diabolus Fabricium prefectum in concupiscentia eius stimulavit. Promittens ei thesaurum absque composito, si ei consentiret, quae omnia Dorothea quasi lutum despiciebat, seque Christo desponsatam fatebatur. Quod audiens Fabricius furore repletus in dolium ferventis olei mittit, in quo incessa permansit. Quo viso multi pagani Christo crediderunt.[os 026. c. 11.] Fabricius vero credens magicus artibus fieri eam in carcerem reclusit, ubi novem diebus absque cibo stetit per angelos sustentata, tandem educta tam formosa, ut antea videbatur. Tunc Fabricius dixit: "Nisi deos adoraveris, equuleum non evades." Dorothea respondit: "Deum adoro, non daemones, qui dii tui sunt", et prostrata oravit et mox ydolum cum columna comminutum est per angelos. Et audita est vox daemonum: "Dorothea, cur nos sic devastas?" Quo audito multa milia paganorum ad Christum convertuntur. Ipsa vero suspensa in equuleum pedibus elevatis virgis et flagellis castigatur ac mamillae faculis aduruntur. Et sic semiviva usque ad crastinum clausa est. De mane nulla laesio in ea apparuit, duas tandem sorores suas, quae metu mortis Christum negaverunt, convertit. Tunc pulchram faciem sic percusserunt, ut nec vultus videretur, quae dixit: "Libenter patior pro Christo, in cuius horto rosas et poma colligo." Tandem extra murum ducitur et Theophilius, protonotarius regni illusorie dixit: "De viridario sponsi tui mitte mihi, Dorothea aliquid!" In loco autem decollationis multum orans rogavit, ut qui eam invocarent, libarentur a tribulatione. Et audita est vox: "Veni, electa mea, quae petisti, impetrasti." Et ecce puer parvulus apparuit cum sprota rosis plena, quas misit Theophilo, qui accipiens coepit clamare: "Magnus est deus Dorotheae!" [os 026. c. 12.]

Keywords: beata Dorothea, pater doro, mater Thea, persecutio, Christianorum, Christen, Calisten, Caesarea, Fabricius, concupiscentia, thesaurus, lutum, carcerem recludere, deos adorare, daemones, vox daemonum, virgis et flagellis, castigare, rosas et pomam, colligere, viridarium sponsi, locus decollationis, liberare a tribulatione, electa mea

Reference:

Location: 026. c. 11-12.


OS027_E01 - Primo quidem beatus Petrus est exaltatus in ecclesia militantium, nam cum Antiochiae filium cuiusdam principis, nomine Theophilii XIV annis mortuum precibus suscitasset, fabricata magna ecclesia et in eius medio cathedram magnam ordinaverunt, et beatum Petrum in ea collocantes, ut sic omnes eum viderent et audirent. Ubi septem annis sedit, et post haec Romam venit, et ibi XXV annis sedit. Sed primam ipsius sessionem Ecclesia hodie honorat, quia tunc primum praelati Ecclesiae ceperunt loco nomine et potestate sublimari.

Keywords: beatus Petrus, ecclesia militantium, Antiochia, Theophilius princeps, cathedra, Roma

Reference:

Location: 027. c. 02.


OS027_E02 - In huius signum Christus Dominus in via apparens Saulo et excaecans illuminare voluit per Ananiam

Keywords: Saulus, in via apparere, ecaecare, illuminare

Reference: Act. IX.

Location: 027. c. 05.


OS027_E03 - Sic enim legitur de eo [beato Petro], quod cum Antiochiae praedicaret, Theophilus, princeps illius civitatis dixit ei: "Petre, quare populum meum subvertis?" Cum ergo Petrus ei fidem praedicaret, ille eum vinculari fecit, et sine cibo et potu eum in carcere manere permisit. Cum autem Petrus poene deficeret, elevans oculos in caelum ait: "Domine Iesu Christe, miserorum adiutor, adiuva me in his tribulationibus!" Cui Dominus: "Petre, credis te derelictum! Si talia circa me dicere non formidas, meae bonitati derogas. Nam presto est, qui subveniat tuae miseriae." Audiens autem Paulus de incarceratione Petri venit ad Theophilum, et se in multis artificiis summum opificem esse asseruit, ligna et tabulas sculpere et tentoria depingere et multa alia, quem Theophilus rogat, ut in sua curia consistat. Evolutis paucis diebus Paulus ad Petrum absconse introivit, quem videns quasi mortuum amarissime flere coepit, et in amplexus eius ruens dicebat: "O Petre, frater mi, gloria mea, gaudium meum, in adventu meo resume vires tuas!" Et Petrus oculos aperines et eum agnoscens flere coepit, sed loqui non potuit. Et Paulus vix os eius aperuit et imposito cibo refocillavit. Paulus igitur rediens dixit Theophilo: "O Theophile, magna est gloria tua et honestas tua, sed dehonestat multa bona exiguum malum." Cui Theophilus: "Quid est hoc?" At ille: "Reminiscere, quid fecisti illi deicole Petro! Nam de ipso dicitur, quod infirmos sanat et mortuos suscitat." Cui ille: "Fabulosa sunt ista, Paule, quae dicis, quia si mortuos posset suscitare, se a carcere liberaret." Cui Paulus: "Sicut Christus suus a mortuis resurrexit, qui tamen de cruce ut dicunt non descendit, sic et Petrus hoc exemplo se non liberat et pati pro Christo non formidat." Cui Theophilus: "Fac, ut filium meum iam [os 027. c. 07.] per XIV annos mortuum suscitet, et eum liberum dimittam." Ingressus Paulus dixit, quomodo filium principis suscitari spopondisset. Cui Petrus: "Rem grandem, Paule promisisti, sed Domini virtute facillimam." Scilicet cum Petrus de carcere eductus pro eo orasset, continuo surrexit. Unde Theophilus et omnis populus credidit, et gloriosas ecclesiam fabricaverunt, in cuius medio excelsam cathedram collocaverunt, et Petrum ut ab omnibus videri et audiri posset, exaltaverunt. Et sic patet sacerdotii venerabilitas tam a Christo, quam ecclesia ac populo.

Keywords: [beatus Petrus], Antiochia, Theophilius princeps, populum subvertere, vinculari, carcer, tribulationibus adiuvare, summus opifex, tabulas sculpere, Paulus, infirmos sanare, mortuos suscitare, ecclesiam fabricare, exaltare

Reference:

Location: 027. c. 07-08.


OS027_E04 - Secundo sacerdotum dignitatem declarat exemplum diabolicum. Nam tempore beati Remigii, cum semel deferret corpus Christi cuidam infirmo, obviavit ei quidam obsessus, quem intuens subito se prostravit in terram. Postquam autem revertebatur, iterum occurrit ei, et tunc tantum genuflexit. Cui beatus Remigius: "Cur - inquit - prius prostratus fuisti et nunc tantum genuflexisti?" Cui diabolus: "Quoniam - ait - ibas, Deum verum deferebas, cui necessario prosterni debui, in cuius nomine omne genuflecti debet. Nunc vero, quia Dominum infirmo porrexisti, ideo tibi tamquam eius ministro genuflexi."

Keywords: beatus Remigius, corpus Christi deferre, genuflexere, prostratus

Reference:

Location: 027. c. 11.


OS027_E05 - Tertio sacerdotum potestatem declarat iudicium humanum. Nam coram Constantino imperatore versarentur quaedam lites et discordiae inter episcopos et sacerdotes. Quos audiens dixit: "Ite et inter vos causas vestras disponite, quia dignum non est, ut iudicemus deos." Haec habetur XI. q. I. c. "Sacerdotibus". Hinc et beatus Franciscus, vir utique angelicus in suo testamento sic legavit: Omnes - inquit - sacerdotes et theologos volo honorare et nolo attendere in ipsis peccatum, quia Filium Dei discerno in ipsis, et Domini mei sunt. Nam nihil video de ipso Altissimo Filio Dei nisi quod ipsi soli sumunt et administrant. Unde aliquando dicebat, quod Si - inquit - viderem sanctum Vincentium vel Laurentium et sacerdotem, prius sacerdotis manus oscularer.

Keywords: Constantinus, sacerdotum potestas, discordia, beatus Franciscus, sacerdotes honorare

Reference: XI. q. I. c. „Sacerdotibus”

Location: 027. c. 11-12.


OS027_E06 - Similiter legitur in Chronica Hungarorum, quod cum rex Atila Italiam devastaret, sanctus Leo [os 027. c. 11.] papa post orationem trium dierum cum clero processit obviam ei. Quem videns Atila statim eius provolutus pedibus coepit rogare, ut postularet, quod vellet. Qui respondit: "Volo, ut discedas ab Italia, et captivos relaxes." Qui statim iussa complevit. Cum autem argueretur a suis, cur victor orbis ab uno sacerdote victus esset, respondit: "Providi mihi et vobis. Nam in eius dextera vidi militem fortem gladium tenentem et dicentem: Nisi huic parveris, cum tuis peribis."

Keywords: rex Atila, Italia, sanctus Leo papa, postulare, victor orbis, perire, gladium tenere

Reference: Chronica Hungarorum

Location: 027. c. 11-12.


OS027_E07 - Nam ut traditur in historia Martiniana ipse [Petrus] instituit coronam clericalem omnibus clericis. Ex hoc enim, a quibusdam dicitur exordium sumpsisse, quod Antiochiae beato Petro, quia Christum praedicabat, barbam abscinderunt et caput raserunt in ignominiam, quae tandem est instituta ad ordinis sacerdotialis gloriam.

Keywords: corona clericalis, exordium sumere, Antiochia, beatus Petrus, ignominia, ordo sacerdotialis

Reference: historia Martiniana

Location: 027. c. 12.


OS027_E08 - De talibus praesumptuosis legitur terribile exemplum in IV. libro Revelationis beatae Brigittae c. CXXXIV. Semel enim, cum Christus loqueretur cum ea, ecce daemones unam animam adduxerunt coram eo iudice dicentes: "Ecce pugil." Respondit iudex: "Licet corporales oculi haec videre non possunt, tamen propter istam, quae astat, cuius oculos aperio, dicite, quam iustitiam in eo habetis!" Responderunt: "Per novem iura transgressionis possidemus eam. Tribus enim fuit infra nos, tribus par nobis et tribus supra nos. Primo extra fuit bonus et intus malus, secundo, quia quandoque fuit plenus cupiditate, gula etc., quandoque abstinuit propter utilitatem corporis vel infirmitatem. Tertio quandoque fuit severus in verbis et facto, quandoque blandus pro sui utilitate, nos vero intus et extra sumus mali, semper severi et semper cupidi ad malum. Tribus fuit par nobis, quibus cecidimus, scilicet superbia, cupiditate et invidia, tribus erat supra nos, quia maior in malitia, sacerdos enim erat et corpus tuum tractabat, nec os suum custodiebat, cum quo verba tua proferret, sed sicut canis latrat, sic ipse protulit verba tua. Nos vero timuimus [os 027. c. 15.] quasi ille, qui audit aliquem terribilem sonum. Ipse autem sine timore substitit. Secundo non custodiebat manus, quibus tractabat corpus tuum, sed omni delectabili maculabat, tunc nos nimium timuimus non ex charitate aliqua divina, sed ex timore potentiae tuae. Tertio applicuit ad os suum, quod erat quasi vas immundissimum omni spurcitia, nos fuimus quasi homines dissoluti viribus et quasi mortuis prae timore, ob hoc ad horam discessimus et iterum revertebamur ad eum cum furore. In his omnibus praecellit nos in malitia, ideo iuste possidemus eam. Et ideo, quia iustus iudex es, fac de eo iudicium!" Respondit iudex: "O misera anima, ista audiente qualem habuisti voluntatem, dum adhuc in corpore existebas?" Respondit illa: "Voluntas mea fuit sine fine peccare. Sed quia scivi me non semper victurum, statui usque ad extremum punctum peccare et in tali intentione separabar a corpore." Tunc ait iudex: "Conscientia tua iudex est tuus. Dic igitur, quid merearis!" Tunc illa misera anima respondit: "Ego aeternum mereor supplicium sine ulla misericordia." Tunc daemones his auditis rapta ipsa discesserunt. Tunc Dominus ad beatam Brigittam ait: "Ecce sponsa, quid faciunt mihi sacerdotes, quod per angelis et hominibus elegi mihi!"

Keywords: daemones, iudex Christus, novem iura, transgressionis, utilitas corporis, severus in verbis, plenus cupiditate, cupidus ad malum, superbia, invidia, malicia, maculare, spuricia, malicia, furor, extremum punctum, misera anima, Brigitta, sponsa mea, eligere

Reference: IV. libro Revelationis beatae Brigittae c. CXXXIV.

Location: 027. c. 15-16.


OS028_E01 - Nam ecclesia Romana usque ad Focium deponebat et reponebat episcopos Constantinopolitaneos, quia Iohannes papa VIII. Focium neophitum a papa Nicolao depositum interventu augustorum basilii Leonis et Alexandri in sedem Constantinam instituit, nam et in synodo Niceno, in qua [os 028. c. 07.] vos fundatis inter alia statutum fuit ex traditione beati Clementis, vicarii beati Petri, quod nulla sedes debet esse patriarchalis, quam Christus non fundavit vel apostoli. Beatus enim Petrus Antichiae praefuit et Alexandriam per Marcum fundavit, per seipsum Romam et Aquileam per eundem Marcum, quamvis sit una de minoribus. Et Hierolosymis datus fuit unus propter reverentiam dominicae praedicationis passionis et resurrectionis, salvo iure episcopi Cesareae, ubi fuit Cornelius primus institutus per Petrum, cuius vices gerebat ibi, sicut patet in concilio Niceno. Ex quibus patet, quod nec Christus, nec apostoli instituerunt sedem Constantinam in patriarchalem. Si vero dicitis, o vos, Graeci, quod habetis ex privilegiis, certe non sunt privilegia, nisi ecclesiae Romanae, quia in primis Romanus pontifex ad importunas petitiones imperatorum fecit episcopum Constantinopolitaneum sedere iuxta se, et dedit ei locum inter patriarchas, quod patribus non placuit. Ideo erexit se contra matrem suam, et fecit se caput scismatis generalis, et nolens corrigi recessit ab ecclesia et usque ad CCC annos non condemnavit ecclesia popter articulum de Spiritu Sancto, nec per concilium Nicenensae et Constantineapolitanum, sed reverebatur. Non ergo propter articulum fidei, sed propter suam superbiam ecclesia Graeca recessit, quia corrigi noluit. Et ideo occasionem de articulo fidei confinxit. Et quia praeter formam ab apostolis datam fuit exaltata, ideo rebellavit et facta est acephalum, id est sine capite, ideo corruit data in manus infidelium Thurcorum.

Keywords: ecclesia Romana, Focius, Constantinopolitaneus , episcopus, Iohannes papa, Nicolaus papa, basilius Leo, basilius Alexandrus, beatus Clemens, batus Petrus, Marcus, Aquilea, Hierolosymae

Reference: synodus Nicenus

Location: 028. c. 07-08.


OS028_E02 - Immo non solum operatur miracula super terram, sed etiam subtus terram. Dicit enim Vincentius in Speculo historiali libro XXXII. c. XLIX., quod Karolus imperator nocte quadam sacri diei dominicae, cum post matutinum reiret pausatum, audivit vocem terribilem dicentem sibi: "Karole, exeat a te spiritus tuus." Qui cum exisset de corpore, duxit eum angelus in vallem, quae ex una parte erat tenebrosa et velut clibanus ardens, ex alia vero parte erat amoenissima. Respiciensque Karolus contra tenebrosam partem, ibi vidit dolium cum ferventi aqua, in quo vidit patrem suum Ludovicum usque ad femora stantem, qui dixit: "Noli timere, Karole, quia permisit te Deus venire huc, ut videres, quid paterer pro peccatis. Nam uno die sum in poena huius dolii, et altera die mittar in suavissimae aquae dolio. Et hoc peccatibus sancti apostoli Petri, cuius precibus genus nostrorum liberatur et a Paradisum perducitur."

Keywords: miracula, Karolus, matutinum, vox terribilis, de corpore exire, vallis, clibanus, tenebrosus, amoenus, Ludovicus, femor, dolus

Reference: Vincentius in Speculo historiali libro XXXII. c. XLIX.

Location: 028. c. 10.


OS029_E01 - Quarto merito Iudas est depositus propter Domini sui traditionem. Nam secundum legem civilem quicumque Dominum proprium tradiderit, morte plecti debet, specialiter qui in mortem regis conspiraverit, crimen laesae maiestis incurrit. Talis fuit Iudas, qui dominum proprium et regem hominum et angelorum tradidit, merito igitur his tribus legibus beneficio et officio privatus extitit, ac dies suos iste vir sanguinum non dimidiavit, sed maledictionem. Ps. incurrit dicentis: Fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter.

Keywords: Iudas, lex civilis, in mortem regis, conspirare, crimen, maledictio

Reference:

Location: 029. c. 12.


OS031_E01 - Unde legitur de eo, quod patre orbatus sex monasteria in Sicilia construxit, et septimum intra moenia Urbis in honorem beati Andreae apostoli in propria domo fabricavit. In quo relictis vestibus sericis auro gemmisque radiantibus vili monastico habitu tegebatur. Tanta denique destructione corpus suum afflixit, ut videretur morti [os 031. c. 05.] appropinquare. Quadam die, dum in monasterio, ubi abbas fuerat, scriptitaret, angelus Domini in specie naufragi sibi affuit, qui elemosynam lacrimabiliter postulavit, cui sex argenteos dari fecit. Eodem die iterum rediit seque multa perdidisse et pauca recepisse asseruit, qui cum ab eo totidem argenteos recepisset, iterum tertio reversus est misereri sibi clamoribus postulabat. Sed cum beatus Gregorius didicisset, quod nihil haberet, quod daret praeter scutellam argenteam, quam mater sua cum leguminibus mittere solebat, illam statim dari praecepit, quam ille libenter accepit et abscessit. Et postmodum insinuavit alio tempore se angelum Dei fuisse addens, quod ab illo tempore Dominus Iesus elegit ipsum ad dignitatem apostolatus.

Keywords: sex monasteria, Sicilia, beatus Apostolus, gemmis radiare, vestem relinquere, species naufragi, angelus, sex argentei, beatus Gregorius, scutella argentea

Reference:

Location: 31. c. 05-06.


OS031_E02 - Legitur enim, quod quidam heremita vir magnae virtutis omnia propter Deum derelinquat praeter unam cattam, quam crebro gremio fovebat tamquam conhabitatricem. Qui oravit ad Dominum, ut ostendere dignaretur sibi cum quo futuram remunerationem speraret, qui eius amore nihil possideret. Cui revelatur, ut cum Gregorio, Romano pontifice. At ille fortiter ingemiscens parum sibi voluntariam paupertatem putavit, si reciperet cum illo remunarationem, [os 031. c. 08.] qui tantis divitiis abundaret. Nocte igitur audivit vocem dicentem sibi: "Cum divitem non possessio divitiarum faciat, sed cupido. Cur audes paupertatem tuam divitiis Gregoriii comparare, cum illam cattam, quam habes, palpando plus diligis, quam ille cunctas divitias, quas non amando, sed contemnendo cunctis liberaliter dispergit?"

Keywords:

Reference:

Location: 31. c. 08-09.


OS032_E01 - dist. XXI. c. "clericos": Quattuor sunt patriarchae principales, scilicet Romanus, Constantineapolitanus, ex privilegio Hierosolymitanus et Alexandrinus. Sunt etiam alii minus principales, videlicet Aquilensis, Bituriensis, Cantuariensis, Gardensis et Antiochienus.

Keywords: patriarchae quattuor, Romanus, Constantineapolitanus, Hierosolymitanus, Alexandrinus, minores principales, Aquilensis, Bituriensis, Cantuariensis, Gardensis et Antiochienus

Reference: dist. XXI. c. „clericos”

Location: 32. c. 03.


OS032_E02 - Hinc quoque legitur, quod dum Iohannes abbas Romam venisset et beatum Gregorium per medium civitatis ire videret, voluit ei occurrere, ac reverentiam exhibere. Cernens vero beatus Gregorius, quod se in terram vellet prosternere, primo ipse se coram eo in terram prostravit, nec idem surrexit, quousque abbas primo surrexisset.

Keywords: Iohannes abbas, beatus Gregorius, reverentiam exhibere, in terraam prosternere

Reference:

Location: 32. c. 07.


OS032_E03 - Nam beatus Gregorius magnam habuit charitatem erga Deum et proximum intantum, quod omnes ad Dei notitiam et salvem conabatur convertere. Nam semel dum per forum urbis Romae iret, vidit quosdam pulcherrimos pueros vultu venustos esse venales. Interrogat mercatorem, de qua patria attulisset, qui respondit de Britannia, cuius incolae simili candore fulgent. Interrogat iterum, si Christiani sunt. Cui mercator: "Non - inquit -, sed pagani." Tunc Gregorius acriter ingemiscens: "Heu - inquit - quam splendidas facies princeps tenebrarum possidet!" Interrogat insuper, quod esset vocabulum gentis, cui ille: "Anglici vocantur" "Bene - inquit - anglici quasi angelici." Interrogat, quod nomen haberet provincia. Cui mercator: "Deiri." Et Gregorius: "Bene Deiri, quia Dei ira sunt crudeli." Rursus de nomine regis interrogat, et ille, quod Aelle diceretur. Et Gregorius: "Bene Aelle vocatur, quia in partibus illis alleluia decantabitur." Qui mox summum pontificem audivit et difficulter, ut ad vos illos convertendos iret, obtinuit. Cumque iter arripuisset Romani, de eius recessu conturbati papam adeunt dicentes: "Petrum offendisti, Romam destruxisti, Gregorium dimisisti." Ideo papa ad revovandum eum nuntios destinavit et sic redire compellitur, licet de hoc plurimum tristaretur. Tunc papa ipsum a monasterio suo abstraxit et suum presbiterum cardinalem instituit. O magna charitas! O ignita voluntas, quae pro proximorum salute mori libens volebat!

Keywords: beatus Gregorius, charitas, forum Romae, pueri pulcherrimi, mercator, Britannia, paganus, splendidae facies, Anglici, Angelici, summus pontifex, offendere, destruere, dimittere, revovare, nuntius, monasterium

Reference:

Location: 32. c. 08.


OS032_E04 - Sic fecerat ipse, ut patet de angelo, qui in specie naufragi venerat ad ispum, qui postremo dixit, quod ab illo die elegit eum Deus in papam, quin scutellam argenteam dederat ei.

Keywords: species naufragi, angelus, scutella argentea

Reference:

Location: 32. c. 10.


OS032_E05 - Quod patuit in Traiano imperatore infideli diu iam ante beatum Gregorium defuncto, cuius filius exquo cuiusdam viduae filium per aequum discurrendo interemerat, ipsi viduae eum dederat in filium, et eam dotaverat. Dum semel beatus Gregorius per forum Traiani transiret et talis iustitiae recordatus fuisset, et ad sancti Petri basilicam venit, et amarissime pro illius errore flevit. Tunc sibi divinitus est responsum: "Ecce petitionem tuam concessi, et Traiano poenam aeternam peperci. De cetero autem diligentissime caveas, ne pro damnato aliquo preces fundas!" Et angelus accidit: "Quia pro damnato orasti, ideo duorum tibi optio datur, aut in purgatorio duobus diebus cruciaberis, aut toto tempore vitae tuae infirmitatibus fatigaberis." Qui praeelegit toto tempore vitae cruciari infirmitatibus, quam cremari in purgatorio duobus diebus. Unde factum est, ut deinde febribus laboraret et podagrae molestia.

Keywords: Traianus imperator, Gregorius, viduae, discurrere, forum Traiani, Petri basilica, fatigari, cruciari

Reference:

Location: 32. c. 12.


OS032_E06 - Similiter quandoque iustitia meritis beati Gregorii liberat a dolore mortis. Unde legitur, quod post mortem ipsius quidam insurrexerunt contra beatum Gregorium, ut omnes libros eius cremare volentes, quosdam iam cremaverant. Tunc Petrus diaconus, cum quo quattuor libros Dialogorum disputaverat restitit dicens: "Vos in cremando nihil proficistis, quia iam in diversis mundi partibus habentur exeplaria." Adiungens hoc: "Immane esse sacrilegium." Tandem eos in hanc sententiam adduxit, ut si aliquod miraculum de eo dicens moreretur, libri manerent, quia si beatus Gregorius adhuc vivens dixerat, quod quando publicaret hoc, statim moreretur. Fertur [os 032. c. 12.] Evangelium cum apparatu diaconi. Petrus mox, ut tactis sacrosanctis Evangeliis testimonium prohibuit dicens: "Si ego vidi Spiritum Sanctum in specie columbae frequentissime super caput sancti Gregorii papae, moriar, et si non, sim a dolore mortis extraneus." Inter haec verba spiritum Deo reddidit.

Keywords: dolor mortis, beatus Gregorius, insurgere prot mortem, Petrus diaconus, sacrilegium, miraculum, testimonium, Spiritus Sanctus, species columbae

Reference: quattuor libros Dialogorum

Location: 32. c. 12-13.


OS032_E07 - Similiter iustitia a diabolo liberat. Unde scribitur Iohannes diaconus, qui eius vitam conscripsit, quod dum compilaret ipsius vitam, quidam vir sacerdotaliter insignitus ei dormienti astitit, cui desuper candidissima vestis erat valde tamen tenuissima, ut eius raritate nigredo tunicae appareret. Hic propius accedens et inflatis buccis risum continere non potuit. Cumque Iohannes eum interrogaret, cur vir gravioris officii sic dissolute rideret, ait: "Quia tu scribis de mortuis, quos viventes numquam vidisti." Cui Iohannes: "Et si illum non novi facie, tamen de illo scribo, quae didici lectione." At ille: "Tu - inquit -, ut video, sicut voluisti, fecisti, et ego quae facere potero, non cessabo." Moxque illi lumen laternae extinxit et adeo ipsum perterruit, ut vehementer exclamans putaret se ab illo gladio iugulari. Moxque Gregorius affuit habens secum a dextris Nicolaum, a sinistris Petrum diaconum, eique dixit: "Modice fidei quare dubitasti?" Cumque plus cortinam lecti adversarius latitaret, Gregorius ex manu Petri diaconi magnam facem arripiens eiusque flammis os et faciem ipsius adversarii exurens ad instar Ethiopis denigravit. Quaedam autem scintilla parvissima cadens in eius vestem candidam, eam dicto citius conflagravit. Et sic nigerrimus totus apparuit. Dixitque beatus Petrus Gregorio: "Satis denigravimus eum." Qui ait: "Nos illum non denigravimus, sed nigrum demonstravimus." Sicque ibidem multo relicto lumine abierunt.

Keywords: iustitia, diabolus, Iohannes diaconus, vir insignitus, nigredus, bucca inflare, risus, scribere de mortuis, lectio, Gregorius, Nicolaus, Petrus diaconus, Ethiops, denigrare, niger

Reference:

Location: 32. c. 13.


OS033_E01 - Ingressus angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Luc I. (Lc 1,28) Haec verba charissimi dicuntur ad laudem benedictae Virginis Mariae, quae hodie cooperante Spiritu Sancto concepit in utero virgineo Deum verum et hominem, et hoc angeli Gabrielis nuncium, quod congruebat, ut tam inauditam rem angelus nunciaret.

Keywords: salutatio angelica, angelus, Virgo Maria, conceptio, Gabriel

Reference: Luc I., Lc 1,28.

Location: 33. c. 01.


OS033_E02 - Sicut enim diabolus Sathanae in serpente decepit mulierem inducendo eam primo ad dubitationem de Dei praecepto, tandem ad concupiscendum, postrmo autem ad peccati consensum

Keywords: diabolus, Eva, mulier, serpens, Deus, praeceptum

Reference:

Location: 033. c. 01.


OS033_E03 - Decenter igitur angelus Gabriel, Dei altissimi nuncius missus est de caelo empyreo in civitatem Galileae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria, et ingressus angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena, Dominus etc. (Lc 1,2)

Keywords: salutatio angelica, angelus, Gabriel, Galilea, Nazareth, Virgo Maria, conceptio

Reference: Lc 1,2

Location: 033. c. 02.


OS033_E04 - Si enim Seraphin missus est ad Esaiam ad purgandum labia eius calculo ignito sumpto de altari Esa VI. (Cf Is 6,6)

Keywords: angelus, seraphin, Esaias, labia, purgare, calculus ignitus

Reference: Esa VI., Cf Is 6,6

Location: 033. c. 03.


OS033_E05 - Unde dicit Augustinus, quod ingressus est Gabriel archangelus facie rutilans, veste choruscans, gressu mirabilis, qui Virginem salutavit.

Keywords: salutatio angelica, angelus, Gabriel, Virgo Maria

Reference: Augustinus

Location: 033. c. 04.


OS033_E06 - A quo excepta fuit Beata Virgo, quia ut dicit evangelista Lucas: Peperit sine dolore filium suum primogenitum. (Lc 2,7)

Keywords: Virgo Maria, Iesus, partus, dolor, primogenitus

Reference: evangelista Lucas, Lc 2,7

Location: 033. c. 06.


OS033_E07 - Ecce concipies et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et filius Altissimi vocabitur. (Lc 1,31-32) Altus nanque est homo inter creaturas, altior angelus, sed Altissimus Deus, et subdidit angelus: Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis. (Lc 1,32-33)

Keywords: salutatio angelica, angelus, Gabriel, Virgo Maria, sedes David, domus Iacob

Reference: Lc 1, 31-33

Location: 033. c. 08.


OS033_E08 - Et tunc angelus ingressus eam honorifice salutavit, et virgo ei prudenter respondit.

Keywords: salutatio angelica, angelus, Gabriel, Virgo Maria

Reference:

Location: 033. c. 10.


OS033_E09 - Non tamen fuit turbata turbatione incredulitatis, sicut Zacharias

Keywords: Zacharias, Elisabeth, Iohannes Baptista, conceptio, angelus, Gabriel

Reference: Lc 1,12

Location: 033. c. 10.


OS033_E10 - Nam postquam edocta sufficienter fuit de modo huius conceptionis, tunc irgo prudentissima consensit, et ut dicitur, profunda devotione genuflexit ac manibus expassis et demum coniunctis et oculis in caelum elevatis cum inaestimabili humilitate desiderantissimum verbum tot cordis affectu protulit dcens: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.

Keywords: salutatio angelica, angelus, Gabriel, Virgo Maria

Reference:

Location: 033. c. 12.


OS033_E11 - Auditis enim his Virginis verbis angelus statim revertitur optata relatione et iocunda. Unde Augustinus: Nec mora revertitur nuncius, et virginalem thalamum ingreditur Christus, et in reditu cepit angelos dulciter ad Dei laudem invitare dicens: Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit.

Keywords: salutatio angelica, angelus, Gabriel, Virgo Maria

Reference: Augustinus

Location: 033. c. 13.


OS034_E01 - Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galileae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatum viro, cui nomen erat Joseph de domo David, et nomen virginis Maria. Luc I. (Lc 1,26-27)

Keywords: salutatio angelica, angelus, Gabriel, Galilea, Nazareth, Virgo Maria, Ioseph, conceptio

Reference: Luc I., Lc 1,26-27.

Location: 034. c. 01.


OS034_E02 - Quadruplex namque modus est educendi hominem in esse. Primus nec de viro, nec de muliere, sicut fuit Adam de terra formatus. Secundus de viro sine muliere, sicut fuit Eva de costa Adae formata.

Keywords: Adam, Eva, costa Adae, creatio

Reference:

Location: 034. c. 01.


OS034_E03 - Ipse enim Altissimus Deus in suo deitatis consistorio decrevit ex suo immenso amore ad hominem facere ei meoriale bonum et ex altare usquequo exaltari potuit, vocavit unum de nobilioribus suae militiae, Gabrielem, anno a creatione mundi quinto millesimo centesimo nonagesimo nono, ultima hebdomada martii feria sexta, hora completorii dicens: Vade, festina ad Nazareth, ubi Mariam virginem a me praeelectam inclina ad consensum, ut concipiat filium meum et pariat Deum et hominem regem vestrum, gloriam hominum, terrorem daemonum et hoc, quod dicitur: Missus [os 034. c. 02.] est.

Keywords: Deus, Gabriel, angelus, legatio, divina legatio, salutatio angelica, Virgo Maria, conceptio, Iesus

Reference:

Location: 034. c. 03.


OS034_E04 - Cum vero novissime hominem voluit creare, consilio usus est dicens Genesis I.: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. (Gen 1,26)

Keywords: Deus, creatio, homo, hominem facere

Reference: Genesis I., Gen 1,26

Location: 034. c. 04.


OS034_E05 - Dicit tamen Albertus, quod sibi soli commissum fuerat nunciare hanc divinam legationem. Attamen cum eo erat magnus angelorum exercitus, qui nesciebat in speciali. A simili sicut unus angelus nunciavit nativitatem Domini pastoribus, venit tamen cum eo magna multitudo caelestis [os 034. c. 04.] exercitus, modo non est minoris dignitatis incarnatio, quam nativitas. Solus tamen Gabriel apparuit et colloquium cum virgine habuit.

Keywords: salutatio angelica, angelus, Gabriel, Virgo Maria, conceptio, angeli, exercitus angelorum, apparitio

Reference: Albertus

Location: 034. c. 04.


OS034_E06 - Nam sicut Eva ab angelo mortis fuit seducta, ita expediebat, ut Maria ab angelo Dei foret edocenda.

Keywords: Eva, angelus, peccatum originale, mors

Reference:

Location: 034. c. 05.


OS034_E07 - Erat enim quoddam sprituale matrimonium inter Deum humanamque naturam, et ideo per angelum expetebatur consensus virginis loco totius humanae naturae, quod fecit dicens: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. (Lc 1,38)

Keywords: salutatio angelica, angelus, Virgo Maria, conceptio, consensus

Reference: Lc 1,38

Location: 034. c. 06.


OS034_E08 - Primo itaque de persona legaionem recipiente, id est virgine Maria evangelista describit ipsius patriam seu habitationem, cum dicit: in civitatem Galileae, cui nomen Nazareth, quod interpretatur flos,

Keywords: salutatio angelica, angelus, Virgo Maria, conceptio, Galilea, Nazareth

Reference:

Location: 034. c. 06.


OS034_E09 - Secundo evangelista de persona legationem divinam recipiente describit conditionem, cum dicit: ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph de domo David.

Keywords: salutatio angelica, angelus, Virgo Maria, conceptio, Ioseph

Reference:

Location: 034. c. 06.


OS034_E10 - Marci I.: Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo et exclamavit dicens: dicens: Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei. (Mc 1,23-24)

Keywords: Iesus, daemon, diabolus, synagoga, spiritus immundus

Reference: Marci I., Mc 1,23-24

Location: 034. c. 08.


OS034_E11 - Cui nomen erat Ioseph de domo David, ut significaret promissionem ipsi David impletam. Dicitur enim Matthaei XIII.: erat Ioseph faber lignarius. (Cf Mt 13,55: Nonne hic est fabri filius?) Ideo Chrysostomus super Matthaeo: fabro lignario Maria sesponsata erat, quoniam Christus Ecclesiae sponsus omnem salutem operaturus erat per lignum crucis. Nam et Christus, ut dicit Lyra super illud Mar. VI. [Cf Mc 6,3], hic est faber usque ad tricesimum annum opus fabri lignarii exercuit, quod literas non didicit, nec otiari voluit. O Deus aeterne, quam suave, o quam devotum essete manere in domo per Christum facta! Poterat enim dicere Ioseph: Domine mi Iesu, hoc egregium opus tu adapta, tu enim melius nosti.

Keywords: Ioseph, Iesus, pater, Maria, faber

Reference: Matthaei XIII., Cf Mt 13,55; Chrysos. super Matthaeo; Mar. VI., Cf Mc 6,3

Location: 034. c. 09.


OS034_E12 - Unde possumus ei dicere illidem III. Reg. II., quod dixit Adonias ad matrem regis Salomonis: Pro nobis loquere regi, quia in te est pietas et misericordiae clementia, neque ti quicquid denegare poterit. (Cf 3Reg 2,13-18, spec. 17.)

Keywords: Adonias, Salomon, mater Salomonis, Betsabe, rex

Reference: III. Reg. II., Cf 3Reg 2,13-18, spec. 17.

Location: 034. c. 10.


OS034_E13 - Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. (Lc 1,28)

Keywords: salutatio angelica, angelus, Gabriel, Virgo Maria, conceptio, angeli

Reference: Lc 1,28

Location: 034. c. 10.


OS034_E14 - Dicit enim Bernardus super missus est Angelus ingressus in secreto cubiculo, ubi clauso super se ostio orabat patrem in abscondito. Et ad eam dicit orantem, suspirantem, lachrymantem. [os 034. c. 10.] Nam si conceptio praecursoris fuit denunciata patri occupato in sacro officio, multo probabilius est, quod conceptio Salvatoris denunciata fuit virgini in ferventi devotione existenti. Ubi angelus eleganter eam commendat, dum nomen Evae permutat dicens: Ave, id est sine vae originalis, actualis et venialis culpae.

Keywords: salutatio angelica, angelus, Gabriel, Virgo Maria, conceptio, angeli

Reference: Bernardus

Location: 034. c. 10.


OS034_E15 - Unde dicitur: Quae cum audisset, turbata est in sermone eius, et cogitabat, qualis esset ista salutatio. (Lc 1,29)

Keywords: salutatio angelica, angelus, Gabriel, Virgo Maria, conceptio, angeli

Reference: Lc 1,29

Location: 034. c. 11.


OS034_E16 - Tertio denique angelus Dei nuncius videns virginem turbatam, quia nihil sic turbat vere humilem, quam sua exaltatio, imo modum virgini declarat dicens: Ne timeas, Maria (Lc 1,30), scilicet de salutatione insolita. Cuius [os 034. c. 11.] causa subditur: Invenisti enim gratiam apud Dominum (Lc 1,30), non solum pro te, sed etiam pro toto genere humano. Ubi Bernardus ait: Quam gratiam Dei et hominum pacem, mortis destructionem et vitae reparationem! Et subdidit angelus: Ecce, concepis in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et filius Altissimi vocabitur. (Lc 1,31-32) Secundum enim Lyram homo est altus inter creaturas corporales, angelus altior, Deus solus altissimus. Sequitur: et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis. (Lc 1,32-33) Ubi angelus loquitur de regno spirituali et nontemporali, quod fduratum fuit per regnum David temporale, quia dixit Christus Pilato: Regnum meum non est de hoc mundo. (Ioh 18,36) Ideo dixit: regnabit in domo Iacob in aeternum, id est super electos. Dixit autem Maria: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco. (Lc 1,34) Licet enim crederet firmiter verbum angeli complendum de Christi conceptione, sed ex quo angelus modum huius non expresserat, ideo quaerit, quais dicens: Rem credo, sed modum quaero, quia ego virginitatem conservare volo. Dicunt enim doctores super III. dist. XXX., quod beata virgo antequam desponsaretur Ioseph, habuit observantiam castitatis virginalis in proposito ex instinctu Spiritus Sancti, non tamen voverat expresse. Sed postea, dum esset ei desponsata, qui erat in simili proposito, simile emiserunt votum. Respondens angelus declarando modum dixit: Spiritus Sanctus superveniet in te (Lc 1,35), quod sic exponit Thomas in III. dist. III.: Primo superveniet in te, id est super possibilitatem et cursum naturae dando faecunditatem et servando virginitatem. Secundo superveniet in te, id est super merita tua et super meritam omnium creaturarum. Tertio sic, id est super omnes, qui ante fuerunt, et subdit: Et virtus altissimi obumbrabit tibi (Lc 1,35), id est sub umbra carnis latebit virtus divinitatis. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei. (Lc 1,35) Et subdit exemplum: Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute sua, et hic mensis [os 034. c. 12.] est sextus illi, quae vocatur sterilis. Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. (Lc 1,36-37) Multum igitur accepta est virgini haec salutatio, per quam effecta est vera mater Dei.

Keywords: salutatio angelica, angelus, Gabriel, Virgo Maria, conceptio, virginitas

Reference: Lc 1,30-35

Location: 034. c. 11-12.


OS034_E17 - Unde legitur, quod quidam miles quoddam in communi via castrum habebat. Omnes transeuntes spoliabat, virginem tamen quotidie salutabat. Accidit, quod quidam religiosus sanctus inde transiret, quem miles expoliari iubet. Vir autem sanctus rogavit praedones, ut ad suum dominum deducant, quia secretum haberet ei loqui. Qui adductus, rogavit militem, ut omnes de familia congregaret, ut eis verbum Dei praedicaret. Cunque [sic!] congregati fuissent, ille ait: Nequaquam hic estis omnes. Tunc unus ait, quoniam solum camerarius non venisset. Ille vero dixit: Vere ipse est, qui solus deest. Pro eo igitur mittitur et statim adducitur. Cumque virum Dei vidisset, revolutis terribiliter oculis caput instar insani agitabat, nec propius accedere audebat. Cui vir sanctus dixit: Adiuro te per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut quis sis, nobis dicas et causam cur huc venisti, pandas. Cui ille respondit: Heu adiuratus prodere cogor invitus. Ego enim non sum homo, sed daemon, qui formam hominis suscepi. XIV annis cum hoc milite sic permansi. Nam noster princeps me ad hoc misit, ut diem, in qua Mariae salutationem non diceret, observarem, et potestate super eum accepta, strangularem. Sicque in mali vitam finiens noster esset. Et ecce diligentius observavi, sed nullum diem praetermisit. Haec miles audiens, vehementer obstupuit et ad pedes viri Dei se proiiciens veniam postulavit et vita min melius mutavit. Vir autem sanctus dixit daemoni: Praecipio tibi per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut hinc abscedas, et nulli unquam virgini Mariae devoto noceas. Qui protinus abscedens evanuit.

Keywords: miles, castrum, via communis, spoliare, Virgo, religiosus sanctus, secretum, familia, camerarius, daemon, forma hominis, exorcismus

Reference: unde legitur

Location: 034. c. 13.


OS034_E18 - Tertio demum in evangelio insinuatur Domini incarnatio [os 034. c. 13.] miraculosa, cum virgo Maria dixit angeloelevatus (ut credo) oculis et manibus in caelum expassis, et tandem demissis omni devotione: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. (Lc 1,38)

Keywords: salutatio angelica, angelus, Gabriel, Virgo Maria, conceptio, ancilla

Reference: Lc 1,38

Location: 034. c. 13.


OS035_E01 - Certe non talis fuit beatus Adalbertus, de quo sic legitur, quod in Bohemia nobilibus ortus parentibus, qui dum puer vi febrium teneretur, parentes mortem eius timentes, ad basilicam Dei Genitricis eum detulerunt et ibidem ad clericatus ordinem devoverunt, moxque per divinum auxilium perfectam sanitatem adeptus est. Transactis autem infantiae annis liberalibus disciplis imbuendus traditur, qui divina gratia illustratus ad plenum in brevi instructus est. [Legenda sancti Adalberti patroni huius regni. in: Legendae Sanctorum regni Hungariae in Lombardica historia non contentae. Strasbourg: Johann Prüss, ca. 1484-1487. f. 3.] Tanta namque morum gravitate in puerili adhuc positus aetate pollebat, ut iam non miles futurus, sed monachus a curiensibus et fratribus dicernetur propter ipsius humilem habitum. Fratribus enim suis, qui bonis paternis inserviebant, dicebat: Vos, fratres mei, de his curam habete. Ego vero de anima mea curam habebo. Et ipsis relictis Deo sedule serviebat. [Legenda sancti Adalberti patroni huius regni. in: Legendae Sanctorum regni Hungariae in Lombardica historia non contentae. Strasbourg: Johann Prüss, ca. 1484-1487. f. 3.]

Keywords: sanctus Adalbertus, Bohemia, febris, parentes, devovere, ordo clericatus, divinum auxilium, sanitas, humilitas, frater, miles

Reference: de quo sic legitur Legenda sancti Adalberti patroni huius regni. in: Legendae Sanctorum regni Hungariae in Lombardica historia non contentae. Strasbourg: Johann Prüss, ca. 1484- 1487. f. 3.

Location: 035. c. 04.


OS035_E02 - Haec nimirum adimplevit beatus Adalbertus, quia sic de eo legitur, quod sententia ducis et seniorum in antistitem est electus ad Albertum, id est post Albertum Pragensem episcopum praeficiendus. Imo Adalbertus dicitur, quia ad Albertum electus et divino nutu factum est. In quo quidem pastorali officio humiliter et sobrie gregi intendebat, pravos ad caulam inducere intendebat. Nam consecrationis ipsius die per exorcismum malignus spiritus exire cogeretur a quodam homine. Ille exclamans [os 035. c. 05.] dixit se propter Adalbertum electum episcopum diutius manere non posse, sicque exiit, et homo per beati viri meritum sanus permansit. Ubi secundum quosdam - vel secundum alios quidam alius nomine Adalbertus de Alemania -, dum missam celebraret, post consecrationem tenens in manibus Domini corpus, pro devotione dixisse perhibetur: O Domine Deus verus de Deo, natus ex Virgine, non te prius dimittam neque levabo, nisi mihi revelaberis beneplacitum tuum! Qui audivit mox vocem sibi dicentem: Haec, inquit, sunt mihi placidiora et tibi utiliora: primum dare unum denarium pro amore meo in vita tua, plus est mihi gratum et tibi utilius, quam si haberes unum montem aureum attingentem a terra usque ad caelos, et post mortem tuam darent pro anima tua. Et hoc verum est, quia ex uno denario ex propria voluntate dato non solum liberaretur a poena purgatorii, sed etiam haberet tale praemium, quod quousque Deus vivit, id est aeternaliter, non deficiet. Non autem sic de elemosina post ipsum facta quantumcumque magna, quae solum valet pro liberatione purgatorii de poena, et sic effectus eius est temporalis, secus si in testamento legasse, quia tunc sive dent, sive retineant, quantum ad premium, non fraudabitur, quia ex propria voluntate dependet premium, ut colligitur ex dictis Richardi in IV. dist. XLV. et Thomae in Quodlibeto. Secundo vox dixit beato Adalberto: Una sola lachryma in memoriam passionis meae et pro peccatis effusa plus mihi placet et tibi utilior est, quam pro temporalibus plorare, sicut est aqua maris, vel post mortem tuam alii pro te facerent balneum de lachrymis. Et hoc similiter verum est, quia ut dicit Isidorus: Una lachryma de puro corde prolata pro baptismo reputatur. Tertio vox dixit beato Adalberto: Unum verbum iniuriosum tibi contrarium tolerare ob amorem mei, mihi est gratius et tibi utilius, quam si rumpes, omnes virgas silvarum super dorsum tuum te disciplinando. Quod verum est, quia sine patientia nullum placet Deo. Deus non respicit poenae [os 035. c. 06.] acerbitatem, sed cordis bonitatem, alias compateretur diabolo, qui maiores poenas patitur, quam omnes poenae mundi, ut dicit Augustinus. Quarto vox dixit beato Adalberto: Vigilare, orare et gaudere in me, et auferre aliquantulum de somno ob amorem mei plus est mihi gratum et tibi utilius, quam si decem milites mitteres in terram Saracenorum pugnaturos contra ipsos omnibus diebus vitae ipsorum. Quod est verum, quia hoc etiam in mortali peccato existentes facere possent, illud autem non. Quinto vox dixit beato Adalberto, quod pro teipso, inquit, orare, ut tibi tua peccata dimittam, gratius est mihi et utilius tibi, quam si dilecta mater mea, omnes archangeli et angeli sancti, quotquot ab Adam fuerunt, pro te orarent. Et hoc similiter verum, quia dicit Augustinus: Qui creavit te sine te, non salvabit te sine te. Idem: Deum nemo videt, scilicet adultus, nisi qui bene orat, bene studet et bene facit. Sexto vox dixit beato Adalberto, quod habeas spem et fidem in solo Deo semper et ubique, quod gratius est mihi et tibi utilius, quam si erigeres unam columnam attingentem a terra usque ad caelos insertam gladiis, et eam nudus ascenderes, et sic corpus tuum dilaniares et sanguinem tuum effunderes. Quod etiam verum est, quia Heb. XI. dicitur, quod sine fide impossibile est placere Deo. (Heb 11,6.) Septimo vox dixit beato Adalberto, quod renunciare omnibus terrenis consolationibus et in me solo quaerere consolationem: hoc est charius et tibi utilius, quam si laborares tantum propriis manibus, quod omnes pauperes huius mundi inde reficeres.

Keywords: sanctus Adalbertus, Albertus Pragensis, humilitas, sobrietas, episcopus, exorcismus, missa, consecratio, septem voces, devotio, revelatio, denarius, mons aureus, lachryma, passio, vigilare, orare, gaudere, spes, fides, consolatio

Reference:

Location: 035. c. 05-07.


OS035_E03 - Profecto non talis fuit beatus Adalbertus, de quo sic legitur: Positus in episcopali officio cunctis bonis operibus intentus pastorali cura pravos ad recta vertere instanter laborabat, sed cum cervicis durae populum emendare minime potuisset, locum deservit, ubi piscatio sua nihil capere potuit. Veniens autem Romam monachalem habitum ibidem accepit, in quo cum summa oboedientia et patientia Domino militavit, et de virtute in virtutem processit.

Keywords: sanctus Adalbertus, episcopus, piscatio, Roma, oboedentia, habitus monachalis

Reference: de quo sic legitur

Location: 035. c. 08.


OS035_E04 - Tempore quodam, dum praesente papa missam celebrare debereet Romae, cappam deposuit et cum non esset, qui eam reciperet, radius solaris ipsam recipiens more particae tenuit. Cum autem ventum fuisset ad illum locum, ubi memoria de mortuis solet fieri, an zelus Domini [os 035. c. 08.] eum admonuit, ut iret in Lubich et tres fratres germanos occisos sepeliret. Qui statim ivit vum angelo umbra stante ante altare. Sed cum papa et omnes astantes de tam prolixa mora mirarentur, ipsum dormire credentes excitaverunt. Qui dixit, quod ipsis excitantibus cyrothecam cum anulo in Lubich non recepit. De quo plurimum admirans papa misit nuncios ad haec scrutanda. Qui sicut beatus Adalbertus dixerat, invenerunt cyrothecam cum anulo. Igitur Romae dum in sacrae religionis amictu quinquennium complesset, populus Bohemiae satisfactionem suae maliciae pollicens per nuncium suum episcopum revocare coepit. Facto autem synodo coactus populi et sui abbatis imperio gregem, quem deserverat, recepit. Reverso itaque Adalberto episcopo populus primo christianitatis se cultorem simulaverat, sed citius ad consueta suae maliciae vitia revertitur. Videns episcopus vetera scelera non praecaveri, quinpotius nova adinvenire, atleta Christi quasi post pericula ad quietam contemplationem divinam revertitur, ut familiarius divina fruatur dulcedine. Non post multum per synodum statutum est, ut episcopus semel susceptum gregem non deserat. Unde beatus Adalbertus coactus redire, sed clam ab apostolico licentiam impetrat, ut liceat sibi ire ad nationes, quae nomen Dei ignorant, ut ex hiis animas Christo lucraretur.

Keywords: missa, papa, cappa, radius solaris, Lubich, fratres germani, angelus, altar, cyrotheca, anulus, Bohemia, scelera, Christianitas

Reference:

Location: 035. c. 08-09.


OS035_E05 - Sic fecit beatus Adalbertus inter Prussos videns, quod eum nollent audire, et sic proficere non posse mutavit habitum suum, ut mores gentis illius [os 035. c. 09.] familiarius exploraret et eorum salutem efficacius procuraret.

Keywords: sanctus Adalbertus, habitus, Prussi, habitum mutare, mores

Reference:

Location: 035. c. 09.


OS035_E06 - Primo namque gladio ultionis accinctus erat beatus Adalbertus, ideo non dissimulabat peccata obstinatorum Bohemorum, sed arguebat, increpabat, corrigebat et quosdam excommunicabat.

Keywords: sanctus Adalbertus, Bohemia, peccata, obstinatus

Reference:

Location: 035. c. 10.


OS035_E07 - Nam hic gladius est aureus, quem in Spiritu vidit Iudas Machabeus sibi dari ab Onia summo sacerdote apparente et dicente: In hoc vinces, scilicet inimicos nominis Dei.

Keywords: Iudas Machabeus, Onias, gladius, apparitio, vincere

Reference:

Location: 035. c. 11.


OS035_E08 - Unde legitur de eo, quod apparuit ei Dominus et dixit: Populus pergit per abrupta et tu stertis, qui statim transivit Poloniam per Moraviam, et cum duobus monachis tandem devenit in Hungariam. Dominus enim eius adventum in Hungariam praevenit, et Geyssae et uxori eius in visione praedixit, quod sanctus Adalbertus a Deo missus die crastina venturus esset, et eum in via Domini instructurus. Ideo dux praedictus Gyessa neophitus obviam ei processit et solemniter eum recepit ac eius consiliis salutaribus per omnia acquievit.

Keywords: sanctus Adalbertus, apparitio, Dominus Iesus, Polonia, Moravia, Hungaria, dux Geyssa, neophitus, uxor Geyssae

Reference: unde legitur de eo

Location: 035. c. 11.


OS035_E09 - de eo legitur: [os 035. c. 12.] Beatus Adalbertus accensus igne charitatis, videns in Hungaria optatum pro Christo martyrium non posse adipisci, ad terram tunc gentilium Prussorum ire festinavit. Audita fama eius pagani, adveniunt, virum Dei atrociter feriunt. Ille autem solotenus prostratus suffragiis Dei benedicebat, circundantibus paganis sic loquebatur: De terra, inquiens, Christianorum pro vestra salute ad vos veni, illius servus, qui fecit caelum et terram, mare et cuncta animantia, ut vos de manu diaboli auferam, et ut vestrum creatorem cognoscatis et ritus sacrilegos deponatis. Talia eo dicente salutaria verba pagani derident, terram baculis percutiunt et ut citius de eorum finibus exeat, letum crudele minantur. Videns miles Christi fructum in eis animarum non posse sequi, prudenti consilio cogitavit habitum ad morem gentis mutare, clericalem tonsuram sinere, barbam crescere, ut sic familiarius inter eos cohabitaret et efficacius salutem eorum procuraret. Post haec relictis Prussis coepit ad feroces Lyvonum gentes ire, ut vel hos Christo lucrifaceret. In quo itinere alter duorum fratrum, qui secum comitabantur, Gaudentius nomine, quadam nocte vidit in somniis, quod de calice, qui erat in medio altaris, aureo sumere sibi custos altaris prohibuit, asserens solum apiscopum totum illum poculum sumere debere. Quod somnium dum ille viro Dei retulisset, ille tempus martyrii sibi imminere intellexit. Sexta die adveniente praedictus Gaudentius viro Dei missarum solennia celebravit. Cumque in quodam loco fatigata membra sopori dedisset, ecce idolatrae adveniunt, barbarico more sanctum Dei invadunt, ligant et ad cacumen montis cuiusdam perducunt, ibique sancti viri viscera septem lanceis confodiunt. Vir autem Dei inter ipsa vulnera sic affari coepit: En habes, quod semper volebas, mori pro desiderato Christo, sicut et ipse Christus pro te crucifixus est pro mundo. Septem donis dicavit [os 035. c. 13.] te Christus, et multa virtute fluxit tibi gratia Spiritus Sancti, nunc in eos honore septem lanceis fixus calca tartarum et dulcem comprehendes Salvatorem. Egregius autem martyr Christi Adalbertus, cum sub martyrii triumpho emisisset spiritum, continue vincula, quibus constrictus erat, nemine solvente soluta sunt. Ipse vero cadens in terram manus in modum crucis expandit. Corpus vero in loco dimittentes caput palo effixerunt et laeto clamore ad propria redierunt. In ipso die cuidam praesbytero missam celebranti devote Spiritus in aurem dixit, ut sancti viri corpus redimi faceret et inde deferri, quod tandem summo honore sepultum est. Qui quidem claruit miraculis in vita, in morte et post mortem. Nam in vita dum iret in via, quidam cum deriserunt, nec viam ostendere voluerunt, muti effecti sunt, qui poenitentia ducti ad sanctum accedentes officium linguae receperunt, et mox baptisati et in fide confirmati sunt. Item puellam quandam, quam febris durissima adurebat, tactu suae manus curavit. Similiter claruit miraculis in morte. Digitum enim suum in vandulum, id est in fluvium proiecerunt, quem piscis devoravit, qui in modum candelae ardentis in ventre piscis rutilabat. Quod videntes piscatores piscem capiunt et de ventriculo eius digitum in modum candelae accensae extrahunt. Similiter multis et nunc claret miraculis. O igitur fide fortes Hungari, intueamini patrem vestrum, qui per Evangelium vos genuit in Christo, septem lanceis accinctum potentissime! Videte ipsius benivolentiam et sequemini ipsius patientiam! Ne sitis degeneres a patris vestri divitiis, qui ditatus charitate, humilitate et indutus gladio verbi divini regnat martyrii dignitate.

Keywords: sanctus Adalbertus, Hungaria, martyrium, Prussia, pagani, habitum mutare, barba, Christianitas, gens Lyvonum, frater Gaudentius, somnium, calix, altar, mori pro Christo, miracula, baptismus, puella, febris, digitus, piscis, piscatores

Reference: quia de eo legitur

Location: 035. c. 12-14.


OS036_E01 - Ideo abbas Hylarion, qui in iuventute inceperat servire Christo dicebat in hora suae mortis: Egredere, anima mea, quid times, septuaginta annis servivisti Christo et mortem times?

Keywords: horae mortis, abbas Hylarion

Reference: abbas Hylarion

Location: 036. c. 03.


OS036_E02 - Scimus autem, quia dum de terra Philistiim arca Domini ad terram Israelitarum rediret, plaustro superposito et plaustro vaccae subiunctae sunt, quae foetae fuisse memorantur, quarum filios clauserunt domi et scriptum est: Ibant autem in directum [os 036. c. 05.] per viam, quae ducit Bethamis pergentes et mugientes. Et non declinabant neque ad dexteram neque ad sinistram. (I Rg 6,12) Quid igitur vaccae, nisi fideles, quosque designant in Ecclesia, qui dum sacri eloquii praecepta considerant, quasi super impositam Dei arcam portant? De quibus hoc est etiam notandum, quod foetae fuisse memorantur, quia sunt plerique, qui in via Dei positi foris carnalibus desideriis lignantur, seu affectibus, sed non declinant a recto itinere, quia arcam Dei in mente portant.

Keywords: terra Philistiim, arca Domini, terra Israelitarum, plaustrum, vacca, Bethamia, mugiens, carnale desiderium, iter rectum

Reference:

Location: 036. c. 05-06.


OS036_E03 - Similiter piscis hamo adescato trahitur et aves laqueo, ita insipientes, id est peccatores, qui non habent gustum verae notitiae de ultimo fine attendentes dulcedinem in cibis, pulchritudinem in feminis, utilitatem in pecuniis, non advertunt, quomodo illa quaerantur, sed dum inordinate ea appetunt, incurrunt in laqueum diaboli et damnationis aeternae.

Keywords: piscis, hamo, adescare, aves, laqueum, insipiens, peccator, gustus, notitia, laqueum diaboli, damnatio aeterna

Reference:

Location: 036. c. 06.


OS037_E01 - Ut patet de illo in vita sancti Ambrosii, qui cum Romam pergeret, ad quendam pro hospitio declinavit nimium locupletem, quem cum super statu suo requisisset, respondit: "Domine mi, status meus semper felix extitit et gloriosus." Quod audiens Ambrosius dixit comitibus [os 037. c. 06.] suis: "Surgite et fugiamus hinc, quia Dominus non est in loco isto!" Et cum aliquantulum processisset, terra hominem illum cum universis suis absorbuit.

Keywords: Roma, hospitium, locuples, Ambrosius

Reference: vita sancti Ambrosii

Location: 037. c. 06-07.


OS037_E02 - Primo inquam divina clementia subvenit beato Georgio in bello temporali. Ipse namque dum esset tribunus, multa gessit bella Deo propitio victoriose. Unde interrogatus a Daciano praeside, unde esset aut quo nomine vocaretur, respondit: "Georgius vocor ex nobili Cappadocum Prosapia, Palestinam Christo favente devici, sed omnia deserui, ut liberius servire possim Deo caelo, in quo bello nullus vincit, nisi divinitus adiutus."

Keywords: Gregorius, bellum temporale, tribunus, Dacianus, Cappadocum, Prosapia, Palestina, devincere

Reference:

Location: 037. c. 08.


OS037_E03 - Propterea Valerius libro IV. rubrica De abstinentia commendat: Curium, qui consul factus contra Samnites ab ipsis auro devinci tentatus est. Nam dum scamno sederet ligneo, legatis Samnitum, ut erat se spectandum, [os 037. c. 08.] praebuit, qui paupertatem eius mirari magnum pondus auri publice missum benignis verbis hortati sunt recipere. Risit Curius et ait: "Carum vobis mihi supervacuum metallum in patriam reportare. Non enim habere aurum mihi praetiosum existimo, sed aurum habentibus imperare."

Keywords: Curius consul, devincere, scamnum ligneum, pondus auri, supervacuum metallum

Reference: Valerius libro IV. rubrica De abstinentia

Location: 037. c. 08-09.


OS037_E04 - Ideo Augustinus libro V. De civitate Dei narrat, qualiter Mallius torquatus consul missus contra Tusculanos, praecepto edixit, ne quis extra ordinem pugnaret in hostem. Qui cum oraturus rei gratia in praetorio esset, filius eius in castris remanens a Tusculanorum duce iniuriis fuit provocatus ad iram, a quo tandem audivit: "Tu ipse congredere mecum, ut modo iam hic eventu cernatur, quantum Latinus equus praestet Romano?" Qui verbis provocatus atque imperii patris oblitus ad bellum ingreditur et hostem interfecit, spoliisque detractis ad patrem accessit dicens: "Ut me, pater omnes tuo sanguine natum referant, haec spolia capta ex hoste caeso porto." Quod ut pater cognovit, concilio convocato eum morti tradidit dicens: "Quando neque impium consulare, neque maiestatem [os 037. c. 09.] paternam veritus adversus edictum nostrum extra ordinem pugnasti, quantum in te fuit, disciplinam militarem, quae stetit usque ad hanc diem, res Romana solvisti meque in eam necessitatem induxisti, ut aut rei publicae, aut mei meorumque obliviscendum sit." Mandavit igitur lictori, ut ipsum morti traderet, quia tutius erat ipsum interficere, quam rem publicam militari disciplina carere.

Keywords: Mallius consul, Tusculanus, hostis, castra, iniuria, Latinus equues, provocare, bellum ingrediri, spolium, concilium, impium consulare, res Romana, disciplina militaris, lictor, res publica

Reference: Augustinus libro V. De civitate Dei narrat

Location: 037. c. 09-10.


OS037_E05 - Refert enim Vegetius, quod in omni bello non tam multitudo et virtus, quam ars et exercitium solet praestare victoriam. Nam Alexander Macedonius XL militibus bene assuefactis orbem terrarum aggressus innumeras hominum copias superavit. Debet quidem exercitus maxime Christianus, ne contra eis irascatur rex caelorum, sub cuius nomine militant, esse pudicus, sobrius, benignus, pro veritate mori paratus.

Keywords: bellum, multitudo, virtus, ars, exercitus, copia, Alexander Macedonus, exercitus Chrstianus, pudicus, sobrius, benignus

Reference: Vegetius

Location: 037. c. 10.


OS037_E06 - Fortis inquam intantum, ut divino auxilio, in quo non solum homines pessimos, sed et bestiam terribilem [os 037. c. 10.] draconem occidit. Nam cum beatus Georgius transiret prope quandam civitatem, Silena [Editio: Sileita] nomine, in qua molestatis hominibus intantum a dracone, ut sorte eventum quencumque ei ad devorandum darent, tunc vero filia regis unica ei forte venerat, quae cum inerrabilibus lachrimis ad locum deducta fuit, nec hoc mirum et impossibile debet credi. Quia dicit Plinius libro VIII. de Naturali Historia a cuniculis suffosum in Hyspania oppidum, et a talpis in Thessalia, et a ranis in Gallia civitatem Pulsam, quoniam Dei flagella sunt. Georgius itaque sanctus miles se signo crucis muniens draconem interfecit, ut patet in legenda. Et populum tandem ad Christi fidem convertit.

Keywords: divinum auxilium, bestia terribilis, draco, beatus Georgius, Silena civitas, eventus, devorare, lacrima, cuniculus, Hispania, talpa, Thessalia, rana, Galllia, Pulsa civitas, flagella, signnum crucis, miles

Reference: Plinius libro VIII. de Naturali Historia Legenda Aurea

Location: 037. c. 10-11.


OS038_E01 - Secundo Christus Dominus assimilatur leoni, quia sicut proprietas leonis est, quod quando a venatoribus insequitur, non latiat, sed sedet in campo, ut videri possit, sicut [os 038. c. 04.] dicit Plinius libro V.

Keywords: leo, venator, latiare, campus

Reference: Plinius libro V

Location: 038. c. 04-05.


OS038_E02 - Primo enim beatus Marcus assimilatur leoni in nimia audacitate, quia leo inter animalia est multum audax. Unde Prover. XXX. [os 038. c. 06.] dicitur: Leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum. (Prv 30,30) Sic beatus Marcus audacter pro veritate fidei mortem subiit. Licet autem leo sit multum audax, tamen ut Naturales et Isidorus dicunt septem sunt, quae leo naturaliter timet. Sic leo noster, videlicet beatus Marcus illa septem spiritualiter intellecta timuit. Primo namque leo timet strepitum rotarum, per quod intelligitur Vetus et Novum Testamentum. Has rotas in visione viderat Ezechiel dicens: Rota erat in rota (Cf Ez 10,9). id est Vetus Testamentum in Novo. Et econverso, tamquam veritas rei in umbra. Haec autem rota Sacrae Scripturae propter sui magnum strepitum et stridorem est valde timenda. Magnum enim strepidum ressit, sum dicit Ioh. V.: Mortui audient vocem filii Dei, et qui audierint, vivent. (Ioh 5,25) Et I. Chor. XV.: Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti. (I Cor 15,52) Hunc profecto strepitum timebat iste sanctus leo, beatus Marcus, et similiter beatus Hieronymus, qui dicit sic super Mat.: Quotienscumque diem illum considero, toto corpore contremisco. Nam sive comedam, sive bibam aliquid, aliquod faciam, semper videtur mihi in auribus sonare illa vox: surgite, mortui, venite ad iudicium! O Deus meus, quam intolerabilem stridorem reddit haec rota, dum dicit Mat. XXV.: Ite, maledicti in ignem aeternum! (Cf Mt 25,41) O quis habitare potest cum ardoribus sempiternus? O quis convenire et consolari poterit cum horrendo diabolo? Unde sicut rota aliquando ascendit, sic Sacra Scriptura aliquando loquitur de caelestibus gaudiis, quae homo non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, aliquando de tremendis inferni poenis, ubi damnati cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum Apoc. XX. (Apc 20,10). aliquando indicat, qui ituri sunt sursum, et qui deorsum, quia humiles sursum, superbi deorsum. Iuxta illud Lu. XIV.: Qui se exaltat, humiliabitur, qui se humiliat, exaltabitur. (Lc 14,11) Secundo leo timet lazaym, quod est animal ferocissimum, ante quod nulla via est [os 038. c. 07.] tuta, quod significat Christum, quem etiam iustissimus timet, quia dicitur Heb. IV.: Horrendum est incidere manus Dei viventis. (Hbr 10,31) Et beatus Gregorius dicit, quod habetur IX. q. I. Sacerdotibus: Nescimus, quis in terribili Dei iudicio qualis futurus sit, nam multa sunt, quae de illius iudicio homines ignorant. Quia fortasse quos vos laudatis, ille reprehendet, quos vos reprehenditis, ille laudabit. Tertium, quod leo timet est ignis. Iusti enim licet sint fortes, tamen timent ignem purgatorii et inferni, licet non timore servili, ut scilicet propter hoc principaliter caveant a malis, sed quod in multis cognuscunt se offendisse mortaliter vel venialiter. Pro mortalibus aeternus ignis debetur, ut dicitur dist. XXV. "Qualis" § alius: Si quis aliquid horum, scilicet mortalium in se dominari cognoverit, si se hic non emendaverit, aeterna illa flamma cruciabitur. Pro venialibus autem temporalis poena purgatorii debetur, licet sit temporalis, est tamen acerbissima. I. Cor. III.: Si quis superaedificaverit super hoc fundamentum, scilicet fidei Christianae lignum foenum stipulam (I Cor 3,12). ipse salus erit sic quasi per ignem (I Cor 3,15). scilicet transiens purgatorii. Unde interrogatus Macharius, quare tam malicentus erat, quando comedebat, sicut quando ieiuniabat, respondit: -Sicut - inquit - ligna, quae versantur et reversantur in igne, paulatim consumentur, ita qui mentem saepe retinet in timore Dei cogitando, ignem futurum consumitur." Quartum, quod timet leo est animal leorofilius, secundum aliquos leonthofeus, quia de eius carnibus leo intoxicatur, et significat peccatum, quod iusti timent. Hinc dicitur Ecci. XXI.: Quasi a facie colubri fuge peccatum! (Sir 21,2) 36 Nam si scires in picario esse venenum, numquid biberes de eo? Certe non. Sic nec actum peccati debes facere, quo est aeterna mors. Iob VI.: An gustare potest quis, quod gustatum affert mortem? (Iob 6,6) Quasi diceres: Nullus. Ideo dicit Gregorius: Bonarum mentium est ibi culpam agnoscere, [os 038. c. 08.] id est timere, ubi culpa non est. Et beatus Hieronymus ait: Ego omnia tuta timeo. Quintum, quod timet leo est insidiae venatoris, ut pedicas et laqueos et huiusmodi, sic iusti timent laqueos diaboli, ne sub specie boni decipiantur. Unde Ecci II.: Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem! (Sir 2,1) Sextum est, quod timet leo custodis sui flagellum, qui catulum verberat ante eum. Et sic leo cum timet, sic iusti suum custodem Christum Dominum, qui non dormit, nec dormitat, quando vident illum magnum angelorum exercitum, quod aeternis poenis flagellavit, et quandoque flagellat etiam iustos temporaliter, sicut Iohannem Baptistam, Iob, Thobiam et martyres. Septimum et ultimum quod timet leo est strata publica, et significat mortem, quia secundum Philosophum mors est utlimum terribilium. quam etiam sancti timent et etiam sanctus sanctorum horruit naturaliter. Et mors sic est via publica, quod nullus est, qui cavere possit ab ea. Etiam Virgo Beata, quae Deum genuit pertransivit, ideo dicitur II. Reg. XIV.: Omnes morimur, et sicut aqua in terram dilabimur, quae non revertuntur. (II Rg 14,14) Hinc Gregorius in Homeliis: Ecce mundus iam senuit, tamen in nostris cordibus reviviscit ubique mors, ubique desolatio, ubique periculum, ubique eius amaritudine repellimur, et tamen caeca mente eius amaritudinem amamus, fugientem sequiamur, labenti inhereremus. Et quia labentem retinere non possumus, necesse est, ut labente labamur.

Keywords: leo timet, strepitum rotarum, lazaym, ignis, animal leorofilius, leonthofeus, caro, intoxicare, venator, insidiae, flagellum, catulus, pedica, strata publica

Reference: Naturales et Isidorus

Location: 038. c. 07-09.


OS038_E03 - Unde interrogatus Macharius, quare tam malicentus erat, quando comedebat, sicut quando ieiuniabat, respondit: -Sicut - inquit - ligna, quae versantur et reversantur in igne, paulatim consumentur, ita qui mentem saepe retinet in timore Dei cogitando, ignem futurum consumitur."

Keywords: Macharius, malicentus, ieiuniare, ignis, mentem retinere

Reference:

Location: 038. c. 08.


OS038_E04 - Unde Aristoteles in sua poetria inducit cuiusdam poetae fabulam, qui cum palatium deauratum et desertum videret, plorans his verbis alloquitur dicens: -Domus aegregia, compugnar ad lachrimas tuam intuens solitudinem." At illa contremuit compulsa mihi respondere propter lachrimarum multitudinem. Cui dixi: -Ubi, quaeso, sunt, qui quondam in te habitaverunt et securam vitam cum omni iocunditate duxerunt?" [os 038. c. 09.] At illa: -Temporales - inquit - existentes cum tempore transierunt, et me quoque sub sorte temporis transituram dimiserunt." Et subdit ibidem eau: Nempe res nec stabiles sunt, qui cum fluxu temporis fluxibiles fluunt.

Keywords: fabula, deauratum, domus aegregia, lacrima, ubi sunt, secura vita

Reference: Aristoteles in sua poetria

Location: 038. c. 09-10.


OS038_E05 - Secunda leo proprietas est, quod sanguine simiae curatur, dum languet, ut dicit Iohannes Ianuensis in Catholicon.

Keywords: leo, simia, Italia, sapientia, Graecus, Marcus, evangelium

Reference: Iohannes Ianuensis in Catholicon

Location: 038. c. 11.


OS038_E06 - Ideo ipse [Marcus] in Italia scripsit evangelium suum secundum Hieronymum, ubi tunc vigebat sapientia, quia studium a Graecis fuerat Romam translatum. Et in eadem civitate Marcus rogatus a fratribus scripsit evangelium. In talibus enim locis non solent, nisi autentici scribere.

Keywords: leo, simia, Italia, sapientia, Graecus, Marcus, evangelium

Reference: Hieronymus

Location: 038. c. 12.


OS038_E07 - Idem etiam patet de quibusdam mulieribus, quae tempore persecutionis semetipsas occiderunt, quod non licet sine instinctu Spiritus Sancti.

Keywords: mulier, tempus persecutionis, semetipsum occidere

Reference:

Location: 038. c. 14.


OS038_E08 - Hoc etiam legitur de Antonio Anachorita in libro qui dicitur Paradisus, quem cum cives rapere et constituere episcopum vellent, ferro secuit sibi aurem sinistram dicens: -Lex divina iubet nullum aure praecisa aptare in episcopum." Quod cum Theophilio relatum fuisset, dixit: -A Iudaeis illa lex observatur, ego autem, si dederis mihi naribus truncatum et moribus probum, non dubito eum episcopum ordinare, hoc modo non servatur." Ex praedictis patet, quod beatus Marcus pollicem ex instinctu Spiritus Sancti amputando optime fecit.

Keywords: Antonius Anachorita, cives, rapere, auris sinistra, lex divina, Theophilius, nares truncare, mos, episcopus, pollex

Reference: liber Paradisus

Location: 038. c. 14.


OS039_E01 - Quem [Marcus euangelista] [os 039. c. 06.] videns beatus Petrus apostolus constantem in fide, cuius filius baptismalis fuerat, eum destinavit Aquilegiam, ubi innumeras gentium multitudines ad fidem convertit Christi, ubi evangelium suum secundo conscripsit, et ibidem reliquit. Tandem quendam civem Aquilegiensem convertit, et Romam ad Petrum adduxit, ut ipsum Aquilegiae episcopum consecraret, et ita factum fuit. Qui postea martyrio migravit ad Dominum. Tantae etiam humilitatis fuisse dicitur beatus Marcus, ut pollicem sibi amputavit, ut sacerdotio reprobus haberetur. Verumtamen Dei consilium immutari non potest, ideo episcopus ordinatus est Alexandriae, ubi tanta paupertate et sobrietate cum omnibus fidelibus vivebat, sicut nunc religiosi. Unde Petrus Damiani sic dicit de eo: Tantam ei Deus apud Alexandriam gratiam praerogavit, ut omnes, qui tunc ad fidei rudimenta connoverent mox per continentiam ac totius sanctitatis instantiam tamquam ad monastice perfectionis fastigium pervolarent. Ad quod non modo miraculorum prodigiis, non modo praedicationis eloquiiis, sed etiam eximiis provocabat exemplis. In qua finaliter perseveravit, quia ibidem finem vitae optato terminavit martyrio.

Keywords: Marcus euangelista, Petrus apostolus, Aquilegia, pollex, amputare, Alexandria, convertere, martyrium

Reference: Mt 10,22; Petrus Damiani

Location: 039. c. 06-07.


OS039_E02 - Nam peccatum constringit cor sicut frigus ad ista inferiora, charitas vero sicut calor dilatat ad superiora.

Keywords: cor, frigus, calor, dilatatio

Reference:

Location: 039. c. 08.


OS039_E03 - Sicut existens in altissimo monte longius videt, ita in tali contemplatione suspensus clarius divina secreta cognoscit.

Keywords: mons, videre, contempatio

Reference:

Location: 039. c. 09.


OS039_E04 - Tertio divina contemplatio fit mentis alienatione, quando mens ex admiratione divinae magnitudinis, potestatis, pietatis, extra communem statum naturalem rapitur, et tunc non utitur sensibus. Sicut fuit in beato Paulo II. ad Cor. XII. qui sic dicit de se: Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim, sive in corpore, sive extra corpus, nescio Deus scit raptum homini usque ad tertium caelum. (II Cor 12,2) Et dicit Augustinus ad Paulam de videndo Deum, quod Paulus tunc in raptu vidit divinam essentiam, similiter Moyses. Alii vero, quando sic rapiuntur, [os 039. c. 09.] communiter non vident divinam essentiam in sua specie, sed sub quadam similitudine.

Keywords: homo, raptum, ante annos quattuordecim, corpus, Paulus, tertium caelum, Moyses

Reference: II Cor 12,2; dicit Augustinus ad Paulam de videndo Deum

Location: 039. c. 09-10.


OS039_E05 - Sic potuit et beatus Marcus contemplari in raptu, quod innui videtur Ezech. I., ubi dicitur: Totum corpus plenum erat oculis in circuitu ipsarum quattuor, cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae iuxta ea. Et cum levarentur de terra animalia, elevabantur similiter et rotae. Quocunque ibat Spiritus, illuc eunte Spiritu et rotae pariter levabantur sequentes eum. (Ez 1,19-20) Spiritus enim vitae erat in rotis. Quod luculenter exponens beatus Gregorius dicit: Quid per faciem, nisi notitia, quid per pennam, nisi contemplatio designatur, per rotas vero sancta quattuor evangelia figurabantur, in quibus est spiritus Dei, quia ex Spiritu Sancto conscripserunt.

Keywords: beatus Marcus, contemplari in raptu, rota, oculus, quattuor, animalia, Spiritus

Reference: Ez 1,19-20

Location: 039. c. 10.


OS039_E06 - Ante enim sancta Dei evangelia et apostolorum praedicationes rotus mundus diversis erroribus fuerat involutus. Alii colebant pro Deo caelestia corpora, sicut Saturnum, Iovem, Martem, Solem, Lunam etc. Alii elementa insensibilia, ut ignem, aerem, aquam etc. Alii corruptibiles homines, ut Herculem etc. Alii bestias, ut dracones, sicut Babilonii, ut patet in Daniele. Alii piscem, sicut Philistini dago(?)m. Alii idola muta et surda aut fusa, aut fabricata, in quorum sacrificiis faciebant inexplicabiles peccatorum abominationes, et hoc cum tanta obstinatione, ut proprios filios et filias vivos immolarent, Ps.: Immolaverunt filios et filias sculptilibus Chanaan. (Ps 105,37)

Keywords: colere, caelestia corpora, Saturnus, Iovus, Mars, Sol, Luna, ignis, aer, aqua, Hercules, bestia, draco, Babilonii, piscis, idolum, immolare

Reference: ut patet in Daniele; Dn 14,22-27; Ps 105,37

Location: 039. c. 10.


OS039_E07 - Dicit Lyra, quod erat quoddam idolum de aere longos habens ungues de ferro, quod calefaciebant, [os 039. c. 10.] et puerum aut puellam in manibus illius dabant, quod idolum per artificium stringebat ad se, quasi amaret et acceptaret, et sine laesione de hac vita portaret, cum tamen unguibus et calore moriebatur. Interim vero idolorum pontifices tympanum percutiebantur, et instrumentis musicis canebant, ne audiretur clamor pueri a parentibus.

Keywords: idolum, ungues de ferro, in manibus dare, calefacere, artificium, tympanum, musica, clamor

Reference: dicit Lyra

Location: 039. c. 10-11.


OS039_E08 - Hinc dicit Eusebius Pamphili li. I. De evangelica praeparatione: Persae matres proprias nephandis nuptiis cognoscebant. Scythae carnibus vescebantur humanis. Massagetae et Derbices propinquos et affines suos senectute confectos miserrimos putantes interficiebant ipsos idolis immolando, denique comedebant. Thibareni seniores suos vivos praecipitabant, quorum errorem brevis sermo non explicat, qui paene omnes ibant ad Tartara excepta modica Israelitica gente, de quibus etiam pauci valde evadebant aeternum interitum pro eo, quod dimissa Dei lege totis conatibus intendebant superbiae, avaritiae et luxuriae, propter quae verum Sacrae Scripturae intellectum pervertebant male exponentes.

Keywords: idolum, immolare, Persae matres, Scythae, carnibus vesci humanis, Massagetae, Derbices, comedere, Thibareni, seniores, Tartara

Reference: dicit Eusebius Pamphili li. I. De euangelica praeparatione

Location: 039. c. 11.


OS039_E09 - Nam ipse [beatus Marcus] mirabiliter austeram vitam duxit, verbum Dei utiliter perdocuit, et pro ipsa veritate amaram mortem subiit. Ideo in caelo sublimari meruit. Anno ab incarnatione Domini CCCCLXVII. tempore Leonis imperatoris Veneti corpus sancti Marci de Alexandria transtulerunt, ubi ecclesia in honore ipsius mirae pulchritudinis fabricata est. Quidam namque mercatores Veneti, qui Alexandriam perrexerant, duos presbyteros custodes corporis sancti Marci precibus et promissionibus induxerunt, ut occulte corpus illud tolli permitterent, et Venetias transportarent. Sed cum corpus de tumulo levarent, tantus odor totam Alexandriam sic perfudit, ut omnes, unde tanta suavitas odoris prodiret, mirarentur. Cumque ipsi Veneti corpus in navi deferrent, et aliis in alia nave existentibus revelassent, tunc unus illorum ait: „Forsitan alicuius Aegyptii corpus datum est vobis, quod putatis beati Marci. Continuo navis in qua erat corpus beati Marci versa coepit latus navis alterius percutere, nec dimisit, donec confessi fuissent ibi fore corpus beati Marci.

Keywords: beatus Marcus, mors, corpus sancti Marci, Alexandria, mercatores Veneti, persbyter, odor, navis

Reference:

Location: 039. c. 11.


OS040_E01 - Ad honorem beati Philippi apostoli, qui ex tempestiva conversione ad Christum et conversatione cum eo magno amore afficiebatur ad eum. Unde multos invitabat ad eius notitiam, nam beatum Nathanaelem ipse adduxit ad Christum. Dicit ei Ioh. I.: Quem scripsit Moyses in lege et prophetae, invenimus Messiam etc. (Ioh 1,45) Item gentiles petierunt ab eo videre Iesum Ioh. XII. Qui cum Andrea [os 040. c. 1.] eos duxit ad Iesum. Quia ardebat caritate nimia erga Iesum, ideo omnes volebat ad eius notitiam pervenire.

Keywords: beatus Philippus, Nathanael, Christus, gentiles

Reference: Ioh 1,45

Location: 040. c. 01.


OS040_E02 - Primum signum charitatis Christi in beato Philippo fuit, quia grandia postulavit fiducialiter. Nam signum magnae familiaritatis fuit, quando Iohannes in cena petiit sibi revelari proditorem. Item signum magnae charitatis, quando Petrus, Iacobus et Iohannes petierunt sibi revelari adventum suum ad iudicium. Matth. XXIV.: Dic, aiunt, nobis, quando haec erunt, et quid signum adventus tui et consummationis saeculi. (Mt 24,3) Sed profecto signum magnae charitatis fuit, quando Philippus petiit sibi ostendi patrem, in quem desiderant angeli prospicere, et in quo est omne bonum. Exo. XXXIII.: Dixit Dominus ad Moysen petenti videre faciem Dei: „Ego ostendam tibi omnem bonum.” (Ex 33,19) Et hoc bonum, quantum licet scire in hac vita, declaravit sibi Salvator dicens: Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum. An non credis, quia ego in Patre sum, et Pater in me? (Ioh 14,9) Videre vero Patrem facie ad faciem non est praesentis vitae, sed futurae gloriae. Iuxta illud Exo. XXXIII.: Non videbit me hoc et vivet.

Keywords: beatus Philippus, videre Patrem facie ad faciem

Reference: Mt 24,3; Ex 33,19; Ioh 14,9

Location: 040. c. 02.


OS040_E03 - Secundum signum charitatis Christi in beato Philippo fuit, quod suam petitionem formavit prudenter. Nam in sua petitione excellere videtur alios apostolos, quia quidam ex apostolis petierunt singularem potentiam, ut filii Zebedei Marc. X.: Da, inquiunt, nobis, ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeat in gloria tua. (Mc 10,37) Quidam petierunt futurorum scientiam: Marc. XXIII.: Dic nobis, quando haec erunt. (Mt 24,3) Quidam inimicorum vindictam, quando Christum Dominum in civitatem intrare non permiserunt: Luc. IX.: Dixerunt: Vis, dicimus, ut ignis descendat de caelo, et comsummat illos? (Lc 9,54) Sed beatus Philippus non petiit saecularem potentiam, quia brevis est.

Keywords: beatus Philippus, prudentia, apostolus, ignis descendat de caelo

Reference: Mc 10,37; Mt 24,3; Lc 9,54

Location: 040. c. 02.


OS040_E04 - Tertium signum charitatis Christi in beato Philippo fuit, quod in simili cathedra triumphavit. Nam sicut Salvator noster in cruce mori voluit, sic beatus Philippus. Isti enim tres apostoli, scilicet Petrus, Andreas et Philippus fuerunt de Bethsayda, et in cruce triumphaverunt, in qua cathedra Dominus eorum et noster Christus vitam terminavit, diabolum superavit, et humanum genus redimendo Paradisum aperuit.

Keywords: beatus Philippus, Christus, crux, Petrus, Andreas

Reference:

Location: 040. c. 03.


OS040_E05 - Primum enim dixi, quod in verbis thematis insinuatur documentum ad honorem beati Philippi difficilis quaestio de Trinitate, quia ipse difficilem rem quaerebat a Salvatore. Quam difficultatem apostolus in tertium caelum raptus non sufficit explicare, sed admirans ait: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! (Rm 11,33)

Keywords: beatus Philippus, admirare

Reference: Rm 11,33

Location: 040. c. 03.


OS040_E06 - Beatus enim Philippus non sic investigabat hanc difficultatem, sed cum humilitate et charitate volens dulcius intelligere de clementi et pio Deo dicens: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis, ac sic dicat: O quam dulcis es, Domine Iesu, o quam suavis es in verbo: conversatione et exemplo. Certe dulcissimus est Pater tuus caelestis, qui te aeternaliter genuit, quem quaeso dulcissime Domine, ostende nobis, et sufficit, in quo est omnis dulcedo, tota refectio et ineffabilis charitatis degustatio.

Keywords: beatus Philippus

Reference:

Location: 040. c. 06.


OS040_E07 - Secundo curiose investigare deitatem est periculosum, quia ex nimia immensitate luminis quis posset incurrere caecitatem mentis, ut patet in Arrio Alexandrino episcopo, qui credidit, quod sicut Deus est trinus in personis, ita etiam in essentia. Similiter Sabellius erravit credendo, quod sicut Deus unus est in essentia, ita et in personis. Sed aliquando se nominat Patrem, aliquando Filium, aliquando Spiritum Sanctum. Ecce quam pericolose erraverunt tales sapientes curiosi!

Keywords: curiose investigare deitatem, Arrius Alexandrinus episcopus, Sabellius

Reference:

Location: 040. c. 06.


OS040_E08 - Unde legitur in apocryphis Esdrae, quod est liber tertius, ubi habetur IV. c., quod cum Esdras miraretur, quare Deus populum Israel tradidit in manus gentium, qui erant idolatrae pessimi et multis vitiis expositi. In populo vero Israel erant multi iusti. Apparuit ei angelus Domini, et dixit: „Vade Esdra, et pondera ignis pondus, aut mensura flatum venti, aut revoca diem, quae praeteriit.” Cui respondit Esdras: „Quis natorum poterit facere haec?” Cui angelus: „Si interrogassem te, quantae habitationes sunt in corde maris, aut quantae venae sunt in principio abyssi, aut quantae sunt venae super firmamentum, aut qui sunt exitus Paradisi, diceres mihi fortassis: „In abyssum non descendi, neque in infernum adhuc, neque in caelum unquam ascendi. Nunc autem interrogavi te de igne, vento et die, per quae transiisti, et a quibus separari non potes. Et non mihi respondisti de eis. Quomodo igitur poterit capere vas tuum altissimi viam?

Keywords: Esdras, populus, Israel, vitium, angelus, ponderare, mensura, ignis, ventus, dies, abyssum, infernus, caelum

Reference: unde legitur in apocryphis Esdrae

Location: 040. c. 07.


OS041_E01 - Et Tullius: Tota vita avari hominis est plena miseriae et doloris. Nam sicut fons turbatur pede, ut non resplendeat imago, sic turbatio avaritiae obfuscat claritatem rationis.

Keywords: avarus, miseria, dolor, imago, turbatio

Reference: Tullius [Cicero]

Location: 041. c. 05.


OS041_E02 - Sicut I. Reg. XIV. de Saul dixit Ionathas: Pater meus turbavit terram, quia praecepit, quod nemo gustaret cibum usque ad vesperas (Cf I Sm 14,29), et sic erant attenuati, quod non poterant persequi inimicos. Similiter II. Reg. XXIV.: David turbavit populum propter indiscretum praeceptum numerandi populum, propter quod Dominus misit pestilentiam in populum de mane usque ad tempus constitutum, et mortui suntex populo a Dan usque ad Bersabee septuaginta milia virorum. (II Sm 24,15)

Keywords: Saul, Ionathan, terram turbare, gustare cibum, vesperas, inimicos persequere, David, Dan, Bersabee, septuaginta milia virorum

Reference: Cf I Sm 14,29; II Sm 24,15

Location: 041. c. 06.


OS041_E03 - Qualem turbationem fecit Achab in communitate, III. Regum XVIII., cui dixit Helyas: Non ego turbavi Israel, sed tu et domus patris tui, qui dereliquisti viam Domini. (III Rg 18,18)

Keywords: Helyas, Israel, Achab, domus patris, derelinquere viam Domini

Reference: II Sm 24,15

Location: 041. c. 06.


OS041_E04 - In cuius figura habetur Ios. VII., quod totus exercitus turbatus est propter furtum Achior, cui dictum est: Quia turbasti nos, conturbet te Dominus. (Ios 7,25)

Keywords: exercitus, Achior, conturbare

Reference: Ios 7,25

Location: 041. c. 06.


OS041_E05 - de secta Machometi, quae etiam multum est dilatata, non est simile, quia contraria via processit, quia ipsis sectam servantibus promisit voluptatem, delicias et paradisum, id est: hortum deliciarum aquis praeterfluentibus irrigatum, in quo sedes habebunt perpetuas, nec frigore aut aestu aliquo affligentur, omnibus ciborum vescentur generibus, sericis vestimentis omnis coloris induentur, et virginibus speciosissimis coniungentur. In deliciis omnibus accubabunt, quibus angeli pincernarum more cum vasis aureis et argenteis ministrabunt, offerentes eis vinum, lac et mel, dicentes: Comedite et bibite in laetitia! Contra quas fatuitates de ipsa secta exsistens Avicenna IX. Metaph. c. V. dicit II.: Lex nostra, quam dedit Machometus, ostendit dispositionem felicitatis et miseriae, quae sunt secundum corpus. Nullus enim secundum corpus tantum beatus esse poterit, sed secundum animam potius, quod etiam philosophi gentiles intellexerunt, et quia etiam Christianus, qui est in vera fide, pronus est ad voluptatem intantum, quod sciens se damnandum propter eam, adhuc se non continet. Non igitur est mirum, si rudes homines susceperunt hanc Machometi legem, ad quam natura prona est. Prohibuit etiam Litteras addiscere et disputare, dicens, quod Deus ipsum misit non in miraculis, sed virtute armorum, quod etiam latronibus et furibus commune est, et hoc ideo [os 041. c. 09.] dicebat, ne falsitas suae legis deprehenderetur, quae multas continet fatuitates risu dignas.

Keywords: secta Machometi, voluptatem promisere, Paradisum, hortus deliciarum, sedes perpetua, vestimentum, color, deliciis accubare, vinum, mel, lac, Machomet, dispositio, felicitas, miseria, philosophus, Christianus, Litteras addiscere, latro, fur, risu dignus

Reference: Thomas libro I. Contra gentiles c. VI.; Avicenna IX. Metaph. c. V. dicit II.

Location: 041. c. 09-10.


OS041_E06 - Dicit enim in Alchorano, quod cum dormiret in lecto iuxta uxorem in Mecqua in Arabia, apparuit ei Gabriel angelus, et dixit ei: Surge et veni post me!. Et cum venisset ad portam domus, vidit, quod Gabriel tenebat per habenas quandam bestiam, cui nomen erat Alborach, quae erat grandior asino, et habebat faciem hominis, et crines de perlis, et pectus de smaragdo, caudam de rubino, oculos clariores sole, sellam de perlis et auro preciosam, et erat illa bestia circumdata angelis, qui custodiebant eam. Et cum dixisset angelus Machometh: "Ascende et equita!", bestia stare nolebat. Cui dixit angelus: "Alborach, sta in pace, quia numquam talis homo equitavit super te, nec equitabit." Tunc bestia interrogavit: "Quis est iste?" Et Gabriel respondit: "Hic est Machometh, Dei nuncius, et propheta magnus." Ut haec audivit bestia, stetit, et ille equitavit, et Gabriel tenuit sibi scandile. Secunda fatuitas est, quod Alborach confestim ire coepit, et passus eius ita magni erant, quod inter unum passum et alium erat tantum spatii, quantum homo possit longius prospicere. Secunda fatuitas est, quod Alborach confestim ire coepit, et passus eius ita magni erant, quod inter unum passum et alium erat tantum spatii, quantum homo possit longius prospicere. Tertia fatuitas, quod associatus ab angelo pervenit ad templum in Hierusalem, et invenit omnes prophetas stantes, quos Deus fecerat exire de sepulchris, ut honorarent eum, qui salutaverunt gaudentes. Quarta fatuitas, quod inde exeuntes angelus ostendit ei quandam scalam, quae durabat a terra usque ad primum caelum. Tunc Gabriel dixit: "Ascende, Machometh!" Et ascendit cum angelis simul, et invenit in via unum angelum ita magnum, quod tenebat caput suum supra caelum, et pedes in abyssum, et erat factus ad modum galli. Cui Deus ostendebat, quando erat orandum. Nam venit ad eum quaedam vox, dicens: "Tu creatura, quae Deo es oboediens, lauda Deum!" Et ille dicebat alta voce: "Benedicatur Deus, rex [os 041. c. 10.] sanctissimus!" Quo dicto galli, qui sunt in terra, cantabant. Quinta fatuitas, quod vidit quendam alium angelum, cuius medietas erat ignis, et medietas nix, nec ignis destruebat nivem, nec econverso. Sexta fatuitas, quod pervenit ad caelum Lunae, quod erat totum ferreum, et cum pulsaret ad portam, venit quidam angelus ita magnus, quod habebat in longitudine spatium itineris hominis per mille annos. Et multas tales fatuitates dicit ibidem, quod vidit angelos, qui habebant facies ad modum hominum, et corpora ad modum vaccarum, et alas ad modum aquilarum, et erant in numero septuaginta milia capita, et quodlibet caput habebat septuaginta milia cornua, et quodlibet cornu septuaginta milia nodorum, et inter unum nodum et alium erat spatium itineris per quadraginta annos, et in quolibet praedictorum capitum erant septuaginta facies, et quaelibet facies habebat septuaginta milia ora, et quodlibet os septuaginta linguas, et quaelibet sciebat septuaginta loquelas, et laudabant Deum septuaginta milibus horis in die. Haec nec audivit, nec vidit, nec miraculis confirmavit, sed ipse miser ex se confinxit, quibus mendaciis simplicem populum decepit. Sed vera fides catholica fuit in Veteri Testamento praefigurata, et a prophetis praenunciata, ac maximis miraculis confirmata.

Keywords: Mecqua, Arabia, dormire, Gabriel, habena, bestia, Alborach, sella, perla, Machometh, equitare, Dei nuncius, scandile, fatuitas, passus, spatium, templum, Hierusalem, sepulchro exire, scala ad caelum, abyssum, gallus, creatura, medietas ignis, medisetas nix, Luna, caelum ferreum, mille anni, vacca, septuaginta milia capita, septuaginta milia cornua, nodus, quadraginta anni, septuaginta facies, septuaginta milia ora, septuaginta loquela, fides Catholica Vetus Testamentum, miracula

Reference: Alchoran

Location: 041. c. 10-11.


OS041_E07 - Sed et quotidianis miraculis adhuc fidem roborare non cessas. Unde de multorum sanctorum aridis et inanimatis ossibus liquor emanat indesinenter, sicut de ossibus sancti Nicolai apud Barum, de ossibus sancti Andreae apud Almasiam, sancti Mathei apud Salernum. Unde tanta vis columnae in Romana urbe, ut vexati a daemonio ibi liberentur, nisi quia olim tu, Christe ad eam ligatus fueras? Unde tanta vis ligni crucis, ut si in ignem ponatur, inflammetur, non tamen comburatur, et si ponatur in aqua, non natat, sed submergitur? Nonne ex virtute tua?

Keywords: miraculum, fidem roborare, multi sancti, liquor emanare, ossanctus Nicolaus, Barum, Almasia, sanctus Andreas, sanctus Matheus, Salernum, Romana urbs, daemonio vexare, lignum crucis, comburare, submergere

Reference:

Location: 041. c. 12.


OS041_E08 - Nam et in civitate Brundisii adustum corpus sancti Theodori martyris tempore siccitatis cum devotione et letaniis extrahitur, et propter merita illius pluvia ipso die descendet. Sed et multorum sanctorum corpora suavissimis odoribus redolent. Audivi namque a fidedignis, quod in castello sancti Petri prope Rodum, quod milites sancti Iohannis Hierosolymitani tuentur, sunt canes ferocissimi, qui in die ligantur, in nocte vero solvultur, et extra castellum liberi dimittuntur. Hi si Christianum aliquem inveniunt, nullam molestiam ei inferunt. Si vero aliquem Thurcum vel Saracenum inveniunt, latratibus et morsibus usque ad mortem insequuntur. Ex odoratu Christianos ab infidelibus discernunt.

Keywords: civitas Brundisii, sanctus Theodorus, tempus siccitatis, sanctorum corpora, castellum Petri, sanctus Iohannes, canis ferocissimus, molestia, Thurcius, Saracenus

Reference:

Location: 041. c. 13.


OS042_E01 - sancta crux est inventa in domo saltus a Salomone, ut habetur in historia scholastica. Sic quod regina Saba vidit in domo saltus quoddam lignum, de quo dixit Salomoni, quod in eo quidam suspendendus erat, pro cuius morte regnum Iudaeorum deleri debebat. Ideo Salomon hoc lignum sic inventum in profundum in visceribus terrae abscondi fecit, ubi postea probatica piscina est facta.

Keywords: Sancta crux, Salamon, regina Saba, regnum Iudaeorum, viscera terrae, piscina

Reference: Historia scholastica

Location: 042. c. 01.


OS042_E02 - Secundo sancta crux inventa fuit a Salvatore in passione, quam pro instrumento redemptionis humani generis trigintribus annis magnis laboribus et fatigiis ac obprobriis quaesierat.

Keywords: Sancta crux, passio, triginti anni

Reference:

Location: 042. c. 01.


OS042_E03 - Ideo tempore passionis hoc lignum a Salomone in terra absconditum in probatica piscina supernatavit, quod Iudaei passionis Christi tempore acceperunt, et crucem ei paraverunt, et ei flagellato et spinis coronato in humeros inposuerunt, et ad locum passionis deportare secum fecerunt. Et tandem super illud eum crucifixerunt.

Keywords: passio, Salamon, piscina, flagellatum, spinis coronare

Reference:

Location: 042. c. 02.


OS042_E04 - Quidam medicus obviavit cuidam militi valde tristi. Qui requirens causam tristitiae, respondit: „Ego, inquit, sum miles talis regis, et habeo terram valde corruptam, cuius omnes fontes sunt corrupti. Rex enim dedit mihi filiam suam in uxorem tali pacto, ut eam mundam servarem, quia si sub mea potestate maculam incurreret, amitterem hereditatem et vitam. Et ut primum filia dicti regis terram meam est ingressa, leprosa est effecta, et nunc ideo sum tristis et timidus.” Cui medicus: „Ne timeas, sed audi consilium meum, ut sanes sponsam tuam.” Et duxit ipsum medicus in quoddam viridarium, et ostendit ibi ei medidiciales herbas et fructus. Et intus spineta quandam arborem magnam frondosam, de cuius radice procedebant septem fontes irrigantes viridarium. Et ipsa arbore erant fructus XII, ac in quodam pergameno tribus clavis arbori affixo erant XII regulae vitae. Et dixit medicus: „In ipsis fontibus lavabis sponsam tuam, et tandem de herbis et foliis ligni facias electuarium, quo vescatur, et de fructibus reficietur.” Et regulas arbore affixas de conservatione vitae observabit. Et sic semper sponsa tua manebit immaculata.

Keywords: medicus, miles tristis, terra corrupta, uxor, rex, pacatum, mundam servare, leprosa uxor, viridarium, medidicalis herba, septem fontes, fructus XII, XII regulae vitae

Reference: Leonardus de Utino in suo quadragesimali

Location: 042. c. 13.


OS044_E01 - Actibus XII.: in Petro, quem cum apprehendisset, misit in carcerem, et erat vinctus catenis duabus (Act 12,4; 12,6), quae duae catenae sunt delectatio peccati ett difficultas homini, et nisi per gratiam Dei cadant istae catenae, non exibit quis de carcere peccati.

Keywords: Petrus, carcer, catena, difficultas homini

Reference: Act 12,4; 12,6

Location: 044. c. 12.


OS044_E02 - Talibus dulcedine peccati inebriatis misit Salvator hunc divinum praedicatorem beatum Bernardinum opportuno tempore, ut exaltaret vocem suam quasi tuba, et annunciaret populo scelera eorum. Quia tunc Italia multiplicibus peccatis prostrata iacebat, inter religiosos disciplina tepuerat, sed quadam insatiabili cupiditate possessiones augebant, non devotionem, non pietatem, non charitatem; [os 044. c. 7.] fuerant plerique sine obedientia, patientia, paupertate et castitate. In populo autem erant odium pertinax, usura multiplex, festorum violatio, parentum dehonestatio, luxuriae abominatio, crudelitas, superbia, gula, invidia etc. Contra quae fortiter clamavit beatus Bernardinus, et de finibus eorum expulit. Nam natus ex Tusciae provincia, nobili genere tertio anno mater eius ex hoc saeculo migravit, quam pater secutus est morte. Et sic sexto aetatis anno puer utroque orbatus parente remansit sub cura sororis matris suae nomine Diana, quae quia devota erat, virgini gloriosae ipsum puerum ad virginis devotionem verbis et exemplis excitabat. Qui tamquam non surdus auditor ecclesias frequenter visitabat, missas et praedicatores audiebat, dumque domum reverteretur advocatis pueris devoto corporis gestu et verborum gravitate quantum illa patiebatur aetas fervens praedicabat. Haec vere fuerunt praesagia futurorum. Unde idem dicebat: Ego adhuc magnus praedicator ero. Ideo quasi ad hoc opus quodam divino munere a pueritia se disponebat. Nulla vana, falsa et illicita loqui volebat, sed coaevos de his arguebat. Unde pueri insolentes videntes dicebant: Recedamus, ecce Bernardinus venit, vel de aliis tractemus. Studio autem applicatus proficiebat, et si pauperi elemosyna negaretur, dicebat nutrici: Demus portionem meam pauperi ob amorem Christi. De quo nutrix plurimum gaudebat videns in eo futurae sanctitatis signum. Rediens de scholis dicebat, quod ipse in illa urbe quandam sponsam virginem haberet, cuius venustatem nullus explicare vel pingere posset, de quo redarguebatur a nutrice sua. Sed quia ardebat in corde tacere non poterat, quin saepius talia loqueretur. Unde explorare coepit nutrix, de qua loqueretur, et invenit diluculo, quod coram imaginem virginis super portam civitatis depicta genu flectebat, suspirabat, lachrimabatur, [os 044. c. 8.] et magna dulcedine iocundabatur. Unde tunc a matre gratiae hausit gratiam, quam postmodum effudit anno Domini MCCCC ob amorem Virginis in eius hospitali maxima pestilentia saeviente infirmis se serviturum obtulit, quibus inaestimabili humilitate et benivolentia quamdiu pestis duravit, ministravit. Tandem Christum in cruce sequi decrevit, et ebrius spiritu seraphici Francisci fratrum ordinem intravit, ubi coepit omnibus virtutibus florere, humiliter omnibus ministrabat. Elemosynam in propriis humeris portabat, et in ecclesia quasi praesente Deo psallebat. Saepe panem tantum et aqua contentus cilicio corpus ac vigiliis edomabat, et vilissimum peccatorem se reputans gemitibus inenarrabilibus misericordiam a Domino postulabat. Christi vero passionem tam amarissime deflebat, ut pro dolore cor scindi videretur compassionis gladio confossus. Admirabatur filii Dei peregrinationem, fugam, sitim et famem, persecutores flagella, illusiones et crucis dolores, et virgine matre regem gloriae depositum de cruce iacentem spinis coronatum deflebat. Imposito tandem sibi praedicationis officio coepit clamare contra vitia et tam gratiose loqui, ut beatum se reputabat, qui eius sermones audire poterat. Diversis vitiis involutos ad poenitentiam revocabat. Multi denique divites et nobiles relictis pompis saeculi religionem intrabant. Unde iste angelicus vir mundum renovavit etc.

Keywords: [legenda beati Bernardini] Bernardinus, tuba, Italia, peccatum, devotio, pietas, odium, usura, violatio, dehonestatio, Tusciae provincia, puer orbatus, surdus, praedicare, pueritia, elemosyna, nutrix, schola, imago Virginis, anno Domini MCCCC, pestilentia, humilitas, benivolentia, Francisci ordo, psallere, compassio, cilicium, vigiliae, spinis coronatio, sitis, fames, flagella

Reference:

Location: 044. c. 07-09.


OS044_E03 - Cum semel Mediolani praedicaret, subito factus in extasi, et populo sic expectante diu mansit, rediens ad se dixit: Scio, quod mea dilectissima nutrix hodie migravit ad Dominum. Unde cives Mediolanenses Senas miserunt, et ita invenerunt. Post obitum vero ipsius centum et unum miracula probata miserunt papae, ut eum canonizaret. Qui est canonizatus nostris temporibus anno videlicet Domini MCCCCL. Frater etiam Iohannes de Capystrano publice praedicavit, quod beati Bernardini meritis Deus LIII mortuos suscitaverit, ex quibus cum XII ipse locutus fuit etc

Keywords: Bernardinus, Mediolanum, praedicare, nutrix, Senis, migrare ad Dominum, Iohannes de Capystrano, canonizatus, anno domini MCCCCL, mortuos suscitare

Reference:

Location: 044. c. 15.


OS045_E01 - Secundum vero perfectionem, ut dictum est, nullae virtutes sunt nobis a natura, quia quod in nobis est a natura, commune est omnibus hominibus. Nec per peccatum amittitur, sed virtus nin est omnibus hominibus, quia amittitur per peccatum mortale. Hance profecto virtutis inclinationem habuit beatus Anthonius. Nam natus in Hispania civitate Ulxbona, nomen eius Fernandus imponunt parentes. Quem in ecclesia Gloriosae Virginis educandum tradunt et litteris imbuendum. Qui annos pueriles simpliciter transactus domi. Spretis tandem mundi et carnis illecebris ad quoddam coenobium sancti Augustini ordinis dictae civitati vicinum se contulit habitum religionis sumens. Ubi dum animi pacem importuna amicorum frequentia perturbaret, post duos annos ad aliud Sanctae Crucis eiusdem ordinis monasterium se licentia obtenta contulit, ubi in omni religionis perfectione profecit. Interea apud Marochiam sanguis innocentum quinque fratrum minorum funditur ab infidelibus, quorum reliquias venerandas dominus Petrus infans a Marochia deferens sui liberationem per ipsorum merita et ordinem passionis eorum divulgavit. Audiens haec beatus Anthonius elephantis more ex aspectu sanguinis ad proelium animatus: ita fidei fervore succensus, ut Christi iniuriam et martyrum mira in se conpassione retorquebat, ad eandemque matryrum palmam prorsus anhelabat. Habitum igitur fratrum minorum assumere deliberat, ut optatum fidei agonem efficacius perficiat. Fratres autem prope Colymbriam commorantes ad ipsum monasterium pro elemosyna petenda divertunt, quod Domini servus ad partem ducens animi sui propositum eis revelavit. Diemque aptum ad hoc instituunt et sic fratres dicti, qui peritiam litterarum non habebant, litterarum scientiam moribus gerebant, laeti revertuntur. [os 045. c. 06.] Unde statuto die iuxta promissum fratres beato Anthonio in suo monasterio habitum sui ordinis imponunt. Qui mox cum fratribus inde recessit. Quidam autem abeunti e concanonicis in amaritudine cordis dixit: Vade - inquit - vade, quia forsitan sanctus eris. Cui pie sic respondit: Cum me sanctum audieris, Deum ubique collaudabis. Venit ergo ad simplicium coetum in locum, qui sanctus Anthonius dicebatur, iuxta quod se deinceps Anthonium appellari rogavit. Ut pia cautela requirentium sub ignoto nomine declinaret importunitatem.

Keywords: [legenda beati Anthonii] beatus Anthonius, Hispania, Ulxbona civitas, Fernandus, educare, anni puerili, Augustini ordo, monasterium, Marochia, quinque fratres minores, Petrus, elephantis more, proelium, compassio, palma, anhelare, Colymbria, elemosyna, peritia litterarum, scientia, cautela

Reference:

Location: 045. c. 07-08.


OS045_E02 - Has nimirum virtutes beatus Anthonius acquisitas perfecte habuit. Nam habuit scientiam, intellectum Scripturarum, prudentiam, iustitiam, etc. Sic enim dicitur de eo, quod cum ferventi desiderio martyrii conaretur ire ad terram Saracenorum, mori pro Christo, sed Deus aliud fidei Christianae utilius decreverat de eo, imo aegritudine correptus ad partes infidelium remeare necesse compulsus Siciliam in capitulum generale est reversus, et inde ad heremum montis Pauli transmissus, ubi cellam in cripta semotam a fratribus orationi congruam reperit. Ibi nocturnis vigiliis solus in oratione perstitit. Ibi se totum dispositioni divinae commendans, ibi etiam tanta panis et aquae abstinentia corpus maceravit, quod aliquando rediturus ad fratres prae debilitate vix se reportare posset, sicque inter simplices simplicem vitam duxit. Postmodum fratres pro ordinibus suscipiendis missi ad civitatem Forlinii, inter quos affuit et Anthonius et quidam fratres de praedicatoribus. Cumque collationis hora minister praedicatores sollicitaret, ut exhortationis verbum proponerent, qui ad hoc se imparatos dixerunt. Tandem minister ad Anthonium instigante Spiritu conversis, de cuius scientia nil sibi constabat. Rogat eum, ut verbum Dei proponat, qui se minus idoneum ad hoc respondit, qui exercitatior habebatur in abluendis coquinae necessariis utensilibus, quam exponendis divinis eloquiis. Sed tandem devictus tanta [os 045. c. 08.] verborum luculentia tantaque mysticarum scientiarum profunditate audientium suspendit animos, ut vix se umquam talia audisse faterentur. Deinde praedicationis officio sibi imposito qui calicem Domini diu sitierat tanta auctoritate feriebat veritatis iaculis magnos et parvos, ut rubore confusi longe se abesse volebant. Circumibat igitur civitates et rura mirabantur in eo ingenii subtilitatem et linguae diserritudinem. Unde etiam ipse Romanus pontifex [Sc. Gregorius pp IX.] eum archam testamenti vocabat. Confutabat omnium haereticorum perversum dogma. Nam apud Ariminum plures haereticos ad fidei veritatem reduxit facto miraculo circa Eucharistiae sacramentum: heresiarchia [sic!] nomine Bonovillus asinicinus inter alias non consecratas hostias adoravit.

Keywords: [legenda beati Anthonii] martyrii corona, terra Saracenorum, aegritudo, Sicilia, mons Pauli, cripta, abstinentia, corpus macerare, simplex vita, civitas Forlinii, sollicitare, minister, idoneus, divina eloquia, praedicatio, calix Domini, rubore confusus, archa testamenti, dogma, Eucharistia, Bonovillus

Reference:

Location: 045. c. 09-10.


OS045_E03 - Nam cum in capitulo quodam congregatis beatus Anthonius de titulo crucis dulcis Iesu quia passionem dulciter praedicaret, ecce beatissimus Franciscus [os 045. c. 09.] tunc corporaliter vivens, sed in remotis existens filiis suis ina ere de miraculose praesentavit quasi viri Dei approbando sermonem tamquam brachiis in patibulo crucis extensis apparuit et signo crucis eos benedixit.

Keywords: capitulum, Anthonius, passio, praedicare, Franciscus, signus crucis, apparere

Reference:

Location: 045. c. 10-11.


OS045_E04 - Hinc est, quod beatus Antonius per virtutes declinavit a peccato, triumphavit de inimico, ideo copiose praemiari meruit in coelo. Cuius haec sunt inter alia signa evidentia: Appropinquante enim die mortis suae coepit aegrotare. Accepta absolutione coepit devotius [os 045. c. 14.] cantare hymnum beatae Virginis „O gloriosa domina”. Deinde oculis sursum erectis in directum aliquamdiu prospexit. Et cum interrogatus fuisset, quid cerneret, respondit: Video Dominum meum. ET afferentibus iterum sacrum oleum dixit: Habeo hanc unctionem intra me, verum tamen beneplacet, ut inungar. Et post dimidiam quasi horam inter manus fratrum obdormivit in Domino anno Domini MCCXXXI. Coeperuntque protinus miracula multiplicari et populi circumquaque concurrere et eius beneficia exhibita narrare. Unde quidam miles a primeva aetate hereticus ad mensam secundus audivit de miraculis sancti viri narrantes, qui mox piccarium vitreum manu tenens in terram ab alto proiecit dicens: Si vitrum hoc Anthonius conservaverit integrum, tunc utiquam credo sanctum. Quo licet ad petram colliso, tamn mirabiliter conservato mox erroribus abdicatis fide perfecta credidit Christo. Ex quo patet, quod beatus Anthonius fuit vas auri solidum anima et corpore ornatum omni virtutum venustate, cuius meritis vitreum vas a fractione fuit conservatum.

Keywords: Anthonius, peccatum, evidentia, cantare, hymnus, oleum, unctio, anno Domini MCCXXXI, beneficia narrare miles, piccarium, orare, vitrum, petra, conservare, vas auri, fractiio

Reference:

Location: 045. c. 15-16.


OS048_E01 - Non sic certe beatus Ladislaus iustitiam administrabat, sed pure propter Deum, de quo sic legitur: In examinandis iudiciis non tam iudicare, quam iudicari, sibique magis terribile iudicium imminere credebat, quam his, qui ab eo iudicabantur. Unde vigorem iusticie lenitate temperans misericordie talem se erga subditos exhibebat, ut potius ab eis amaretur, quam timeretur. [SRH II, 518, 25-519, 1.]

Keywords:

Reference:

Location: 048. c. .


OS048_E02 - Tertio dicta verba conveniunt beato Ladislao propter similis operis executionem, quia sicut rex Iosaphat domos aedificaverat in Iuda ad instar turrium, sic beatus Ladislaus monasteria episcopalia duo construxit, scilicet Waradiense et Albense, quae regia largitate dotavit. Ideo merito de ipso dicitur: Crevit rex Iosaphat etc.

Keywords:

Reference:

Location: 048. c. .


OS048_E03 - Unde sic legitur de eo: Illustratus enim Spiritus Sancti gratia, arridentis sibi atque blandientis mundi gloriam caducam reputans et transitoriam, esurivit et sitivit iustitiam, ut ad aeternam perveniret patriam. Quamvis enim mundus sibi florens alluderet, in eius corde tamen aruerat, cuius concupiscentiis [os 048. c. 04.] crucifixus fuerat. In hoc itaque mortali corpore vivens non ipse, sed in ipso Christus.” [SRH II, 516, 21-517, 3.]

Keywords:

Reference:

Location: 048. c. .


OS048_E04 - Ideo de beato Ladislao sic legitur, quod ieiuniis et orationibus iugiter insistebat, peccata populi plangebat, et in ara cordis semetipsum Deo hostiam vivam offerebat. Quod si nocturnis vigiliis et prolixioribus orationibus [os 048. c. 05.] ipsum fatigari contigisset, non delicatum thorum repetebat, sed in exedris ecclesiarum paululum pausabat. [SRH II, 519, 14-19.]

Keywords:

Reference:

Location: 048. c. .


OS048_E05 - Legitur enim de eo, quod in naturalibus bonis divinae miserationis gratia speciali eum praerogative praeeminentia supra communem hominum valorem praetulerat. Erat enim manu fortis, visu desiderabilis, et secundum phisonomiam leonis magnas habens extremitates, statura procerus, ceterisque hominibus ab humeris supra praeeminens, ita, quod exuberantem in eo donorum plenitudinem ipsa quoque corporis species imperio digna declararet. [SRH II, 517, 14-21.]

Keywords:

Reference:

Location: 048. c. .


OS048_E06 - Sic enim legitur de eo, quod latrunculi Bisennorum confinia Hungarorum irruperunt, et illic viros et mulieres captivos abduxerunt, quos ipse cum exercitu suo persequens venit in solitudinem magnam, nec habebant, quod manducarent, et dum fame periclitaretur exercitus, evulsus est ipse ab eis seorsum, et in oratione prostratus implorabat misericordiam Dei, ut qui quondam filios Israel manna de caelo pluens paverat, christianum populum fame perire non sineret. Cumque ab oratione surgens reverteretur, ecce grex cervorum et bubalorum obviavit ei, et cum ipso simul in medium exercitum deposita feritate convenit, tulit ergo unusquisque ex animalibus quantum sibi sufficiebat, laudantes et glorificantes Deum in sancto suo, per quem misericordiam talem consecuti fuerant. [SRH II, 520, 5-17.] Cum itaque pius rex Ladislaus armatus esset humilitate, potens pietate, praecipuus tamen erat largitate, omnes enim ecclesiae et monasteria regalia sive ab ipso, sive a quocumque fundata elemosynis eius sunt locupletata. Unde merito usque in hodiernum diem elemosynas eius enarrabit omnis ecclesia Hungarorum.[SRH II, 519, 7-12.] Erat enim magnus et munificus secundum nomen suum gloriosum: Ladislaus quasi laus divinitus data populis dicitur. [SRH II, 516, 9-10.]

Keywords:

Reference:

Location: 048. c. .


OS048_E07 - Unde sic de eo legitur: Quadam enim nocte Waradiense monasterium ingressus est, ut oraret, factum est autem, dum prolixius oraret, quidam cubicularius eius, qui foris eum expectabat solus, prae nimia mora taedio affectus surrexit et introspexit, viditque dominum suum quasi glorificato corpore sursum in aere elevatum. O vere charitate plenum virum, quem adhuc in carne constitutum carnea moles non praemebat, sed charitas de terrenis ad consortium supernum sublevabat, et Deo iungebat. [SRH II, 519, 19-520, 4.]

Keywords:

Reference:

Location: 048. c. .


OS048_E08 - Unde sic legitur de eo, quod se Hierosolymam iturum voverat, ut ubi sanguis Domini nostri Jesu Christi pro redemptione nostra fusus est, ipse ibi sanguine suo contra inimicos crucis Christi dimicaret. Duces autem Francorum, Lothoringorum et Alemanorum, qui cum exercitu Domini illuc profecturi erant, omnes pariter pium regem Ladislaum digne dignum sibi ducem ac praeceptorem praeficere concorditer disposuerant. Prius autem, quam de Francia, Alemania ceterisque occidentalibus regionibus exercitus Domini in Hungariam conveniret, pius rex urgente necessitate contra Bohemos in expeditionem profectus est, ibique repentina aegritudine correptus, convocatisque regni principibus indicavit sui corporis dissolutionem imminere. Quo audito [os 048. c. 12.] clamor multitudinis plangentium et gementium morte piissimi regis Ladislai usque in caelum extollitur. Sed pius rex accepta eucharistia corporis Domini nostri Iesu Christi, in quem fideliter credidit, quem tota mente dilexit, feliciter migravit ad Dominum. Planxit autem eum universa multitudo Hungarorum, clerus et populus simul in unum dives et pauper, iuvenes et virgines trium annorum spatio, in vestibus squalidi, choreas non duxerunt, et omne genus musicorum ultra tempus luctus siluit.” [SRH II, 521, 12-522, 20.]

Keywords:

Reference:

Location: 048. c. .


OS048_E09 - Unde: Cum fideles sui corpus ipsius Waradinum efferrent, prae labore et merore dormierunt, cumque sopore gravati plus iusto demorarentur, currus, in quo positum fuerat corpus beati regis, sine subvectione alicuius animalis recto itinere Waradinum ducitur. Evigilantes autem et currum non invenientes contristati coeperunt per loca discurrere, inveneruntque currum versus Waradinum ultro currentem, et sanctum corpus in eo positum, videntes itaque miraculum, quod corpus beati confessoris ad locum, quem ipse praeelegerat, divinitus deferretur, Deo gratias agentes laudaverunt Deum. [SRH II, 522, 21-523, 21.]

Keywords:

Reference:

Location: 048. c. .


OS048_E10 - Cum enim multitudo magna officium humanitatis exhibendo sepulturae eius astaret, quidam de circumstantibus dicebat corpus foetere, reliquis omnibus suavissimam odoris fragrantiam sentientibus, retortum est ilico mentum illius ad dorsum eius, et reflecti non poterat. Qui se ipsum divina ultione debilitatum videns, miserabiliter clamabat: »Peccavi in sanctum Dei«, et procidens ad sepulchrum beati Ladislai misericordiam eius imploravit. Avulsa est itaque cutis cum carne menti sui, quae dorso eius inhaeserat, et ipse quidem sanitatem recuperavit, sed cicatrix rupte cutis in mento eius occalluit, [SRH II, 523, 24-524, 3.] id est occulto apparuit.

Keywords:

Reference:

Location: 048. c. .


OS048_E11 - Claudi, paralytici variisque languoribus attriti ad eius [os 048. c. 14.] sepulchrum sunt sanati. In ipsa etiam hora canonizationis quidam puer, cui loco manuum et pedum tumida carnis massa ossibus penitus carens fluitabat, meritis eiusdem sancti ossibus increscentibus perfectam manuum et pedum sanitatem recepit. [SRH II, 525, 28-526, 14.]

Keywords:

Reference:

Location: 048. c. .


OS048_E12 - Quidam enim miles necessitate urgente argenteam scutellam suam, quam patri suo pius rex donaverat, cuidam comiti venalem exposuit, quam ille comes cupiditate illectus a se furtim sublatam esse confinxit. Per sententiam itaque iudiciariam dictum est, quod ipsa scutella poneretur super sepulchrum beati Ladislai, ut comprobaret Dominus, quis eorum iuste scutellam deberet habere. Comes igitur de se nimium praesumens, scutellam accepturus sepulchro appropinquavit, statimque cecidit quasi mortuus et vehementer attonitus nec scutellam accipere, nec de terra poterat surgere. Pauper vero miles ad sepulchrum humiliter accedens, Deo gratias agens, quod suum erat, accepit. [SRH II, 524, 30-525, 8.]

Keywords:

Reference:

Location: 048. c. .


OS048_E13 - Eadem enim canonizationis die, hora quasi sexta stella praeclara stetit supra in directo monasterii, ubi sanctum ipsius corpus positum fuerat. Sic autem maxima multitudo congregatorum per spacium duarum horarum clare videntes gavisi sunt gaudio magno valde. [SRH II, 526, 14-20.]

Keywords:

Reference:

Location: 048. c. .


OS049_E01 - Nam de eo scribitur sic: Illustratus enim Spiritus Sancti gratia, arridentis sibi atque blandientis mundi gloriam caducam reputans et transitoriam, esurivit et sitivit iustitiam, ut ad aeternam perveniret patriam. Quamvis enim mundus sibi alluderet, in eius corde tamen aruerat, cuius ipse concupiscentiis crucifixus fuerat. In hoc itaque mortali corpore vivens iam non ipse, sed in ipso Christus, [SRH II, 516, 21-517, 3.]

Keywords:

Reference:

Location: 049. c. .


OS049_E02 - Erat enim copiosus in misericordia, longanimis in patientia, pietate rex serenus, gratiarum donis plenus, cultor iustitiae, patronus pudicitiae, sublevator oppressorum, pius pater pupillorum. [SRH II, 517, 9-13.]

Keywords:

Reference:

Location: 049. c. .


OS049_E03 - Quod autem regnum Hungarie legitime concernebat beatum regem Ladislaum potius, quam Solomonem regem, patet per Hungarorum Cronicam, ubi habetur, quod in secundo ingressu Hungarorum in Pannoniam primus princeps fuit Arpad, secundus Zolthan, tertius Thoxon, qui genuit tres filios, scilicet Geysam, Michaelem et Calvum Ladislaum. Geysa genuit sanctum regem Stephanum, Michael Wazul, et obiit per effossionem oculorum per reginam [os 049. c. 04.] Geslam, consortem regis sancti Stephani. Ladislaus vero genuit tres filios, scilicet Andream, Belam et Leventhe, qui propter metum dictae reginae profugerunt in Poloniam, ubi Bela in singulari certamine pro rege Poloniae devicit quendam Alemanum statura magnum, ideo rex Polonie filiam suam tradidit ipsi Bele in coniugium, de qua genuit in Polonia duos filios, scilicet Geysam et Ladislaum, et in Hungaria unum, scilicet Lumpertum. Cumque Hungari gravarentur per regem Petrum Alemanum, coacti introduxerunt heredes legitimos regni, scilicet Andream, Belam et Leventhe, tali inter se dispositione praehabita, ut unus quousque viveret, regnaret, post cuius mortem etiam si successorem haberet, alius regnare deberet, deinde tertius. Et sic inter trium fratrum generationes circumiret regimen. Primo igitur Andreas Albus, quia maior erat natu, regnavit, qui genuit Salomonem, quem contra iuramentum suum et initum foedus adhuc in cunis coronavit, Bela metu mortis consentiente Leventhe vero in infidelitate obiit, et sic regnum legitime ad Geysam et sanctum regem Ladislaum erat devolutum. Verumtamen annis multis fidelissime servierunt Salomoni. Sed ipse volens eos iniuste occidere, fugierunt in Poloniam, et inde copioso exercitu congregato expulerunt Salomonem, et sub eo Geysa, frater beati Ladislai, tribus annis regnavit, ipse autem XIX annis. Tandem Colomanus, filius Geyse XVIII annis.

Keywords:

Reference:

Location: 049. c. .


OS049_E04 - Deus vero sic testatus est sanctitatem sancti regis, qui Hierosolymam se iturum voverat, ut ubi sanguis Domini nostri Iesu Christi pro redemptione nostra fusus est, ipse ibi contra inimicos crucis sanguine dimicaret. Duces autem Francorum, Lothoringorum et Alemanorum pariter pium regem Ladislaum ducem exercitus praefecerant, prius autem, quam de Francia et Alemania ac ceteris regionibus exercitus Domini in Hungariam convenirent, pius rex urgente necessitate contra Bohemos in expeditionem profectus est, ibique repentina aegritudine correptus convocatis regni principibus indicavit sui corporis dissolutionem imminere. Quo audito clamor multitudinis plangentium, lamentantium et gementium mortem piissimi regis usque in caelum extollitur. Sed pius [os 049. c. 6.] rex accepta eucharistia feliciter migravit ad Dominum. Planxit autem eum universa multitudo Hungarorum, clerus et populus, dives et pauper trium annorum spatio in vestibus squalidi choreas non duxerunt, et omne genus musicorum et delinitiva dulcissona ultra tempus luctus siluerunt. Cum autem sui fideles corpus ipsius Waradinum efferrent, prae labore et merore fatigati dormierunt, cumque plus iusto demorarentur, currus, in quo positum fuerat corpus eius, sine subvectione alicuius animalis recto itinere Waradinum ducitur. Vigilantes autem et currum non invenientes contristati coeperunt per loca discurrere inveneruntque currum versus Waradinum ultro currentem et corpus in eo positum. Videntes itaque miraculum, quod corpus beati confessoris ad locum, quem ipse praeelegerat divinitus deferretur, Deo gratias agentes laudevarunt Deum. [SRH II, 521, 12-523, 21.]

Keywords:

Reference:

Location: 049. c. .


OS049_E05 - Legitur enim, quod cum multitudo magna officium humanitatis exhibendo sepulture eius astarent, quidam miles de circumstantibus dicebat fetere corpus, reliquis omnibus suavissimam corporis fragrantiam sentientibus, retortum est ilico mentum illius ad dorsum eius, et reflecti [os 049. c. 08.] non poterat. Qui seipsum divina ultione debilitatum videns miserabiliter clamabat: 'Peccavi in sanctum Dei', et procidens ad sepulcrum beati Ladislai, misericordiam eius imploravit. Avulsa est itaque cutis cum carne menti sui, quae dorso eius inheserat, et ipse sanitatem recuperavit, sed cicatrix rupte cutis in mento eius occalluit.” [SRH II, 523, 24-524, 3.]

Keywords:

Reference:

Location: 049. c. .


OS049_E06 - in sua Legenda, ubi habetur: In examinandis iudiciis non tam iudicare, quam iudicari credebat sibique terribile iudicium imminere, quam his, qui ab eo iudicabantur. Unde rigorem iustitiae lenitate temperans misericordiae talem se erga subditos exhibebat, ut potius ab eis amaretur, quam timeretur. Regni quippe gubernaculum non solum honori sibi erat, sed et oneri. Non enim quae sua sunt, sed quae Jesu Christi sunt, quaerebat, propter quod mutato nomine ab omni gente sua pius rex vocabatur.[SRH II, 518, 25-519, 6.] Ieiuniis et orationibus iugiter insistebat, peccata populi plangebat, et in ara cordis semetipsum Deo hostiam vivam offerebat. Quodsi nocturnis vigiliis et orationibus prolixioribus ipsum fatigari contigisset, non delicatum thorum repetebat, sed in exedris ecclesiae [os 049. c. 10.] pausabat paululum, unde accedens quidam cubicularius fide mediante fassus est, quod »quadam nocte Waradiense monasterium ingressus, ut oraret, et dum diu in oratione permansisset taedio affectus surrexi et introspexi in ecclesiam, vidi dominum regem glorificato corpore sursum in aere mirabiliter elevatum.« O vere beatum virum, quem carnea moles non praemebat, sed fervor devotionis adhuc viventem ad suum Creatorem erigebat anima et corpore. [SRH II, 519, 14-520, 2.]

Keywords:

Reference:

Location: 049. c. .


OS049_E07 - Unde fatebantur tam nobiles, quam ignobiles dicentes: In naturalibus bonis divine miserationis gratia speciali praeeminentia supra communem valorem hominum praetulerat. Erat enim manu fortis, visu desiderabilis, et secundum phisionomiam leonis magnas habens extremitates, statura procerus, ceterisque hominibus ab humero supra praeeminens, ita, quod exuberantem in eo gratiae plenitudinem ipsa quoque corporis species imperio digna declararet, [SRH II, 517, 14-21.] sed se ex humilitate cum tantis donis exhibuerat, ut ab omnibus amaretur potius quam timeretur.[SRH II, 518, 28-519, 1]

Keywords:

Reference:

Location: 049. c. .


OS049_E08 - Sicut contigit aliquando in monasterio Waradiensi in noctis silentio, ut quaedam mulieres flentes altis vocibus maledicerent regem Ladislaum pro eo, quod uni vir, alteri vero filius in bello occisi fuerant, quas pius rex quaesivit, in quo vico et domo manerent, et sequenti die eas decenter donavit ad se vocatas, quibus et annonam dari instituit.

Keywords:

Reference:

Location: 049. c. .


OS049_E09 - Unde Dominus Deus volens testis esse de sanctitate sui praedilecti confessoris, in ipsa hora canonizationis quidam puer, cui loco manuum et pedum tumida carnis massa ossibus penitus carnes fluitabat, meritis eiusdem sancti regis ossibus increscentibus perfectam manuum et pedum sanitatem recepit.[SRH II, 526, 7-14.] Plures etiam caeci illuminati, muti quoque loquelae beneficium receperunt, claudi, paralytici variisque languoribus diuturno tempore attriti ad sepulchrum eius sanati sunt.[Cf SRH II, 525, 17-526, 3.] Eadem etiam hora diei quasi sexta rutilans stella stetit supra in directo monasterii, ubi sanctum corpus positum fuerat, quam maxima multitudo contra monasterium congregata per spatium duarum horarum videntes gavisi sunt gaudio magno valde,[SRH II, 526, 14-20.] sed et domini legati admirantes et dicentes: O quam magni meriti est apud Deum gloriosus iste rex Ladislaus, cui Deus tanta coram omnium oculis ostendit testimonia. Insuper leprosus quidam ad solemnitatem eius veniens mundatus est.[SRH II, 526, 20-21.]

Keywords:

Reference:

Location: 049. c. .


OS050_E01 - Certe non talis fuit beatus rex Ladislaus, filius Belae, cuius mater erat filia regis Poloniae, de quo sic dicitur: Pura mentis intentione Christo servire studuit, illustratus enim Spiritus Sancti gratia arridentis sibi atque blandientis mundi gloriam caducam reputans et transitoriam, esurivit et sitivit iustitiam, ut ad aeternam perveniat patriam. Quamvis enim sibi mundus florens alluderet, in eius tamen corde aruerat, cuius concupiscentiis ipse crucifixus fuerat. In hoc itaque mortali corpore vivens iam non ipse, sed in ipso Christus.

Keywords:

Reference:

Location: 050. c. .


OS050_E02 - Modo vero homines sunt sic vitiosi et infirmi, quod unam corporis partem, scilicet oculum, linguam vel aures nesciunt bene regere, et volunt aliis dominari, et ex hoc servi efficiuntur demonum, prout scripserunt Bragmanni Alexandro dicentes: Tu omnium hominum acquirendo dominium servum te facis omnium demoniorum, in eorum servitutem redigens universitatem membrorum tuorum.

Keywords:

Reference:

Location: 050. c. .


OS050_E03 - Sic piissimus Deus constituit hunc beatum Ladislaum regem, qui tam iure hereditario, quam divina ordinatione regnare debuit. Nam in secundo ingressu Hungarorum in Pannoniam primus princeps fuit Arpad, secundus Zolthan, tertius Taxon, qui genuit Geysam, patrem sancti regis Stephani regis primi, et Michaelem, qui genuit Wasal [!], qui per reginam Kesla, uxorem sancti regis Stephani, per effossionem oculorum fuit interfectus, et Calvum Ladislaum, qui genuit Andream, Belam et Leventhe. Bela enim genuit tres filios, duos in Polonia, scilicet Geysam et hunc beatum Ladislaum, et Lampertum in Hungaria. Andreas vero genuit Solomonem, qui dum coronatus regnaret, corruptus per pravorum consilium machinabatur contra Geysam, quem Dominus, sicut Saulem, deiecit de regno, et beatum Ladislaum, ut alterum David praefecit populo, ideo optime dicitur de eo: Dominus constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis.

Keywords:

Reference:

Location: 050. c. .


OS050_E04 - Erat enim regali prosapia sublimatus dignitate regia, insuper in naturalibus bonis divina gratia speciali praeeminentia supra communem hominum valorem praetulerat. Erat enim manu fortis, visu desiderabilis et secundum phisonomiam leonis magnas habens extremitates, id est humeros, brachia, manus etc. Statura procerus ceteris hominibus ab humero supra praeeminens, ita quod plenitudinem donorum ipsa quoque corporis species imperio digna declararet.[SRH II, 517, 14-21.]

Keywords:

Reference:

Location: 050. c. .


OS050_E05 - Ideo beatus Ladislaus ieiuniis et orationibus iugiter insistebat, peccata populi plangebat, et in ara cordis semetipsum hostiam vivam Deo offerebat, quod si nocturnis vigiliis et prolixioribus orationibus ipsum fatigari contigisset, non delectatum thorum repetebat, sed in exedris ecclesiarum paululum pausabat. [SRH II, 519, 14-19.]

Keywords:

Reference:

Location: 050. c. .


OS050_E06 - Sic enim dicitur de eo: Cum itaque pius rex Ladislaus armatus esset pietate, praecipuus tamen erat humilitate, a quibus solum magna Dei potentia honoratur, omnes enim ecclesie et monasteria regalia sive ab ipso, sive a quocumque alio fundata elemosynis eius sunt locupletata. Unde merito usque in hodiernum diem elemosynas eius enarrat omnis ecclesia Hungarorum, duos quoque episcopatus ordinavit et regia largitate locupletavit, Waradiensem et Albenesem Gyele [!] in Transilvania.

Keywords:

Reference:

Location: 050. c. .


OS050_E07 - Quadam enim nocte Waradiense monasterium ingressus est, ut oraret. Factum est autem, dum prolixius oraret, quidam cubicularius eius, qui foris eum solus expectabat prae nimia mora tedio affectus surrexit et introspexit viditque dominum suum glorificato corpore sursum in aera mirabiliter elevatum. O vere beatum virum, quem adhuc in carne constitutum carnea moles non praemebat, sed meritorum sanctitas et divina suavitas sublevando ad se trahebat. [SRH II, 519, 19-520, 4.]

Keywords:

Reference:

Location: 050. c. .


OS050_E08 - Hoc intelligens beatus Ladislaus Hierosolymam se iturum voverat, ut ubi sanguis Domini nostri Iesu Christi pro redemptione nostra fusus est, ipse ibi sanguine suo contra inimicos crucis Christi dimicaret. Duces autem Francorum, Lothoringorum et Alemanorum, qui cum exercitu Domini illuc profecturi erant, omnes pariter pium regem Ladislaum digne dignum sibi ducem praefecerant, sed antequam de Francia et Alemania ceterisque occidentalibus regionibus in Hungariam convenirent, pius rex Ladislaus [SRH II, 521, 12- 522, 1.] ivit in celestem Hierusalem, ubi vivum Christum et eius sepulchrum animatum templum, beatam videlicet Mariam felicius invenit, nolens enim Dominus Deus Hungaros tam praetiosa margarita privare, sed eis tamquam singulare refugium dereliquit.

Keywords:

Reference:

Location: 050. c. .


OS050_E09 - Nam dum „latrunculi Bissenorum confinia Hungarorum irrupissent, et viros ac mulieres captivos abducerent, rex pius Ladislaus eos cum exercitu persequens venit in magnam solitudinem, ubi nec habebant quid manducarent, et dum fame periclitaretur exercitus, evulsus est ipse ab eis seorsum, et in oratione prostratus implorabat misericordiam Dei, ut qui quondam filios Israel de celo manna paverat, Christianum populum fame perire non sineret. Cumque ab oratione surgens reverteretur, ecce grex cervorum et bubalorum obviavit ei, et cum ipso simul deposita feritate venit, tulit ergo unusquisque ex animalibus quantum sibi sufficiebat, laudantes et glorificantes Deum in sancto rege per quem misericordiam consecuti fuerant.” [SRH II, 520, 5-17.]

Keywords:

Reference:

Location: 050. c. .


OS050_E10 - De his Eccles. IV.: Melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto, qui nescit praevidere in posterum, quod de carcere catenisque interdum quis egreditur ad regnum. (Ecl 4,13-14)

Keywords:

Reference:

Location: 050. c. .


OS050_E11 - Et quia beatus rex Ladislaus sic diligebat iustitiam, quod quando actor et in causam attractus coram eo personaliter constituebantur, non respiciebat vultum eorum, ne ad unum eorum naturali inclinatione magis afficietur, ideo diligebatur a Domino et ab omni populo. Sic enim dicitur de eo: „In examinandis iudiciis non tam iudicare, quam iudicari, sibique magis terribile iudicium imminere credebat, quam his, qui ab eo iudicabantur. Unde serenitatem iustitie lenitate temperans misericordie, talem se erga subditos exhibebat, ut potius ab eis amaretur [os 050. c. 15.] quam timeretur. Non enim sua, sed quae Iesu Christi sunt, quaerebat, propter quod a proprietate rerum et nominum quasi mutato nomine ab omni gente sua pius rex vocabatur. [SRH II, 518, 25-519, 6.]

Keywords:

Reference:

Location: 050. c. .


OS051_E01 - De quibus Dionysius in epistula ad Thimotheum sic ait: O frater mi Thimote, si vidisses agones consumationis eorum, defecisses quidem perae tristitia et dolore. Quis non fleret illa hora, quando praeceptum sententiae egressus in eos est? Ut, scilicet Petrus, crucifigeretur et Paulus decollaretur, videres tunc turbas Iudeorum gentilium percutientes eos et expuentes in facies eorum? Cum enim separaretur ab invicem ligaverit columnas mundi, non utique absque fratrum gemitu. Tunc inquit Paulus Petro: Pax tecum, fundamentum Ecclesiam et pastor ovium et agnorum Christi! Petrus autem ad Paulum: Vade in pacem, praedicator bonorum morum, mediator et dux salutis iustorum!

Keywords: Thimoteus, agones consumationis, flere, praeceptum, Petrus et Paulus, decollari, crucifigi, fundamentum Ecclesiae, pastor ovium, praedicator

Reference: Dionysius in epistula ad Thimotheum

Location: 051. c. 13.


OS054_E01 - Christus a daemonibus se laudari non permisit, sicut dicitur Mar III., quod spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant dicentes: Tu es filius Dei et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum. (Mc 3,12)

Keywords:

Reference:

Location: 054. c. .


OS054_E02 - Augustinus IX. libro Confessionum: Ambrosius in Ecclesia Mediolanensi primum instituit, ut tempore persecutionis ab arianis hymni et psalmi secundum morem partium orientalium in Ecclesia cantaretur, ne populus moeroris taedio contabesceret.

Keywords:

Reference:

Location: 054. c. .


OS054_E03 - legitur, quod dum beatus Franciscus iret ad montem Alverne, ubi sacra stigmata recepit a Christo, et tam infirmitate corporis, quam labore itineris fatigatus sederet cum fratribus subtus quandam arborem, super quam avis philomela [editio: philomena] sedens cantabat. Cui beatus ait: “Soror philomela, ego et tu obligamur Deum laudare propter beneficia ab eo recepta. Ideo laudemus Deum alternatim, videamus, quis nostrum alterum superabit.” Incepit beatus Franciscus devote cantando Deum laudare et cessavit, protinus incepit et philomela. Et cum sic alternatis vicibus diu cantassent, superavit philomela beatum Franciscum, qui flens elevatis oculis in caelum dicebat: O domine Deus, ecce ista avicula in tua laude me superavit, cui tanta beneficia non praestitisti, sicut mihi, nec aeternam beatitudinem promisisti ei.

Keywords:

Reference:

Location: 054. c. .


OS054_E04 - audivit ab angelo Gabriele, quod cognata sua Elisabeth iam concepisset, abiit ad eam congratulans ei de Dei dono, et ut domum ingreditur, mox illam salutat. Quam salutationem audiens Iohannes [os 054. c. 08.] in utero sanctificatus et Spiritu Sancto repletus exsultavit, et mater eius Elisabeth Spiritu Sancto repleta Matrem Dei fore Mariam cognovit et protinus exclamavit dicens: Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. (Lc 1,28-29) Et unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me, ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit infans in gaudio in utero meo. Et beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino. (Lc 1,43-45) Ex cuius verbis pia Mater Spiritu Sancto inflammata elevata in Deum tota mente coepit laudare Deum dicens: Magnificat anima mea Dominum, quasi diceret: Ego ex anima mea et spiritu meo, id est toto corde, tota voluntate laudo Deum de salutatione, quam Deus humano generi prophetavit.

Keywords:

Reference:

Location: 054. c. .


OS054_E05 - Valde revera est ipsi Virgini talis laus vel aliud opus virtuosum acceptum. Ut patet in illo exemplo latronis. Legitur enim Dialogo Caesarii, quod in vicinia civitatis Tridentiae est silva, in qua latro nominatissimus versabatur, a quo multi depraedabantur. Et qui se defendere voluerit non potentes occidebantur. Hic cum monachum ordinis praedicatorum obviam haberet, sperans portare pecuniam ait: “Nisi voluntarie sequaris me, occidam te.” Quem cum sequeretur et quaereret in via, quis esset vel quid operis haberet, respondit: “Ego sum latro ille famosus.” - nomen suum exponens. Cui cum frater diceret: “Iam incepistis canescere et non timetis periculum animae vestrae?” Respondit: “Non plus, quam pecus”. Et tacuit. Frater veniens in speluncam illius ait intra se: “Possem istum convertere magnum praestare Domino.” Obsequium dixit ad latronem: “Si licet mihi aliquid interrogare vos, respondete illo licet.” Frater subiunxit: “Qualis exstitit vita vestra a principio?” Respondit ille: “Pessima, quia quando puer eram, cum omnibus sociis meis contendebam. Factus [os 054. c. 13.] adolescens furto operam dedi. Deinde in virum proficiens latrocinia exercui. In quibus adeo profeci, ut hodie caput et magister sim omnium latronum provinciae.” Ad quem frater: “ Num quid timetis poenas aeternas pro huiusmodi operibus praeparatas?” Dicente illo: “De anima mea nulla est quaestio, quia perdita est.” Frater respondit: “Quid, si possem vobis ostendere viam salutis, velletis mihi acquiescere vel non?” Ait latro: “Etiam consentirem.” Et ille: “Ieiuniate unam diem in hebdomada in honorem sanctae Dei genetricis Mariae, et nullum eodem die laedatis et sciatis pro certo, quia gratiam apud eius filium obtinebitis.” Respondit latro: “ Hoc revera faciam. Etiam voveo, quod nihil eadem die comedam, nullum depraedabo, nullum laedam.” Et legit, quam diem sabbati nihil mali in eo operans, immo plurimos de sociorum manibus depraedandos et occidendos ad honorem Virginis eripuit. Eodem die Tridentini per circuitum ab hostibus infestabantur, et exeuntes satellites civitatis cum hostes die sabbati insequerentur, iam dictum latronem inermem propter sabbatum cum ceteris ceperunt. Et cum esset fortissimus, se non defendebat, quando capiebatur, nec se excusabat, nec loqui voluit interrogatus, cum duceretur. Veniens in civitatem mox incognitus et patibulo adiudicatus est. Nutu tamen Dei (ut creditur) super pulchritudinem corporis eius iudices moti in hoc convenerunt, ut provincia abiurata viveret, quod cum ille diceret: “Non faciam, melius est enim, ut hoc peccata mea luam, quam in futuro.” Respondent: “Sine tamen, ut decolleris!” “Nec curo - inquit -, qualis sit poena, dummodo occidar.” At illi: “Vis tibi vocetur sacerdos?” Respondit: “ Non est necesse, omnes Christiani estis. Omnibus vobis peccata mea, quae in praesenti vita feci confiteor.” Quod cum fecisset cum multa contricione se numquam aliquid boni fecisse testatur, praeter illud ieiunium, quod a fratre didicerat. Sicque extra civitatem ductus decollatus est, et in eodem loco sepultus. Nocte eadem vigiles portarum circa eius tumulum lumina caelitus emissa viderunt. Quinque enim [os 054. c. 14.] matronae corpus eius effodientes et caput corpori adaptantes posuerunt in feretro mirae texturae purpura supposita. Ex quibus quattuor singulas candelas ardentes in manibus habentes per quattuor partes feretrum tollentes, quintaque clarissima omnium erat, cum candela sequente ad portam civitatis usque venerunt corpus ibi deponentes. Custodes itaque ista videntes timuerunt putantes esse phantasma, quibus una illarum dicebat: “Dicite episcopo vestro, ut capellanum meum a vobis decollatum in tali loco ecclesiae honorifice sepeliat!” Minas addens, si negligeret et nominavit se Mariam esse. Mane vero cum hoc episcopo nuntiata essent, cum clero et populo exiens purpuram deposuit. Caput praecisum corpori unitum videns expavit, texturamque purpuree humanum artificium excedentem admirans relatis credidit, hominemque cum timore et honore maximo non ut latronem, sed ut Christi martyrem in loco designato sepelivit. Ab illo igitur tempore usque hodie vix aliquis adultus invenitur in illa provincia, qui die sabbati eius exemplo in honorem Virginis Mariae non ieiunet.

Keywords:

Reference:

Location: 054. c. .


OS055_E01 - Nam ut dicit Bartholomaeus de Pisis Libro conformitatum, quod beatus Franciscus postquam mundo renunciavit, non statim sumpsit evangelicam vitam, immo biennio stetit habitu heremitico indutus, portando pro cingulo corrigiam, in pedibus calciamenta, in manu baculum, quo tempore, secundum quod a Christo mandatum acceperat, tres ecclesias reformavit. [os 055. c. 10.] Dum in quodam apostolorum festo a Christo apostolis formam vivendi traditam intellegeret, statim reiecit corrigiam, calciamenta et peram et sumpsit cordam pro cingulo et extunc cepit poenitentiam publice praedicare facto et verbo. Et cum multi eius praedicatione animati fuissent ad poenitentiam et praecipue Bernardus miles de Quinta valle vellet mundum relinquere et beatum Franciscum sequi tractabant, cuius Regulam assumerent. Dixit beatus Franciscus: Domine mi, hoc magnum negotium est, quod vis facere, ideo requiramus de hoc divinum consilium. Qui intrantes ecclesiam cathedralem primo usque ad tertiam orantes missam a quodam devoto sacerdote audientes, qua completa sacerdos ad rogamen beati Francisci signo crucis se muniens missale aperuit, in quo primo occurrit illud evangelii: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes et da pauperibus et veni sequere me. (Mt 19,21) In secunda apertione occurrit: Qui vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. (Mt 16,24) In tertia vero apertione occurrit illud: Nihil tuleritis in via (Lc 9,3), quibus auditis ait Bernardus: Haec est Regula nostra et omnium nos sequentium. Cum autem usque ad duodenarium numerum excrevissent fratres, beatus Franciscus illustratus caelitus de verbis evangelii quandam composuit regulam paucis aliis verbis necessariis interiectis.

Keywords:

Reference:

Location: 055. c. .


OS055_E02 - Cum enim socii beati Francisci ex simplicitate summum pontificem ad ire formidarent pro Regulae confirmatione, ipsi beati Francisci talis visio est monstrata, quod arbor magnae altitudinis ostensa est ei, sub qua dum staret et eius altitudinem miraretur, subito divina virtute tantum levabatur, ut cacumen ipsius contingeret eiusque summitatem facillime inclinaret ad ima, per quam visionem intelligens summum pontificem ad se inclinari debere, sicque confortatis sociis ad dominum Innocentium tertium Romam perrexit. Qui in multis [os 055. c. 11.] negotiis gravatus beatum Franciscum cum sociis suis indignanter repulit. Sed nocte Dominus tali visione illi ostendit beatum Franciscum: Videbat enim, quod ecclesia Laterana esset proxima ruine, quam quidam pauperculus, modicus et despectus dorso submisso sustentabat, ne caderet. Mox per pauperem illum beatum Franciscum intelligens eum mane inquiri fecit et postulata cuncta concessit, Regulam annotavit, sed non confirmavit, nisi, quod mandatum dedit de praedicanda poenitentia et extunc eum speciali amore dilexit et parvam coronam fratribus in vertice concessit.

Keywords:

Reference:

Location: 055. c. .


OS055_E03 - Videbatur namque sibi in visione micas panum subtilissimas collegisse multisque famelicis fratribus ipsas debere tribuere, sed propter tenuitatem ne inter manus deciderent dare formidabant, facte est vox dicens ei: Francisce, unam de micis omnibus facito hostiam et manducare volentibus tribue. Quo faciente quicumque non devote recipiebant aut receptum contemnebant donum, mox lepra infecti apparebant. Cumque visionem beatus Franciscus non intellegeret, sequenti nocte, cum vigil esset, audivit dicentem: Francisce, micae noctis praeteritae verba sunt evangelica, hostia Regula, lepra iniquitas. Qua visione beatus Franciscus praemonitus assumptis secum duobus fratribus, Leone et Bonizo [Editio: Bonico] de Bononia, perrexit ad montem fontis Palumbae iuxta. Et ubi panem tantum et aqua contentus Regulam fecit scribi secundum quod oranti sibi divinus spiritus suggerebat. Quam descendens fratri Heliae, suo vicario tradidit servandam. Ille vero ipsa perlecta cum sibi non placeret, eam destruxit dicens se per incuriam perdidisse. Sed iterato vir Dei ad dictum montem rediens et ieiunans et orans ad instar prioris, eam reparavit ac si ex ore Dei verba susciperet. Ex quibus patet, quod sicut Dominus Moysi ieiunanti bis legem dedit in monte Synai, sic beato Francisco bis dedit Regulam. Nam frater Helias, qui prius Regulam videbat et destruxerat, notificavit ministris, [os 055. c. 12.] quod beatus Franciscus artissimam Regulam vellet facere. Qui ad ipsum congregati inducebant fratrem Heliam tamquam beati Francisci vicarium, ut diceret ei ex parte ipsorum, quod ipsam Regulam faceret pro se, quia illi nollent se obligare ad eam. Respondit frater Helias, quod facere nollet aliquo modo, nisi et ipsi irent cum eo, et tunc omnes pariter ierunt cum eo. Cumque esset frater Helias prope locum, ubi beatus Franciscus erat, vocavit ipsum beatum Franciscum, quo respondente et vidente ministros dixit, quid volunt fratres isti. Et frater Helias respondit: Isti omnes sunt ministri, qui audientes, quod facias novam regulam et timentes, quod facias eam nimis asperam, protestantur, quod nolunt esse obligati ad eam, sed facias eam pro te. Quo audito vertit faciem suam versus caelum et sic loquebatur Christo: Domine, nonne bene dixi tibi, quod ipsi non credunt mihi. Tunc statim omnes audierunt vocem Christi respondentis in aere: Francisce, nihil est in Regula de tuo, sed totum est meum, quidquid ibi est, et volo, quod Regula sic servetur ad litteram, ad litteram, ad litteram, sine glossa, sine glossa, sine glossa. Et addidit Christus: Ego scio, quantum valet humana fragilitas et quantum volo eos iuvare, et qui nolunt eam servare, exeant de ordine. Tunc beatus Franciscus vertit se ad fratres ministros et dixit eis: Audistis, audistis. Vultis, quod iterum faciam vobis dicere? Tunc ministri confusi et territi recesserunt.

Keywords:

Reference:

Location: 055. c. .


OS055_E04 - Natus enim in Balneo regio ex parentibus honestissimis, patre Iohanne et matre vero Kytella nomine, dum puerulus esset et infirmaretur ad mortem, voto per matrem ad beatum Franciscum emisso de mortis faucibus liberatus extitit, prout ipse in legenda beati Francisci insinuat evidenter. Crescens autem ipse Bonaventura de virtute in virtutem anno aetatis suae XXII. religionem sanctam hanc ingressus est, in qua tantum profecit in omni devotione et studio litterarum, quod septimo anno post ingressum religionis legit Sententias Parisius et X. anno ingressionis cathedram magistralem suscepit. Et anno decimo tercio post religionis ingressum in generalem ministrum in capitulo Romae celebrato coram domino Alexandro papa est electus anno Domini MCCLXXVI. et fuit octavus minister post beatum Franciscum generalis, qui tandem XVIII. annis totam religionem laudabiliter rexit et ipse in provincias religionem distinxit.

Keywords:

Reference:

Location: 055. c. .


OS055_E05 - Iohannes XXII. In archivis summorum et pontificum: A tempore beati Benedicti usque ad eius pontificatum fuerant de dicta Regula quindecim milia septingenti et quattuor abbates, quorum confirmatio spectat ad papam. Et episcopi quinque milia et quattuor, archiepiscopi DCC, cardinales CCCXXX, summi vero pontifices XXV. Insuper reges per fratres dictae Regulae ad fidem sunt conversa etiam Hungari.

Keywords:

Reference:

Location: 055. c. .


OS055_E06 - dicit frater Bartholomeus de Pisis in libro Conformitatum, quod defuncto papa Clemente cum per plures menses in electione summi pontificis cardinales concordare non possent, tantae opinionis erat apud eos Bonaventura, ut omnes in eum vota sua compromiserunt, ut si se vel alium in papam nominaret, illum eligerent. Ipse vero nominavit dominum Theobaldum archidiaconum Leodoniensem, virum sanctissimum, qui fuit Gregorius X. [papa], et multis coruscat miraculis. Item cum omnibus pacificatus ab omnibus amabatur. Nam Graeci audita morte eius dicebant: Cecidit columna Christianitatis. Et Petrus cardinalis episcopus Hostiensis, qui praesens fuit in exequiis et habuit sermonem [os 055. c. 15.] in funere, assumpto themate: Doleo super te, frater mi, Ionathan. (II Sm 1,26) In quo inter alia rettulit, quod quicumque Bonaventuram videbat, ipsius amore capiebatur eiusque piissima monita oboedienter recipiebat.

Keywords:

Reference:

Location: 055. c. .


OS055_E07 - Dumque genuflexo quodam die missam audiret attente, facta divisione a sacerdote particula una per seipsam ad os beati Bonaventurae properavit, quam reverenter et cum lachrymis suscepit.

Keywords:

Reference:

Location: 055. c. .


OS055_E08 - Sicut dum scribebat legendam beati Francisci Parisius, accessit ad eum sanctus Thomas de Aquino ad visitandum, qui fuit ei charissimus. Sciebat enim eum insistere contemplationi illius legendae. Cumque aperuisset ostium cellae Bonaventurae, vidit eum pennam in manu tenentem, sed raptum extra se. Quare ad socium reversus dixit: Recedamus et sinamus sanctum, qui laborat pro sancto.

Keywords:

Reference:

Location: 055. c. .


OS055_E09 - Alexander similiter de Hales ordinis Minorum, cuius auditor fuit beatus Bonaventura videns in eo morum maturitatem, corporis pulchritudinem dicere solebat, quod non videbatur Adam peccasse in Bonaventura.

Keywords:

Reference:

Location: 055. c. .


OS055_E10 - Generalatum enim fabulariter rexit decem et novem annis, deinde assumptus fuit ad episcopatum Albanensem, et postea ad cardinalatum. Unde induxit Graecos ad Ecclesiae Sanctae unitatem et Tartaros ad baptisma, quia tanta in eo erat Dei misericordia, ut verba sua in praedicatione corda penetrarent, et in consilio accenderent.

Keywords:

Reference:

Location: 055. c. .


OS055_E11 - quaedam mulier cum mortuum filium peperisset, ad sanctum Bonaventuram detulit, qui facto signo crucis super eum vivum matri reddidit. Deinde Lugduni vitam finivit aetatis suae anno LIII, tertio decimo die mensis Iulii.

Keywords:

Reference:

Location: 055. c. .


OS055_E12 - Nam quidam Iohannes filius Petri claudus dextra tibia ita, ut sine baculo ambulare non posset. Qui voto ad sanctum emisso mox liberatus est.

Keywords:

Reference:

Location: 055. c. .


OS055_E13 - Quaedam etiam mulier filios multos mortuos pariens iam viro suo ingrata erat. Tandem voto emisso ad beatum Bonaventuram paucis elapsis diebus filium peperit, quem vocavit Bonaventuram.

Keywords:

Reference:

Location: 055. c. .


OS056_E01 - patet per Hieronymum, qui dicit, quod in omni sexu et gradu pudicitia obtinet principatum. In sexu enim masculino Christus virginum sponsus, in feminino Beata Virgo, in gradu prophetarum Iohannes Baptista, in gradu praedicatorum Paulus, qui in sigillo papae anteponitur Petro. In gradu evangelistarum Iohannes, in gradu martyrum Stephanus.

Keywords:

Reference:

Location: 056. c. .


OS056_E02 - legitur de ea [sancta Margareta], quod orta fuit de civitate Antiochiae, filia Theodosii gentilium patriarchae. Quae nutrici Christianae traditur, et ad adultam veniens aetatem baptizatur, et cum blanditiis a fide averti non posset, a patre exosa habebatur valde, sed ipsa in Christi fide firma obliviscens populum suum et domum patris sui pascebat oves nutricis suae, ut sic suum auditum perfecte custodiret.

Keywords:

Reference:

Location: 056. c. .


OS056_E03 - Nam per turpium auditum homo efficitur servus diaboli, ut ducat eum, quo vult, ne possit evadere, sicut facit carnifex de porcis emptis, cum eos ad terram suam ducere vult. Carnifex habet ad hoc aptos canes, qui insequuntur [os 056. c. 04.] illos, qui vellent ad suam terram redire, et capiunt per aures eos pro voluntate sua, ad carnificem, ut interficiat reducunt. Sic canes diaboli sunt detractores, susurrones, adulatores, turpiloqui, qui per aures capiunt eos, qui ipsorum verba libenter audiunt. Et adducunt eos ad carnifices infernales occidendos.

Keywords:

Reference:

Location: 056. c. .


OS056_E04 - Nam cum sanguis recens ex eius [sanctae Margaretae] carne deflueret, etiam pagani compatiendo dicebant flentes super eam: “O Margareta, vere te dolemus, quia tuum corpus tam crudeliter laniari conspicimus! O qualem amisisti pulchritudinem propter tuam incredulitatem, iam vel saltem crede, ut vivas!” Quibus illa: “O mali - inquit - consiliarii, recedite et abite haec carnis cruciatio est animae salvatio.”

Keywords:

Reference:

Location: 056. c. .


OS056_E05 - [Margareta] Verba etiam infidelis Olybrii [Editio: Holibrii] audiebat, ut videbat plena fallacia et deceptione.

Keywords:

Reference:

Location: 056. c. .


OS056_E06 - mulier, quae amiserat unam dragmam ex decem, Lu. XV., quae accendit lucernam et evertit domum, et quaesivit diligenter, donec invenit, qua inventa gavisa est. (Cf Lc 15,8 sqq)

Keywords:

Reference:

Location: 056. c. .


OS057_E01 - beata Margareta se sponso Christo praeparavit per humilitatem, quia licet fuerit filia [os 057. c. 01.] ditissimi pontificis idolorum, tamen propter veram Christi fidem intantum se humiliavit, quod oves suae nutricis pasceret.

Keywords:

Reference:

Location: 057. c. .


OS057_E02 - Dicitur enim de ea [beata Margareta de Antiochia], quod pascebat oves suae nutricis, non otiabatur.

Keywords:

Reference:

Location: 057. c. .


OS057_E03 - Unde cum [beata Margareta de Antiochia] interrogata fuisset a praefecto Olybrio [editio: Holibrio], quae et cuius conditionis esset, respondit: “Ego sum de nobili genere nata nomine Margareta, conditione Christiana.” Cui praeses: “Duo tibi bene conveniunt, scilicet quod sis libera et non ancilla, et quod propter pulchritudinem [os 057. c. 04.] tuam dicaris Margareta. Sed tertium minime convenit, quod tu tam pulchra unum hominem crucifixum et occisum adores.” Ad haec beata Margareta: “Unde hoc scis, quod Christus sit crucifixus?” Respondit praeses: “Ex libris Christianorum.” Cui illa: “Miror prudentiam tuam, quod in eodem libro legas de Christo ignominiam crucis gloriam resurrectionis, unum credas et non aliud.”

Keywords:

Reference:

Location: 057. c. .


OS058_E01 - Ista namque verba dixit sancta Iudith, cum Holofernem decollavit, se suoque a tyrannide [os 058. c. 01.] ipsius liberavit.

Keywords:

Reference:

Location: 058. c. .


OS058_E02 - ad demonstrandum fidelibus suis Christus Dominus exemplum humilitatis, quando ipsum regem facere volebant Ioh. VI. Fugit et quando voluerunt eum occidere, sponte ad eos ivit dicens: Quem quaeritis? (Cf Ioh 6,15 et 18, 4 sqq)

Keywords:

Reference:

Location: 058. c. .


OS058_E03 - Rogabat Iesum quidam phariseus etc. (Lc 11,37) dic ipsum! Primo namque notatur gratiae infusio, cum dicitur: ut cognovit, quod Iesus accubuit in domo Symonis leprosi. Anima enim mortaliter peccans mox excaecatur, et non videt salutis viam. Iuxta illud Sap. II.: Malitia eorum excaecavit eos (Sap 2,21), dum beata Maria Magdalena cognovit per lumen gratiae, per quod cognovit peccati multitudinem, magnitudinem [editio: magnitudine] et turpitudinem. Cognovit contra peccatores severam Dei iustitiam circa poenitentes Dei magnam clementiam. Sic dicis: quomodo cognovit Christum ibi in domo esse? Dicendum, quod forte soror ipsius Martha dixerit ei talia verba: O soror charissima, si audisses piissima Christi veri messiae verba, audisses certe mirabilia [os 058. c. 11.], *ut patet sermone II.*

Keywords:

Reference:

Location: 058. c. .


OS058_E04 - beata Maria Magdalena movebat se per liberum arbitrium, dicebat forte corde saltem: “O dulcis Iesu, o unica spes animae meae, miserere mihi, miserere mihi, ego enim sum illa infelix peccatrix, quae te offendi, me perdidi et multorum animas meo ornatu, aspectu et exemplo perdidi, aut illaqueavi. Ego sum illa misera peccatrix, quae mundum plus quam Deum, corpus plus, quam animam, vitia plus, quam virtutes dilexi.”

Keywords:

Reference:

Location: 058. c. .


OS059_E01 - Ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit, quod Iesus accubuisset in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti. Lu. VII. c. et in evangelio. (Lc 7,37)

Keywords:

Reference:

Location: 059. c. .


OS059_E02 - Non curans de sua [Maria Magdalena] nobili prosapia audivit forte a sorore sua, Martha vel ab alia dicente: “O si, domina fuisses tu in praedicatione boni Iesu Veri Messiae, audisses Dei mirabilia!” Et quia curiosa erat, inducta ivit ad sermonem Domini, qui videns eam vitiis plenam coepit tam dulciter loqui foris intus illuminare [os 059. c. 09.] gratia dicendo forte: “ O misera, cur te sic vanitati dedisti, cur animam tuam aeternis cruciatibus obligasti, cur Deum Verum sic contempsisti? Consumentur statim pauci dies tibi concessi, et quis demum erit finis vitae tuae? Revertere perdita anima ad me, fontem misericordiae! Ecce dulciter voco, ulcisci dissimulo, gratiam et gloriam promitto, pro te mori volo.” Haec et his similia haec beata audiens amaritudine replebatur, quia considerabat, quam multa, quam magna peccata commiserat, quanta bona amiserat, quanta pericula incurrerat. Coepit flere compuncto corde, sicque domum rediens coepit capillaturam evellere, ornatum suum abiecere, serta proiecere flens et dicit: “O Deum vivum Iesum ubi inveniam, surgam et inverecunda quaeram.” Et ut cognovit, ut recubuisset in domo Simonis leprosi, lugubri veste induta arripuit alabastrum unguenti, cucurrit ad convivium non vocata et stans retro secus pedes Domini coepit devote unguento liquido, quasi a qua roseacea ungere sanctum caput eius. Et prostrata ante pedes Iesu lachrimis rigabat sanctos pedes et capillis extergebat ac osculabatur.

Keywords:

Reference:

Location: 059. c. .


OS059_E03 - Pharisaeus videns, qui vocaverat Christum ait intra se: “Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est.” Et Iesus dixit ad eum: “ Simon, habeo aliquid tibi dicere.” At ille: “Magister, dic!” Et Iesus: “Duo debitores erant, cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit?”, qui respondit: “Aestimo, quia is, cui plus donavit etc.” (Lc 7,39 sqq)

Keywords:

Reference:

Location: 059. c. .


OS062_E01 - Unde in Vitas Patrum legitur, quod quidam patrum desideraret videre, quomodo anima iusti de corpore egerderetur, transiens per quandam villam, quaedam peregrinum solum in platea iacentem ac in extremis laborantem. Et ecce Michael et Gabriel de caelo descedentes et ei assistentes unus ad dextram, alter ad sinistram rogabant animam ex Dei praecepto, ut egrederetur. Quae timens nolebat corpus relinquere, dixit Michael et Gabrielem: "Sume hanc animam, ut egrediamur!" Respondit Gabriel: "Missi sumus a Domino, ut sine dolore et violentia eiiciatur." Cumque haec clamarent ad dominum, misit Dominus cytharam David cum cantorbus caelestis Hierusalem, quorum cantus audiens anima peregrini inter manus angelorum exiit et cum gaudio in caelum ducta est. Nam iste timor dicitur naturalis, non a natura instituta, sed destituta, quia timor est pro peccato primorum parentum inflictus. Si enim non peccassent, nullus modo timeret mortem, quia nullus moreretur. Verumtamen sine causa est iste timor a Deo inflictus, quia si naturaliter homines non timerent, non essetgloriosum pati mortem pro Deo et iustitia. Similiter fierent multa mala, videlicet latrocinia, rapinae, adulteria, etc. Sed et neque leges essent firmae, exquo non timerent de periculo suo.

Keywords: anima egredi, villa, platea, Michael archangelus, Gabriel archangelus, clamare ad dominum, cythara, David, peregrinus, in caelum ducere, naturalis, peccare, mortem timere, latrocinium, rapina, adulterium

Reference: Vitae Patrum

Location: 062. c. 04.


OS062_E02 - Unde refert Gregorius libro Dialogorum, quod cum quidam malitiosus incendisset omnia bona Stephani viri Dei, et quidam plangens diceret ei: Vae pater, quid tibi contigit? Ille nihil reputans perdidisse plangebat illius peccatum, et se dicebat esse exoneratum.

Keywords: malitiosus, Stephannus, plangere, peccatum

Reference: Gregorius libro Dialogorum

Location: 062. c. 05.


OS062_E03 - Quod etiam patet exemplum, quod refert Vincentius in Speculo moralis libro I. dist, quod Parisius qquidam sscholaris mortuus est valde poenitens, compunctus et confessus. Qui post mortem apparuit suo magistro, cum autem ille cum quaereret de statu, respondet se damnatum. Cum magister: „Nonne [os 062. c. 06.] poenituisti et confessus fuisti?” At ille: „Sic, sed hoc egi timore gehennae, et non amore Dei.”

Keywords: Parisius scholaris, poenitere, magister, post mortem apparere, confessus, timor gehennae, amor Dei

Reference: Vincentius Speculum moralis, libro I.

Location: 062. c. 06-07.


OS062_E04 - De quo Augustinus tale exemplum ponit de acu et serico. Nam quando videmus coniungere duobus pannos, tunc acus praecedit, sericum vero sequitur, acus removetur, sed servicum remanet coniungens pannos.

Keywords: acus, sericus, pannus

Reference: Augustinus

Location: 062. c. 07.


OS062_E05 - Sicut exemplum refert Caesarius in suo dialogo de quodam usuario dicens, quod dum quidam usuarius contritus et confessus quaereret, utrum elemosynae factae de usuris Deo essent acceptae. Respondit sacerdos, quod non. „Vis” - inquit - „scire, quantum Deo oblatum dde usuris est carum?” ait: „Volo.” „Vade” - inquit - „et imple etiam unam de panibus male acquisitis, et claude diligenter!” Quo pacto ecce die crastina omnes illi panes versi sunt in bufones. Territus usuarius ait: „Quid faciam, Domne, ut ego evadam bufones infernales?” „Vade” - inquit sacerdos - „ et redde unicuique, quod suum est. Et demum pone [os 062. c. 07.] te in medium harum ranarum, et pernoctabis ibi.” Mira virtus statim homo contritus iussa complevit. Mane facto sunt reperta nuda ossa hominis in cista, et totum corpusa vermibus consumptum. Qui sepultus in cimiterio claruit miraculis: Nulla enim rana potest cimiterium intrare, quae si intraverit, morietur statim.

Keywords: usuarius, contritus, confessus, elemosyna, male acquisitis, bufo infernalis, rana, nudum os, vermis, cimiterium

Reference: Caesarius in dialogo

Location: 062. c. 07-08.


OS062_E06 - Hunc timorem habuit sanctus pater Sisoy, de quo sic habetur in Vitas patrum, quod instante eius obitu convenerunt multi patres et subito facta est facies eius quasi fulgore radians. Et dixit: „Consolamini, fartres! Ecce Abraham venit ad vos!” Et paulo post: „Ecce chrous prophetarum!” Et plus: „Ecce sancti apostoli et sancti angeli.”Et cum videretur loqui, et quaererent, quid loqueretur, respondit: „Ecce venerunt sancti angeli tollere animam meam. Et ego supplico eis, ut paululum sustineant propter poenitentiam agendam. „ Et cum dicerent: „Abba, nonne tu indiges poena?” ait: „In veritate dico vobis, quod necdum prinicpium poenitentiae me fecisse memini”, et sic congruerunt, quod perfectus esset in timore Domini.

Keywords: fulgor, radiare, consolari, Abraham, chrous prophetarum, poenitentia

Reference: Vitae patrum

Location: 062. c. 08.


OS062_E07 - Sed quia videmus, quod in reddenda ratione rationantes ponunt unum denarium (forte viliorem) pro mille Florenis et quamdiu durat exactio rationis, nollet inde amovere pro decem Florenis non propter se, sed propter representationem. Facta tamen ratiocinatione remanet idem denarius se tantum representans. Sic praelatus vitiosus quamdiu esst praelatus, debet honorari propter representationem, sed dum deponetur, saltem in morte remanebit solus. Et tunc intelliget, quid ei profuit praelatio. Quid honor, quid superbia, quid denique deliciae? Illi vero qui sunt boni praelati, propter se et propter alios sunt honorandi.

Keywords: reddere unus denarius, Florenus denarius, exactio rationis, praelatus, superbia, deliciae

Reference:

Location: 062. c. 09.


OS062_E08 - Terito beata Anna est laude digna ratione virtutum plenitudinis, ipsa nempe plena virtute pietatis erga pauperes. Sicut enim legitur de ea, quod Ioachim accepit uxorem nomine Anna, quae habuit sororem nomine Hysmeriam. Haec autem ganuit Elizabeth, et ipsa Iohannem Baptistam. Anna vero tres viros habuisse dicitur, scilicet Ioachim, Cleopham et Salome. De Ioachim unam filiam, videlicet Matrem Domini genuit, et eam Ioseph treadidit, quae a Spiritu Sancto genuit. Ioachim mortuo accepit Cleopham, et genuit ex eo filiam nomine Mariam, quam Alpheo in coniugem sociavit, quae genuit Iacobum minorem, iustum Ioseph, Symonem et Iudam. Mortuo Cleopha accepit beata Anna tertium virum, Salome, de quo genuit filiam, quam similiter nominavit Mariam (salva [os 062. c. 10.] grammatica!), si decem genuisset, omnes Marias nominasset propter gratiositatem primae Mariae. Et haec genuit Iacobum maiorem et Iohannem evangelistam. Cum enim viginti annis sine prole essent, et singulis annis substantias suas in tres partes dividerent, una templo Domini et servientibus in eo, alia pauperibus et peregrinis, tertiam sibi et familiae retinentes votum fecerunt Domino, ut si prole visitaret eos, ei dedicarent. Dominus autem respexit eorum pium affectum, et dedit hanc Virginem Gloriosam primum, in cuius prole benedicentur omnes tribus terrae.

Keywords: Ioachim, beata Anna, Hysmeria, Elizabeth, Iohannis Baptista, Cleophas, Salome, Alpheus, Maria, Symon et Iudas, gratiositas, Iohannes evangelista, Iacobus, tribus terrae

Reference:

Location: 062. c. 10-11.


OS063_E01 - Unde legitur de ea in legenda de nativitate Gloriosae Virginis, quod bona sua in tres partes dividebat, unam ministris templi. Secundam pauperibus et peregrinis, et tertiam ad usum retinebat, ut patet ibidem. Ergo sancta mulier est et erat semper.

Keywords: nativitas Virginis, bona dividere

Reference: Legenda de nativitate Virginis

Location: 063. c. 11.


OS064_E01 - Sic enim legitur Io. XI.: Dixit Martha ad Iesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus, sed et nunc scio, quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. Dixit illi Iesus: Resurget frater tuus. Dicit enim Martha: Scio, quia resurget in resurrectione, in novissimo die. Dixit ei Iesus: Ego sum resurrectio et vita, qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet, et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? Ait illi: Utique, Domine, ego credidi, quia tu es Christus, filius Dei vivi etc. (Ioh 11,21-27)

Keywords: Martha, frater Marthae, resurrectio Lazari, Iesus

Reference: Io. XI., Ioh 11,21-27

Location: 064. c. 02.


OS064_E02 - Hinc est, quod beatus Franciscus volens suos fratres ad contemplationem promovere, in principio conversionis eorum mittebat eos ad hospitalia, ut ibi in humilibus exercitiis se prius disponerent.

Keywords: beatus Franciscus, fratres, vita contemplativa, vita activa, hospitalia, humiles

Reference:

Location: 064. c. 04.


OS064_E03 - Nam ut dicitur Lucae ultimo, quod Iesus ibat cum duobus discipulis in Emmaus et loquebatur cum eis, et non eum cognoscebant, et dum ipsum coegissent ire cum ipsis ad hospitium, ibi illuminati cognoverunt. (Cf Lc 24,13-31)

Keywords: discipuli, Emmaus, Iesus, hospitium

Reference: Lucae ultimo, Cf Lc 24,13-31

Location: 064. c. 11.


OS064_E04 - Secundus fructus illorum, qui recipiunt Christum, est, quia a peccatis omnibus iustificat, sicut patet in Zacheo, Lucas. XIX., cui Dominus remisit culpam iustificando ipsum, cui et dixit: Hodie salus huic domui facta est (Lc 19,9),

Keywords: Zacheus, recipere Christum, hospitium, Iesus

Reference: Lucas. XIX., Lc 19,9

Location: 064. c. 11.


OS064_E05 - Tertius fructus huius operis est, quia bona temporalia multiplicat, sicut patet III. Re. XVII., ubi propter hospitalitatem Eliae prophetae mulieri viduae multiplicata fuit farinula et lecytus olei. (Cf III Rg 17,14)

Keywords: hospitalitas, Elias propheta, mulier, fainula, lecytus olei, multiplicare

Reference: III. Re. XVII., Cf III Rg 17,14

Location: 064. c. 11.


OS064_E06 - Quartus fructus huius operis est, quod in terra mirificat, sicut patet de beato Gregorio: qui Christum meruit hospitio recipere et de aliis, praesertim patet de ista sancta Christi hospita, quae draconem magnum suo cingulo alligatum occidi fecit.

Keywords: Sancta Martha, draco, cingulum, draconem occidere

Reference: de beato Gregorio

Location: 064. c. 11.


OS064_E07 - Similiter legitur, quod [os 064. c. 12.] dum apud Avinionem inter urbem et fluvium Rodani praedicaret, iuvenis quidam ultra fluvium consistens et eius verba audire desiderans cum navigio careret, nudus natare cepit, sed vi fluminis rapitur et suffocatur, cuius corpus secunda die inventum ante pedes sanctae Marthae resuscitandum praesentatur. Ipsa vero in crucis modum solo prostrata sic oravit: O, Domine Iesu Christe, qui olim resuscitasti dilectum tuum, Lazarum fratrem, respice, mi hospes care, ad fidem circumstantium et resuscita hunc puerum, et appraehensa manu eius mox surrexit et sacrum baptisma suscepit.

Keywords: Sancta Martha, praedicare, fluvius Rodani, Avinion, iuvenis natans, corpus iuvenis, iuvenem rexuscitare, baptisma

Reference: legitur

Location: 064. c. 11-12.


OS064_E08 - Unde legitur, quod dum videret animam sororis suae ab angelis feliciter deferri, clamavit ad eam dicens: O, dilecta mi soror, quare me in corpore vivam, ut promiseras non visitasti, sed mi dilecta, iam vivas cum magistro tuo et hospite meo. Statim Martha exitum suum praesciens suos admonuit, ut accensis luminaribus circa se usque ad obitum vigilarent. Audita autem hac fama convenit innumera multitudo hominum, et ecce nocte media ante transitus sui diem custodibus somno gravatis irruit ventus vehemens, qui omnia luminaria extinxit. Illa vero malignorum spirituum turbam cernens cepit orare excitans vigiles, ut luminaria reaccenderent. Interim soror sua accensa face reaccendit luminaria dicens: Ecce carissima, veni, sicut promiseram te visitare dum viveres, et dum alloquerentur propriis nominibus dulciter nominantes venit ipse Christus dicens: Veni, dilecta hospita, et ubi ego sum, illic mecum eris. Tu me in terra suscepisti hospitio tuo, ego te recipiam hospitio meo in caelo, et invocantes te exaudiam amore tuo. Venientes interim custodes [os 064. c. 13.] mirabantur de accensis luminaribus. Appropinquante exitus sui hora iussit se super cinerem in terram poni et crucem ante se teneri, iussitque, ut passio secundum Lucam legeretur, et cum diceret: Pater, in manus tuas, beatum emisit spiritum, quo Christum susceperat in domum suam.

Keywords: Sancta Martha, soror, angeli, luminaria, vigilare, nox, ventus vehemens, turba malignorum spirituum, Christus, hospita, hospitium, exitus Marthaepassio secundum Lucam

Reference: legitur

Location: 064. c. 12-13.


OS065_E01 - Eadem etiam verba potuit dicere beatus Petrus, cuius vincula pedum et etiam peccatorum per angelum solverat, qui typum gerit hominum peccatorum constrictorum, qui eodem modo, quo beatus Petrus, eliberantur.

Keywords: Sanctus Petrus, carcer, vincula, angelus

Reference: Act. XII., Act 12,6-10

Location: 065. c. 01.


OS065_E02 - De hoc Anselmus De similitudinibus talem scribit similitudinem: Quadam vice pater quidam puerum cum ave ludentem conspexit, quae pedem filo innixum habens saepe ipsa laxius ire permittebatur, [os 065. c. 05.] avolare nitens a puero per filum retrahebatur. Quod pater intuens rupto filo avem avolare fecit, quo facto puer plorat, et pater exultans advocat astantes dicens: Considerastis iocum pueri, et illis considerasse respondentibus ait: Sic diabolus iocatur cum hominibus, quos suis laqueis irretitos per diversa vitia pertrahit. [Anselmus, De similitudinibus, c. CLXXVI., c. CXC. Exemplum de avicula. (PL 159 0701A)]

Keywords: pater, puer ludens, avis avolare nitens, filum, diabolus

Reference: Anselmus De similitudinibus

Location: 065. c. 05-06.


OS066_E01 - Propterea devoti sabbatum solent ieiunare ob honorem Virginis Gloriosae, quod valde gratum est ei, ut patet in milite Hungaro: Tempore namque Sigismundi imperatoris in Transalpinis partibus erant duo principes fratres, alter Daan, alter Merche Wayno devocati, cumque uterque principatum ambiret, unus alium hostiliter persequebatur. Unde Daan Turcorum auxilio fratrem suum, Merche, fugavit de regno, qui ad Sigismundum imperatorem coactus venit praesidium contra Daan postulaturus. Qui eidem inclinatus Stephanum Lasouch bonum cum armatorum multitudine illuc deputavit, contra quem infinita Turcorum et Walachorum multitudo venit pugnatura, ubi magnificus Stephanus praefatus, quia paucissimi erant respective, cum suis devictus exstitit. Cum vero duo anni vel circa praeterissent, quidam causa videndi ossa interfectorum ad campum certaminis de Hungaria accesserunt, dumque tantas hominum et iumentorum interfectorum admirarent costas, vocem humanam tenuem et difficilem audierunt, attoniti hinc inde respicientes neminem vident, quare se phantasmate illidi arbitrantur. Et dum curiosius auscultarent, audiebant nomen Domini nostri, Iesu Christi et Gloriosae Virginis crebrius recitari. Qui vocem insequentes inter arida ossa unum solum caput invenerunt vivum in herbis succrescentibus. (O, Regina Gloriosissima, o, pia peccatorum advocata, quomodo te magnificemus, quae omnibus te postulantibus gratiose subvenis.) Videntes igitur ipsum et in eo linguam solam moveri admirantur, quibus ait: Quid admiramini Christianus - inquit - sum et miles Hungarus, ideo pro amore Crucifixi, quaerite mihi sacerdotem, ut confitear. Interrogatus, cur tanto tempore, in aestate [os 066. c. 10.] fervida, hieme gelida et pluvia vixisset. Respondit: Beata Virgo Maria me fovit et nisi confitear, mori non permittit. Rursus quaerunt: Quid servitutis eidem impendisti, ut tantis beneficiis obsequeretur. Respondit: Vigilias septem festivitatum eiusdem semper in pane et aqua ieiuniavi et festivitates summa cum devotione celebravi et omnem spem vitae et mortis in ea habui. Post haec facta confessione devotus Virginis Mariae miles quievit in pace.

Keywords: Sigismundus imperator, miles Hungarus, duo principes, Daan, Merche Wayno, Transalpini partes, Stephanus Lasouch, Turci, Walachi, campus certaminis, Hungaria, vox humanis, caput loquens, Virgo Maria, confessio

Reference: ut patet in milite Hungaro

Location: 066. c. 08-09.


OS066_E02 - Sed et de beatissimo rege, Oswaldo legitur sic, quod fuit rex Anglorum omni virtute plenus, elemosynarum largitione prae cunctis promptissimus, nunquam ad mensam sedebat priusquam multa milia pauperum pasceret, et de manibus suis elemosynam facere satagebat. Quadam vero die, cum ad mensam sederet, venerunt peregrini petentes elemosynam. Cumque dapifer nunciasset regi, tunc pius rex accipiens scutellam auream, de qua ipse legumina comedebat, dedit ministro dicens: Da illis! Non enim expedit, quod Dominus meus, Iesus Christus, qui venit ad me in forma peregrini, recedat vacuus, ne forte, cum ego ad ipsum ivero, dimittat me a se vacuum. Quidam autem episcopus, sanctus Aydanus nomine, in ipso die paschae assidebat ibi, qui accipiens dextram regis et deosculans ait: Haec dextra regis Oswaldi nunquam putrescat, quia per eam multi pauperes recreantur, et ita factum est. Hic pius rex post matutinum nunquam solebat dormire, sed orationibus et lacrimis insistere, ecclesias circumire, hospitalia visitare et infirmis singulis praebens vitae necessaria carnem domabat et animam Christo ac Beatae [os 066. c. 13.] Virgini commendabat, quorum praesidio cum uxore sua in virginitate vixit. Quidam enim eremita, Simeon nomine, cum in eremo XXVII. annis vixisset, petivit a Domino, cum quo remunerari deberet, et habuit responsum, quod cum Oswaldo rege, qui dolens venit ad regem. Rex vero indutus erat regalibus vestibus, in carne flagellata cilicium habuit stipatus multitudine militum. Ad quem accessit eremita dicens: Domine, ex parte Domini secretum habeo pandere, qui ad regium cubile introductus narravit eidem seriem revelationis. Tunc pius rex gratias egit Deo et deposuit purpureum indumentum et ostendit illi carnem vulneratam cum cilicio. Tunc expavit eremita et ait: Vere in saeculo magni meriti est rex Oswaldus, da, Domine Deus, ut in die iudicii inveniar, sicut rex Oswaldus. Hic enim sanctus rex regnavit novem annis et arma movit contra infidelem ducem Britonum, qui fratrem suum, Ganfridum occiderat, et videns multitudinem paganorum crucem erigens flexis genibus oravit, ut suo pauco exercitui victoria daretur de caelo, ubi divina assistente virtute victor exstitit. Iterum contra gentem incredulam bellum commisit, in quo rursus crucem erexit. Tempore vero conflictus vidit animas suorum militum per angelos ad caelum duci et ait: Domine Iesu, iam laetus moriar, quia video milites meos morte triumphari et irruentibus in eum infidelibus haec dicebat: Miserere animabus, Domine, unde exivit proverbium. Miserere animabus, Domine. - dixit ad terram corruens rex Oswaldus, ubi occiso eo amputaverunt infideles eius capus et brachia et suspenderunt in palo. Nocte vero descendebat de caelo lux magna super ipsius sacra ossa, quae illuminabat totam provinciam.

Keywords: rex Anglorum, Oswaldus, elemosyna, pascha, pauperes, scutella aurea, legumina, episcopus Aydanus, dextra regis, virginitas, Simeon eremita, cilicium, dux Britonum, bellum, angeli, lux, caput et brachia Oswaldi

Reference: legitur

Location: 066. c. 11-12.


OS067_E01 - Secundo Deus aliquando facit mirabile contra naturam creaturae, nunquam vero contra naturam suae divinitatis, sicut quando in natura remanet contraria dispositio ad effectum, quem Deus facit, sicut tres pueros conservavit illaesos in camino ignis remanente virtute comburendi, quia eorum vincula combussit ac ministros regis consumpsit, sed ipsi vivebant ibi in medio venti roris flantis, ideo laudabant Deum in fornace dicentes: Benedicite omnia opera Domini, Domino etc.

Keywords: tres pueri laudantes Deum, ignis

Reference: Dn 3,70; 3,71

Location: 067. c. 01.


OS067_E02 - Unde sic legitur de ipso: Elemosynarum largitione prae cunctis promptissimus, nunquam ad mensam sedebat priusquam [os 067. c. 06.] multa milia pauperum pasceret et de eius manibus elemosynam facere satagebat. Quodam vero die paschae, cum ad mensam sederet venerunt peregrini causa petendae elemosynam et cum dapifer nunciasset regi pauperes elemosynam expectaturos, tunc pius rex cum omnia iam victualia essent distributa, accipiens discum argenteum fecit confringi et dari egenis dicens ministro: Da illis! Non enim expedit, quod Dominus meus, Iesus Christus, qui venit ad me in forma pauperis, recedat vacuus, ne forte, cum ego venero ad eum, dimittat me a se vacuum. Quidam autem episcopus Lindifranensum [Recte: Lindesfarnensis], Aydanus nomine, vir sanctus, qui ad dexteram regis residebat accipiens dexteram regis et eam deosculans ait: Haec dextera regis Oswaldi nunquam putrescat, quia per eam multi pauperes recreantur, et ita factum est.

Keywords: rex Anglorum, Oswaldus, pascha, elemosyna, pauperes, scutella aurea, legumina, episcopus Aydanus, dextra regis, virginitas

Reference: legitur de ipso

Location: 067. c. 06-07.


OS067_E03 - Unde legitur de beato Oswaldo, quod dum quidam eremita, nomine Simeon, XXVII annis in eremo vixisset, petivit a Domino, cum quo remunerari deberet, et responsum habuit, quod cum Oswaldo rege, et dolens venit ad regem, qui in die sollemni vidit eum indutum vestibus regalibus et gloriose incedentem, sed ab intra flagellatum corpus cilicio tegebat. Et eremita ingemiscens cepit cogitare: O, Deus aeterne, sic pro tanta gloria mundana remuneras, sicut pro humili abiectione; et accedens ad regem secreto adiuravit eum per nomen Domini, ut suam vitam eidem exponeret propter revelationem, quam habuit in deserto, qui duxit eum in cubiculum et aureis depositis ostendit cruentatam carnem cum cilicio, qua evidens eremita dixit: Vere magnus sanctus est in saeculo rex Oswaldus.

Keywords: rex Oswaldus, Simeon eremita, cilicium

Reference: legitur de beato Oswaldo

Location: 067. c. 08.


OS067_E04 - Sic enim legitur de eo, quod fratre ipsius Camfrido ab impiis perempto ducem Britonum supervenientem cum [os 067. c. 08.] multis ipse cum erecto vexillo crucis, flexis genibus orans cum paucis devicit. Nono vero regni sui anno, aetatis vero XXXVIII. rex Mericiorum, qui antecessorem suum peremerat, venit contra eum, qui erecta cruce cum proeliarentur, vidit animas suorum militum ab angelis in caelum deferri et dixit: Domine Iesu Christe, iam laetus moriar. Et sic irruentibus in eum impiis haec dicebat: Miserere animabus, Domine. Unde exivit in proverbium. Miserere animabus, Domine. - dixit ad terram corruens rex Oswaldus. Caput vero ipsius cum brachiis amputatis in stipite ignominiose suspenderunt, qui postea multis claruit miraculis, nam super ossa eius lucida columna usque ad caelum protensa descendebat illustrans totam provinciam.

Keywords: rex Oswaldus, dux Britonum, rex Mericiorum, angeli, lux, lucida columna, caput et brachia Oswaldi

Reference: legitur de eo

Location: 067. c. 08-09.


OS067_E05 - Unde legitur de eo, quod ex Hispaniae partibus villa, quae dicitur Calagora, patre Felice, matre vero Iohanna nomine secundum carnem duxit originem, cuius mater ante ipsius ortum vidit in somnis se catulum gestantem in utero, ardentem in ore faculam baiulantem, qui egressus ex utero totam mundi fabricam incendebat. Cuidam etiam matronae, quae ipsum ex sacro fonte susceperat, videbatur, quod puer Dominicus stellam fulgidam haberet in fronte, quae totum orbem illustrabat.

Keywords: beatus Dominicus, Hispania, Calagora, pater Felix, mater Iohanna, somnus, catulus gestans, facula, stella fulgida

Reference: legitur de eo

Location: 067. c. 09.


OS067_E06 - Sic vita beati Dominici laetificavit totum mundum sua vera doctrina, meritis et exemplis, nam ipse confutavit haereticos ut patet in legenda de charta in ignem proiecta etc.

Keywords: beatus Dominicus, heretici, charta in ignem proiecta

Reference: ut patet in legenda

Location: 067. c. 09.


OS067_E07 - Unde legitur de ea, quod cum progenitores Affrae essent cultui Veneris dediti, ipsa cum ancillis suis meretricio se dedicaverat, harum prostibulum Narcissus episcopus cum Felice diacono persecutionem Diocletiani devitans ignorans ingressus est et primo turpi amore susceptus, postea Christianorum [os 067. c. 10.] episcopus cognitus est. Affra pedibus eius post salutis verba provoluitur et convertitur, deinde Christiani quaeruntur, sed Affra sub lini fasciculis eos abscondit. Tunc Affra episcopum ad Hilariam, matrem suam ducit, quae etiam conversa Christiana efficitur. Tunc daemon clamabat se iniuste a suis habitationibus eiici. Deinde Narcissus domum Hilariae, Affrae matris in ecclesiam consecravit. Affra vero cum solita exercere negligit, Gaio accusatur, cui cum iudex paganus diceret Deum Christianorum meretrices abhorrere et Christum habitare in talibus non posse. Affra respondit Christum pro peccatoribus venisse. Iubetur in insula Lici fluminis cremari, mater vero et ancillae dum eam sepelissent, ibidem comprehensae in igne cremantur.

Keywords: beata Affra conversa, meretrix, cultus Veneris, meretricium, Narcissus episcopus, Felix diaconus, conversio, Diocletianus, mater Hilaria, daemon, insula Lici

Reference: legitur de ea

Location: 067. c. 09-10.


OS069_E01 - Assumpsit Iesus Petrum, Iacobum et Iohannem, fratrem eius, et duxit illos in montem excelsum seorsum, et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies eius, sicut Sol, vestimenta autem eius facta sunt alba, sicut nix. (Mt 17,1 sqq)

Keywords:

Reference:

Location: 069. c. .


OS069_E02 - Luc. ultimo, qui quando voluit, disparuit ab oculis discipulorum in Emmaus eventium. (Lc 24,13 sqq)

Keywords:

Reference:

Location: 069. c. .


OS069_E03 - loquebantur enim Moyses et Elias cum Iesu. Quid autem loquebantur, dicit Lu. XI., quod dicebant excessum eius, quem completurus erat in Hierusalem, id est passionem eius, et ipsius seriem recitabant coram Iesu, in qua fuit excessus amoris, doloris et paupertatis. Loqui autem eorum est gratiam redemptionis futuram per Christum fiendam testimoniis legis et prophetarum praefiguratam esse ostendere. Non sic tamen loquebantur ista Christo, quasi nescienti, sed eum adorabant et gratias agebant de adventu eius in carnem, et forte dicebant: “O beata caro, per cuius passionem salvabimur, sic est praefiguratum in lege et prophetis, quod de consortio discipulorum tuorum durissime ligatum trahent te tamquam agnum ad immolandum, et omnes tui discipuli cari, tunc te derelinquant. O gloriosa facies, quomodo conspuetur! O sanctissime manus, quomodo ligabuntur! O reverendum caput, quod spinis pro nobis coronabitur! Et finaliter hoc sacrum corpus in cruce monetur!” (Cf Lc 11, 38 sqq)

Keywords:

Reference:

Location: 069. c. .


OS069_E04 - Nam Petrus videns tantam gloriam in Christo, tamquam ceteris ferventior dixit: Domine, bonum est nos hic esse, si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum et Eliae unum. (Mt 17,4; Mc 9,4; Lc 9,33)

Keywords:

Reference:

Location: 069. c. .


OS069_E05 - Adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos, et ecce vox de nube dicit: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui ipsum audite! Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde.

Keywords:

Reference:

Location: 069. c. .


OS069_E06 - Sicut Ezechiel vidit electrum, nihil tamen audivit, sed intellexit, quid significaret. (Cf Ez 16,12-13) Electrorum vero ex argento et auro rutilat et significabat Christum Deum et hominem.

Keywords:

Reference:

Location: 069. c. .


OS069_E07 - Deus per angelos verbis similis et rebus loquitur, sicut Adae post culpam. Qui cum abscondisset se a facie Dei, dum Dominus deambularet ad auram prius meridiem audivit ab angelo verba increpationis in Domini persona dicentis: Adam, Adam, ubi es? (Gn 3,9) Et sic post meridiem significabat, quod iam a fervore veritatis Adam recesserat etc.

Keywords:

Reference:

Location: 069. c. .


OS069_E08 - Deus loquitur per angelos, quando imagines ostendunt oculis cordis, sicut Iacob subnixam scalam de caelo vidit, similiter Petrus linteum reptilibus et quadrupedibus plenum vidit in extasi raptus. Quia si oculis corporis haec vidisset, Petrus in extasi non fuisset.

Keywords:

Reference:

Location: 069. c. .


OS069_E09 - loquitur Deus per angelos, quando assumptis corporibus ex aere oculis corporalibus apparent. Sicut Abrae tres angeli in specie trium virorum, quos suscepit hospitio et cibaria eisdem praeparavit. Similiter Loth, similiter beatae Virgini in annunciatione, qui tunc locuti sunt.

Keywords:

Reference:

Location: 069. c. .


OS069_E10 - Ut patet in Eliseo et puero eius IV. Reg. VIII. (IV Rg 8, 14) Non enim videbat puer eius angelos, sicut ipse licet pariter essent.

Keywords:

Reference:

Location: 069. c. .


OS069_E11 - per angelos loquitur de terrenis substantiis, sicut Balaam de ore asini.

Keywords:

Reference:

Location: 069. c. .


OS072_E01 - Hanc lucem dicit Magister in Scolastica historia fuisse quandam nubem lucidissimam, quae suo circuitu exercuit officium solis usque ad diem quartum, quando creatus fuit sol. Sed alii dicunt hanc lucem fuisse solem tunc creatum in sua materia substantiali ita, quod postea de ipsa nube dispositus sit sol quarta die.

Keywords:

Reference:

Location: 072. c. .


OS072_E02 - Nam sic legitur de ea, quod in Assisina urbe nobilibus orta parentibus [os 072. c. 03.], cum mater eius, nomine Hortulana nobilem hanc plantulam uteri sui gestaret in hortulo et partui iam vicina ante crucem crucifixum exoraret, ut eam de partus periculo liberaret salubriter. Audivit vocem dicentem sibi: Ne timeas, mulier, quia quoddam lumen salva paries, quod ipsum mundum illuminabit. Quo edocta oraculo iam natam infantulam Claram vocavit indubitanter tenens de ea manifestandam a Deo praemissam claritatem.

Keywords:

Reference:

Location: 072. c. .


OS072_E03 - Sic enim legitur de ea, quod tam dono naturae, quam gratiae mira pietate afficiebatur ad pauperes ita, quod sibi subtrahens delicata cibaria clam per nuncios pauperibus destinabat. Ipsa vero odore Iesu in devota oratione replebatur, quae sub vestibus pretiosis cilicium gerebat ac cum lacrimis virginitatem suam Deo commendabat. Audiens tunc celebre nomen Francisci in spiritu vehementi a Deo missi ad eum se contulit et cordis sui arcanum eidem aperuit, qui tamquam Dei paranymphus Christi casta conubia virgini persuasit. Cuius demum patris consiliis Clara se totaliter commisit. Iubet angelicus Franciscus, ut festum palmarum honorifice cum ceteris perageret iocunde et tandem in ipsa sequenti nocte mundanum gaudium in luctum converteret dominicae passionis. In praefixa igitur nocte domo et [os 072. c. 04.] consanguineis derelictis ipsa ad sanctam Mariam de angelis festinavit cum honesta societate, ubi fratres sacras observabant vigilias in aula summi regis prudentem virginem obviam Christo sponso venientem cum lampade non vacua receperunt. Eique coram altari virginis matris Dei crines totonderunt, deinde habitu religionis indutam ad monasterium vicinum sanctimonialium sancti Pauli monachorum nigrorum pro custodia ad tempus collocaverunt. Inde tandem ad ecclesiam Sancti Michaelis de pauso transtulerunt intra civitatem Assisii. Et finaliter in ecclesia sancti Damiani extra muros unacum sorore sua Agnete et matre concluserunt.

Keywords:

Reference:

Location: 072. c. .


OS072_E04 - Sic beata Clara luci assimilata postquam in ecclesia sancti Damiani conclusa fuisset et a beato Francisco sic benedicta.

Keywords:

Reference:

Location: 072. c. .


OS072_E05 - Crescente ibi fama ipsius subito ceperunt virgines de omnibus mundi partibus relictis mundanis gaudiis in odorem Christi post ipsam currere. Quae sicut fuit prima Maria novitate vitae, ita magistra humilitatis omnium pedes abluebat et quasi empticia omnibus devote serviebat [os 072. c. 05.] seque sequendi Christum formam praebebat.

Keywords:

Reference:

Location: 072. c. .


OS072_E06 - Sicut exemplum habemus III. Regis III. de duabus meretricibus coram Salomone contendentibus, quarum una, cuius filius erat sublatus et vivus dicebat: Cum surrexissem mane, ut darem lac filio meo, apparuit mortuus. Sed clare deprehendi hunc non esse filium meum, quem genueram. (III Rg 3,16-21)

Keywords:

Reference:

Location: 072. c. .


OS072_E07 - Assumens igitur (beatus Franciscus) fratrem Masseum cum socio misit ad sanctam Claram tamquam ad lucem declarativam dicens, quod suppliciter Deum rogaret, ut dignaretur indicare, quid sibi magis placeret, scilicet an orationi vel praedicationi insisteret. Quae orationi se dedit et Dominus protinus revelavit, quod omnino deberet praedicare et orationem non penitus dimittere. Ideo ipsa ait fratri Masseo: Haec dicit Dominus, ut dicas patri Francisco, quod ipsum non propter se vocavit tantum, sed ut multos luceretur per eum. Quae frater Masseus rediens [os 072. c. 06.] retulit beato Francisco et extunc certificatus ferventius praedicavit.

Keywords:

Reference:

Location: 072. c. .


OS072_E08 - Nam una vice Dominus papa venit videre eam (beatam Claram) cum cardinalibus pluribus, et dum tempore prandii mensa pauperum sororum deberet benedici, beata Clara suppliciter rogabat Dominum apostolicum, ut earum mensam dignaretur benedicere, sed Dominus papa renuit, quin potius praecepit, ut ab ea coram eo benediceretur. O, mira res, statim post ipsius benedictionem in singulis fragmentis panum signum crucis apparuit. Quod videntes omnes, qui aderant, repleti sunt gaudio et admiratione, ideo ex devotione de panibus sibi reservavere.

Keywords:

Reference:

Location: 072. c. .


OS072_E09 - Unde legitur, quod dum civitas, in qua erat beata Clara, obsideretur ab infidelibus et prope esset, ut tota civitas caperetur ascendentibus illis per murum istis resistere non valentibus iam monasterium hostes intrabant. Cuius civitatis cives citius concurrunt ad beatam Claram. Adiuva - inquiunt - nos, Domina, ecce civitas est capta. Ipsa vero audiens haec exportari fecit corpus Christi et in mensa honorifice collocans ait orando: Domine Iesu Christe, verus sponsus virginum, ecce inimici tui immaculatam virginum castitatem volunt foedare. Si placet tuae benignitati, praeserva eas, vel si ita placitum est tibi, ut inquinatae serviamus, tua fiat voluntas. Et ecce de ipso propitiatorio vox quasi puerilis audita est dicens: Ego semper custodiam vos. [os 072. c. 07.] Et illa: Domine mi, etiam hanc civitatem, quae magna pietate afficitur ad nos. Et iterum vox ait: Gravamina patietur, sed meo munere defendetur. O mira huius virginis oratio, per quam quod armata civium manus efficere non potuit, virtus orationis effecit. Mox hostes excaecati sunt relicto monasterio, ut etiam ab obsidio civitatis aufugiunt. Ideo in huius rei memoriam cum monstrantia depingitur ipsius imago.

Keywords:

Reference:

Location: 072. c. .


OS072_E10 - Propterea Gregorius IX. ipsis condescendens de professione tam arte Regulae voluit eas absolvere, Clara vero clara voce respondit: Sanctissime pater, de peccatis absolvi cupio, sed non de consiliis Iesu Christi.

Keywords:

Reference:

Location: 072. c. .


OS072_E11 - Quadam enim die, dum hora prandii unicus solus panis esset in monasterio, cuius partem beata Clara fratribus destinavit, reliquam vero partem in quinquaginta particulas secundum sororum numerum dividi iussit. Facta oratione a beata Clara tantum creverunt illae particulae panum, ut cuilibet de conventu sufficerent.

Keywords:

Reference:

Location: 072. c. .


OS072_E12 - Alio quoque tempore, dum pro oleo petendo ire deberent, beata Clara lavato vase et facta oratione vas oleo plenum inventum est.

Keywords:

Reference:

Location: 072. c. .


OS072_E13 - Unde legitur, quod post sacras exhortationes frequenter rogabat ipsa [beata Clara] beatum Franciscum, ut saltem semel comederet simul, quam petitionem vir Dei non admittebat. Socii autem beati patris dixerunt: Pater, videtur, quod iste rigor non sit [os 072. c. 11.] secundum caritatem, quia Claram tam sanctam non exaudis cum tanta instantia petente, praesertim, quod ad tuam exhortationem mundum reliquerit. Tunc beatus Franciscus ait: Si vobis videtur, exaudiam eam. Responderunt: Pater, digna est. Respondit beatus pater: Et mihi placet, sed volo, quod fiat apud sanctam Mariam de angelis, ibi primo tonsa fuit et Christo desponsata. Ordinavit igitur diem, in qua cum sororibus aliquibus veniret, quae ipsa die veniens locum devote visitans hora prandii. Humilis Franciscus fecit mensam super terram parari, ubi ipse primum sedit, deinde beata Clara, iterum unus sanctus socius beati patris et deinde una soror, et sic deinceps. Pro primo autem ferculo cepit beatus Franciscus loqui de Deo tam suaviter, quod omnes audientes et ipse fuerunt rapti in Deum, quibus sic sedentibus oculis ac manibus in caelum directis videbatur hominibus de Assisio et de Bythavio et circumcirca, quod sancta ecclesia de angelis et totus locus et silva, quae erat circa locum comburerertur. Propterea ut loco subvenirent, venire festinabant, appropinquantes autem viderunt omnia fore illaesa. Intrantes locum viderunt sanctos Dei in exstasi et statim cognoverunt, quod ille erat ignis divinus, qui ipsos tanto amore inflammaverat. Valde igitur aedificati illi recesserunt. Sed et hi sancti divina repleti dulcedine de cibo parvum curaverunt. Post haec beata Clara cum suis ad sanctum Damianum ivit. Videntes eam sorores valde gavisae sunt, quia timebant, ne mitteret eam ad aliud monasterium gubernandum, sicut miserat germanam suam Agnetem Florentiam pro abbatissa. Huic etiam dixerat: Para te ad viam!

Keywords:

Reference:

Location: 072. c. .


OS072_E14 - Sic enim legitur de ea, quod tanta abstinentia macerabat corpus suum, ut per duas quadragesimas, quas ordo consuevit, aliis vero diebus nihil, solus diebus dominicis vino, si habebat, utebatur. Interdum vestem de pelle porci, quam hispidaverat, tonsura pilorum ad carnem deferebat, nonnunquam cilicium de pilis equorum nodose constrictum circa corpus cordulis, tempore sanitatis nuda humo utens pro lecto, durum lignum capiti substernebat. Frequenter in oratione prostrata in faciem lacrimis terram infundebat.

Keywords:

Reference:

Location: 072. c. .


OS072_E15 - Nam Germanam Agnetem lacrimis suis ad ordinem una cum matre induxit. Quod audientes consanguinei septem viri furore repleti Agnetem educere properant qua recusante quidam per capillos, quidam pugnis cedendo extraxerunt. Ipsa vero auxilium Dei et beatae Clarae implorabat, quae pro ipsa cepit Deum rogare: O, mira res! Tanto pondere Spiritus Sanctus fixit, quod laniatis crinibus et vestibus eam movere non potuerunt, insuper patrui manus pluribus diebus dolor cruciavit. Recipiens eam beata Clara per manus beati Francisci attonsam Domino perpetuo consecravit.

Keywords:

Reference:

Location: 072. c. .


OS072_E16 - Nam XLII annis in artissima paupertate et austeritate vivens sedecim diebus ante transitum sine cibo fuit, sacris tamen exhortationibus omnes confortabat, quae ad unam sororum se convertens ait: O, filia, videsne regem, quem ego video? Deinde vidit turbam virginum cum aureis coronis intrantem cum multitudine, inter quas unam sole pulchriorem conspexit, quae Claram amantissime amplexata est et corpus dilectae sponsae filii sui mirae pulchritudinis pallio cooperuit. Talique suavi honore secundo die beati Laurentii martyris migravit ad suum praedilectum sponsum Christum.

Keywords:

Reference:

Location: 072. c. .


OS072_E17 - nam ad ipsius (beatae Clarae) exequias papa Innocentius quartus affuit cum clero et populo, pro qua dum (solito more) Requiem pro defunctis vellent cantare, dixit papa praedictus, quod merito de ea officium virginum esset cantandum. Sed dominus Hosti ensis dixit: Morosius in hoc fore agendum, qui tandem sumpto themate, Vanitas vanitatum, de contemptu mundi nobili eam sermone commendavit.

Keywords:

Reference:

Location: 072. c. .


OS073_E01 - vide ac beato Anthonio de ordine fratrum minorum, qui stomachatus fuit contra sanctum Hieronymum pro eo, quod expresse non scripsit beatam Virginem corpore et anima assumptam. Ideo [os 073. c. 08.] in festo suo noluit ire ad matutinum, de quo frater socius multum mirabatur, quod non videret ipsum in choro more solito. Existimans eum fore infirmum aut somno gravatum venit videre eum, qui videns vigilantem abscessit. Post modicum venit angelus Domini dicens: Cur non interes matutino? Qui respondit se indignatum beato Hieronymo, quia expresse non asseruit beatam Virginem corpore et anima assumptam. Cumque angelus discessisset, venit beata Virgo cum sanctorum multitudine et ingenti lumine dicens beato Anthonio, quod surgeret et iret ad matutinum, qui ait: O, Domina gloriae, ego nolo ire, donec certificer de tui corporis glorificatione. Tunc beata Virgo certificavit et beatum Hieronymum excusavit dicens, quod ipsi debuit scribere ea, quae scripturis probare poterat. Secure - inquit - de cetero corpore et anima me assumptam praedicabis. Quibus dictis disparuit. Et mox beatus Hieronymus astitit dicens: Ideo sic de ipsa virginis assumptione ex divina scripseram voluntate, ut devote sciscitantes ipsa Domina revelando certificaret, sicut tibi factum est.

Keywords:

Reference:

Location: 073. c. .


OS073_E02 - Consolabatur siquidem plantulas novae Christianae fidei, ad quam confluebant de diversis mundi partibus videndi gratia, quam admirabantur, et quaerebant, quae dilectus filius loquebatur sibi, dum erat parvulus, quomodo de mysterio incarnationis disseruit, quomodo passionem suam praedixit et quae secreta ei revelabat. [os 073. c. 10.] Mater autem misericordiae omnes ad se venientes maternali affectu consolabatur et spirituali dulcedine repletos remittebat ad propria.

Keywords:

Reference:

Location: 073. c. .


OS073_E03 - Sunt hic multae de nostris mulieribus Mariam Iesu videre cupientes et quotidie a nobis discutere volentes, ut eam contingant et ubera tractent, quae Dominum Iesum aluerunt.

Keywords:

Reference:

Location: 073. c. .


OS073_E04 - haec fuit regula et vita Mariae: A media nocte, quando captivitas Filii innotuerat ei, usque quo homines secure possunt ambulare, contemplationi, orationis, gemitibus et amaris instabat lacrimis, hora vero ad hoc debita peregrinationi instabat, visitans loca cenae, orationis, captationis, flagellationis, crucifixionis, tumulationis, ascensionis Filii sui. Inde revera cibum sumebat, postea operi manuum vacabat.

Keywords:

Reference:

Location: 073. c. .


OS073_E05 - Unde Hieronymus: Hodierna die credendum est caelestem exercitum festive Dei Genetrici obviam venisse eamque ingenti lumine circumfulsisse, et usque ad thronum Dei cum laudibus et canticis spiritualibus perduxisse.

Keywords:

Reference:

Location: 073. c. .


OS074_E01 - Esa VII.: Nam tempore Achaz regis reges Syriae et Israel ascenderunt contra Hierusalem. Dominus autem misit Esaiam ad Achaz ne timeret eos. Qui sicut idolatra et incredulus non credidit Esaiae, ideo Esaias dixit ei, quod peteret signum suae liberationis, exquo sibi non credebat dicens: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, scilicet per suscitationem alicuius mortui, sive in excelsum supra, sicut tempore Iosuae stationem solis. Iste vero Achaz noluit petere signum dicens, quod hoc esset temptare Deum. Cum autem cognovisset Esaias, quod Achaz propter incredulitatem non mereretur liberationem, signum non dedit ei, sed domui Iacob dicens: Audite ergo, domus David, numquid parvum est vobis molestos esse hominibus, qui molesti estis et Deo propter hoc dabit Dominus Deus ipse vobis signum: Ecce virgo concipiet et pariet filium, vocabitur nomen eius Emmanuel, is est nobiscum Deus. (Cf Is 7,1-13)

Keywords:

Reference:

Location: 074. c. .


OS074_E02 - Tale signum fuit virga Assueri regis, de qua Esther IV. dicitur: Omnes servi regis et cunctae, quae sub ditione eius sunt, norunt provinciae, quod sive vir, sive mulier non vocatus interius intraverit atrium absque ulla cunctatione statim interficiatur, nisi forte rex auream virgam ad eam tetenderit pro clementiae signo. (Est 4,11)

Keywords:

Reference:

Location: 074. c. .


OS074_E03 - Nam caelestis nuncius Gabriel in salutatione subticuit nomen eius dicens: Ave, gratia plena.

Keywords:

Reference:

Location: 074. c. .


OS074_E04 - Erudiebat enim [Beata Maria] evangelistas. Unde Matthaeus scripsisset de tribus magis et stella et innocentium occisione, nisi ipsa docuisset? Similiter beatus Lucas quomodo scivisset Gabrielem archangelum ad eam missum, deinde Christi conceptionem et nativitatem etc.?

Keywords:

Reference:

Location: 074. c. .


OS074_E05 - Bernardus super Stabat iuxta crucem dicit: Post ascensionem Christi quasi ad limina sanctorum ita ad Virginem Mariam adhuc in carne viventem fuit peregrinatio fidelium cupientium videre illud caeleste, fidele et divinum prodigium.

Keywords:

Reference:

Location: 074. c. .


OS074_E06 - hodie ex visione dilecti Filii sic inflammata est (Beata Maria), ut nollet de cetero sine Filio vivere et post felicia colloquia in magna dulcedine Filio reddidit animam.

Keywords:

Reference:

Location: 074. c. .


OS074_E07 - Unde Dionysius dicit unumquemque apostolum in laude Christi et Virginis sermonem fecisse et sic corpus suum non statim fuit in caelum ductum, sed per aliquod tempus in valle Iosaphat collocatum, ut diceretur vere mortua.

Keywords:

Reference:

Location: 074. c. .


OS074_E08 - O, autem Maria sit mater veri Dei et Regina misericordiae, quae omnibus ad se confugentibus miseretur, patet in hoc exemplo: Sic enim legitur in Vitas Patrum, quod Iulianus Apostata existens in Perside per magicam artem advocavit daemonem et misit in Occidentem, ut idem reportaret responsum. Cum autem daemon ad quendam locum venisset, per decem dies ibidem immobilis stetit, quia quidam monachus ibidem die ac nocte orabat. Et eo sic sine effectu reverso dixit Iulianus: Quare tantum tardasti? Qui respondit: Expectavi per decem dies publicum monachum, si forte cessaret ab oratione et transire possem, cumque non cessaret, redii nihil agens. Tunc indignatus Iulianus dixit, quod cum illuc veniret vindictam de illo monacho faceret. Cum ergo de Persis victoriam sibi daemones promitterent, sophista suus dixit cuidam Christiano: Quid putas nunc facit fabri filius? Et ille: Sepulcrum parat Iuliano. Dum igitur Caesaream Cappadiciae devenisset, sanctus Basilius eidem occurrit et tres panes hordeaceos eidem pro munere misit. Qui indignatus recipere contempsit et pro panibus sibi fenum misit dicens: Pabulum animalium irrationabilium nobis misisti, recipe, quod misisti. Respondit Basilius: Nos quod comedimus, tibi misimus, tu vero nobis dedisti, unde bestias tuas nutris. Ad hoc indignatus Iulianus respondit: Cum Persas subegero, hanc urbem destruam et arabo, ut farrifar magis, quam homofar nominetur. Sequenti vero nocte vidit Basilius in ecclesia Sanctae Mariae in visu multitudinem angelorum et in media eorum quandam feminam in throno stantem [os 074. c. 16.] et astantibus dicentem: Vocate mihi cito Mercurium, qui Iulianum Apostatam occidat, qui me et Filium meum blasphemat. Erat autem Mercurius miles quidam, qui ab ipso Iuliano pro fide Christi fuerat interfectus et in ipsa ecclesia sepultus. Statimque Mercurius cum armis suis, quae ibi servabantur, affuit, iussus ab ea, ut in praelium se praeparet. Expergefactus Basilius aperto monumento Mercurii nec corpus ibidem, nec arma repperit. Tunc custodem, qui arma asportavit, requisivit. Ille vero cum iuramento affirmabat, vespere ibi fuisse. Inde igitur Basilius recedens et mane illuc rediens invenit ibidem corpus et arma et lanceam sanguine cruentatam. Et ecce quidam de exercitu rediens dixit: Cum Iulianus in exercitu moraretur, ecce quidam miles ignotus cum suis armis et lancea veniens et calcaribus urgens equum audaci mente Iulianum perforavit, et subito ascedens nusquam comparuit. Ipse vero Iulianus dum adhuc spiraret sanguine suo manum suam implevit et in aera proiecit dicens: Vicisti, Galilaee, visisti. Sicque in his vocibus miserabiliter exspiravit. Ab omnibus suis insepultus relinquitur, et a Persis excoriatur et de corio suo regi Persarum substratorium efficitur. Ecce patet, quomodo Regina misericordiae adiuvat.

Keywords:

Reference:

Location: 074. c. .


OS074_E09 - O, quanta gloria! O, quanta laetitia! O, quanta iocunditas hodie facta est in caelo! Non solum ipsi [editio: ipse] Beatae Mariae, sed etiam omnibus animabus et angelis beatis, qui videntes prius eam amaritudine tempore passionis Filii repletam tantam modo gloria rutilantem dicebant ei: Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra, ut luna, electa, ut sol, terribilis, ut castrorum acies ordinata (Ct 6,9). Et aliis respondentibus: Haec est sola Mater et Virgo. Haec est, quae Dominum omnium genuit et nutrivit. Haec est, quae olim fuit plena amaritudine. Haec est, per quam omnibus peccatoribus venia, gratia et gloria donabitur. Haec est, quae dicit illud Ecci.XXIV.: Transite ad me, omnes, qui concupiscitis me et ab ista mea generatione impleamini (Cf Sir 24,26), id est fructu ventris mei. Haec est, quae dicit illud Ecci. ultimo: Videte, quoniam non solum mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem. (Sir 24,47) Haec est signum magnum in isto caelo empyreo. Haec est mulier amicta sole et luna sub pedibus. Haec est Regina nostra et gloriae.

Keywords:

Reference:

Location: 074. c. .


OS075_E01 - pater eius [Ludovici] erat Karolus, rex Siciliae, mater vero Maria, filia Stephani, quarti regis Hungariae, alta sui generis recusavit sapere, et in aetate existens tenera sub tenello pectore senilem gestare se ostendebat animum. Ductus in Catholoniam cum duobus suis fratribus datus obses pro liberatione patris, ubi infra septuennium sub instructione fratrum minorum in primitivis scientiis et sacra pagina sic profecit, ut putaretur haec scientia magis infusa divinitus, quam acquisita humanitus. In oratione vero sedulus et devotus mentem ad Deum elevatam habebat et confessione praemissa missas audiebat devote. In magnis vero sollemnitatibus cum praeparatione multa [os 075. c. 08.] corpus sumebat dominicum, factus autem sacerdos quasi diebus singulis celebrabat. Castitatis amator intantum existebat, quod nisi cum matre vel sororibus nullo unquam tempore solus cum sola muliere loquebatur. Sobrietate cibi et potus cum apostolo corpus suum castigabat assidue, seque sua manu aliquando autem alicuius fratris consortis cum catenis disciplinans. Iste igitur est ille iuvenis sanctus et virgo, qui Christi consilia perfecte adimplevit. Iste est - inquam -, qui post Christum velociter cucurrit. Iste est ille, qui dicere vere potuit Christo: Haec omnia a iuventute mea servavi.

Keywords:

Reference:

Location: 075. c. .


OS075_E02 - [Ludovicus] rediens de Catholonia, ubi pro patre fuit obses per septuennium, votum, quod ibi fecerat de intrando religionem fratrum minorum, voluit adimplere in conventu fratrum, sed videns, quod timore regis ipsum fratres recipere non auderent, votum ipsum sollemniter iteravit. Cui suadente Bonifacio papa ut episcopatum Tholosanae ecclesiae susciperet, respondit, quod nullatenus suscipere vellet, nisi prius votum, quod fecerat, compleret. Sic tandem habitum suscepit, et in manibus generalis ministri expressam fecit professionem. Deinde Dominus Iesus honorificavit ipsum dignitate [os 075. c. 10.] episcopali, in qua quolibet die missam devote celebrabat, officium episcopatus fideliter exercebat. Mira vero compassione afficiebatur ad pauperes, quibus largas faciebat elemosynas. Inquiri fecit quantitatem reddituum episcopatus et sibi pro moderatis expensis aliquid reservans, residuum totum in sustentandis pauperibus ordinavit. Ipse solus viginti quinque pauperibus, quos in sua domo reficiebat, quotidie aquam propriis manibus infundebat, manuque sua ipsis fercula apponebat et panes scindebat, in eis Christo servire delectans. Iudaeos et gentiles inducebat ad baptisma, et quosdam eorum de sacro fonte levabat.

Keywords:

Reference:

Location: 075. c. .


OS075_E03 - totius vitae eius decursus fuit viginti trium annorum et sex mensium. Qui morti appropinquans dum corpus Christi sibi deferretur, licet vix peditare valeret, tamen cum magna reverentia Christo obviam perrexit, sumpta devote communione aliquamdiu oratione permansit et demum accepto crucifixo in lecto genuflexo osculatus est, et tandem feliciter migravit ad Dominum Christum et mortua facies pulchrior, quam antea videbatur, apparuit, ut a multis dormiens putaretur. In ipsa autem hora sui obitus quidam frater minor existens in oratione remotus a loco nesciens de obitu eius vidit animam eius a multitudine angelorum deferri in Paradisum voce magna dicentium. Sic fiet servienti Deo in munditia et puritate.

Keywords:

Reference:

Location: 075. c. .


OS075_E04 - Similiter quidam miles, nomine Hugo, dum fierent exequiae pro eo a fratribus Marsiliae, vidit ipsum in capite chori cum habitu chorda et mantello stantem laeta facie, quousque exequae durarent. Consimili etiam modo vidit dominus Raymundus, vicarius Marsiliae, et dicto post missam: requiescant in pace, disparuit.

Keywords:

Reference:

Location: 075. c. .


OS075_E05 - Nam statim post eius mortem per invocationem nominis eius miracula [os 075. c. 11.] fieri ceperunt. Claudi receperunt gressum, paralytici sanitatem, caeci visum, et ut fide dignis testimoniis probatum est duodecim mortui sunt resuscitati meritis ipsius.

Keywords:

Reference:

Location: 075. c. .


OS075_E06 - Quidam puer octo annorum cum sub lecto parentum repertus fuisset mortuus, rigidus et frigidus, facto per parentes voto ad beatum Ludovicum, fuit resuscitatus.

Keywords:

Reference:

Location: 075. c. .


OS075_E07 - Quaedam etiam mulier, cum post longam febrem loquelam perdidisset per mensem integrum, adducta ad sepulcrum beati Ludovici, sibi loquela est resuscitata.

Keywords:

Reference:

Location: 075. c. .


OS075_E08 - Cum vir quidam miraculis huius sancti detraheret et eversionem faciei et oculorum turpiter incurrisset, sicque per duos dies manens tandem ad eius sepulcrum se devovit offerens caput de cera, qui anteqam exiret de ecclesia, perfecte sanatus est.

Keywords:

Reference:

Location: 075. c. .


OS075_E09 - Vir quidam passus guttam in manu, brachio, ventre et humero, facto voto ad sepulcrum eius, statim sanatus est meritis beati Ludovici,

Keywords:

Reference:

Location: 075. c. .


OS078_E01 - sicut ille rex Alexander ob singularemamorem iusserat expoliari Ionathan vestimentis suis, sic rex regum, Christus beatum Bartholomaeum ex magna charitate permisit expoliari pelle sua

Keywords:

Reference:

Location: 078. c. 01-02.


OS078_E02 - I. Reg. XVIII.: Expoliavit se Ionathas tunica et dedit illam David. (Cf I Sm 18,4)

Keywords:

Reference:

Location: 078. c. 02.


OS078_E03 - Sic beatus Bartholomaeus, qui multum laboraverat in vinea Domini praedicando, baptizando, ambulando, orando. Nam centies in die et centies in nocte genuflectebat prius laborem tantum voluit deponere, ut quiescat in aeterna gloria.

Keywords:

Reference:

Location: 078. c. 02.


OS078_E04 - ipse [Bartholomaeus] acerbum genus mortis sustinuit pro Christo in sui excoriatione.

Keywords:

Reference:

Location: 078. c. 03.


OS078_E05 - legitur, quod [cervus] gravatus cornibus et senectute vadit ad cavernam, ubi scit serpentem latitare, et intromittit flatum, ut serpens inde exeat, quem egressum occidit et deglutit, et tandem vehementi cursu ad fontem properat fortiter bibens de aqua. Et inflatus veneno serpentis prae calore cursus totum serpentem pariter et cum aqua evomit et sic cornua pilos et vetustatem deponit.

Keywords:

Reference:

Location: 078. c. 05.


OS078_E06 - de Thyberiade caesare dicitur, quod dum mortuus fuisset et eius cadaver secundum ritum gentilium debuisset cremari et incinerari, tunc cor illius aliis membris igne consumptis non potuit cremari stupentibus omnibus, quia causam ignorabant. Quidam ex philosophis dicebant, quod hoc esset ex constellatione in qua natus fuisset, alii vero aliud dicebant. Quidam autem physicus ait, quod imperator intoxicatus veneno interiit et venenum ad cor congregatum non permittit cor igne consumi. Scisso autem corde et eiecto veneno consumptum est.

Keywords:

Reference:

Location: 078. c. 06.


OS078_E07 - beatus Bartholomaeus, quando aurum, argentum et lapides pretiosos a rege sibi missos recipere renuit

Keywords:

Reference:

Location: 078. c. 08.


OS078_E08 - Isto vestimento fuit indutus et est indutus Rex Gloriae, quod tempore passionis suae rubricaverunt suo sanguine, de quo angeli in ascensione mirantes quaerebant et dicebant illud Esa. LXIII.: Quare rubrum est indumentum tuum quasi calcantis in torculari? (Cf Is 63,2)

Keywords:

Reference:

Location: 078. c. 09.


OS078_E09 - primus inter Romanos, qui usus fuit purpura fulmine percussus interiit exemplum existens se sequentium.

Keywords:

Reference:

Location: 078. c. 11.


OS078_E10 - Quomodo autem beatus Bartholomaeus fuit indutus hac veste, descripsit diabolus

Keywords:

Reference:

Location: 078. c. 12.


OS079_E01 - Unde legitur, quod iniustum lucrum abominabatur, quia cum quaedam mulier vas plenum oleo attulisset iniuste forte conquisitum, ut ad lampadem beati Bartholomaei infunderetur, sed quantumcumque vas super lampadem inclinabatur, nihil inde exibat; cum tamen digitos immitterent et oleum liquidum palparent, tunc quidam exclamavit dicens: "Non placet beato Bartholomaeo, ut hoc oleum in suam lampadem ponatur". Ideo infunderunt ad aliam lampadem secure.

Keywords: iniustum lucrum, mulier, vas plenum oleo, lampas, Bartholomaeus, palpare

Reference:

Location: 079. c. 03.


OS079_E02 - II. Re. XX. dicitur, quod Ioab dixit ad Amasam: "Salve, mi frater", et tenuit dextra manu mentum Amasae quasi deosculans eum, et effudit viscera eius in terram. (Cf II Sm 20,9)

Keywords: Ioab, Amasas, deosculare, viscera effudere

Reference: Cf II Sm 20,9

Location: 079. c. 06.


OS079_E03 - Sic Iudas dixit Salvatori: "Ave, rabbi", qui tamen osculo tradidit eum, Lu. XXII.: Iuda, osculo Filium hominis tradis? (Lc 22,48)

Keywords: osculare, Iudas

Reference: Lc 22,48

Location: 079. c. 06.


OS079_E04 - Legitur enim, quod quidam homo pauper invenit multum thesaurum, et [os 079. c. 06.] volens probare amicos misit uxorem ad suos amicos, ut diceret: "Venite, carissimi, reportemus in domum virum meum, quia atrociter est vulneratus." Ex quibus quidam dixerunt: "Nos non ibimus, sed quicquid ipse invenit, ipse habeat." Alii vero veri amici et fratres quidam dixerunt: "Eamus, et curam eius geramus." Et venientes invenerunt eum sanum. Qui dixit illis: "O vos mei veri amici, qui amicitiam in adversis ostendistis, vos meremini participes fieri tanti thesauri per me inventi." Et ostendit ipsis thesaurum.

Keywords: homo pauper, uxor, probare, vulreatus, amici veri, thesaurus

Reference:

Location: 079. c. 06-07.


OS080_E01 - Prima est acquisita humanitus, cuius inventores communiter fuerunt gentiles et reprobi homines. In grammaticalibus principalis dicitur Pristianus. In rhetoricis Tullius. Inter poetas magnus fuit Homerus apud Graecos, sed apud Latinos maior Virgilius, qui ultra infidelitatem fuit turpissimus moribus. Inter hystoriographos praecipui Valerius Maximus in prosa, Lucanus in metro. In logicalibus Aristoteles effulsit et totius philosophiae monarcha. Arithmetricam dicitur de primioribus Pythagoram invenisse, qui et sine fide fuit. Tubalcani musicam, astrologiam Athlas et Ptolomeus multa addidit. Geometriam Euclides, medicinam Aesculapius primus docuisse refertur, sed auxit Galienus. Hypocras et Avicenna, qui omnes et si Deum cognoverunt, tamen non sicut Deum glorificaverunt, scilicet evanuerunt in suis desideriis, ideo Deus tradidit eos in reprobum sensum.

Keywords: acquisita humanitus, Pristianus, grammatica, Tullius, rhetorica, poeta, Homerus, Virgilius, hystoriographia, Valerius Maximus, Lucanus, logica, philosophia, Aristoteles, arithmetrica, Pythagoras, geometria, Euclides, medicina, Aesculapius, Galenius, Hypocras, Avicenna

Reference:

Location: 080. c. 04.


OS080_E02 - Horum dist. XXXVII., quod praecepit Dominus filiis Israel, ut spoliarent Aegyptum auro et argento, moraliter instruens, ut si aurum sapientiae sive argentum eloquentiae apud poetas invenimus, in usum salutiferum eruditionis vertamus. Verum propter abusum scientia reprobatur non propter seipsam, sicut dicit Ambrosius, quod astronomia et astrologia et huiusmodi despecta sunt, quia nihil valent ad salutem, scilicet mittunt in errorem, et qui his student, curam animae non habent, dist. XXXVII. 'Hinc etiam': Scire enim secundum se non est malum,

Keywords: Israel, Aegyptus, aurum, argentum

Reference: dist. XXXVII. dicit Ambrosius

Location: 080. c. 05.


OS080_E03 - Sicut si sacerdos curatus propter studium rhetoricae vel philosophiae, omitteret praedicare vel confessiones audire, aut cum nimium delectaretur, quis in talibus et utiliora contemneret, sicut beatus Hieronymus propter ornatum eloquentiae Ciceronis prophetarum dicta tamquam inculta abhorrebat, ideo a Deo flagellatus fuerat.

Keywords: sacerdos, rhetorica, philosophia, praedicare, Cicero

Reference: Hieronymus

Location: 080. c. 06.


OS080_E04 - Istam enim scientiam acquisitam habuit beatus Augustinus, qui sic dicit libro Confessionum de se: Omnes libros artium, quas liberales vocant tunc nequissimus malarum cupidita, tum servus per meipsum legi et intellexi, quoscumque legere potui, scilicet quia Deus est verax, omnis autem homo mendax, hinc est, quod doctrinae hominum reperiuntur cum admixtione erroris. Sola autem sacra doctrina est plena veritate, quia a prima veritate tradita.

Keywords: scientia acquisita, beatus Augustinus, liber, legere

Reference: Augustinus, qui sic dicit libro Confessio num de se

Location: 080. c. 06.


OS080_E05 - Unde quidam amicus beati Augustini Pontianus nomine recitavit vitam et miracula magni Antonii, cuius exemplo vehementer exarsit, ita quod socium suum Alpium turbatus invasit et forciter exclamavit: „Quid patimur, quid audimus, surgunt indocti, et caelum rapiunt, et nos cum doctrinis in Infernum demergimur.”

Keywords: beatus Augustinus, Pontianus, miracula magni Antonii, Alpius

Reference: cuius exemplo

Location: 080. c. 07.


OS080_E06 - Docet enim grammatica recte loqui, recte scribere, sed in infusa scientia calamus est humana lingua. Iuxta illud Ps.: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis. (Ps 44,2) Scilicet ipsam linguam nemo recte loqui naturaliter patet docere. Unde Iac. III.: Linguam nullus domare potuit, est enim inquietum malum, plena veneno mortifero. (Iac 3,8) Scilicet eam docuit scientia Dei in linguae specie missa apostolis in die Penthecostes. Rhetorica docet ornate loqui hominibus, sed scientia infusa docet tam ornate orare, ut praeveniat principes angelorum coniuncti psallentibus, et potentissimum principum principem Deum inclinet ad dandum petita, sicque vincit invincibilem et ligat omnipotentem, sicut patet in Moyse. Logica vero docet verum a falso discernere in humanis, sed scientia infusa docet etiam diabolicas suggestiones et temptationes discernere, sicque humana logica concludit hominibus, sed divina etiam daemonibus. Arithmetrica docet numerare res, sed infusa scientia [os 080. c. 07.] docet numerare sua peccata Dei beneficia et numerorum dierum, ut sciat, quid desit ei, et intelliget, quod multo plura sunt Dei beneficia, quam guttae et arenae maris. Intelliget denique, quod mille anni anno oculos Dei tamquam dies hesterna, quae praeteriit, et intelliget totum tempus ab initio usque ad finem esse, sicut momentum. Musica humana docet dulciter cantare cum proportione vocum et sonorum, sed scientia infusa docet dulciter Deum laudare corde, ore et opere, ut dicat Deus illud Can. III.: Sonet vox tua in auribus meis, vox enim tua dulcis, et facies tua decora. (Ct 2,14) Geometria humana docet mensurare res, sed scientia infusa docet mensurare mores et amores, si Deum diligat super omnia et alia iuxta suam convenientiam. Item mensurat longitudinem aeternitatis, brevitatem temporis, utilitatem boni operis. Astronomia humana docet cursum caeli et stellarum, sed scientia infusa docet adventum Christi solis iustitiae et stellarum, id est apostolorum et sanctorum vitam.

Keywords: grammatica, rhetorica, logica, arithmetrica, musica, geometria, astronomia

Reference: Ps 44,2; Iac 3,8; Ct 2,14

Location: 080. c. 07-08.


OS080_E07 - Unde Bernardus: Multi multa sciunt et seipsos nesciunt. Quid enim prodest scire: vires herbarum, proprietates elementorum, cursus siderum et huiusmodi se neglecto, quasi dicerem nihil.

Keywords: scire, herba, elementum cursus siderum

Reference: Bernardus

Location: 080. c. 08.


OS080_E08 - Tertio ad causam fidei requiritur interior assensio. Unde dist. XLV. c. de Iudaeis dicitur: Sicut homo proprii arbitrii voluntati serpentis oboediens periit, sic vocante se gratia Dei proriae mentis conversione credendo salvatur.

Keywords: serpens, mens

Reference: dist. XLV. c. de Iudaeis dicitur

Location: 080. c. 10.


OS080_E09 - Ad hunc etiam errorem devenerat, ut arborem plorare diceret dum fructus vel folium de ea tolleretur. Mater vero eius Monica nomine Christianissima pro eo plurimum flebat, quod in via perditionis filium sciebat. Unde semel cum quadam linea lignea stare se videret tristem, cui invenis astitit et causam suae tristitiae requisivit. Quae ait: „Perditionem filii mei deploro.” Cui ille ait: „Esto secura, ubi tu, ibi et ille.” Et continuo filium suum iuxta se stare vidit. Hoc cum Augustinus retulisset, ait Augustinus: „Falleris, mater, falleris, nec sic dictum est tibi, sed ubi ego, ibi tu.” Econtra illa dicebat: „Non sic fili, mi dictum est, ubi ille, ibi tu, sed ubi tu, ibi ille.” Rogabat igitur mater beatum Ambrosium episcopum, ut pro filio suo intercederet, qui opportunitate devictus prophetica voce dixit: „Vade secura, quia impossibile est, ut [os 080. c. 11.] filius tantarum lacrimarum pereat.” Unde Mediolanenses petierunt a Symacho praefecto Romanorum doctorem in rhetorica, qui misit Augustinum ubi, tunc beatus Ambrosius praesulabatur. Mater vero Augustini quiescere non valens, cum magna difficultate ad eum venit, et iam filium nec vere Manichaeum, nec vere Catholicum invenit. Cepit autem Augustinus audire sermonem beati Ambrosii attente, et dum semel multis Romanibus errorem Manichaeorum refutasset, omnis mox error a corde Augustini recessit, et tunc se coepit dicere Christianum. Et dum in ecclesia sicut tunc moris erat, librum occulte ei dedissent tamquam verecundo, in quo symbolum continebatur. Ipse vero in altum ascendit et alta voce pronunciavit mirante Roma, gaudebit Ecclesia, et dum baptizatus fuisset cum filio Adeodato valde ingenioso, incepit beatus Ambrosius: „Te Deum laudamus.” Et Augustinus subiunxit. Te aeternum patrem, et sic alternatis vicibus complesse dicuntur. Et tunc cepit in fide ferventer et devote laborare, ita quod omnium errantium ora concluderet, omnibus gratiose fidem declararet.

Keywords: Augustinus, mater Monica, filius, sermo, Ambrosius episcopus

Reference:

Location: 080. c. 11-12.


OS080_E10 - Unde legitur, dum adhuc in carne viveret et quaedam relegeret, vidit daemonem ante se transire librum in humeris baiulantem, quem adiuravit, ut scripta ibi pandat. Qui ait: „Peccata hominum sunt scripta undique collecta, quem librum praecepit sibi dari, et reperit scriptum, quod quadam vice completorium ex oblivione dimiserat.” Unde praecepit diabolo, ut suum praestolaretur adventum, qui ecclesiam ingressus completorium cum devotis orationibus perfecit. Reversus librum eidem restituit, et diabolus crebro librum revolvens cum omissionis peccatum non reperisset, dixit: „Turpiter decepisti me, quia peccatum tuum virtute orationis delesti.”

Keywords: daemon liber

Reference: unde legitur

Location: 080. c. 13.


OS080_E11 - Secundo honeste exsequimur bonum, si sapienter operamur, dum nihil reprehensibile aut foedum in nostris operibus miscemus, in cuius figura dicitur Lev. XIX.: Agrum tuum non seras diverso semine. (Lv 19,19) id est bonum opus non admisces malo, quia dicitur Eccs. IX.: Qui in uno peccaverit, multa bona perdet. (Ecl 9,18)

Keywords: ager, semen

Reference: Lv 19,19

Location: 080. c. 13.


OS080_E12 - Unde beatus Augustinus tam sapienter se custodiebat a superbia et vanitate, ut etiam minima peccata confiteretur, quae apud nos nulla videntur, puta confitebatur, quod dum puer erat, ludebat ad pilam, dum ad scholas ire debebat. Item quod nolebat addiscere, nisi a parentibus vel magistro urgeretur. Item quod fabulas poetarum dum esset puer libenter legebat, et Dydonem mortuam propter amorem plorabat. Item quod de mensa parentum aliquid furabatur, ut pueris ludentibus dedisset. Item quod in ludo [os 080. c. 13.] puerorum fraudulentias fecisset.

Keywords: beatus Augustinus, puer

Reference:

Location: 080. c. 13-14.


OS080_E13 - Beatus autem Augustinus aedificavit proximum, ut patet in legenda sua. Unde beatus Remigius Hieronymum et quosdam alios doctores commemorans sic concludit, hos omnes Augustinus ingenio et scientia vicit. Nam licet Hieronymus sex milia volumina Origenis se legisse fateatur, iste tamen tanta scripsit, ut non solum diebus ac noctibus scribere libros eius non possit, sed nec legere quidem occurrat. Volusianus autem sic de eo dicit: Legi Dei deest, quicquid Augustinum contigerit ignorare. Hinc beatus Prosper libro De vita contemplativa dicit: Augustinus episcopus acer ingenio, suavis eloquio, secularis litteraturae peritus, in ecclesiasticis laboribus operosus, in quotidianis disputationibus clarus, in omni sua actione compositus, in quaestionibus solvendis acutus, in convincendis haereticis circumspectus, in expositione fidei nostrae Catholicus, in explanandis scripturis canonicis cautus.

Keywords: beatus Augustinus, scientia, liber, legere

Reference: ut patet in legenda sua doctores; Hieronymus; Volusianus; beatus Prosper libro De vita contemplativa dicit

Location: 080. c. 14-15.


OS081_E01 - Haec verba charissimi licet ad litteram proferantur de Hieremia propheta, qui sanctificatus fuit in utero, ut habetur Hiere. I.: Antequam exires de ventre, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te. (Ier 1,5) Quem male tractaverunt ponentes in lacu, ubi non erat aqua sed lutum, ut ibi moreretur in angustia, ex quo imminens periculum civitati Hierusalem prophetabat, tamen rationabiliter intelliguntur de beato Iohanne Baptista ipsa eadem verba propter tria,

Keywords: Hieremias propheta, sanctificare, uterus, propheta, lacus, lutum, angustia, Hierusalem

Reference: Ier 1,5

Location: 081. c. 01.


OS081_E02 - Sicut enim Hieremias sanctificatus fuit adhuc in utero matris suae, ita iste beatus Iohannes dum esset sex mensium in utero matris visitatus a Beata Virgine, quae Dei filium in utero habebat ex eius mox praesentia, ita Spiritu Sancto repletus et sanctificatus, ut Dominum omnium adesse intelligeret, atque gestu prophetaret et matrem Spiritu Sancto repleret. Luc. I.: Ecce ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. (Lc 1,44)

Keywords: Hieremias, beatus Iohannes, uterus, Virgo Maria, visitatio, infans

Reference: Lc 1,44

Location: 081. c. 02.


OS081_E03 - Tertio verba praefata bene conveniunt beato Iohanni propter poenae acerbitatem, sicut enim Hieremias captivitate afflictus fuerat, ita beatus Iohannes, iuxta illud Marc. VI.: Herodes misit, ac tenuit Iohannem, et vinxit eum in carcerem propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui. Dicebat enim Iohannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui. (Mc 6,17-18)

Keywords: beatus Iohannes, Hieremias, Herodes, captivitas

Reference: Mc 6,17-18

Location: 081. c. 02.


OS081_E04 - Unde legitur in Historia scholastica, quod iste Herodes Antipas filius magni Herodis Romam proficiscens per fratrem suum Philippum cum uxore fratris sui Philippi composuerat, ut eam a suo fratre in uxorem reciperet, et uxorem suam filiam Arethae regis repudiaret. Quod audiens ipsa filia Arethae regis sponte ad patrem rediit. Et iste Herodes rediens a Roma Herodiadem [os 081. c. 03.] secum vi abstulit, et tam Philippum, quam Herodem Agrippam, quam etiam Aretham regem in inimicitiam concitavit. Videns autem Iohannes ex tam nephando facto periculum et bellum concitari inter regna arguebat Herodem dicens: „Non licet tibi secundum legem habere uxorem fratris tui eo vivente. Tu igitur es in culpa et causa tante discordie oriende.” Et quia secundum Iosephum Iohannes baptizans magnum populum congregaverat, ideo Herodes metuebat Iohannem, et fingebat se ipsum libenter audire et advocem ipsius multa faciebat. Unde Marc. VI. dicitur: Herodias autem insidiabatur illi, et volebat occidere eum. (Mc 6,19) Secundum Lyram ne Herodes per Iohannem emendatus eam redderet viro suo, et sequitur, nec poterat, Herodes enim metuebat Iohannem, sciens eum virum sanctum et iustum, et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat. Secundum Lyram ficte hoc faciebat, quia in corde contra ipsum cogitabat. Nam in Historia scholastica dicitur: Credibile est, quod Herodes cum uxore de nece Iohannis sub tali occasione facienda tractaverit. Et Hieronymus in Glossa: Ideo forte iuravit, ut occasionem inveniret eum occidendi. Nam si illa patris aut matris interitum postulasset, Herodes non utique consensisset.

Keywords: beatus Iohannes, Herodes, Roma, Philippus, uxor, Aretha, custodia, occidere

Reference: unde legitur in Historia scholastica; Mc 6,19; Lyra; Hieronymus in Glossa

Location: 081. c. 03.


OS081_E05 - Unde dicitur in Evangelio: Cum dies opportunus accidisset, Herodes in die natalis sui coenam fecit principibus et tribunis, et primis Galilaeae, et cum introisset filia Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, ei promisit sub iuramento, ut quicquid peteret, etiam si dimidium regni, sui daret ei. Quae cum exisset, dixit matri suae: Quid petam? At illa: Caput Iohannis Baptistae. (Mc 6,21-25) Ex quibus patet, quod prius Herodes et Herodias condixerunt de tali mortis modo, quia non est verisimile, quod propter saltationem unius puellae dimidium regni daret, et quod si petisset, caput Herodis vel matris dedisset.

Keywords: beatus Iohannes, Herodes, coena, Galilaea, filia, saltare, mater, caput, Herodias

Reference: unde dicitur in Evangelio, Mc 6,21-25

Location: 081. c. 06.


OS081_E06 - Tertio Herodes disposuit occidere Iohannem per saltum puellae perniciosum. Nam chorea omnes sensus hominis ad peccatam incitat, ideo dicit Guilhel.: Cholera est circulus, ciuis caput est diabolus, qui ibi acuit gladium suum ad occisionem animarum. O, misericors Deus, quam multi perierunt propter chorizationem. O, quam multa peccatam ibi committuntur, ibi odium, ibi vana gloria, ibi superbia etc. Hinc Esa. III.: Elevatae sunt filiae Sion, ambulaverunt extento collo, nutibus oculorum ibant, composito gressu plaudebant pedibus. (Is 3,16) Et Augustinus: Omnis motus seu saltus petulantiae est saltus in profundum cloacae et inferni. Idem, de X. „Chordis”: Melius est die Dominica arare, quam chorizare, melius est in minus, malum est capiendo comperativum impropriae, die Dominica lanam texere, quam inpudice saltare. Et certe melius est, quia aliqua utilitas est in textura vel agricultura, scilicet prorsus nulla in saltu, nisi quaedam dementia. Unde si asinus ita saltaret, sicut videmus facere choreatrices dicerent. Certe confusum est caput asini. Ecce si esset risibile in bruto, cur non magis in homine.

Keywords: Herodes, beatus Iohannes, chorea, chorizatio, filiae Sion, arare, die Dominica, lanam texere, asinus

Reference: Is 3,16; Augustinus; Idem, de X. „Chordis”

Location: 081. c. 07.


OS081_E07 - Tertio Herodes et sui complices fuerunt mali in opere. Quia puella saltatrix consulta matre, intravit et dixit: „Volo ut Protinus (timuit ne Herodes retractaret iuramentum) des mihi in disco caput Iohannis Baptistae, et ficte contristatus est rex propter iusiurandum, vultu contristabatur, sed mente laetabatur. O, impie Herodes, si male iurasti tunc muta decretum, melius est uxorem cum filia contristari, quam Dei sanctum occidi. Et misso spiculatore, id est occisore praecepit afferri caput Iohannis in disco, id est scutella, quasi dans escam dicitur discus. Sed dicitur utrum spiculatores et tortores sint in statu damnationis.

Keywords: Herodes, Herodias, complices, puella, mater, caput Iohannis Baptistae, occidere

Reference:

Location: 081. c. 10.


OS081_E08 - Discipuli enim beati Iohannis tulerunt corpus sine capite, et sepelierunt ubi multa fiebant miracula, ideo ipsem exhumatum Iulianus apostata comburi iussit. Et licet Herodes fuit malus, tamen corpus sanctum sepeliri permisit, non tamen cum capite ne resurgeret. Quod hodie iudices non faciunt dum morti adiudicatorum et occisorum corpora sepeliri non permittunt, sed a volucribus laniari. O, quam absurdum est carnem Christiani bestiis et volucribus dare. Ideo dicitur XIII. q. II. „Quaesitum”, quod cadavera pro suis sceleribus occisorum post confessionem Deo peractam licet tandem ad ecclesiam deferri et pro eis missa celebrari. Dicit tamen Hostiensis, quod hoc non debet fieri sine licentia iudicis. Et quia ab utero matris suae sanctum Iohannem male tractaverunt, ideo ipsi a Deo male tractati sunt. Nam Herodes missus in exilium, et ibi miserabiliter mortuus est. Herodias similiter cum eo. Vel ut quidam dicunt, fuit sobito mortus, dum caput Iohannis in manu tenerum, et ei insultaret divino iudicio in eius faciem insufflavit et subito corruit mortua. Filia quoque eius cum super glaciem ludendo discurreret, subito sub pedibus crepuit et suffocata est aquis. Iudei etiam a Tito et Vespasiano occisi partim et captivati et dispersi triginta pro denario venditi. Iulianus demum apostata male tractatus est, quia Dei plaga percussus ab hostibus excoriatus, et de eius corio scabellum regi Persarum fuit fabricatum, et sic Deus malos male perdidit.

Keywords: discipuli beati Iohannis, corpus sine capite, miraculum, sepelire, Iulianus apostata, Herodes, Herodias, filia

Reference:

Location: 081. c. 11.


OS081_E09 - Primo beatus Iohannes habuit vitam humanitatis sanctam, quia non curavit de cibo et potu [os 081. c. 11.] corporali, nec de ornamento vestimentorum, qui vestitus erat ornamento virtutum. Nec de domicilio cuius mens demorabatur in caelo, in terris enim degebat scilicet caelestibus mysteriis gaudebat. Nam caelos apertos vidit, vocem Patris audivit, Spiritum Sanctum in spem columbae aspexit, filii divinitatemarguit, quem suo digito demonstravit. Cuius caput, in quo fuerunt beati oculi, qui haec viderunt, datum est puellae, in quo ille aures, quae talia audierunt, in quo labia et lingua, quae de Christo testimonium perbibuerunt, et primum regnum caelorum praedicarunt.

Keywords: beatus Iohannes, vita sancta, caelum, Pater, Spiritus Sanctus, caput

Reference:

Location: 081. c. 11-12.


OS081_E10 - Primo fuit constans, quo ad seipsum, licet scivit, quod Herodes eum quaesivit ad occidendum, tamen non fugit nec perterritus fuit. Hinc Chrysostomus: Quod Herodes illi faciebat in malo, hoc ille suscipiebat pro beneficio, ira illius quasi Dei beneficio fruebatur, quia verum gaudium est sanctorum exire de mundo. Cum enim decollari debuit, stabat in medio carceris, et voce magna clamavit dicens: „Christe, fili Dei vivi, quem digito demonstravi, baptizavi, super quem Spiritum Sanctum vidi, tibi commendo spiritum meum.” Sicque detractum violenter in terram sanctum caput amputatum est.

Keywords: beatus Iohannes, Herodes, decollatio, caput

Reference: Chrysostomus

Location: 081. c. 12.


OS081_E11 - Sicut enim angeli procurant hominum salutem euos purgando et illuminando, ita beatus Iohannes, ideo dicitur lucerna ardens et lucens. Lu. I.: Ut convertat corda patrum in filios, parare Domino plebem perfectam. (Lc 1,17) Hinc Chrysostomus: Iohannes spem homo, gratia angelus corpore tenebatur in carcere, sed anima in caelo.

Keywords: beatus Iohannes, corpus, carcer, anima, caelum

Reference: Lu. I., Lc 1,17 Chrysostomus

Location: 081. c. 13.


OS081_E12 - Tertio beatus Iohannes habuit vitam divinam, quia non vivebat amore domestico ex eo, quod sanctos senes pratem et matrem reliquerat domi, adhuc in tenera aetate et habitavit in deserto, neque vivebat mundano amore, quia carnem suam mirabiliter cruciabat, ut vere dicere poterat. Vivo ego, iam non ego vivit vero in me Christus. (Gal 2,20)

Keywords: beatus Iohannes, vita divina, pater, mater, domus desertus

Reference: Gal 2,20

Location: 081. c. 13.


OS081_E13 - Unde Gregorius in III. li. Mora. admirans dicit: Dum beati Iob vulnera cruciatusque considero, repente mentis oculos ad Iohannem reduco, et non sine gravissima admiratione perpendo, quod ille prophetiae spiritu intra matris uterum repletus atque (ut ita dixerim) priusquam nasceretur, renatus ille amicus sponsi, ille, quo inter natos mulierum maior nemo surrexit, ille sic propheta, et plusquam propheta ab iniquis in carcerem mittitur, et pro puellae saltatu, capite truncatur, et vir tantae severitatis pro risu turpium moritur. Numquid non credimus aliquid fuisse, quod in eius vita illa sic despecta mors tegeret? Sed quando ille vel in cibo peccavit, [os 081. c. 13.] qui locustas solummodo et mel silvestre edit? Quid demum vel de qualitate sui tegminis deliquit, qui camelorum pilis corpus operuit? Quid de conversatione sua offendere potuit, qui de heremo non recessit? Quid illum loquacitatis noxa polluit, qui disiunctus longe ab hominibus fuit? Quid est ergo, quod Iob Dei testimonio praefertur, et tamen plagis usque ad sterquilinium sternitur? Quid est, quod Iohannes Dei voce laudatur, et tamen pro temulenti verbis in saltationis praemium moritur? Quid est, quod omnipotens Deus sic vehementer in hoc saeculo despicit, quos sic sublimiter ante saecula elegit? Quoniam idcirco sic eos premit in infimis, quia videt quomodo remuneret in summis. Hinc ergo unusquisque colligat quid illic sint passuri quos reprobat, si hic sic cruciat quos amat.

Keywords: beatus Iohannes, Iob, mater, uterus, renatus, propheta, caput, locusta, mel

Reference: Gregorius in III. li. Mora.

Location: 081. c. 13-14.


OS082_E01 - Ideo angelus Gabriel dixit Mariae Lu. I.: Dominus tecum. (Lc 1,28)

Keywords:

Reference:

Location: 082. c. 04.


OS082_E02 - existens in utero Virginis cum iacente iacebat, cum sedente sedebat, cum dormiente dormiebat, cum ambulante ambulabat, cum stante stabat

Keywords:

Reference:

Location: 082. c. 05.


OS082_E03 - cuius adventum angelus praenunciat dicens: Dominus tecum. (Lc 1,28)

Keywords:

Reference:

Location: 082. c. 05.


OS082_E04 - Deus carnem Virginis formavit ut domum stellarem sive de stellis.

Keywords:

Reference:

Location: 082. c. 06.


OS082_E05 - Primo de lege naturae accedat Balaam filius, Beor, qui vidit Mariae carnem formari in munditia stellari et prophetando Nume. XXIV. dixit: Orietur stella ex Iacob (Nm 24,17)

Keywords:

Reference:

Location: 082. c. 06.


OS082_E06 - ad quantitatem fuit Virgo elegans et alta, gracilis et pulchre disposita

Keywords:

Reference:

Location: 082. c. 06.


OS082_E07 - (Maria) in colore fuit alba et rubea

Keywords:

Reference:

Location: 082. c. 07.


OS082_E8 - In statura autem sic fuit naturaliter regulata, quod caput, oculi, facies, labia et omnia lineamenta corporis fuerunt bene invicem convenientia. Fuit igitur tam pulchra secundum carnem, ut dicit Bernardus, quod Ioseph, vir eius non fuit ausus respicere eam.

Keywords:

Reference:

Location: 082. c. 07.


OS082_E09 - beatus Dionysius supplicavit beato Iohanni evangelistae tanquam custodi Virginis, ut eam videre posset. Qui cum eam vidisset, cecidit in terram quasi mortuus. Tandem ad se reversus dixit: 'Nisi solidatus essem in fide, non aliud deum crederem, quam eam.' Accedat etiam secundus sapiens de lege scripta Salomon, qui de carne Virginis dicit Proverb. ultro: Fortitudo et decor indumentum eius, (Prv 31,25) id est caro eius. Accedat et tertius sapiens de lege gratiae ille illuminatus Augustinus, qui de ea ait: 'Quis poterit in huius anima sive carne locus esse vitiorum, quae ad caeli vicem continentis omnia Domini templum est effecta?'

Keywords:

Reference:

Location: 082. c. 07.


OS082_E10 - In figura de famoso templo Salomonis dicitur II. Paral. III., quod cepit aedificare Salomon domum Domini in Hierusalem, in monte Moria, qui demonstratus fuerat David, patri suo in loco, quem paraverat David in arca Hermon Hiebuzei (Cf II Par 3,1) de praecepto Domini per propheta Gad pro eo, quod angelus percuteret populum [os 082. c. 08.] propter peccatum numerationis populi, in quo altari obtulit David Deo sacrificium, super quod descendit ignis in signum divinae acceptationis et consumpsit sacrificium. I. Para. XXI. (Cf I Par 21-22)

Keywords:

Reference:

Location: 082. c. 08.


OS082_E11 - Iudas crudelis, qui persecutus est hominem inopem et compunctum corde mortificare

Keywords:

Reference:

Location: 082. c. 09.


OS082_E12 - sicut fuit de Petro, qui antequam constitueretur vicarius Christi, Simon vocabatur, sed in illa constitutione Salvator mutato nomina sic ipsum vocavit Mat. XVI.: Tu es Petrus. (Mt 16,18) Similiter Paulus, qui prius vocabatur Saulus.

Keywords:

Reference:

Location: 082. c. 12.


OS082_E13 - Similiter Paulus, qui prius vocabatur Saulus.

Keywords:

Reference:

Location: 082. c. 12.


OS082_E14 - legitur, quod quaedam mulier a daemone sibi visibiliter in forma hominis apparente multas molestias sustinebat, multaque remedia nunc aquae benedictae aspersionem, nunc hoc, nunc illud adhibebat, sed nec sic illae cessabant. Quidam autem vir sanctus sibi consuluit, ut cum ad eam accederet, illa elevatis oculis 'Sancta Maria adiuva me' protinus exclamaret, quod cum illa fecisset, diabolus quasi lapide percussus territus stetit et postmodum dixit: malus diabolus intret in buccellam illius, qui te istud docuit, et statim evanuit, nec ad eam postmodum accessit.

Keywords:

Reference:

Location: 082. c. 13.


OS083_E01 - Deus creavit primo quandam lucidam nubeculam, quae tunc causabat diem et noctem, de qua tandem secundum opinionem doctorum facta est sol die quarto.

Keywords:

Reference:

Location: 083. c. 06.


OS083_E02 - Quid fuit rubus Moysi flammas emittens et non ardens

Keywords:

Reference:

Location: 083. c. 08.


OS083_E03 - Quid virga Aaron florida nec humectata designat

Keywords:

Reference:

Location: 083. c. 08.


OS083_E04 - Quid vellus Gedeonis de carne tonsum et in area positum signat

Keywords:

Reference:

Location: 083. c. 08.


OS083_E05 - Haec est illa lux, quam dixit Deus, ut fieret, de qua factus est sol. Haec est vera virago sumpta de viro suo, Iesu Christo. Haec est illa benedicta arca Noae de lignis levigatis et imputribilibus fabricata ab illo vero Noe, Iesu, qui solus inventus est iustus atque perfectus in generatione humana. Haec est et illa benedicta Sara, id est (princeps non solum hominum, sed et angelorum), de qua risus humanae laetitiae Iesus quasi alter Isaac est ortus. Haec est illa sancta Rebecca, quae filio luctanti Iacob pergrande mysterium omnibus electis luctantibus contra diabolum benedictionem procuravit paternam. Haec est benedicta scala, quam vidit Iacob, cui singulariter Dominus est innixus et ad eius obsequium angeli ascendunt et descendunt. Haec est illa felix Rachel, quae verum Ioseph peperit, qui non solum sanctus est princeps fratrum et dominus Aegypti, sed et angelorum et hominum. Haec est rubus ille Moysi, flammas quidem emittens, sed non ardens, quia Maria Filium peperit, sed in conceptu pudorem et dolorem non sensit. Haec est illa virga Moysi, quae mare dividit transituris suae conversationis exemplo et aquam gratiae de Christo bibituris eduxit suae orationis suffragio. Haec est thronus veri Salomonis et solium de ebore grande, quae de immaculata virginitate sua solium Iesu praeparavit. Haec est illud templum magnum et famosum cum tot sculpturis et columnis et mirabilibus figuris, in quo malleus et ferrum non sunt audita, cum aedificaretur, quia cum Christum concepit, nihil est auditum de operatione virili, sed virtute Spiritus Sancti. Haec est illa benedicta Virgo, de qua sibi mutuo conveniunt Esaias et Ieremias. Novum (inquit Ieremias) faciet Dominus super terram: mulier circumdabit virum. (Cf Ier 31,22)

Keywords:

Reference:

Location: 083. c. 08-09.


OS083_E06 - (Iesus) cum esset annorum XII., inventus est in medio doctorum.

Keywords:

Reference:

Location: 083. c. 15.


OS083_E07 - (Iesus) cum voluissent ipsum praecipitare de monte, ipse transiens per medium illorum ibat.

Keywords:

Reference:

Location: 083. c. 15.


OS083_E08 - Christus mediator publicando pacem reformatam stetit in medio Ioh. XX.: Post resurrectionem stetit in medio discipulorum et dixit: Pax vobiscum (Cf Ioh 20,19)

Keywords:

Reference:

Location: 083. c. 16.


OS084_E01 - crux Christi exaltata est in sui recuperatione a Cosdroe, ut patet in legenda

Keywords:

Reference:

Location: 084. c. 12.


OS085_E01 - Cumque concidisset Abraham ligna aedificavit altare, id est crucem, deinde Isaac ligatis pedibus et manibus super ligna est positus, sic Christus in ligno est appensus. Et ecce angelus Domini dixit: Ne extendas manum in puerum. (Gn 22,12) Et vidit Abraham arietem haerentem cornibus, quem immolavit pro filio.

Keywords:

Reference:

Location: 085. c. 08.


OS085_E02 - Primo [Moyses] aquam in sanguinem convertit, secundo mare divisit, virgam in colubrum mutavit, pharaonem prostravit, aquam de petra eduxit, aquam amaram in dulcem convertit. Exo. VII.: Dixit Dominus ad Moysen: Tolle virgam tuam super aquas Aegypti, et elevans, percussit aquam fluminis, quae versa est in sanguinem. (Cf Ex 7,19-20) Et propter poenam, quia Aegyptii parvulos Iudaeorum in flumine necaverant. Vel sic Deus Pater virga in sancta cruce percussit flumen divinae sapientiae Christum, et versum est in sanguinem, quia totus Christus fuit sanguinolentus. Ioh. XIX.: Unus militum lancea latus aperuit, et [os 085. c. 08.] exivit sanguis et aqua. (Ioh 19,34) Secundo in colubrum mutavit, coram pharaone proiecit virgam et versa est in colubrum. Exo. VII.: Et magi pharaonis similiter proiecerunt virgas et versae sunt in dracones, sed virga Aaron devoravit eos (Ex 7,12)

Keywords:

Reference:

Location: 085. c. 08.


OS085_E03 - ex virgis possent generari serpentes naturaliter per multas transmutationes, daemones tamen hoc subito possunt facere, et ideo sicut virga ipsa devoravit virgas magorum, ita virtus sanctae crucis omnium magorum superavit maleficia, patet hoc de sanctis apostolis Petro, Paulo, Simone mago, de sancto Iacobo Hermogene, Simone et Iuda etc.

Keywords:

Reference:

Location: 085. c. 09.


OS085_E04 - Moyses virga aquam amaram in dulcem convertit, ut patet Exo. XV., ubi dicitur, quod filii Israel non poterant bibere de Mara [editio: Marath] aquas eo quod essent amarae, et murmuravit ex hoc populus ad Moysen, dicens: Quid bibemus? At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum, quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. (Ex 15,23-25)

Keywords:

Reference:

Location: 085. c. 10.


OS085_E05 - ablatum enim fuerat hoc salutis signum a Christianis propter eorum peccatum multiplex per Cosdroe regem, sed Dominus recuperavit per Heraclium imperatorem, ut patet in legenda

Keywords:

Reference:

Location: 085. c. 13.


OS086_E01 - Sic beatus Franciscus dicitur hic angelus, de quo Apocal. VI. et VII. c. dicit Iohannes: Et vidi cum aperuisset sigillum sextum, et [os 086. c. 01.] ecce terraemotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus, et luna facta est sicut sanguis, et stellae de caelo ceciderunt super terram. (Apc 6,12-13) Post haec vidi - inquit - quattuor angelos stantes super quattuor angulos terrae tenentes quattuor ventos caeli, ne flarent super terram, neque super mare, neque super ullam arborem. Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi, et clamavit voce magna quattuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari dicens: Nolite nocere terrae et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. (Apc 7,1-3) Sigillum istud sextum apertum fuit tempore Friderici imperatoris, regis Siculorum. Tunc enim magnus terraemotus factus est, quia magna persecutio in sancta Ecclesia, nam propter divisionem inter ipsum et papam et cardinales de partibus infidelium multos Saracenos conduxit ad destruendas ecclesias et fideles, et persequendos clericos et religiosos. Tunc sol, id est dominus papa factus est niger, id est diu non est inventus, immo postea ut simplex sacerdos Venetiis est inventus. Luna tota facta est sanguis, id est Ecclesia facta est sanguinolenta interfectione cardinalium, clericorum et religiosorum. Stellae de caelo militantis Ecclesiae ceciderunt, id est multi praelati imperatori adhaerentes per excommunicationem ab Ecclesia sunt deiecti, per quattuor angelos tenentes quattuor ventos caeli possunt intelligi angeli mali in quattuor mundi partibus impedientes ventos gratiae, ne flarent. Hoc enim tempore, quando ista fiebant, iste angelicus vir Franciscus ascendit et clamavit etc.

Keywords: Iohannes, sigillum sextum, terraemotus, sol, Luna, quattuor angeli, quattuor ventes, clamare, Fridericus imperator, Siculus, persecutio, papa, cardinalis, clericus, Saracenus, stellae cadere, excommunicatio, quattuor mundi partes, Franciscus, Venetia

Reference: Apc 6,12-13, Apc 7,1-3

Location: 086. c. 01-02.


OS086_E02 - Primo itaque quod Beatus Franciscus sit angelus sive legatus Christi Domini a latere missus, probemus prophetica denunciatione. De ipso nimirum permulta ante tempora prophetavit Sibylla, quae fuit tempore regis Priami et Troiani belli, quae praedixit Christum venturum et apostolos et evangelistas electurum. Deinde subdidit de beato Francisco sic inquiens: In ultima aetate humiliabitur [os 086. c. 03.] Deus et humiliabitur proles divina, iungetur humanitati deitas, iacebit in feno agnus, et puellari officio educabitur Deus et homo, signa praecedent apud Iudaeos, mulier vetustissima puerum concipiet, id est Elizabeth Iohannem, Boethen, id est stella orbis mirabiliter ducatum praestabit ad ortum, scilicet Christi tribus magis, hic habens pedes XXXIII, id est annos sexque pollices, id est menses eliget sibi ex piscatoribus deiectis numerum duodenarium, id est XII apostolos, unumque diabolum, id est Iudam, non in gladio bellove. Aeneadem urbem, id est Romam regesque subiciet, sed in hamo piscatoris, id est deiectione et pauperie superabit divitias, et superbiam conculcabit, morte propria mortuos suscitabit, et cum mactabitur, vivet et regnabit, et cum consummabuntur omnia, fiet resurrectio, bonos iudicabit et malos. Hinc quattuor animalia surgent in testimonium, id est quattuor evangelistae, nomen agni in tuba concinent, serentes iustitiam legemque irreprehensibilem, id est evangelium. Cui contradicetur a bestia, id est Antichristo. Et surget stella mira, id est Paulus, habens quattuor animalium imaginem, eritque in tuba mirabili, damnatos, id est gentiles illuminabit, hic gladiabitur, moriens illustrabitur, porro gloriosus exitus eius. Erit autem bestia horribilis, id est Machometus ab oriente veniens, cuius rugitus usque ad gentes Punicas, id est Africanas audietur, cuius capita septem, sceptraque innumera, pedes, id est anni DCLXIII, hic contradicens agno, ut blasphemet testamentum eius. Postea subdidit de beatis Dominico et Francisco dicens: Stellae quoque duae, id est ordo minorum et praedicatorum consimiles primae stellae insurgent contra ipsum, et non obtinebunt, usque dum veniat abominatio, et voluntas Altissimi consummetur. Haec illa.

Keywords: beatus Franciscus, denunciatio, Sibylla, Priamus Troiani, evangelistae, humiliare, proles divina, agnus, Elizabeth, Iohannes, Boethen, pedes XXXIII, Aeneades urbs, Roma, piscator, mortuos suscitare, mactari, resurrectio, quattuor animalia, lex irreprhensibilis, stella mira, Paulus, tuba, bestia horribilis, sceptrum, anni DCLXIII, Dominicus, blasphemare, abominatio

Reference: Sibylla

Location: 086. c. 03-04.


OS086_E03 - Insuper Abbas Ioachim, vir eximiae sanctitatis spiritu prophetico sic dicit de istis ordinibus: Erunt duo viri, unus hinc, alius inde, unus Italus, id est Franciscus, alius Hispanus, id est Dominicus. Primus columbinus, secundus corvinus. Et sequitur: Ordo enim columbinus per mare Aquilonare [os 086. c. 04.] transibit usque ad novissima tempora duraturus, aspera pascua gustabit, regina Austriae proteget, et fovebit eum [sic!] in amaritudine sua, flumen Eufraten transibit, undam et impetum eius sua praedicatione mitigabit, aspera reducentur in planum in sermone eius, terra salsuginis, id est Aegypti ad Dominum convertetur per ipsum. Multae gentes per ipsum ad Dominum convertentur. Gens idolatra, cuius lingua ignorabitur, de finibus terrae veniens missa a Deo in adiutorium terrae promissionis, et ut ipsa cognoscat Deum Patrem omnipotentem et Filium eius unicum Dominum nostrum ad fidem convertetur catholicam. Futurum est enim, quod ordo columbinus viriliter se opponet contra mortis angelum, et contra eum praedicando maxima multitudo de filiis ipsius ordinis martyrio ad Deum transibunt. Haec ille. Is siquidem sanctus quod ore de beato Francisco prophetavit, demonstravit opere. Nam depingi eum fecit in ecclesia Sancti Marci Venetiis super ostium sacristiae cum stigmatibus, sicut hodie cernentibus claret.

Keywords: duo viri, Italus, Franciscus, Hispanus, Dominicus, columbinus, corvinus, mare Aquilonare, aspera pascua, Austria, amaritudo, Eufrates, terra salsuginis, Aegyptum, ad Deum convertere, fides Catholica, prophetare, Venetia, stigmata

Reference: abbas Ioachim

Location: 086. c. 04-05.


OS086_E04 - Secundo denique quod beatus Franciscus sit Christi Domini missus seu legatus, probemus divina vocatione. De eo enim sic dicit Bonaventura, quod semel egressus ad meditandum in agro, dum adhuc esset saecularis, et deambularet iuxta ecclesiam quandam Sancti Damiani, quae minabatur prae nimia vetustate ruinam, et instigante se spiritu eandem causa orationis intrasset, prostratus ante imaginem Crucifixi non modica fuit spiritus consolatione repletus. Cumque lacrimosis oculis intenderet in Dominicam crucem, vocem de ipsa cruce ad se miro quodam modo factam corporeis audivit auribus ter dicentem: „Francisce, repara domum meam, quae ut cernis, tota destruitur.” Ad cuius stupendae vocis commonitionem vir Dei primum quidem perterritus, dehinc gaudio repletus protinus exsurrexit totum se recolligens ad perficiendum mandatum de reparatione materialis ecclesiae, licet principalis intentio ad eam ferretur, quam Christus suo sanguine acquisivit, sicut eum postea Spiritus Sanctus edocuit. Collecta [os 086. c. 05.] tandem pecunia ad illam ecclesiam se contulit. Et dum sacerdos ecclesiae pecuniam recusaret recipere, ad quandam fenestram illam proiecit, et ipse in illa moram aliquamdiu contraxit.

Keywords: beatus Franciscus, vocatio, meditare, ecclesia Sancti Damiani, ruina, imago Crucifixi, consolatio, vox de cruce, reparatio, pecunia, fenestra

Reference: Bonaventura

Location: 086. c. 05-06.


OS086_E05 - Prima namque visio fuit ostensa cuidam sacerdoti Silvestro civitatis Assisii, qui cum primo vitam Francisci et fratrum propter novitatem rei quodam humano spiritu abhorreret, hic ut scribit beatus Bonaventura, videbat in somnis totam Assisii civitatem a dracone magno circumdari, prae cuius magnitudine regio tota videbatur exterminio subiacere. Contuebatur post hoc crucem quandam auream ex ore Francisci procedentem, cuius summitas caelos tangebat, cuiusque bracchia protensa in latum usque ad mundi fines videbantur extendi. Ad cuius aspectum draco ille teter penitus effugabatur. Hoc dum sibi tertio monstraretur, divinum aestimans fore miraculum, viro Dei et fratribus per ordinem enarravit, ac non multum post beato Francisco mundum relinquens adhaesit. Cuius vitae sanctitas autenticam reddidit visionem, quia loquebatur cum Deo, sicut amicus solet loqui cum amico.

Keywords: visio, Silvester sacerdos, Assisi, vita Francisci, somnis, draco magnus, crux aurea, os Francisci, mundi fines

Reference: Bonavetura

Location: 086. c. 06.


OS086_E06 - Secunda etiam visio monstrata fuit Innocentio papae tertio, de qua refert sanctus Bonaventura, quod dum beatus Franciscus cum sociis proponeret adire praesentiam summi pontificis pro confirmatione regulae obtinenda, Christus vicarium suum per visionem commonere fecit, ut supplicanti pauperculo benignum praeberet assensum. Vidit namque in somnis pontifex ipse Romanus Lateranensem basilicam ruinae iam fore proximam, quam quidam homo pauperculus et despectus proprio dorso submisso, ne caderet, sustentabat. Cum igitur Dei famulus suis comparuisset conspectibus: „Vere - inquit - hic est ille, qui opere et doctrina Christi sustentabit Ecclesiam.” Unde praecipua devotione ad ipsum affectus petitioni eius se inclinavit.

Keywords: visio, Franciscus, summus pontifex, regula, vicarius, Lateranensis basilica, ruina, somnus, ecclesiam sustentare

Reference: Bonaventura

Location: 086. c. 06.


OS086_E07 - Tertia denique visio habetur in legenda beati Dominici, qui dum se ad urbem pro confirmatione sui ordinis contulisset, nocte orans vidit in [os 086. c. 06.] spiritu Christum in aere exsistentem, et tres lanceas in manu tenentem, atque contra mundum eas vibrantem. Cui velociter Mater benigne occurrens, quidnam vellet facere, inquisivit. Et ille: „Ecce - inquit - totus mundus tribus vitiis est foedatus, superbia videlicet, avaritia et luxuria, et ideo his lanceis ipsum volo perimere.” Tunc Virgo ad eius genua procidens ait: „Fili dulcissime, iustitiam tuam digneris temperare cum misericordia, habeo enim fidelem servum et strenuum pugilem, qui ubique discurrens mundum expugnabit, aliumque servum sibi in adiutorium dabo.” Tunc beatum Dominicum Virgo Mater Christo praesentavit, obtulitque sanctum Franciscum, quos Christus Dominus acceptavit. Sanctus vero Dominicus socium suum in visione diligenter considerans, quem ante non viderat, in crastino inventum in ecclesia cognovit, et in amplexus et oscula sancta ruens dictam visionem sibi per ordinem enarravit, et ex tunc factum est eis cor unum in Domino.

Keywords: visio, confirmatio, tres lanceae, tria vitia, foedus, superbia, avaritia, luxuria, Virgo, pugil, Dominicus

Reference: legenda beati Dominici

Location: 086. c. 06-07.


OS086_E08 - In cuius figura Iacob cum in itinere constitutus in loco materialis templi Hierusalem requiesceret, dormiendo vidit scalam de caelo usque ad terram pertingentem, cui in summitate Deus erat innixus promittens ei dare terram illam et semini eius, quae designat vitam aeternam.

Keywords: Iacob, Hierusalem, templum, scala de caelo, semen

Reference:

Location: 086. c. 08.


OS086_E09 - Sed quis, quaeso, sic ascendit ad Deum, sicut humilis Franciscus, de quo legitur, quod cum quidam ex sociis eius elevatus in oratione vidisset in caelo in conspectu divinae maiestatis sedem ornatissimam, et ignorans, cui parata esset. Cupiens autem hoc scire audivit vocem dicentem: „Sedes ista fuit unius ex primioribus angelis, qui lapsi sunt de caelo, quae parata est humillimo Francisco, sicut privatus ea superbissimus angelus.” Qui quidem frater post visionem interrogavit beatum Franciscum, quid de se sentiret, cum in tanta mundi veneratione esset. Respondit: „Fateor tibi, quod reputo me maximum peccatorem omnium.” Et cum ille diceret: „Quomodo potes te reputare peiorem homicidis, adulteris etc., cum longe sis ab his?” Respondit: „Peiorem me existimo, quia considero, quod gratiam mihi concessam si illi haberent, melius et ferventius eam exsequerentur.” Ex quibus ille cognovit veram fuisse visionem.

Keywords: Franciscus, visio, sedes ornatissima, angeli lapsi, superbissimus angelus, reputare

Reference:

Location: 086. c. 09.


OS086_E10 - Ad istum gradum ascenderat beatus Franciscus, de quo legitur, quod dum carnis tentatione urgeretur intantum, quod flagellis sedare non posset, in media hieme se nudans fecit septem globos de nivibus dicens sibi ipsi: „Ista maior est uxor tua, hi duo filii, aliae duae filiae, isti duo servus et ancilla, vesti igitur eos, quia frigore moriuntur, quod si grave est tibi pro huiusmodi sollicitari, ergo servi soli Domino Deo.” Et sic flammam libidinis frigore nivis exstinxit.

Keywords: Franciscus, carnis tentatio, hiems, flagellum, nix, frigor, sollicitari, libido

Reference:

Location: 086. c. 10.


OS086_E11 - Legitur enim, quod nobilis Rodulfus in Venetiis ex devotione festum beati Francisci colebat, et cives, ut poterat, ad celebrandum illud provocabat. Et quia in dicta civitate consuetudo erat, ut in praedicto festo ter praedicaretur, in utrisque videlicet vesperis et mane. Cumque in primis vesperis praedicaret sanctus frater Gerardus de Mutina, qui postea multis claruit miraculis, adeo coepit beatum Franciscum magnificare, ut dicto nobili et aliis videbatur, quod post Christum et Beatam Virginem nullus esset maior eo, propter quod dictus nobilis turbatus, quia prae omnibus sic praetulerat. Surgens de praedicatione venit in domum, videntes autem cives, qui ab ipso fuerant invitati, crediderunt, quod propter aliqua praeparanda iret, illi ibidem sermonis finem praestolantes. Qui mox quod ad domum pervenit, [os 086. c. 11.] somno arreptus in Paradisum ducitur, ubi videns Christum, Beatam Virginem et omnes ordines sanctorum et angelorum, qui processionaliter ibant omnes, et Christo Domino ac Virgini Matri reverentiam exhibebant. Sed is cum beatum Franciscum ibi non videret, dixit angelo, qui ipsum ducebat: „Ubi est sanctus Franciscus, de quo frater Gerardus tam alta dicebat?” Qui respondit: „Exspecta et videbis statim eum cum suis, in quo loco sit.” Et mox vidit, quod Christus elevavit bracchium dextrum, et de ipsius vulnere laterali exibat beatus Franciscus singulari gloria decoratus cum vexillo crucis explicando in manibus, et post ipsum magna (?) multitudo fratrum et aliorum devotorum. Tunc dixit angelus: „Quia beatus Franciscus semper Christi passionem fuit suaviter meditatus cum suis, et in mundo in his quietari et amaricari consueverat, ideo in Christo est perpetua eius mansio, prout cernis.” Quo viso expergefactus ad locum fratrum veniens invenit adhuc fratrem Gerardum praedicantem, qua finita dictus nobilis visionem praefatam omnibus enarravit. Qui non multo post aedificavit ad honorem beati Francisci locum iuxta Venetias, qui hodie vocatur sanctus Franciscus, ipsum locum decenter dotavit, et demum omnibus pro Domino erogatis devota ipsius uxor facta una sororum sanctae Clarae, ipse vero factus est frater minor et specialis filius beati Francisci, ut sic sit proximus in futuro Christo Domino.

Keywords: Rodulfus, Venetia, festum beati Francisci, consuetudo, festum, frater Gerardus de Mutina, miraculum, Paradisus, praedicatio, somnus, ordo sanctorum, bracchium dextrum, vulnus, visio, sancta Clara, Venetia

Reference:

Location: 086. c. 11-12.


OS086_E12 - Secundo haec stigmatizatio fuit mirabilis ratione formae, non enim erat tantum apertura in manibus et pedibus et latere, sed in manibus et pedibus videbantur clavi fabrefacti, de quibus ita dicit sanctus Bonaventura: In manibus et pedibus apparere coeperunt signa clavorum ipsorum capitibus in interiori parte manuum et superiori pedum apparentibus, et eorum acuminibus exsistentibus ex adverso. Erantque clavorum capita in manibus et pedibus rotunda et nigra, ipsa vero acumina oblonga retorta et repercussa, quae de ipsa carne surgentia reliquam carnem excedebant, repercussio clavorum adeo prominens [os 086. c. 13.] erat, ut intra curvationem arcualem faciliter immitti valeret digitus manus, sicut ab ipsis ipse accepi, qui oculis propriis conspexerunt. Idem de transitu mortis beati Francisci ait: Cernebantur in membris illis felicibus clavi ex eius carne virtute divina mirifice fabrefacti, sicque carni eidem uniti, quod dum a parte qualibet premerentur, protinus quasi nervi continui et duri ad partem oppositam resultabant.

Keywords: signa clavorum, pedes, manus, acumen, clavorum caput nigrum, clavus, Franciscus, membrum

Reference: Bonaventura

Location: 086. c. 13-14.


OS086_E13 - De modo autem huiusmodi stigmatizationis praefatus sanctus Bonaventura in maiori legenda sic scribit: Dum - inquit - caelestium desideriorum ardentiori flamma esset succensus, supernarum immissionum dona cumulatius coepit sentire, et dum quadam tenera compassione in Christum transformaretur, quodam mane in latere montis orans vidit quasi speciem unius Seraph sex alas tam fulgidas, quam ignitas habentem de caelorum sublimitatibus descendere, qui veniens ad locum propinquum viro Dei non solum alatus, sed et crucifixus apparuit. Haec videns vehementer obstupuit, mixtumque dolori gaudium mens eius incurrit, dum in gratioso Christi aspectu quandam laetitiam concipiebat, et crucis affixio ipsius animam doloris gladio pertransibat, disparens itaque visio post arcanum ac familiare colloquium mentem ipsius Seraphico interius inflammavit desiderio. Carnem vero crucifixo conformi exterius insignivit effigie, statimque coeperunt in manibus et pedibus eius apparere signa clavorum. Et infra: Dextrum quoque latus quasi lancea transfixum rubra cicatrice obductum erat, quod saepe sanguinem sacrum effundens, tunicam et femoralia in tanta copia respergebat, ut postmodum fratres socii eius ea lavantes indubitanter adverterent, quod sicut in manibus et pedibus, sic et in latere famulus Domini expressam haberet similitudinem Crucifixi.

Keywords: desiderium, compassio, latus montis, species Seraph sex alae, crucifixus, visio, crucis affixio, doloris gladium, effigies, signa clavorum, dextrum latus, lancea, femoralis, tunica, similitudo Crucifixi

Reference: Bonaventura in maiori legenda

Location: 086. c. 14.


OS086_E14 - Tertio quoque stigmata beati Francisci fuerunt miraculose impressa ratione vitae, non enim potuisset per naturam vivere duobus annis sic plagatus in quinque spasmosis, ex quibus continue fluebat sanguis cum dolore magno, non solum corporis, sed et cordis ex memoria passionis Dominicae, neque usus est pro toto tempore illo aliqua medicina curativa, nisi quod frater Leo qualibet die hebdomadae inter clavos illos mirabiles et reliquam carnem ad retinendum sanguinem et mitigandum dolorem immittebat aliquas petiolas, excepto die Iovis de sero et per totum diem Veneris, quia tunc nullum remedium voluit vir Dei apponi, ut amore Christi pro ipso Crucifixi et ipse sentiret dilecti dolorem, ex visione enim illorum stigmatum frater Leo aliquando tantam devotionem concipiebat, quod quasi exspirabat frequentibus singultibus in stupore salutari mutatus, nec tamen in illis sacris stigmatibus causabatur aliqua immunditia abominabilis aut foetor, sed gratissimus odor exalabat, insuper vulnera sanabat.

Keywords: stigmata, Franciscus, quinque spasmo, sanguis, passio Dominica, dies Veneris, frater Leo, hebdomadae, clavus, dies Iovis, devotionem concipere, odor, stupor, foetor, vulnera

Reference:

Location: 086. c. 15.


OS087_E01 - Ha, ille Ribaldus dives non audet laute vivere de bonis, sed si ego haberem sic et sic viverem.

Keywords:

Reference:

Location: 087. c. 07.


OS087_E02 - dum praeteriret Dominus Iesus, vidit hominem in teloneo sedentem Matthaeum nomine. Vidit - inquam - oculo pietatis multis diaboli laqueis irretitum, vidit divina praecepta contemnentem, vidit circa suam salutem negligentem, vocavit eum interiori inspiratione et exteriori sermone dicens: Sequere me. (Mt 9,9)

Keywords:

Reference:

Location: 087. c. 08.


OS087_E03 - postquam Matthaeus publicanus piam Christi vocantis vocem, statim surrexit et secutus est eum, et fecit ei convivium in domo sua. Audienetes vero hoc peccatores et publicani, quod talem magnum peccatorem Messias in suum consortium recepisset, coeperunt ad ipsum recurrere temporalium sitibundi, tamquam ad fontem misericordiae, aegri ad medicum, famelici ad panem vivum, caeci ad lumen salvificum, cum quibus ex innata sua pietate comedebat, loquebatur, eos docebat et regnum caeleste illius promittebat, coram eis infirmos sanabat.

Keywords:

Reference:

Location: 087. c. 09.


OS087_E04 - (Matthaeus) Deinde totam terram Aegypti una cum rege et regina per ipsum ad se convertit, ut patet in eius legenda

Keywords:

Reference:

Location: 087. c. 12.


OS087_E05 - de cuius miraculis unum referamus, quod in libro, qui vocatur Pantheon habetur. Discipuli enim apostoli anno, quo occisus est, pro Domino propter persecutionem Iudaeorum cum magna victualium dispositione navem conscenderunt volentes proficisci praedicare Christum in regionem, quam Dominus vellet. Qui cum multum in mari laborassent, invenerunt quandam imaginem in medio mari ad modum puellae, et videntes territi sunt, quia manu sua indicabat ad unam partem declinare. Quo cum declinassent, viderunt splendidissimam regionem, ubi visus est quidam mons aureus, ad quem cum magna difficultate applicantes et ascendentes invenerunt quandam civitatem ex auro et lapidibus pretiosis miro modo aedificatam, in quam per portam apertam intraverunt, sed ibidem neminem viderunt. Et dum sic deambularent, viderunt ecclesiam mirifico opere factam, super cuius altare erat imago Beatae Virginis. Post haec venerunt ad quoddam viridarium, ubi viderunt duos nobiles senes sedentes iuxta mensam, qui eisdem Hebraice loqui coeperunt interrogantes, quomodo Christus Dominus est occisus, et quomodo apostoli sunt dispersi, et si totus iam mundus fidem suscepit Catholicam, qui omnia ut noverant narrantes, tandem et ipsi quaesierunt, si illa civitas esset Paradisus. Responderunt, quod non, sed prope esset Paradisus. Sed isti inquiunt: Odor suavissimus, quem sentitis, exit de Paradiso, qui [os 087. c. 12.] est tantae virtutis, quod hominem conservat, in cuius signum vobis videtur, quod solum tribus diebus fuissetis, sed ex quo exulastis de vestra civitate, trecenti anni sunt iam transacti, et ecce vos estis ita recentes, quasi tribus annis navigassetis. Propterea tollite de auro et gemmis istius civitatis et portate vobiscum in testimonium. Et mox, ut navem consederitis, dealbabuntur capilli vestri, sicut lana alba, et repente, ut ad vestram civitatem pervenietis, referetis haec et statim moriemini. Sed si quis vestrum est sacerdos, communicet vos corpori et sanguini Christi. Quibus debite peractis navem descenderunt et statim dealbati sunt, sicut Henoch et Elias praedixerat. Et divino nutu quidam ventus impulit navem tribus diebus praefatam civitatem. Videntes illi aquam et montem, cognoscebant locum. Sed quia ex quo civitas alio modo situata fuerat, admirabantur valde. Egressos de navi viderunt homines de civitate et illi mirabantur, quia numquam tantos et tam pulchros senes simul vidissent, qui tandem coeperunt narrare omnia, quae cum eis gesta fuerunt et inclinatis capitibus requierunt in pace.

Keywords:

Reference:

Location: 087. c. 12.


OS088_E01 - habetur III. Reg. XIX. in Elia et Eliseo, ubi dicitur, quod Elias venit ad Eliseum arantem in campis, qui misit super illum suum pallium et statim relictis bobus, quibus arabat, cucurrit post Eliam, et transiens tulit par boum et mactavit et coxit carnes et dedit populo et comedit, et surgens secutus est eum. (Cf III Rg 19,19-21)

Keywords:

Reference:

Location: 088. c. 07.


OS089_E01 - Luciper enim peccatum suum inchoavit in praesumptione, quia videns suam pulchritudinem, fortitudinem, scientiae suae altitudinem praesumpsit, consummatum autem eius peccatum fuit in ambitione, quia appetiit omnino, quod supra se erat, ad quod pervenire non potuit, scilicet ut nullius dominio subderetur, quod est solius Dei. Confirmatum vero est eius peccatum in Dei odio. Videns enim non posse assequi, quod appetiit, ideo statim odire cepit bonitatem [os 089. c. 07.] Dei, et hoc separavit ipsum a Deo, et in hoc odio stat obstinatus et tunc factum est proelium magnum in caelo. Michael et angeli eius proeliabantur cum dracone, et draco pugnabat et angeli eiu, et non praevaluerunt, neque locus eorum inventus est amplius in caelo.

Keywords: Lucifer, Michael, angeli, proelium magnum, lapsus Luciferi, ambitio

Reference: quod est loqui de peccato Luciperi

Location: 089. c. 07-08.


OS089_E02 - Unde Dan. X.: angelus Michael princeps Iudaeorum loquens de alio angelo bono principe Persarum dicit: Princeps regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus. (Dn 10,13)

Keywords: angelus Michael, princeps Persarum, dies viginti et uno

Reference: Unde Dan. X., Dn 10,13

Location: 089. c. 09.


OS089_E03 - Haec patent Nume. XXII. in Balaam, qui mercede corruptus ibat ad maledicendum Israeli, cui angelus occurrit evaginato gladio, deinde occurrit in loco angusto duarum maceriarum, postmodum in loco artissimo, ubi asina eius [os 089. c. 10.] nec ad dextram, nec ad sinistram poterat declinare, quae dum urgebatur, locuta est ei. (Nm 22,22-33) Dic historiam.

Keywords: Balaam maledicens, angelus, gladius evaginatus, asina loquens

Reference: Haec patent Nume. XXII., Nm 22,22-33

Location: 089. c. 10.


OS089_E04 - Tertium actum circa peccatores angeli exercent, quia eos excitant, sicut Petrum, Act. XII. , dicens: Surge velociter (Act 12,7)

Keywords: Petrus, carcer, angelus

Reference: Act. XII., Act 12,7

Location: 089. c. 11.


OS089_E05 - et non solum excitant, sed quandoque retrahunt, sicut Gen. XIX. , Loth cogebant exire de Sodomis. (Gn 19,1)

Keywords: Loth, Sodoma, angeli

Reference: sicut Gen. XIX., Gn 19,1

Location: 089. c. 11.


OS089_E06 - Primo illuminant ad poenitentiam, sicut Thobiam, eiusdem XII. , angelus illuminavit de felle piscis (Cf Tb 11,13-15) , sic peccatores de amaritudine poenitentiae.

Keywords: angelus, Thobias, fel piscis

Reference: sicut Thobiam, eiusdem XII., Cf Tb 11,13-15

Location: 089. c. 11.


OS089_E07 - Secundo purgant labia ad pure confitendum, sicut Esa VI. , angelus labia Esaiae purgavit calculo ignito sumpto de altari, qui postea clamabat dicens: Vae mihi, quia tacui. (Is 6,5)

Keywords: angelus, Esaiae, labia, purgere, calculus ignitus, clamare

Reference: sicut Esa VI., Is 6,5

Location: 089. c. 11.


OS089_E08 - Dicit enim Augustinus libro De divinationibus daemonum: Daemones terrenorum amatoribus malefitia suadent se cogitationibus eorum per quaedam imaginaria immiscendo sive vigilantibus, sive dormientibus, hoc modo deceptae sunt mulieres quaedam, [os 089. c. 11.] quae putant in noctis silentio equitare et convivia facere etc., quarum solum phantasias movet diabolus ipsis in lecto iacentibus, et tales angeli boni non dimittunt, nisi illae prius errent in fide, quia tunc diabolus accipit potestatem super illas.

Keywords: daemones, mulieres deceptae, nox, equitare, conv ivia facere, diabolus phantasias movens, boni angeli

Reference: Augustinus libro De divinationibus daemonum

Location: 089. c. 11-12.


OS090_E01 - nam Gen. XIX. c. dicitur, quod venerunt duo angeli Sodomam vespere (Gn 19,1)

Keywords: duo angeli, Sodoma

Reference: nam Gen. XIX. c. dicitur, Gn 19,1

Location: 090. c. 03.


OS090_E02 - XXII.: Angelus Domini de caelo clamavit dicens: Abraam, Abraam. (Gn 22,11)

Keywords: angelus clamans, Abraam

Reference: Gen. XXII., Gn 22,11

Location: 090. c. 03.


OS090_E03 - Exo. XIV.: Angelus Dei praecedebat castra Israel et cum eo pariter columna nubis (Cf Ex 14,19)

Keywords: angelus Dei, castra Israel, exodus, columna nubis

Reference: Exo. XIV., Cf Ex 14,19

Location: 090. c. 03.


OS090_E04 - Et Num XXII.: Cum vidisset asina stantem angelum, cecidit sub pedibus sedentis. (Cf Num 22,27)

Keywords: angelus stans, asina

Reference: Num XXII., Cf Num 22,27

Location: 090. c. 03.


OS090_E05 - Similiter Tob. V.: Egressus Tobias invenit iuvenem splendidissimum stantem praecinctum ad ambulandum et ignorans, quod angelus Dei esset, salutavit eum et dixit: Unde te habemus, bone iuvenis? (Cf Tob 5,5-6)

Keywords: Tobias, iuvenis splendidisssimus, angelus

Reference: Tob. V., Cf Tob 5,5-6

Location: 090. c. 03.


OS090_E06 - Dan. III.: Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussis flammam ignis de fornace. (Dn 3,49)

Keywords: angelus Domini, Azaria, socii Azariae, flamma, fornax, ignis

Reference: Dan. III., Dn 3,49

Location: 090. c. 03.


OS090_E07 - Iudith XIII.: Vivit Dominus, quoniam custodivit [os 090 c. 03.] me angelus eius (Idt 13,20)

Keywords: angelus custodiens, Iudith

Reference: Iudith XIII., Idt 13,20

Location: 090. c. 03.


OS090_E08 - Et Ioh. V.: Angelus autem Domini secundum tempus descendebat in piscinam (Ioh 5,4)

Keywords: angelus Domini, piscina (Bethsaida)

Reference: Ioh V., Ioh 5,4

Location: 090. c. 04.


OS090_E09 - Similiter in Novo Testamento frequentius invenimus angelos apparuisse, sicut Lu. I. c.: Apparuit Zachariae angelus Domini stans a dextris altaris incensi, et quia verbis eius non credebat, mutus effectus fuit. (Cf Lc 1,11-20)

Keywords: angleus, Zacharias, altar

Reference: sicut Lu. I. c., Cf Lc 1,11-20

Location: 090. c. 06.


OS090_E10 - Deinde eodem capitulo dicitur: Missus est Gabriel angelus a Deo in civitatem Galileae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria (Lc 1,26-27)

Keywords: angelus Gabriel, Galilea, Nazareth, Ioseph, Virgo Maria

Reference: Deinde eodem capitulo dicitur, Lc 1,26-27

Location: 090. c. 08.


OS090_E11 - Similiter Act. XII. dicitur: Angelus Domini astitit et lumen refulsit in habitaculo carceris percussoque latere Petri excitavit eum dicens: Surge velociter et ceciderunt catenae de manibus eius (Act 12,7)

Keywords: angelus Domini, lumen, carcer, Petrus apostolus, catena

Reference: Act. XII. dicitur, Act 12,7

Location: 090. c. 06.


OS090_E12 - Et Act. XIX. dicitur: Tentaverunt quidam de circumstantibus exorcistis invocare super eos, qui habebant malos spiritus nomen Domini Iesu dicentes: Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat. Erant autem Scevae Iudei principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant. Respondens autem [os 090. c. 06.] spiritus nequam dixit eis: Iesu novi et Paulum scio, vos autem qui estis? Et insiliens homo in eos, in quo erat daemonium pessimum et dominatus est amborum. Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus, qui habitabant Ephesi. (Cf Act 19,13-17)

Keywords: malus spiritus, exorcere, nomen Domini Iesu, Iesus, Paulus, filii Scevae sacerdotis, daemones

Reference: Et Act. XIX. dicitur, Cf Act 19,13-17

Location: 090. c. 06-07.


OS090_E13 - Dicitur enim Act. XII., quod dum Petrus angelum liberasset de carcere et ivisset ad domum Mariae, matris Marci, et pulsasset, puella videns ipsum prae gaudio non aperuit, sed ivit et dixit, cui dixerunt: Insanis. Illa autem dicebat: Non insano, sed sic est. Ille vero - dixerunt - forsitan angelus eius est. (Cf Act 12,12-15)

Keywords: Petrus apostolus, angelus, carcer, liberare, Maria, Mater marci, puella, insania

Reference: Dicitur enim Act. XII., Cf Act 12,12-15

Location: 090. c. 11.


OS090_E14 - Unde legitur in vita sancti Iohannis evangelistae, quod dum duo discipuli ipsius abissent retro, coram eis suscitavit quendam iuvenem, qui dixit eis: Vidi daemones gaudentes de vobis et angelos vestros tristes.

Keywords: duo discipuli sancti Iohannis evangelistae, iuvenis (angelus), daemones gaudentes, angeli tristes

Reference: Unde legitur in vita sancti Iohannis evangelistae

Location: 090. c. 11.


OS090_E15 - sicut legitur, quod dum quidam novicius egressus fuisset de ordine, sequebatur ipsum quidam homo pulcherrimus, qui inquisivit tristis, unde veniret. Et ille: Quid tibi cura est de mea via? Cui rursus: Certe magna cura inest mihi de te. Et quasi flens dicebat: Ego enim sum angelus tibi ad custodiam deputatus et nullus custodiae meae deputatus periit, sed tu vis perire redeundo ad saeculum. Qui his auditis compunctus ait: Nec ego peribo, sed revertar. Qui iterum ingressus ordinem laudabiliter vixit.

Keywords: quidam novicius, homo pulcherrimus, angelus tristis, angelus flens, angelus custodiens

Reference: legitur

Location: 090. c. 11.


OS090_E16 - Dicit tamen Lu. XXII. angelum confortasse eum in passione non custodiendo (Cf Lc 22,43)

Keywords: Iesus, passio, angelus confortans, angelus custodiens

Reference: Lu. XXII., Cf Lc 22,43

Location: 090. c. 12.


OS090_E17 - Vel secundum Lyram angeli dicuntur ignis urens, quia frequenter leguntur in ignis apparuisse specie, sicut Moysi in rubo ardenti, Exo. III. (Cf Ex 3,2)

Keywords: Moyses, angelus, rubus ardens, apparere

Reference: Exo. III., Cf Ex 3,2

Location: 090. c. 13.


OS090_E18 - Similiter IV. Reg. II. in translatione Heliae, quae facta est ministerio angelorum in curru igneo. (IV Rg 2,11)

Keywords: teranslatio Heliae, currus igneus, ministerium angelorum

Reference: IV. Reg. II., IV Rg 2,11

Location: 090. c. 13.


OS090_E19 - Sicut patet Daniel III. in figura, ubi angelus Domini descendit [os 090. c. 13.] in fornacem et excussit ignem de ea, et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem (Cf Dn 3,49-50)

Keywords: angelus Domini, fornax, ignis, ventus roris flans

Reference: Daniel III., Cf Dn 3,49-50

Location: 090. c. 13-14.


OS090_E20 - Item potestates contrarias arcet, patet Tob. VIII., ubi dicitur, quod angelus ligavit Asmodeum. (Cf Tb 8,3)

Keywords: angelus, ligare, Asmodeus

Reference: Tob. VIII., Cf Tb 8,3

Location: 090. c. 14.


OS091_E01 - Unde sic de eo legitur: Cum Tullium et Platonem legeret et displiceret ei liber prophetarum eo, quod sermo incultus sibi videretur, circa medium Quadragesimae infirmatur et morti appropinquans ita, quod in solo pectore calor palpitabat ceteris membris frigefactis. Dum ergo exequiae funeris pararentur, subito ad tribunal iudicis rapitur et interrogatus, cuius conditionis esset, Christianum se esse profitetur. [os 091. c. 05.] Ad quem Iudex: "Mentiris - inquit - Ciceronianus enim es, et non Christianus." Ubi enim thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. (Mt 6,21) At ipse obmutuit. Iudex vero durissime eum cedi iussit, qui coepit clamare discens: "Miserere mei, Deus, miserere mei!" Tunc qui astabant, precabantur, ut veniam tribueret adolescenti. Ipse autem Hieronymus iurare coepit et dicere: "Domine, si unquam habuero codices saeculares aut si legero, te negabo." Qui sic dimissus subito reviviscit, lacrimisque se repperit totum perfusum, et ex verberibus, quae ante tribunal susceperat, scapulas terribiliter linientes [editio: livientes] habebat. Tanta post haec diligentia divinos codices legit quanta gentilium prius unquam legerat.

Keywords:

Reference:

Location: 091. c. 05.


OS091_E02 - Sic beatus Hieronymus natus in oppido Stridonis, quod Dalmaciae et Pannoniae confinium tenet. Hic adhuc puer Romam adiit relinquens domum, parentes et sororem propter Christi amorem, et ibi litteris Latinis, Graecis et Hebraicis plene eruditus est, in grammatica Donatum habuit praeceptorem.

Keywords:

Reference:

Location: 091. c. 07.


OS091_E03 - prope mortem suam [Hieronymus] communicare volens, postquam corpus Domini vidit adiutorio fratrum se prostravit in terram et lacrimans voce, quae poterat clamans dicebat: "Domine, quis ego sum, ut sim dignus, quod sub tectum meum intres? Meruit haec peccator homo? Certe non sum dignus. Tu Moysi noluisti uno ictu oculi te monstrare et nunc tantum humilias te, ut digneris ad hominem publicanum et peccatorem descendere. Tu es Creator, tu es meus Redemptor, tu Director etc."

Keywords:

Reference:

Location: 091. c. 08.


OS091_E04 - gloriosus Hieronymus eremita, qui per quadriennium in eremo tantum ferarum socius extitit, vinum et siceram aliqualiter non gustavit, ab omni carnium et piscium esu abstinuit, coctum quid non nisi in ultima aegritudine bis comedit, cilicino sacco carnem suam macerans desuper panno vilissimo tegebat se, non nisi fructibus aut herbarum foliis aut radicibus pastus. In die post vesperas se orationibus praebens, deinde usque ad horam sextam noctis continue vigilabat, postmodum somno fessus in terra dormiens usque ad noctem mediam quiescebat, levissima peccata venialia ita deflebat, ut quis existimasset eum hominem interemisse, ter in die continue carnem suam diris verberibus flagellabat ita, ut ex eius corpore rivuli sanguinis effluebant.

Keywords:

Reference:

Location: 091. c. 08.


OS091_E05 - cum (Hironymus) esset triginta novem annorum in Romana ecclesia presbyter cardinalis ordinatus est. Mortuo autem Liberio papa Hieronymus dignus summo sacerdotio ab omnibus acclamatur. Sed dum quorundam clericorum et monachorum redargueret, vitam indignati ei insidias paraverunt sic, quod dum beatus Hironymus ad matutinas solito more surgeret camisiam mulieris, quam sui aemuli iuxta lectum eius posuerant, repperit suum credens, super pellicium induit, et sic ad ecclesiam processit. Hoc autem fecerunt inimici eius, ut ipsum suspectum de crimine redderent. Quod vir Dei intelligens locum tantae vesaniae dedit et Romam relinquens venit ad Gregorium Nazanzenum Constantinopolitanae urbis episcopum, a quo litteras sacras didicit, et demum inde ad eremum properavit.

Keywords:

Reference:

Location: 091. c. 09.


OS091_E06 - gloriosus Hieronymus ita se in operibus pietatis exercitavit, ut non solum hominibus, verum etiam irrationabilibus pietatem impenderet, sicut cuidam leoni claudicanti, ut patet in legenda.

Keywords:

Reference:

Location: 091. c. 10.


OS091_E07 - gloriosus Hieronymus de eremo venit Bethleem, ubi in ore speluncae, in qua Dominus nascens iacuit sibi monumentum, id est cellulam construxit, ubi senio gravatus funem sursum ligari fecerat et illo se erigens opus et curam explebat fratrum ibidem.

Keywords:

Reference:

Location: 091. c. 10.


OS091_E08 - cum esset [Hieronymus] octoginta octo annorum et sex mensium hora completorii feliciter migravit ad Dominum. Ipsa hora Severus, beati Martini discipulus longe positis tribus viris devotis cum esset in divinis lectionibus, audivit in caelo cantum suavissimum omnium musicorum instrumentorum vincens suavitatem, quo caelum, terra et omnia resonabant, de quo stupefacti elevantes oculos in caelum, viderunt lucem septies sole clariorem, de qua vox ad eos ait: "Nolite mirari, quia hodie Rex regum, Christus animae beati Hieronymi exeunti de hoc saeculo nequam cum angelis occurrit. Hodie patriarchae, prophetae, apostoli, martyres etc."

Keywords:

Reference:

Location: 091. c. 10.


OS091_E09 - Qui cum corpus eius vellent de terra effodere et in sepulcro marmoreo collocare, congregatis episcopis viderunt corpus sanctissimum in medio foveae tamquam in aere a nulla parte terram contingens et incorruptum, quod elevantes cum odore tam suavi, quale olphatus hominem non sensit, tandem collocatum in altari, ut a populo sanctae reliquiae viderentur.

Keywords:

Reference:

Location: 091. c. 11.


OS091_E10 - Caeci sedecim ipsas reliquias tangentes visum receperunt. Tres daemoniaci vincti a multis hominibus in ecclesiam deportati protinus liberati sunt. Mulieris cuiusdam filius parvulus et unicus in ecclesia prae multitudine suffocatus, quem mater lugens recepit et in foveam, ubi corpus beati Hieronymi iacuerat, proiecit dicens: Sancte Hieronyme, hinc non recedam, donec restituas mihi filium. Mirabilis Deus in sanctis suis statim enim, ut corpus pueri defuncti terram tetigit, eidem anima est coniuncta. Haec videns quidam vir corpus filii sui de sepulcro, in quo per triduum steterat, extractum ad foveam ipsam currens iactavit, qui ilico resurrexit.

Keywords:

Reference:

Location: 091. c. 11.


OS091_E11 - Post obitum - inquit - gloriosi Hieronymi quaedam haeresis inter Graecos surrexit, quae ad Latinos usque devenit, quae nitebatur rationibus probare, quod animae beatorum usque ad diem iudicii, quando corpori uniuntur visione divina privabuntur, super qua re contristati episcopi et fideles convenerunt et Hierosolymitanus episcopus ieiunium indixit et orationes. Mira res ecce tribus expletis diebus orationum, ipsa nocte gloriosus Hieronymus suo praedilecto Eusebio oranti apparens, benigneque eum confortans dixit: "Non timeas, quia finis huic pestiferae sectae erit ponendus." Tunc beatus Eusebius videns ipsum in tanto lumine prae gaudio dulces lacrimas effundens, quantum poterat, clamare cepit: "Pater meus Hieronymus es, pater meus Hieronymus es, certe teneam te, nec dimittam, nec sine filio, quem dilexeras, gradieris, pater." Ad quem beatus Hieronymus: "Confortare, fili, vigesima die me sequeris in gaudio sine fine." Sed Cyrillo cunctis fratribus nuncia, ut die crastina iuxta praesepe Domini, ubi corpus meum humatum fuerat, conveniant tam Catholici, quam haeretici et trium hominum cadavera inhumanata, qui in hac urbe sunt defuncti, ibi portari facias super quae saccum, quo utebar, pones, qui mox vitae pristinae restituentur, quibus omnibus peractis statim surrexerunt et publice veritatem testabantur de gloria beatorum et penis damnatorum, qui a fletu non cessabant.

Keywords:

Reference:

Location: 091. c. 12.


OS091_E12 - Similiter haeresis a Sabiniano inventa surrexit, qui dicebat in Christo duas voluntates et quandoque contrarias et probare conabatur per illud evangelii: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Cf Mt 26,39), eliciens ex hoc gravissimas quaestiones. Dicebatque, quod Christus multa voluit una voluntate, quae noluit altera, de qua haeresi quoddam opus fecerat, quod glorioso Hieronymo ascribebat. Quodam igitur die Dominico tam catholici episcopi, quam haeretici convenerunt ad ecclesiam et disputarunt usque ad vesperas et prae omnibus Sabinianistae probabant suas falsitates cum praedicto libello. Silvanus vero ecclesiae Nazareth archiepiscopus non valens ferre tantam beati Hieronymi iniuriam, qui tanta devotione afficiebatur ad beatum Hieronymum, ut in omni opere suo divinum nomen et sancti Hieronymi praemitteret propterea quasi ab omnibus Hieronymus dicebatur. Insurrexit contra haeresiarcham ipsum increpans utrisque sibi convicia invicem pro posse dicentibus. Sic tandem quieverunt, quod si sanctus Hieronymus ostenderet hoc opus in sequentis diei hora non non esse suum, tunc haeresiarcha capite plecteretur, sin autem Silvanus archiepiscopus similem subiret poenam. Statuto die haeresiarcha laetus in ecclesiam cum nequitiae filiis veniens discurrensque quaerebat Dei servum tamquam leo rugiens devorare. Stabat autem et fidelium contio, quilibet sancti Hieronymi nomen acclamans. Denique, cum nihil miraculi appareret, coepi saevire haeresiarcha, ut quod Silvanus promiserat, impleret, qui ad locum, quo decollandus erat intrepidus et gaudens accessit. Et omnes episcopos catholicos sic confortabant: Exultate, fratres, si non exaudiar, meis nequitiis merui. Post haec genua flectens: Sancte - inquit - Hieronyme, adesto mihi, si placet, quamquam maiori sim dignus poena, tamen ne falsitas locum, teneat veritas succurre. Quod si fas non est, propitius esto mihi in hora mortis. Haec dicens [os 091. c. 13.] collum praebuit speculatori, qui ensem cum elevasset, ecce gloriosus Hieronymus manu tenens ensem Silvano imperat, ut surgat. Deinde haeresiarcham dire de falsitate increpans, sicque ut ab omnium oculis evanuit, mox haeresiarchae caput terram tetigit tamquam si ense speculatoris fuisset detruncatum. Hoc videntes omnes stupefacti Deo gratias egerunt et beato Hieronymo, qui sic veritatem defensavit sicut Domini servus fidelis et prudens

Keywords:

Reference:

Location: 091. c. 13.


OS092_E01 - Prima itaque Dei similitudo est aequalitatis, et sic Filius est imago et similitudo bonitatis Paternae. Hanc enim similitudinem quodam modo Luciper appetiit, dum dixit Esa. XIV.: In caelum ascendam, et similis ero Altissimo. (Cf Is 14,13-14) Certe non dicebat de caelo empyreo, quare ibi erat, sed de caelo Trinitatis Deificae, ad quod non pervenit. Similiter Eva appetiit hanc dictam similitudinem, dum ei diabolus persuasit dicens: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum. (Gen 3,5)

Keywords: imago, similitudo, Luciper, caelum empyreum, Eva, diabolus

Reference: Cf Is 14,13-14; Gen 3,5

Location: 092. c. 01.


OS092_E02 - Unde sicut rex potentissimus de uno suo regno ad aliud ire visitaturus volens non sufficit unum aut duos mittere nuncios, sed plures adventum regis denunciantes, ita est de rege regum, Christo, pro quo venit primo Abraham patriarcha, de cuius semine nasciturum Deus Christum repromisit, Gen. XXII.: In semine tuo benedicentur omnes gentes. (Gen 22,18)

Keywords: rex potentissimus, denunciare, Abracham, semen

Reference: Gen 22,18

Location: 092. c. 03.


OS092_E03 - Quarto beatus Franciscus fuit praenunciatus per abbatem Ioachim, centum vel pluribus annis, antequam veniret, dicens: Erunt duo viri, unus hinc, alius inde, unus columbinus, alius corvinus, id est: Franciscus et Dominicus, et post duos istos veniet alter ordo saccis vestitus, sub cuius tempore apparebit filius iniquitatis, id est: Antichristus.

Keywords: Franciscus, praenunciatus, duo viri, columbinus, corvinus, Dominicus, saccisvestitus, Antichristus

Reference: abbas Iohannes

Location: 092. c. 05.


OS092_E04 - Quinto beatus Franciscus fuit praenunciatus per Sibyllam tempore regis Priami, ut patuit supra de stigmatibus.

Keywords: Franciscus, praenunciatus, Sibylla, Priamus rex

Reference:

Location: 092. c. 05.


OS092_E05 - Sexto ipsum praenunciavit quidam abbas ultramarinus, dicens multa de eius et fratrum sanctitate, unde mandavit monachis suis, quod quando in partibus illis beatum Franciscum vel fratres viderent, cum cruce et omni reverentia praecedere deberent, et sic fuit factum, quando beatus Franciscus cum duodecim fratribus ad soldanum [= szultán] pergeret.

Keywords: praenunciare, Franciscus, crux, duodecim fratres, soldanus

Reference: abbas ultramarinus

Location: 092. c. 05.


OS092_E06 - Legitur quoque de beato Francisco, quod mater eius, Pica nomine, adveniente partus tempore nusquam parere potuit, sed instanter petivit, ut portaretur ad stabulum iumentorum, in quorum praesepio peperit hunc Christo Domino consimilem Franciscum.

Keywords: Franciscus, Pica, stabulum, praesepio

Reference:

Location: 092. c. 05.


OS092_E07 - Similiter tempore nativitatis beati Francisci venit [os 092. c. 05.] quidam decorus aspectu petens elemosynam in specie peregrini. Deinde puerum natum sibi praesentari instanter poposcit. Cumque nutrix nollet tenerum puerum illi dare, ille vero cum importunus exstitisset in petendo, tandem iussu matris ei oblatus est puer, quem benigne amplexatus benedixit, ac ab humero dextro signum illi crucis imprimens dixit astantibus: "In vico isto hodie nati sunt duo pueri, iste unus, et alter alius. Iste erit de melioribus hominibus de mundo, sed alter de peioribus, ideo custodite hunc, quare ei daemones insidiantur." Ex his opinari possumus, quod beatus Franciscus adhuc in utero sanctificatus fuerit, quem angelus ante baptisma sic amplexabatur, sicque angelus disparuit.

Keywords: Franciscus, elemosyna, nutrix, importunus, signum crucis, duo pueri, daemones, uterus, amplexari

Reference:

Location: 092. c. 05-06.


OS092_E08 - Tertio in Christi nativitate gavisi sunt homines, ut beata Virgo, Ioseph et pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos, Lu. II. (Lc 2,20) Item tres magi adoraverunt ipsum oblatis muneribus, Matth. II. (Mt 2,10) Deinde in die purificationis Simeon et Anna exsultaverunt, Lu. II. (Lc 2,25-36) Sic de ortu beati Francisci gavisus est primo abbas Ioachim dicens: O quantum gauderem, si tantum patrem videre mererer. Item gavisi sunt Enoch et Helyas, ut in legenda fratris Benedicti de Aretio habetur. Cum idem frater de partibus ultramarinis rediret ad Galliam superveniente maris tempestate pro allevatione navis sorte ut alter Ionas missus est in mare, quem angelus Domini susceptum duxit in Paradisum, ubi interrogatus ab Enoch et Helya, cuius ordinis esset, respondit, quod beati Francisci. At illi dixerunt: Ergo Francisus venit. Respondit: Sic. At illi coeperunt gaudere dicentes, quod tempus Antichristi in proximo esset, et tunc ipsi per martyrium in caelum ascensuri, et dictum fratrem cum laetitia ducentes in Paradisum omnia ostenderunt eidem. Qui tandem susceptus ab angelo ante alios de sua navi locatus est in portu Anchonae.

Keywords: Franciscus, Enoch, Helyas, Gallia, tempestas, navis, Ionas, sors, tempus Antichristi, Paradisus, portus, Anchona

Reference: legenda fratris Benedicti de Aretio

Location: 092. c. 06.


OS092_E09 - Nam ipse Dei Filius in aetate adhuc puerili exsistens persecutionem Herodis passus est fugiens in Aegyptum, et postea usque ad patibulum crucis unam diem eius non legimus sine tribulatione,

Keywords: aetas puerilis, persecutio, Herodes, Aegyptum, patibulum crucis, tribulatio

Reference:

Location: 092. c. 07.


OS092_E10 - Specialiter tamen Herodes sprevit eum et indutum veste alba remisit ad Pilatum. Sic beatus Franciscus regem angelorum, dominum maiestatis imitatus tegmina vilia sumens, quem episcopus Imolensis expulit confusibiliter.

Keywords: Herodes, vestis alba, temgmen vile, episcopus Imolensis

Reference:

Location: 092. c. 07.


OS092_E11 - Sic beatus Franciscus ita resignavit omnia temporalia patri suo coram episcopo, quod et ipsa femoralia reiecit, se nudari non horruit amore illius, qui nudus pro nobis in cruce pependit. Unde etiam eius germanus irridebat videns eum tempore intensi frigoris trementem, ait cuidam: "Pete " inquit " a fratre Francisco de sudore eius pro uno denario." Cui sanctus Dei respondit: "Care, vendam sudorem meum regi caelesti, ideo non petest emere."

Keywords: Francisscus, femorale, nudari, crux, germanus, frigor, sudor, denarius, emere

Reference:

Location: 092. c. 08.


OS092_E12 - Quintus patientiae modus est in sui occisione, hunc passus est Christus, quando flagellatum et spinis coronatum suspendentes in cruce occiderunt patientissimum, qui exsistens in agone mortis pro suis occisoribus oravit dicens: Pater, ignosce illis, quare nesciunt, quid faciunt. Sic beatus Franciscus mori volens amore Christi pro se mortui tribus vicibus voluit ire ad partes infidelium, ubi Dominus reservavit a morte illa, ut ipsum per se transfigeret hasta charitatis, et sacris insigniret stigmatibus, ne suo fraudaretur desiderio.

Keywords: patientia, flagellare, ago mortis, infidelis, hasta, stigma, fraudare

Reference:

Location: 092. c. 08.


OS092_E13 - Sextus patientiae modus est in suis persecutionem et iniuriam pati, hunc passus est et patitur Christus, quare eo ad caelum ascendente Iudaei quosdam de suis occiderunt, sicut Stephanum et Iacobum, quosdam flagellaverunt, sicut apostolos, quos postea expulerunt de Iudaea ad gentiles, quos omnes praeter Iohannem evangelistam occiderunt, sed et modo patitur Christus Dominus in suis, quos iniuste affligunt, quod sibi reputat inferri, iuxta illud Matth. XXV.: Quod uni ex minoribus fecistis, mihi fecistis. (Cf Mt 25,45) Ideo Act. IX. Saulo dicebat: Quid me persequeris? (Act 9,4) Sic beatus Franciscus persecutionem patitur in suis fratribus a perversis hominibus ac etiam a daemonibus. Unde daemon per quemdam daemoniacum dixit, quod dum fratres capitulum celebrarent, daemones in quadam valle XVII milia fuerunt congregati tractaturi, quomodo [os 092. c. 08.] ordini possent nocere, diversis diversa dicentibus, tunc eorum quidam ait: "Vos nescitis quicquam, sed si hoc efficere poterimus, quod pueri docti et magnates ad istum ordinem recipiantur, solvetur ordo, quare pueri tam artam viam non possunt sufferre, magnates paupertatem, docti vero humilitatem non poterunt habere, quo facto rigor ordinis solvetur." Quod verbum omnibus placuit.

Keywords: Stephanus, Iacobus, apostolus, flagellare, Iudaea, Saulus, Franciscus, persecutio, daemon, frater perversus, capitulum, ordo, magnas, humilitas

Reference: Cf Mt 25,45; Act 9,4

Location: 092. c. 08-09.


OS092_E14 - Nam sicut Christus, filius Virginis, Lu. VI. (Lc 6,12) ex discipulis suis elegit XII, quos et apostolos nominavit, et hoc propter multiplicem figurae adimpletionem, ut enim dicit Lyra, quod primo figurati fuerunt apostoli per XII filios Iacob, qui fuerunt principes in Veteri Testamento, sicut isti in Novo. Secundo per XII lapides sublatos de Iordane. Isti enim apostoli sunt XII lapides coniuncti cemento charitatis ipsi Christo tamquam primario lapidi. Tertio designantur per XII boves sustentantes mare Eneum (?), id est: lavatorium. Isti enim apostoli sustentant mare, id est: doctrinam sacramentorum, in quibus lavantur animae. Et breviter isti XII apostoli designantur per XII prophetas in uno volumine annunciantes mundi terminum et adventum iudicis. Isti sunt in Apoc. XII. stellae illustrantes totum mundum. (Apc 12,1) Isti sunt XII fundamenta ipsius spiritualis Ierusalem supernae, quare per eos habemus transitum ad patriam. Sic beatus Franciscus XII speciales socios elegit apostolis correspondentes. Nam sicut unus ex apostolis fuit parvus, et se suspendit, ita unus socius beati Francisci, frater Iohannes de Capella egressus de ordine leprosus factus ex impatientia se suspendit, et sicut alii apostoli vitam et doctrinam servaverunt Christi, ita isti XI socii beati Francisci. Et quare longum foret de singulis loqui specialiter, ideo generaliter dico, quod quidam ex sociis beati Francisci ad divinam sapientiam volabat, sicut aquila Iohannes, et iste fuit Bernardus, quidam fuit raptus in caelum, sicut Paulus, et hic fuit frater Aegidius, quidam loquebatur cum Deo, sicut amicus cum amico, sicut Moyses, et [os 092. c. 09.] iste fuit frater Silvester etc.

Keywords: discipuli XII, apostolus, adimpletio, Iacob, Vetus Testamentum, XII (duodecim) lapides, mare Eneum, XII boves, XII prophetae, annunciantes, XII fundamenta, Ierusalem, Franciscus, socius Francisci, leprosus, sapientia, aquila, Iohannes, Bernardus, Paulus, Aegidius, Moyses, Silvester

Reference: Lc 6,12; Lyra; Apc 12,1

Location: 092. c. 09-10.


OS092_E15 - Nam sicut Christus Dominus tres mortuos legitur in evangelio resuscitasse, sic beatus Franciscus II. li. conformitatum. Item aquam commutavit Christus in vinum, ita beatus Franciscus. Et sicut mundus commotus fuit ad Christi multa miracula, ita ad beati Francisci virtute Christi facta.

Keywords: mortuos resuscitare, Franciscus, miracula

Reference: II. libro conformitatum

Location: 092. c. 10.


OS092_E16 - Nam cum esset infirmus, desideravit pro recreatione aliquam melodiam audire, venit angelus Domini pulsans cytharam, ad cuius pulsum tanta fuit suavitate repletus, ut putaret se ad aliud saeculum migrasse, et protinus sanatus est. Item cum alio tempore infirmaretur, dixit fratri Bernardo, quod desideraret comedere aviculas. Cui ille: "Unde, pater, hic habere poterimus?" Ecce angelus portavit avem bene praeparatam dicens: "Accipe, serve Dei, quod tibi mittit Deus." De qua comedisset, statim convaluit.

Keywords: Franciscus, infirmus, cythara, suavitas, sanare, Bernardus, avicula, aves

Reference:

Location: 092. c. 10.


OS092_E17 - Secundo descendendo ad elementa, in quibus miracula fecit, in igne enim in domo Friderici imperatoris, qui quandam infamem mulierem recluserunt in hospitio beati Francisci, quae sollicitaret ipsum ad peccatum. Ille vero ignem ardentem dilatavit, et in medium iacuit, dicens: "Veni, iaceas, si vis!" Quae territa clamare coepit. At illi, qui per rimas ostii auscultabantur, irruentes viderunt virum Dei iacere in igne, in cuius habitu nec ardor erat ignis. Item in aeris elemento, dum semel in nocte obscura iret per paludes iuxta Padum, ubi via erat difficilis, dixit socius eius, quod peteret Dominum, ut eisdem lucem praeberet. Qui dixit: "Potens est Deus facere, si suae dulcedini placuerit." Et statim lux illuminavit aerem, ut non solum viam, sed et ex altera parte clare [os 092. c. 10.] viderent flumen. Item in aqua fecit miracula, cum cuiusdam pauperis hominis vectabatur asello, et ille aspero ex itinere fatigatus nimio sitis ardore deficeret, coepit clamare et dicere, quod nisi biberet, statim spiritum exhalaret. Vir Dei audiens de asello prosiliit, et manus in caelum protendens coepit orare, quousque se exauditum sensit, et tunc homini illi dixit: "Vade ad petram, et illic aquam vivam reperies, quam tibi Christus de lapide misericorditer bibendam produxit." De qua homo bibens confortatus est.

Keywords: Fredericus imperator, infamis mulier, hospitium, Franciscus, ignem dilatare, auscultare, palus iuxta Padum, illuminare, asellum, flumen, petra, aqua viva, bibere

Reference:

Location: 092. c. 10-11.


OS092_E18 - Item miracula fecit in arboribus. Nam Senis in loco antiquo beatus Franciscus baculum suum in terram fixit, quem de mane invenit fronduisse.

Keywords: Franciscus, Senis, baculum, frondere

Reference:

Location: 092. c. 11.


OS092_E19 - Item miracula ipse fecit in irrationabilibus, quare avibus ipsis praedicavit, quae tamquam rationales attentae audierunt, et non nisi licentiati recesserunt.

Keywords: avibus praedicare. avis, Franciscus

Reference:

Location: 092. c. 11.


OS092_E20 - Item cum hirundines garrirent et impedirent eius praedicationem, quibus ut silentium imposuit, tacuerunt, et nulla illarum mota fuit usque ad finem sermonis, quo finito garritum reassumpserunt.

Keywords: Franciscus, hirundo, praedicatio, garritus

Reference:

Location: 092. c. 11.


OS092_E21 - Item beatus Franciscus miracula fecit in hominibus multis. Nam mulier quaedam, quam vir suus in divino perturbabat servitio, cum esset nobilis, accessit ad Dei servum rogans super hoc eum. Cui ille: "Vade " inquit " et dic viro tuo ex parte Dei et mei, quod nunc est tempus misericordiae, et postea iustitiae." Quae quidem verba cum viro retulisset, protinus mutatus est, et suadente uxore pluribus annis coelibem vitam duxit, postea uno die defuncti in uno sunt tumulati sepulchro.

Keywords: Franciscus, mulier servitium divinum, tempus misericordiae, mutare, coelebs, tumulare

Reference:

Location: 092. c. 11.


OS092_E22 - Item vir quidam nobilis ante praedicationem ex devotione invitavit beatum Franciscum, qui una cum coniuge sua accessit ad praedicationem viri Dei, relinquens ancillam pro unico filio et coquina, quae ait: "Ibo ad sermonem viri Dei, et statim revertar." Simea interim explicans puerum in caldariam aqua ferventi plenam intinxit, et ibidem dimisit. Ancilla ipsa devotione [os 092. c. 11.] verborum oblita est cito redire, sed finita praedicatione cum redissent, omnes viderunt puerum in aqua exstinctum. Prudens tamen nobilis praecepit coniugi et familiae, ne coram Dei sancto tristem vultum ostenderent, unde puerum recluserunt in quandam arcam postea sepeliendum. Tempore vero prandii dixit beatus Franciscus: "Date mihi poma." Qui dixerunt, quod tunc poma non haberent. At ille: "In arca forte est." Qua aperta ecce puer surrexit in sinistra et dextera duo poma tenens, dicens: "Babu!" O quale fuit tunc gaudium nobili et familiae, certe tristitia in laetitia commutata, moeror in gaudium. Iste profecto est ille sanctus, qui a vertice usque ad plantam pedis miraculis coruscavit, nam capilli ipsius rasi cuiusdam medici domus scissuram reformavit, oculi Christum et beatam Virginem saepesaepius viderunt, os eius allocutum est frequenter eos, in corde eius totam Christi dilecti passionem gerebat, in manibus, pedibus et latere eius stigmata sancta.

Keywords: Franciscus, vir nobilis, devotio, ancilla, coquina, simea, caladria, praedicatio, prudens, poma, babu, scissura, medicus, stigmata

Reference:

Location: 092. c. 11.


OS092_E23 - Secundo beatus Franciscus similis fuit Christo Domino in stigmatum insignitione. Sicut enim Christus Dominus fuit confixus in cruce materiali clavis materialibus, sic beatus Franciscus clavis amoris in cruce spirituali poenitentiae. Unde si quis quaereret ab eo de suis stigmatibus dicendo illud Zach. XIII.: Quae sunt plagae istae in medio manuum tuarum (Zach 13,6), ipse statim respondebit: "His plagatus sum in domo eorum, qui me diligebant, scilicet Patris, Filii et Spiritus Sancti." Christus vero plagatus est in domo eorum, qui eum odiebant, scilicet Pilati et Iudaeorum. De modo vero stigmatizationis patuit supra in sermone de stigmatibus sacris.

Keywords: Franciscus, denudatio, evangelium, color, tabefactus, annus vigesimus, stigmata, Sancta Maria de Porticula, spiritum concepere, nudus, patriarcha, oculi caligare, festum Paschae, Iohannes, vocem audire, mysterium, psallere, obdormire, abyssus

Reference: Bonaventura

Location: 092. c. 12-13.


OS092_E24 - Eadem hora minister in terra laboris Augustus nomine vir utique sanctus in hora ultima positus, cum iam diu amisisset loquelam, subito exclamavit dicens: "Exspecta me, pater, exspecta, ecce iam venio tecum." Quaerentibus autem fratribus, cui sic loqueretur, dixit: "Ecce video beatum Patrem Franciscum in caelum euntem immenso lumine fulgentem." Quibus dictis et ipse emisit spiritum. Fit igitur concursus populorum ad mirandum spectaculum. Erat enim similitudo clavorum nigra, quasi ferrum, vulnus autem [os 092. c. 13.] lateris rubeum, et ad orbicularitatem quandam carnis contractione reductum rosa pulcherrima videbatur, caro vero reliqua, quae prius ex infirmitate et natura ad nigredinem declinabat, candore nimio renitescens secundae stolae pulchritudinem praetendebat. Cum igitur in candida carne clavi nigrescerent, vulnus lateris ruberet, non est mirandum, quod videntibus laetitiam ingerebat, lacrimabantur filii pro subtractione tam amabilis patris, sed non modica perfundebantur laetitia, dum in eo deosculabantur signacula summi regis, et miraculi novitas planctum vertebat in iubilum. Unde virtus Dei ad ipsius patris invocatione caecis visum, surdis auditum, mutis verbum, claudis gressum restauravit, letaliter vulneratos sanavit.

Keywords: Augustus, Franciscus, hora ultima, immensum lumen, spiritum emittere, similitudo clavorum, vulnus rubeum, orbicularitas, nigredo, stola, candor, caecis visum, surdis auditum, mutis verbum

Reference:

Location: 092. c. 12.


OS095_E01 - beata Agatha certe non esset necessarium medicinam carnalem recipere, sed sufficeret, quod Deus alio modo sanaret. Nam cum Quintianus iussisset mammillas beatae Agathae abscindi et in carcerem recludi, et prohibuisset ingressum medicorum et panem et aquam sibi ministrari, ecce circa mediam noctem venit ad eam quidam senex, quem praecedebat puer luminis portitor diversa ferens medicamenta et dixit: "Vidi, quia mammilla tua curari potest, ideo veni." Cui beata Agatha: "Medicinam carnalem corpori meo nunquam exhibui, sed habeo Dominum Iesum, qui solo verbo curat omnia." Et subridens senior dixit: "Et ego sum apostol eius." Et sanavit eam.

Keywords:

Reference:

Location: 095. c. 04.


OS095_E02 - illi, qui infirmantur, currunt ad pythonissas [editio: phitonissas] et filios ducunt ad carminatrices, quo non curant, sed potius occidunt.

Keywords:

Reference:

Location: 095. c. 05.


OS095_E03 - dicitur in Ecclesiastica historia, a Christo Domino, qui Abagaro regi Edessae [editio: Edissae] suam imaginem linteo impressam misit.

Keywords:

Reference:

Location: 095. c. 08.


OS095_E04 - Similiter beatae Veronicae suam imaginem sindone impressam tradidit, quae modo habetur Romae, de qua sic [os 095. c. 08.] legitur in quadam historia, quod cum Tiberius caesar gravi tenetur infirmitate, nunciatur ei, quod medicus quidam est Hierosolymis, qui solo verbo curat omnes infirmitates, nesciens, quod ipsum Pilatus occidisset, unde Volusianum celerius misit trans partes marinas ad Pilatum, ut medicum illum citius eidem mittat. Qui caesaris praeceptum Pilato referens, Pilatus XIV dierum indutias petiit territus de Christi morte innocenti. Infra illud tempus Volusianus interrogavit quandam nobilem dominam, ubi Iesum medicum invenire posset, quae ait: Heu, Dominus meus et Deus erat Iesus, quem Pilatus iniuste crucifixit. Tunc ille contristatus ait: "Vehementer doleo, quia iussionem Domini mei implere non valeo." Cui Veronica ait: "Cum Dominus meus praedicando circumiret civitates et castella, et praesentia ipsius carere nollem, ideo ipsius imaginem mihi depingere procurabat, ut saltem figura eius imaginis mihi esset solatium. Cumque linteum pictori deferrem, obvium habui Dominum, qui quo tenderem inquisivit. Cui cum eam aperuissem, mox accepto linteo suae venerabilis faciei imaginem impressam mihi tradidit, quam si dominus tuus devote intuebitur, continue sanabitur." Cui Volusianus: "Est ne illa imago auro vel argento comparabilis?" Ait illa: "Non, sed pio affectu devotionis. Tecum igitur proficiscar et imaginem caesari intuendam deferam." Cumque Romam pariter venissent, dixit Volusianus caesari: Iesum medicum a te desideratum Pilatus iniuste occidit, sed si devote eius imaginem aspexeris, sanaberis. Qui pannis sericis viam sterni iussit et ita imaginem Salvatoris sibi praesentari, qua visa statim sanatus est. Pontius vero Pilatus captus Romam ducitur et ibi occiditur.

Keywords:

Reference:

Location: 095. c. 08-09.


OS095_E05 - beatus Lucas, ut praediximus, imaginem Virginis Matris et Filii devote depinxit.

Keywords:

Reference:

Location: 095. c. 09.


OS095_E06 - in Sanctam Ecclesiam pictura est introducta a concilio, ubi fere mille episcoporum fuit congregatio. Baptizato enim Constantino imperatore a Silvestro papa primum imago Salvatoris parietibus depicta omni populo Romano visibilis apparuit. Nam et antea fuerunt imagines in tabulis depictae, sed non in pariete.

Keywords:

Reference:

Location: 095. c. 09-10.


OS095_E07 - ideo depinguntur sanctorum gesta, ut hominis affectus excitetur ad eos imitandum. Nam quando videt in figura Bartholomaeum excoriatum, Petrum crucifixum, Paulum capite truncatum etc. dicit intra se: O, Domine Deus, isti habuerunt Deum, sicut ego, similia corpora, sicut illis, ita mihi regnum caelorum promisisti, certe et ego debeo aliquid pati pro te.

Keywords:

Reference:

Location: 095. c. 10.


OS095_E08 - Unde male faciunt, qui Sanctam Trinitatem depingunt cum tribus personis vel capitibus et prolixa barba, quia simplices de facili credunt, quod talis sit Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et tamen quicumque sic credit, haereticus est.

Keywords:

Reference:

Location: 095. c. 10.


OS096_E01 - secundum Isidorum libro Etymologiarum V. plures fuerunt, qui legem dederunt, quia primus, qui dedit legem Graecis fuit Phoroneus [editio: Foroneus] rex primus, qui dedit Aegyptiis fuit Mercurius Torgemistus, primus, qui dedit leges Lacedaemoniis fuit Lycurgus [editio: Ligurgus]. Iste fecit legem, quod cives haberent libertatem eligendi magistratus et rectores. Iste divisit terram tam in domibus, quam in vineis et praediis per aequale, ne quis alio potentior esset. Iste fecit, ut iuvenes tantum una veste per annum uterentur, nec permisit aliquem cultius progredi, nec lautius epulari. Iste omnia non pecunia, sed messium compensatione comparari iussit. Pueros primo ad agrum duci iussit. non ad forum, ut primos non in luxuria, sed in labore agerent annos, nec prius ad urbem reduci, quam viri facti essent. Maximum honorem non divitum et potentium [os 096. c. 06.], sed senum esse statuit. Demum ut suis legibus aeternitatem daret iureiurando obligavit cives nihil mutaturos pirus, quam reverteretur. Ipse profectus Cretam voluntarie perpetuum exilium egit, et moriens ossa sua in mari abiici iussit, ne Lacedaemones se solutos a iureiurando crederent, si ossa reportarent. Romanis primus dedit legem Numa, qui vetustate atque incuria perierunt tandem a Constantino caesare. Postea Theodosius minor, deinde Iustinianus abbreviavit, correxit et ad duodecim libros coartavit, quem Codicem Iustinianum appellavit.

Keywords:

Reference:

Location: 096. c. 06.


OS096_E02 - Pythagoras et Socrates ec antiqui philosophi, qui fuerunt doctores excellentissimi hunc modum servaverunt, quod numquam per se scripserunt aliquos libros.

Keywords:

Reference:

Location: 096. c. 09.


OS096_E03 - beatus Lucas Evangelista, qui vixit secundum Evangelium sine crimine non habens uxorem, sed virgo virginem sponsum Christum sequendo pervenit ad vitam.

Keywords:

Reference:

Location: 096. c. 15.


OS097_E01 - fertur beatam Luciam dixisse Pascasio: 'Si invitam me feceris violari, mihi duplicabitur castitas ad coronam.'

Keywords:

Reference:

Location: 097. c. 07.


OS097_E02 - Augustinus De singularitate clericorum: Crede mihi, episcopus loquor, vidi pestem illam deiicere cedros Libani et abietes. De quarum casu non minus dubitabam, quam Ambrosii et Hieronymi.

Keywords:

Reference:

Location: 097. c. 08.


OS097_E03 - Iovinianus hereticus, qui ut dicit sanctus Thomas in Summa contra gentiles dicebat virginitatem non esse meliorem matrimonio.

Keywords:

Reference:

Location: 097. c. 09.


OS100_E01 - Apocal. XIV. dicitur, quod vocem, quam audivit beatus Iohannes quasi citharoedarum citharizantium in citharis suis (Apc 14,2), et terra resonet et caelum in voces eorum.

Keywords:

Reference:

Location: 100. c. 10.


OS100_E02 - Narratur de transitu gloriosi Hieronymi, quod beatus Augustinus volens tractatum facere de gloria caelestis patriae coepit cogitare, quomodo aut quid scriberet. Cumque spiritus deficeret, in contemplando caelestem patriam venit in mentem, ut glorioso Hieronymo litteras mitteret, qui dicere dignaretur, quid de gaudio caelesti scribere posset. [os 100. c. 16.] Cum autem litteram incepisset in hunc modum: “Fratri Hieronymo salutem”, ecce subito lux magna ipsam domum replevit, odorque mirabilis redolebat. Cumque super hoc Augustinus miraretur, ecce vox de luce insonuit dicens: “Augustine, expecta modicum et videbis. Nam facilius est mundum continere pugillo, quam illud perficere, quod conaris.” Et Augustinus: “Quis es tu, qui mihi loqueris?” Et ille: “Ego” – inquit – “sum anima Hieronymi, qui hac hora corpus mortale deposui. Et ecce nunc vado in caelum perenniter regnatura cum Christo.” Sicque post dulce colloquium recessit lux, sed odor suavissimus remansit.

Keywords:

Reference:

Location: 100. c. 16-17.


OS101_E01 - legitur de beato Francisco in antiphona: Laudans laudare monuit, laus illi semper affuit.

Keywords:

Reference:

Location: 101. c. 06.


OS101_E02 - Apoc. VII. sic fuit revelatum Iohanni: Vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum in conspectu Agni amicti stolis albis et palmae in manibus eorum, et clamabant voce magna dicentes: Salus Domino nostro, qui sedet super thronum et Agnum. (Apc 7,9-10)

Keywords:

Reference:

Location: 101. c. 10.


OS101_E03 - Et eiusdem XIX. c.: Vox de throno exivit dicens: Laudem dicite Deo nostro omnes sancti eius! Et qui timetis eum pusilli et magni. Et audivi quasi voces turbae magnae, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum multorum dicentium: alleluia. (Apc 19,5-6)

Keywords:

Reference:

Location: 101. c. 10.


OS102_E01 - Unde Gen. XLIX.: Iacob benedicens filiis praecepit eis dicens: Sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici. (Gn 49,29)

Keywords: Iacob, filii Iacob, sepelire, spelunca

Reference: Gen. XLIX., Gn 49,29

Location: 102. c. 03.


OS102_E02 - Et II. Regis II.: David dixit viris Iabes Galaad, qui sepelierant Saulem: Benedicti vos a Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis. (II Sm 2,5)

Keywords: David, Iabes Galaad, Saul, sepelire

Reference: II. Regis II., II Sm 2,5

Location: 102. c. 03.


OS102_E03 - Unde narrat Vincentius in Speculo morali li. III., quod quidam monachi quendam usurarium sepelierunt in sua ecclesia, qui singulis noctibus videbatur surgere de sepulcro et cum candelabris verberabat monachos dicens: Isti Dei inimici salutem, quam mihi promittebant conferre non possunt et pecuniam meam habuerunt. Cumque hoc saepe fieret, adiuraverunt eum, ut quiesceret. Qui respondit: Quiescere nolo, quamdiu inter sacra sum, sicque effossum est corpus et extra proiectum.

Keywords: quidam monachi, usurarius, sepelire in ecclesia, nox, candelabra, corpus

Reference: Vincentius in Speculo morali li. III.

Location: 102. c. 05.


OS102_E04 - in cuius signum baptisato Christo caeli aperti sunt. Matth. III. (Mt 3,16)

Keywords: Christus baptisatus, caelum apertum

Reference: Matth. III.

Location: 102. c. 06.


OS102_E05 - In huius signum Ezechieli aperti sunt caeli, Ezech I. (Ez 1,1)

Keywords: Ezechiel, caelum apertum

Reference: Ezech I., Ez 1,1

Location: 102. c. 06.


OS102_E06 - In huius signum Iohanni in Apocalypsi aperti sunt caeli. (Cf Apc 4,1)

Keywords: Iohannes apostol, caelum apertum, Apocalypsis

Reference: Cf Apc 4,1

Location: 102. c. 06.


OS102_E07 - in cuius signum Act. VII. Stephano apertum est caelum. (Act 7,58)

Keywords: Stephanus martyr, caelum apertum

Reference: Act 7,58

Location: 102. c. 06.


OS102_E08 - sicut ille latro, Luc. XXIII., cui dictum est: Hodie mecum eris in Paradiso. (Lc 23,43)

Keywords: latro, Iesus Christus, passio, Paradisus

Reference: Luc. XXIII., Lc 23,43

Location: 102. c. 07.


OS102_E09 - Refertur, quod soror sancti Damiani et Cosmae stetit in igne Purgatorii per annum eo, quod semel choream cum maximo desiderio prospexit.

Keywords: soror sancti Cosmae, sancti Damiai, stare in igne, Purgatorium, chorea, poena

Reference: refertur

Location: 102. c. 08.


OS102_E10 - ut legitur de beato Gregorio, quod cum orasset pro anima Traiani imperatoris pagani, venit angelus et dixit: Quia orasti pro anima pagani, ideo elige, quid vis: aut duobus diebus in Purgatorio cruciaberis, aut toto tempore vitae tuae infirmitatibus variis gravaberis. Qui mox praeelegit infirmitatem totius vitae.

Keywords: beatus Gregorius, orare, anima Traiani imperatoris, angelus, Purgatorium, duo dies, tempus vitae, cruciare, infirmitates variae

Reference: legitur

Location: 102. c. 09.


OS102_E11 - Item anima cuiusdam fratris minoris stetit in Purgatorio XII diebus, qui duodecimo die apparens cuidam fratri dixit, quod: Plus - inquit - elegissem stare ducentis annis in artissima poenitentia, quam XII diebus in Purgatorio.

Keywords: frater, anima in Purgatorio, XII. dies, apparere, 200 anni in artissmia poenitentia

Reference:

Location: 102. c. 09.


OS102_E12 - Exemplum de illo milite, qui in bello Karoli Magni equum legatum retinuit sibi, pro quo raptus est a daemonibus.

Keywords: miles Caroli Magni, raptus a daemonisbus, equus, testamentum

Reference: exemplum

Location: 102. c. 11.


OS102_E13 - Unde legitur de acerbitate poenae Purgatorii, quod quidam frater petivit alium, quod statim ut moreretur, missam pro eo diceret, qui sicut promisit, ita fecit, quae completa defunctus frater illi apparuit et dixit: O frater, quare tuu promissum servavisti et me in igne annis viginti stare fecisti. Cui frater respondit: Adhuc non sunt tres horae completae, exquo mortuus est et missam promissam celebravi necdum corpus tuum adhuc est sepultum. At ille: Certe tunc tot anni mihi visi sunt ex acerbitate poenarum, ego enim habui ex divina revelatione, quod si una missa diceretur pro me, protinus liberarer, ideo Dominus Deus retribuat tibi vicem.

Keywords: acerbitas Purgatorii, frater mortuus, missum celebrare, apparere, 20 anni, tres horae, liberare

Reference: legitur

Location: 102. c. 12.


OS103_E01 - Salubre est certe haec cogitare, quia dicitur libro De dono timoris, quod cum quidam miles flagitiosus nullam prorsus poenitentiam vellet suscipere ab Alexandro papa suscipere, dedit ei anulum suum, quod pro poenitentia portaret tali conditione, quod cum anulum inspiceret, de morte sua cogitaret. Quod cum pluribus diebus fecisset veniens ad papam dixit se paratum ad omnia poenitentiae opera.

Keywords: miles flagitiosus, poenitentia, Alexander papa, anulus, cogitare de morte

Reference: dicitur libro De dono timoris

Location: 103. c. 02.


OS103_E02 - Ideo scribit Iacobus episcopus Tusculanus, quod quidam mortuus precibus cuiusdam sancti resuscitatus de Purgatorio ad agendum hic poenitentiam, qui ita se affligebat, quod in sepulchris habitabat in nive, in glacie et igne se volutabat, interrogatus, cur hoc faceret, respondit: Si lacus ante me totus igneus esset, mallem in eo me usquam ad diem iudicii esse, ut evaderem poenam Purgatorii.

Keywords: quidam mortuus, resuscitatus de Purgatorio, nix, glacies, ignis, lacus igneus, poena

Reference: scribit Iacobus episcopus Tusculanus

Location: 103. c. 05.


OS103_E03 - Legitur enim, quod quidam abbas dum moreretur et fratres tractarent de eligendo abbate, eos rogavit, ut eligerent suum avunculum, et ita factum est. Mortuo abbate habebat Purgatorium in fonte et abbas electus, amicus defuncti deambulans in horto circa fontem audivit lamentabilem vocem et interrogavit, quid ibbi esset. Respondit: Ego sum quondam abbas, [os 103. c. 06.] amicus tuus et crucior hoc pro eo, quod procuravi te eligere in abbatem. Cui ille: Non est tibi magna poena, quia ina qua refrigeraris. Respondit anima illius: Vade, fer aeneum candelabrum de ecclesia et mitte in fontem et videbis. Allato candelabro et in fonte misso dissolvebatur, sicut cera a facie ignis.

Keywords: abbas, mors, avunculus, abbas electus, Purgatorium, amicus, hortus, fons, poena, aeneum candelabrum, ignis, dissolvere

Reference: legitur

Location: 103. c. 06-07.


OS103_E04 - Unus enim pro alio potest facere poenitentiam, sicut legitur, quod quaedam mulier multas divitias a viro sibi derelictas cum amatoribus suis consumpsit. Cum autem senuisset et deformis et depauperata fuisset, ab omnibus derelicta est, pro quo cepit multum contristari. Cui diabolus apparens ait: Ne tristeris, fac, quod docebo, et dabo tibi divitias et amaberis, ut prius. Quae spopondit, cui diabolus quattuor praecepit: Primo, quod in domo sua permitteret familiae luxuriari et quaecumque vellent. Secundo, quod pauperes de die hospitaret et de nocte expelleret. Tertio, quod dum veniret ad ecclesiam, deberet fabulari et alios in oratione et praedicatione impedire. Quarto, quod nunquam deberet confiteri, nec hoc alicui revelare. Haec omnia misera fecit. Post hoc infirmata hortabatur a filio ad confitendum et sacramenta percipiendum, quae respondit: Gratis est hoc, quod loqueris, quia perdita sum. Sed cum filius cum lacrimis instaret, omnia ei patefecit, qui consolari eam cepit, ne desperaret, quia Filius Dei graviter passus est pro peccatoribus et Dei misericordia maior est, quam omnis nostra miseria et, quod speraret in spe veniae, ac si confiteretur, omnia dimitteret pius Deus et ipse pro ea vellet poenitere. At illa: Tarde est iam. Cui filius: Solum modo confitere, omne pondus peccati super me recipio. Ex quibus consolata iussit venire sacerdotem et dum filius iret pro confessore, diabolus ita terribiliter apparuit, quod prae terrore mortua est, antequam confessor veniret. Tunc filius confessus pro ea suscepit poenitentiam septemnem, quam devote complevit. Et post septem annos apparuit ei mater et retulit ei gratias, quia animam eius salvaverat et poenam extinxerat.

Keywords: mulier, divitias, senex, deformis, depauperata, mulier derelicta, diabolus, luxuria, pauperes expellere, fabulari in ecclesia, nunquam confiteri, filius, confessio, mors, poenitentia septemnis, animam salvare

Reference: legitur

Location: 103. c. 09.


OS103_E05 - Nam temporibus nostris cuiusdam praedivitis genitrix defuncta tres solum missas fecit celebrare dicens cum redargueretur de [os 103. c. 12.] tanta avaritia, tamen dicunt sacerdotes, quod una missa praeponderat peccato totius mundi et non intelligens miser, quod licet unius missae efficacia sufficiat pro peccato totius mundi, tamen Christus Dominus meritum suae passionis participat secundum devotionem eius, qui missam dicere facit.

Keywords: genetrix defuncta, tres missae, avaritia, missa pro peccato totius mundi

Reference: temporibus nostris

Location: 103. c. 12-13.


OS106_E01 - Contra hoc hostem beatus Martinus fortiter dimicavit et eum vicit. Non solum invisibiliter, sed etiam visibiliter apparuit enim ei diabolus purpuratus et diademate nitens dicens se esse Christum. Qui in spiritum intelligens fore inimicum dixit: Dominus meus non purpuratum nec diademate nitentem se venturum promisit. Ego eum nisi in ea forma, qua passus est videro, non credam. Ad hanc vocem diabolus disparuit et cellam foetore replevit. Ecce quomodo primum inimicum vicit beatus Martinus.

Keywords: sanctus Martinus, spiritum intelligens, diabolus apparens, diadem, diabolus purpuratus, Christus passus

Reference:

Location: 106. c. 01.


OS106_E02 - Quod salubre consilium ipse sic tenuit, ut etiam tempore suae mortis noluit mori, nisi in cinere et cilicio, cui austeritati vitae consonat sui nominis etymologia. Martinus enim dicitur quasi martyrum unus, quia est praecinctus Christi miles supplantans mundum, carnem et diabolum.

Keywords: Martinus, mors, cilicium, cinis

Reference:

Location: 106. c. 02.


OS106_E03 - In his erat ille centurio, qui Domino dixit: Domine, non sum dignus, ut intres in tectum meum.

Keywords: centurio, Christus Dominus, non sum dignus

Reference:

Location: 106. c. 03.


OS106_E04 - Unde Lucae III.: Milites venientes ad Iohannem Baptistam dixerunt ei: Quid faciemus et nos, scilicet pro nostra salute? Non dixit: Dimittatis militiam, sed quid: Neminem concutiatis, nec calumniam faciatis, estote contenti stipendiis vestris. (Lc 3,14)

Keywords: Iohannes Baptista, milites quaerentes, neminem concutiere, calumniam facere, contenti esse

Reference: Lucae III., Lc 3,14

Location: 106. c. 03.


OS106_E05 - Hanc quippe bonam voluntatem habuit beatus Martinus, qui Sabariae Pannoniorum oppido oriundus, sed intra Italiam Papiae alitus, cuius pater fuit tribunus [os 106. c. 03.] militum, qui sub Constantino et Iuliano militavit, licet invitus, quia ab infantia mens eius circa ecclesias erat et monasteria, et cum esset annorum X,, se cathecuminum fieri postulavit, et extunc eremum intrasset, nisi carnis infirmitas obstitisset, quod postea devotus implevit. Martinus igitur cum esset annorum XV, a patre captus et catenatus ad militandum urgetur. Ex his claret beati Martini bona voluntas.

Keywords: beatus Martinus, Sabaria, Pannonia, Papia, Italia, pater, tribunus militum, Constantinus, Iulianus, militare, ecclesia, monasteria, cathecumen, eremus, Martinus catenatus

Reference:

Location: 106. c. 03-04.


OS106_E06 - Nam magni principis existens filius uno contentus famulo, cui viceversa ministrabat, calciamenta detrahebat, ac cibum simul cum eo capiebat.

Keywords: sanctus Martinus, famulus, calciamenta, cibus

Reference:

Location: 106. c. 04.


OS106_E07 - Quodam enim hiemali tempore cum frigus praeter solitum inferbuisset per portam Ambianensium cum militibus transiens quendam nudum obviam habuit, qui militibus supplicabat, ut sui misererentur, ne frigore periret. Plerosque enim tunc frigus intensum extinxerat. Quem omnes cum praeterirent, Martinus intellexit illum sibi reservari, sed quid ei daret, non habebat, qui iam omnia iam opus simile consumpserat- Accepto igitur ense chlamydem dividit in duas partes et partem ex pietate pauperi tribuit, reliqua rursus induitur. Sequenti enim nocte, cum se sopori dedisset, vidit Christum chlamyde sua indutum, quem iubetur Martinus agnoscere, audivit denique Christum dicentem angelis: Martinus adhuc cathecuminus hac veste me contexit.

Keywords: sanctus Martinus, tempus hiemale, frigus, porta Ambianensium, pauper, homo nudus, chlamydem dividere, Christus, angeli, vestis

Reference:

Location: 106. c. 05.


OS106_E08 - Cum igitur Martinus esset annorum XVIII, baptisari se fecit, et ad instantiam sui tribuni, qui expleto tribunatus officio se [os 106. c. 05.] abrenunciaturum saeculo promittebat per biennium militavit. Interea irruentibus intra Galliam barbaris Iulianus caesar contra eos militibus pugnaturis pecuniam distribuebat. Beatus vero Martinus nolens amplius militare, nec stipendium accipere, ideo caesari ait: Christi miles sum ego, pugnare mihi non licet. Indignatus Iulianus dixit, quod metu mortis militiae resignaret. Cui beatus Martinus ait: Si hoc non fidei, sed ignaviae deputatur, cras inermis signo tantum crucis munitus penetrabo cuneos hostium. Unde custodiri iubetur, ut inermis barbaris obiiciatur. Sed die sequenti hostes legationem mittunt se et sua dantes, non enim est dubium talem victoriam datam meritis beati Martini.

Keywords: sanctus Martinus, baptisare, tribunus, Gallia, barbari, Iulianus caesar, pecunia, stipendium, nolens militare, metu mortis, penetrare cuneos hostium, victoria

Reference:

Location: 106. c. 05-06.


OS106_E09 - Hanc namque militiam post laicalem beatus Martinus sic assumpsit. Relicta enim [os 106. c. 06.] militia ad sanctum Hylarium Pictaviensem episcopum perrexit, a quo in acolitum est ordinatus, hoc est in militem clericalem deputatus, ubi tribus his virtutibus Christo fideliter militavit,

Keywords: sanctus Martinus, militiam relinquere, acolitus sanctus Hyalrius

Reference:

Location: 106. c. 06-07.


OS106_E10 - In somnis namque monetur, ut visitet parentes idolis deditos, qui profectus inter Alpes incidit in latrones. Cumque securim in caput eius vibrasset unus, alius vero ictum retinuit ferientis, vinctis tamen post tergum manibus uni eorum traditur custodiendus, qui cum interrogaret eum, si timuisset securim. Respondit numquam se ita fuisse securum, quia inquit scio misericordiam Dei in tentationibus fore affuturam. Cui praedicans ad Christi fidem convertit, qui ad viam ipsum reducens postea laudabilem duxit vitam. Beatus vero Martinus ad domum perveniens matrem ad fidem convertit patre in errore remanente. Cumque ibidem praedicaret contra Arrianos publice ceditur et de civitate eiicitur. Quadam etiam vice dum veste hispida et aspera nigro et pendulo pallio circumtectus super asellum procederet equis econtra venientibus expavefactis milites in terram se praecipites dederunt. Arripientes propterea Martinum gravitur verberaverunt, ille vero quasi mutus dorsum cedentibus praebebat [os 106. c. 07.] sed eo magis illi feriebant, quo videbant verbera contemnere. Dum autem milites vellent ire, equi eorum fixi in terra permanebant et flagellati velut saxa se non movebant. Qui hoc miraculo se recognoscentes peccasse coram beato Martino confessi sunt peccatum suum, ille eis licentiam dedit, et sic progressi sunt.

Keywords: sanctus Martinus, parentes, idoles dediti, Alpes, latrones, praedicare, ad fidem convertere, matrem ad fidem convertere, praedicare contra Arrianos, vestis hispida, pallium pendulum, asellus, verberare, equi fixi, flagellati fixi, miraculum, confessio

Reference:

Location: 106. c. 07-08.


OS106_E11 - Sic beatus Martinus, de quo legitur, quod in oratione fuit assiduus, oculis ac manibus semper in caelum intentus, invictum ab orationem spiritum non relaxabat. Nulla unquam hora praeteriit, qua aut orationi, aut lectioni non incumberet. Unde in orationem exsistentem saepe Beata Virgo visitabat, aliquando apostoli, interdum sancta Agnes et sancta Tecla audientibus foris discipulis cum eo loquebantur. Ideo suis orationibus tres mortuos resuscitasse legitur. Nam iuxta Pictavium monasterium ordinaverat, ubi quendam cathecuminum habuit, qui sine baptismo decesserat, hunc resuscitavit. Alium quoque, qui se laqueo suspenderat. [os 106. c. 08.] Tertium vero quemdam iuvenem in medio campi, ubi paganorum aderat multitudo praecibus suscitavit, quod videntes pagani omnes ad fidem conversi sunt.

Keywords: sanctus Martinus, oratio, semper orare, Beata Virgo, apostoli, sancta Agnes, sanca Tecla, mortuos resuscitare, quidam cathecuminus, se laqueo suspendere, iuvenis, campus, pagani, praeces

Reference: de quo legitur

Location: 106. c. 08-09.


OS106_E12 - Nam cum quandam arborem pini diabolo dedicatam vellet succidere, obsistebant rustici gentiles, de quibus dixit unus: Si in Deo tuo fiduciam habes, nos hanc arborem abscindemus et tu illam suscipe, et si (ut dicis) tecum est deus tuus, evades. Quo annuente ligaverunt ipsum sub dicta arbore et dum succisa esset et versus eum declinasset, signum crucis opposuit et protinus arbor in aliam partem rediens, rusticos, qui in tuto loco erant, fere oppressit, ceteri viso miraculo ad fidem conversi sunt.

Keywords: sanctus Martinus, arbor, diabolus, rustici, arborem abscindere, signum crucis, rustici oppressi, miraculum, conversio

Reference:

Location: 106. c. 08.


OS106_E13 - Superbiam vicit humilitate, quia factus episcopus super humili sede, scilicet tripodi usus est, ubi non ferens populi tumultum duobus fere miliaribus extra urbem monasterium instituit, et ibi cum octuaginta discipulis in multa abstinentia vixit. Nam ibi vinum nemo noverat, nisi quem infirmitas coegisset, mollior habitus ibi pro crimine erat, plurimae ideo civitates ex illis sibi episcopum eligebant. iram quoque magna pietate et mititate deiecit. Unde quodam die sollemni, cum ad ecclesiam tenderet, pauper quidam secutus est nudus petens amore [os 106. c. 10.] Dei vestem. Qui protinus praecepit archidiacono suo, ut egenum vestiret. Sed cum ille distribuisset secreto tunicam suam egeno tribuit. Cumque moneretur ab archidiacono, ut sollemniam perageret, respondit, se ire non posse, nisi prius pauper vestiatur. Archidiaconus iratus in foro tunicam quinque argenteis emens valde curtam, quae dicitur paenula, quasi paene nulla, et illam ad pedes episcopi proiecit, qua episcopus indutus, cuius manica usque ad cubitum, longitudo vero usque ad genua protendebatur. Sic sacris indutus desuper ad altare processit. Dum vero missam celebraret, globus igneus super caput eius apparuit, et dum levaret manus ad Deum, manicis lineis retro labentibus brachia eius remanserunt nuda. Mox ab angelis torques gemmatae deferuntur et eius brachia decenter ornantur.

Keywords: sanctus Martinus, episcopus, tripus, monasterium, abstinentia, vinum noscere, pieats, mititas, pauper, dies sollemnis, ecclesia, vestis, tunica, archidiaconus, paenula, missa, globus igneus, angeli, torques gemmatae

Reference:

Location: 106. c. 09-10.


OS106_E14 - Cum enim plebs Turonica episcopo careret, petierunt sanctum Martinum ab Hylarione viro Dei in episcopum. Quidam tamen ex episcopis, qui aderant, Defensor nomine resistebat pro eo, quod deformis esset habitu et victu, tamen pro concordia psalterium quidam aperuit et primo occurrit ille versus: [os 106. c. 11.] Ex ore infantium etc. (Cf Ps 8,3), ut destruas inimucum et defensorem et ita elle defensor ab omnibus est confutatus, et beatus Martinus in episcopum electus.

Keywords: sanctus Martinus, plebs Turonica, episcopum eligere, Defensor

Reference:

Location: 106. c. 10-11.


OS106_E15 - Secundo quoque divinum auxilium affuit ei contra repugnans elementum, semel enim quoddam phanum succendi fecit et inde in domum illi vicinam flamma ferebatur agente vento. Sed beatus Martius super tectum domus ascendens medium se inter ignem et domum opposuit, mox flamma contra vim venti torquatur, ut quidam conflictus inter elementa videretur.

Keywords: sanctus Martinus, repugnare elementum, flamma, ignis, domus, ventus

Reference:

Location: 106. c. 11.


OS106_E16 - Tertio divinum auxilium affuit beato Martino contra insidiantem diabolum. Nam vir Dei cum causa discordiae sedandae Candacensem dioecesim ivisset, ibidem viribus suis cepit destitui, suisque discipulis mortem sibi imminere praedixit, qui omnes flentes dicebant: Cur nos pater deseris, aut cui nos desolatos relinquis? Invadent enim gregem tuum lupi rapaces, salva enim sunt tua merita nostri potius miserere. Tunc pius pastor suorum fletu motus et ipse sic oravit: Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem, fiat voluntas tua. Iste enim ille Dei virtute praecinctus miles, qui et regem cupiebat videre et de suorum meritis triumphare. Et cum rogaretur a discipulis, ut in tanta infirmitate aliquod stramentum sibi sterneretur, respondit: Non decet, filii, Christianum mori, nisi in cinere et cilicio. Cumque hic Christi miles super cineres et cilicium supinus iaceret et caelum intenderet, consulebant sui, ut corpusculum mutatione lateris relevaret. Respondit: Sinite, fratres, sinite caelum potius respicere, quam terram, ut spiritus ad Deum dirigatur. Et haec dicens vidit astare diabolum. Quid - inquit - astas hic cruenta bestia, nihil in me funestum reperies, quia sinus Abraae me expectat. O crudelis bestia, quid tunc ibi credebas? Nonne ipse fuit gemma sacerdotum, nonne exemplar monachorum et pugnandorum, qui etiam tempore mortis suae cinere et cilicio praecinctus [os 106. c. 12.] pugnabat. Post haec orans et psallens obdormivit in Domino, ubi cantus angelicus auditus est, et duo milia monachorum congregati et multitudo populorum flentium super pium patrem Martinum et Christi fidelem militem, qui pro nobis etc.

Keywords: sanctus Martinus, discordia, mors, mortem praedicere, mori, cinis, cilicium, caelum intendere, spiritus, diabolus, angeli

Reference:

Location: 106. c. 11-12.


OS107_E01 - Quod intelligens beatus Martinus noluit remanere inter homines mundialiter viventes, sed factus est religiosus. Unde legitur de eo: Pannoniae partibus ortus, ut patet in legenda.

Keywords: sanctus Martinus, religiosus, homies mundaliter viventes

Reference: ut patet in legenda

Location: 107. c. 09.


OS107_E02 - Legitur enim, quod dum obiit beatus Bernardus, tunc obierunt quingenti homines, de quibus duo descenderunt ad Purgatorium, solus sanctus Bernardus ascendit in caelum sine Purgatorio, alii omnes in Infernum descenderunt.

Keywords: beatus Bernardus, mors, quingenti homines, Purgatorium, Infernus, Caelum

Reference: legitur

Location: 107. c. 11.


OS107_E03 - Unde legitur, quod dum per dei revelationem iret versus Pannoniam, ut parentes converteret ad fidem, apparuit ei diabolus in specie humana requirens, quo tenderet, qui ait: Quo dominus vult. Et ille: Quocunque - inquit - ibis, ubique diabolus tibi adversabitur. Cui beatus Martinus: Dominus mihi adiutor, non timebo, quid faciat mihi homo. Qui statim evanuit.

Keywords: sanctus Martinus, Pannonia, parentes convertere ad fidem, diabolus apparens, species humana

Reference: legitur

Location: 107. c. 12.


OS107_E04 - Alio quoque tempore purpuratus apparuit, ut patet in legenda.

Keywords: sanctus Martinus, diabolus purpureus

Reference: ut patet in legenda

Location: 107. c. 12.


OS107_E05 - Tertio vero in morte insidiabatur ei.

Keywords: sanctus Martinus, mors, diabolus insidians

Reference:

Location: 107. c. 12.


OS107_E06 - Idem in Collationibus patrum dicit, quod antiqui patres venerunt ad Antonium quaerentes inter se, quaenam virtus hominem ad perfectionem recto tramite veheret, ut diaboli insidias evitaret, et respondit quisque, quod sibi videbatur. Unus dixit: vigilia et sobrietas; alter: ieiunium et castigatio; tertius: humilis oratio; quartus: paupertas et oboedentia; quintus: pietas et misericordia, quia in iudicio Christus misericordie recordabitur. Sed beatus Antonius dixit: Haec omnia quidem necessaria sunt, sed discretio magis, quae est virtus principalis, quia quidam senex haec omnia habebat, sed carens discretionem a diabolo superatus fuit. Quantam vero discretionem habuit beatus Martinus in omnibus suis actibus patet, quia etiam diabolum purpura indutum recognovit.

Keywords: antiqui patres, Antonius, virtus, perfectio, diabolus, vigilia, sobrietas, ieiunium, castigatio, humilis oratio, paupertas, oboedentia, pietas, misericordia, discretio sanctus Martinus, diabolus purpureus

Reference: Collationibus patrum

Location: 107. c. 13.


OS107_E07 - Sicut fecit beatus Martinus, cum ei apparuit diabolus in forma regis in purpura et diademate et laeta facie, quem intuens ipse stupidus conticuit. Tandem inquit diabolus: Martine, agnosce, quem colis. Ego sum Christus. Martinus iterum plus admirans tacuit. Rursum autem diabolus: Martine, cur dubitas credere, cum me videas, quia ego sum Christus. Tunc ait ille: Iesus non se purpuratum aut diademate coronatum et renitentem venturum praedixit. Ego eum, nisi in ea forma, qua passus est et stigmata eius videam, non credam. Ad quam vocem diabolus disparuit et totam cellam foetore replevit.

Keywords: sanctus Martinus, spiritum intelligens, diabolus apparens, diadem, diabolus purpuratus, Christus passus, stigmata Iesu

Reference:

Location: 107. c. 14.


OS107_E08 - Nam Beata Virgo Maria turbata est in sermone angeli et cogitabat, qualis esset ista salutatio, et sic homo debet se humiliter habere ad ista.

Keywords: Virgo Maria, angelus, sermo angeli, cogitare, salutatio

Reference:

Location: 107. c. 14.


OS107_E09 - Sicut legitur de quodam patre, cuius diabolus in specie Christi apparuit, et ipse clausis oculis dixit, in hac vita se nolle videre Christum, et sic diabolus ex eius humilitate confusus evanuit.

Keywords: pater, diadolus, apparitio, species Christi, oculi clausi, humilitas

Reference: legitur

Location: 107. c. 14.


OS107_E10 - Similiter legitur de quodam fratre, cui apparuit diabolus dicens se esse Dei angelum, et ab eo ad ipsum missum, cui frater: Vide, ne decipiaris ne forte ad alium sis missus, quia ego non sum dignus angelica visitatione, et ille confusus disparuit etc.

Keywords: frater, apparitio, diabolus, angelus Dei, humilitas

Reference: legitur

Location: 107. c. 14.


OS107_E11 - Secundo beatus Martinus custodivit [os 107. c. 14.] se per virtutem afflictionis sive tribulationis. Nam se ipsum affligebat voluntarie offerendo Deo cor contritum et humiliatum et corpus castigatum, flagellatum et vulneratum dicendo cum Apostolo I. Cor. IX.: Castigo corpus meum et in servitutem redigo etc. (I Cor 9,27) Unde cum in morte continue supinus iaceret et caelum intueretur, rogabatur a monachis circumstantibus, ut mutatione lateris se alleviaret et ut palea subtus se sterneretur, qui ait: Non decet hominem Christianum, nisi in cinere et cilicio mori sciens revera illud II. Thim. III.: Qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur (II Tim 3,12); et Act. XIV.: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum caelorum. (Cf Act 14,21)

Keywords: sanctus Martinus, humilitas, cor contritus, corpus castigatum, curpus flagellatum, mors, monachi, se alleviare, cinis, cilicium

Reference:

Location: 107. c. 14-15.


OS107_E12 - Ideo beatus Martinus persecutionem passus est libenter ab hominibus, quia in patria praedicans contram perfidiam Arrianam, a populo caesus et expulsus est.

Keywords: sanctus Martinus, patria, praedicare contra Arrianos

Reference:

Location: 107. c. 15.


OS107_E13 - Similiter a militibus quos equi proiecerant territi ab asino beati Martini, ut patet in legenda.

Keywords: sanctus Martinus, equi, asinus

Reference: ut patet in legenda

Location: 107. c. 15.


OS107_E14 - Similiter a rusticis, qui ligantes eum lignum pini super ipsum inciderunt, sed ipse signo crucis declinatam iam ad se arborem ad aliam partem declinare compulit.

Keywords: sanctus Martinus, arbor, diabolus, rustici, arborem abscindere, signum crucis, rustici oppressi, miraculum, conversio

Reference:

Location: 107. c. 15.


OS107_E15 - Quam beatus Martinus cum tanto fervore faciebat, ut sua oratione tres mortuos legitur resuscitasse.

Keywords: mortuos resuscitare

Reference:

Location: 107. c. 15.


OS107_E16 - Item sua oratio habuit efficaciam contra infirmitates, contra ignem, contra daemones.

Keywords: sanctus Martinus, repugnare elementum, flamma, ignis, domus, ventus

Reference:

Location: 107. c. 15.


OS107_E17 - Nam quandoque sancti de caelo veniebant ad ipsum et sensibiliter loquabantur cum eo audientibus foris discipulis.

Keywords: sancti venientes de caelo, loquere cum Martino, discipuli

Reference:

Location: 107. c. 15.


OS107_E18 - Compatiebatur enim ex corde pauperibus, igitur nullis rebus parcebat, sed omnia eis dabat, quandoque etiam cappam, ut patet in legenda, et tunc in missa a Deo mirabiliter fuit adornatus, cui etiam globus igneus apparuit super caput.

Keywords: sanctus Martinus, episcopus, pauper, dies sollemnis, ecclesia, vestis, missa, globus igneus, angeli

Reference: in legenda

Location: 107. c. 16.


OS107_E19 - Secundo beatus Martinus se praeparavit per perfectam humiliationem, quia etiam in episcopatu humilitatem monasticam servavit non residens in sede episcopali.

Keywords: sanctus Martinus, episcopus, tripus

Reference:

Location: 107. c. 16.


OS107_E20 - Bonam etiam fidem habuit de sua salute, unde monachis flendo dicentibus: Cur nos, pater, deseris etc., et ipse dicebat: Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem.

Keywords: sanctus Martinus, monachi, mors, fides

Reference:

Location: 107. c. 16.


OS112_E01 - Unde Gregorius refert in IV. Dialogorum li., quod cum quaedam ecclesia Arrianorum fidelibus reddita consecraretur et reliquiae sancti Sebastiani et beatae Agathae illuc delatae fuissent, populus ibidem congregatus porcum subito intra suos pedes huc illucque discurrere senserunt, qui fores ecclesiae repetens a nullo videri potuit, omnesque in admirationem commovit. Quod idcirco Dominus ostendit, ut cunctis patesceret, quia de loco eodem inmundus habitator exiret. Sequenti autem nocte magnus in eiusdem ecclesiae tectis strepitus factus est ac si in hac aliquis errando discurreret. Secunda iterum gravior sonus increvit. Tertia vero nocte tanto terrore insonuit, acsi omnis illa ecclesia a fundamentis fuisset eversa, statimque recessit, nec amplius illa antiqui hostis inquietudo apparuit., sed per terroris sonitum, quem fecit, innotuit, quod a loco, quem diu tenuerat, [os 112. c. 03.] coactus exibat. Haec beatus Gregorius.

Keywords: ecclesia Arrianorum, consecrare, reliquiae sancti Sebastiani et beatae Agatae, porcus, tres noctes, strepitus

Reference: Gregorius refert in IV. Dialogorum li.

Location: 112. c. 03.


OS112_E02 - Sicut legitur in Historia Sara.? li. II., quod cum gens Hunnorum de Pannonia fuisset egressa, obsederunt urbem Metensem, sed antequam venissent, apparuit in ecclesia beati Stephani quibusdam religiosorum beatus Stephanus loquens cum beatis apostolis Petro et Paulo, ut rogarent cum eo Dominum, ne civitas illa destrueretur, in qua oratorium suum multum frequentabatur. Cui illi dixerunt, quod civitas propter malitiam suam erat cremanda excepto oratorio suo et contentis in illo, et ita factum est.

Keywords: gens Hunnorum, Pannonia, urbs Metensis, beatus Stephanus, ecclesia, apparitio, Petrus apostolus, Paulus apostolus, malitia, civitatem destruere

Reference: legitur in Historia Sara.? li. II.

Location: 112. c. 04.


OS112_E03 - Quodam namque tempore, dum iret in via, fessus sedit sub una arbore. Venit ibi avis philomena cepitque dulciter cantare in arboris ramusculo. Tunc beatus Franciscus exhilaratus spiritu ait: Soror mea philomena, laudemus Deum alternatim et videamus, si tu vinces me in Dei laude, an ego te. Cumque beatus Franciscus alta voce, cum magna devotione cepisset cantando Deum laudare, quo cessando incepit et philomena, tandem beatus Franciscus fatigatus cessavit, quia tunc erat aeger, avis vero cantabat. Tunc ingemuit vir Dei cum lacrimis dicens: O dulcis Domine Iesu, ecce ista avicula, cui vitam aeternam non promisisti, superavit in tua laude me, cui vitam promisisti. Adiuva igitur Domine Deus infirmitatem humanam.

Keywords: sanctus Francisus, arbor, philomena cantans, cantare, fatigari

Reference:

Location: 112. c. 06.


OS112_E04 - Nam media nocte Christus Dominus natus est, et eadem hora captus, ligatus, illusus et examinatus, propterea ad memoriam horum laudamus Deum in matutis.

Keywords: Christus, nox, natus, captus

Reference:

Location: 112. c. 06.


OS112_E05 - Hora autem prima diei Christus Dominus ad templum docendus ibat et populus ad eum manicabat, id est mane festinabat. Lu. XXI. (Lc 21,38) In ipsa hora ligatus Pilato fuit praesentatus ac eadem resurgens mulieribus apparuit.

Keywords: Christus, templum, Pilatus, resurrectio, mulieres

Reference: Lu. XXI., Lc 21,38

Location: 112. c. 06.


OS112_E06 - Hora denique tertia Christus Dominus flagellatus, spinis coronatus, illusus est, et linguis Iudaeorum crucifixus ac ad mortem sententiatus. Eademque hora Spiritus Sanctus apostolis missus est, ideo hac hora laudem dicimus et gratias Deo.

Keywords: Christus, corona spinea, flagellare, crucifigere, mors, Spiritus Sanctus, apostoli

Reference:

Location: 112. c. 06.


OS112_E07 - Hora autem sexta Christus Dominus pro nostra salute nudus clavis cruci affixus est, et in ipsa cruce elevatus sanguine sacro defluente, a cin ipsa [os 112. c. 06.] hora fatigatus ex itinere sedebat super fontem, ideo hac ipsa hora laudes et gratias Christo passo et docenti exsolvimus.

Keywords: Christus, cruci affigere, clavis, fons

Reference:

Location: 112. c. 06-07.


OS112_E08 - Hora vero nona Christus in cruce clamans et orans emisit spiritum, miles latus eius lancea perforavit. Eadem hora resurgens in caelum ascendit, apostoli quoque ipsa hora orare consueverunt, ideo de his Deo laudes agimus in sua ecclesia.

Keywords: Christus, crux, mors, lancea, ascensio in caelum, apostoli, oratio

Reference:

Location: 112. c. 07.


OS112_E09 - Hora vero vespertina sacramentum corporis et sanguinis confecit, pedes discipulorum lavit, ac eadem hora de cruce depositus est, pro quibus Deo laudes dicit Ecclesia Catholica.

Keywords: Christus, sacramentum, corpus, sanguis, de cruce deponere

Reference:

Location: 112. c. 07.


OS112_E10 - Hora quidem completorii Christus Dominus orans sanguineas guttas sudavit et completis suae passionis miseriis sepultus est, ideo de his laudes agit Ecclesia Sancta,

Keywords: Christus, sanguineas guttas, passio, sepultura

Reference:

Location: 112. c. 07.


OS112_E11 - Unde dixit [os 112. c. 08.] Dominus Adae: Maledicta terra in opere tuo, (Gn 3,17)

Keywords: Adam, Dominus, terra maledicta

Reference: Gn 3,17

Location: 112. c. 08-09.


OS112_E12 - Unde legitur, quod cum quidam usurarius ecclesiam de usuris construxsisset et episcopum ad illius dedicationem invitasset, cumque episcopus cum clerico officium dedicationis ageret, vidit diabolum stantem prae altare in habitu episcopali, qui dixit episcopo: Quare ecclesiam meam consecras? Cessa iam, quia ad me pertinet eius interdictio, quia de usuris est aedificata. Quo dicto episcopus inde cum clericis et populo fugit et diabolus illam protinus cum magno strepitu destruxit.

Keywords: usurarius, ecclesiam construere de usuris, dedicatio, episcopus, clericus, diabolus, apparitio, interdictio

Reference: unde legitur

Location: 112. c. 10.


OS112_E13 - quod significatur per templi prophanationem a Ieroboam III. Regis XII., qui duos vitulos fecit ponens unum in Dan, alium in Bethel, quos fecit propter avaritiam, ne regnum ad Roboam veniret. (Cf III Rg 12, 28)

Keywords: profanatio templi, Ieroboam, duo vituli, Dan, Bethel, avaritia

Reference: III. Regis XII., Cf III Rg 12,28

Location: 112. c. 11.


OS112_E14 - Talis autem ecclesiae prophanatio bene figurata est per Nabuzardan, qui interpretatur princeps cocorum III. Regis XXV. [A princeps cocorum kifejezés nem szerepel a Vulgata Clementinában, a Septuaginta latin verziójában viszont igen. http://www.ccel.org/ccel/voragine/goldleg1.iv.html Innen kerülhet az egyházatyákhoz, majd a prédikátorokhoz. Vö.: http://web.wlu.ca/history/cnighman/MFfontes/GulaAN.pdf]

Keywords: profanatio templi, Nabuzardan, princeps cocorum, gula

Reference: III. Regis XXV.

Location: 112. c. 11.


OS112_E15 - Et significat, quod spirituale Dei templum prophanatur per superbiam, quae est quasi quoddam adulterium cum diabolo, vero sponso Christo derelincto, quod figuratur I. Machab. I. per Antiochum, qui fuit superbissimus et ambiciosus et Dei domum prophanavit. (Cf I Mcc 1,21-25)

Keywords: prophanatio templi, Antiochus, superbia, ambitio

Reference: I. Machab. I.; Cf I Mcc 1,21-25

Location: 112. c. 11.