Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Osualdus: Sermones de sanctis Bigae salutis
Sermo CXI.]

De sancta Katherina virgine et martyre II.

Sermo CXI.

Venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se, et datum est illi, ut cooperiret se byssinum splendens.[1] Apoc. XIX.

Ad gloriam beatissimae virginis et martyris Katherinae rite praemissa dicuntur verba, quae exsistens specialiter Christi sponsa se praeparavit ad nuptias eius. Sciendum tamen, quod quadruplices sunt nuptiae, scilicet:

Primae nuptiae dixi, quod sunt carnales, id est: inter virum et feminam, quas Deus instituit in Paradiso, de quibus dicitur Lu. XVI.: Sicut fuit in diebus Noe, ita erit in diebus Filii hominis. Edebant et bibebant, et ducebant uxores, et dabantur ad nuptias usque in diem, quae intravit Noe in arcam, et venit diluvium, et disperdidit omnes.[2] Et istae nuptiae sunt bonae, si debito modo fiant. Si enim malae essent, numquam Creator mundi cum pia sua matre interfuisset nuptiis,[3] ut habetur Ioh. II. Verumtamen plenae sunt sollicitudinibus, iuxta illud I. Chor. VII.: Qui cum uxore est, sollicitus est, quae sunt mundi, et divisus est.[4] Et ideo beata Katherina ad has nuptias non se praeparavit, quia et si bonae et licitae sunt, tamen turpes sunt.

Secundae nuptiae sunt sacrales, quae sunt inter Christum et Ecclesiam, quae quidem dicuntur nuptiae ad similitudinem nuptiarum carnalium. Nam sicut Deus creavit Adam in agro Damasceno, et tandem posuit in Paradisum voluptatis, ubi immisit soporem in eum, tulitque unam de costis eius, et aedificavit in mulierem, quam Dominus tandem sibi coniunxit in uxorem, de quibus demum omnes ad vitam mortalem sumus generati. Sic Deus fecit in secundo Adam, id est: Christo, quem de terra benedicta Virginis Mariae formavit, et contra peccatum voluptatis Adae posuit in crucem amaritudinis, ut reparatio corresponderet lapsui, ibique immisit in eum soporem mortis, et aperiens lancea latur eius, formavit inde Ecclesiam, cuius sponsus est iam [os 111. c. 01.] Christus, iuxta illud Ioh. III.: Qui habet sponsam, sponsus est.[5] Et iam quicumque ex illo sponso et sponsa, id est: Christo et Ecclesia nati non fuerunt, aeterna vita vivere non poterunt. Ioh. III.: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest videre regnum Dei.[6] Hinc Matthei XXII. de istis dicitur: Simile est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo,[7] id est: Deus Pater Christo Filio. Ad quas nuptias vocamur per praedicationes. Ad has nuptias non venit synagoga, ideo est repudiata. Cuius figura habetur Hester I., ubi dicitur, quod Assuerus rex fecit grande convivium cunctis principibus regni Persarum et Medorum, et regina Vasthi vocata venire recusavit ad regis imperium, ideo repudiavit eam rex, et ipsius loco praeelegit Hester reginam, quam adamavit plus, quam omnes mulieres.[8] Ad has siquidem nuptias beata Katherina se praeparavit omnibus virtutibus.

Tertiae nuptiae sunt spirituales, id est: inter Christum et animam fidelem, iuxta illud II. Cori. XI.: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo.[9] Et Oseae II.: Desponsabo te mihi in fidei in iustitia et iudicio et misericordia et miserationibus.[10] Ad has etiam nuptias beata Katherina se praeparavit per susceptionem baptismi, in quo sicut sponsus dotat sponsam in desponsationibus, ita Christus animam. Unde Hugo De archa sponsae dicit: Sponsum habes, et nescis pulcherrimum omnium, et faciem eius non vidisti. Ille te vidit, quia nisi te vidisset, non te diligeret. Noluit adhuc seipsum tibi praesentare, et ideo munus misit, arrham dedit pignus amoris.

Quartae nuptiae sunt aeternales, quoniam anima exuta a carne introducitur ad conspectum summae trinitatis intuendum, ubi semper gaudebit. De istis dicitur Apoc. XIX.: Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei, quia venerunt nuptiae Agni, et uxorem eius se praeparavit.[11] Certe haec dilectissima Christi sponsa beata Katherina hodie ad has nuptias diversis cruciatibus et morte se praeparavit. Ideo merito de ea dicitur thema praetactum: Venerunt nuptiae Agni etc. [os 111. c. 02.] In quibus quidem verbis tria salutaria ad honorem sanctae Katherinae notantur documenta, scilicet:

Primum documentum dixi, quod notemus ex praemissis verbis beatae Katherinae utilem desponsationem, cum dicitur: Venerunt nuptiae Agni, id est: Christi, qui desponsavit sibi singulariter hanc virginem supra ceteras. In signum illius proprio anulo eam subarrhavit. Huius autem desponsationis utilitas magna est. Magna quidem et ineffabilis dignitas est esse sponsam regis angelorum et creatoris universorum. Dicit namque Magister in IV. dist. XXXI., quod tria sunt bona matrimonii carnalis, scilicet fides, proles et sacramentum. Sic etiam in matrimonio spirituali.

Primum enim bonum in matrimonio corporali est fides, ut neuter alieno thoro maculetur. Sic spiritualiter anima Christi sponsa tenetur triplicem fidem. Prima est, ut solum Deum casto corde diligat, et alienum amorem non admittat. Unde Augustinus: Minus te, Domine, amat, qui tecum aliquid amat. Et Bernardus: Non caste diligit Deum, qui aliquid diligit praeter eum. Unde quotiens quis mortaliter peccat, totiens anima eius efficitur adultera negans sponsum. Hinc XI. q. III.: Aestimant quidam in eo tantum Deum negari, si in persecutione quis a gentibus conprehensus se confiteri renuerit Christianum esse. Ecce Apostolus omnibus, quae perversa sunt factis, Deum asserit negari: Christus sapientia est, iustitia et veritas, sanctitas, fortitudo. Negatur per insipientiam sapientia, per iniquitatem iustitia, per mendacium veritas, per turpitudinem sanctitas, per imbecillitatem autem fortitudo, quotienscumque vincimur vitiis atque peccatis, totiens Deum negamus. Secunda fides est, ut omnia bona [os 111. c. 03.] nobis a Deo collata ad suum beneplacitum fideliter expendamus, sicut faciunt fideles sponsae. Ro. XII.: Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam, Deo placentem, ut probetis, quae sit voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta.[12] Tertia fides est, ut Dei gloriam in omnibus operibus nostris quaeramus, iuxta illud I. Cori. X.: Omnia in gloriam Dei facite.[13] Haec quia infideles non faciunt, ideo Christi sponsae eorum animae non sunt. Sed diceres: Utrum infidelitas est peccatum? Respondet Thomas II. II. q. X., quod infidelitas est peccatum, quia contrariatur veritati fidei. Verumtamen infidelitas potest dupliciter accipi.

Uno modo secundum puram negationem, ut dicatur quis infidelis ex eo, quod non habet fidem, sicut sunt illi, qui nihil audierunt de fide, non habent sic rationem peccati, sed magis poenae, quia talis ignorantia divinorum ex peccato primorum parentum est consecuta. Qui enim sic sunt infideles, non damnantur propter peccatum infidelitatis, sed propter alia peccata, quae commiserunt, quae sine fide remitti non possunt. Ideo dicit Christus de talibus Ioh. XII.: Si non venissem, et eis locutus non fuissem, peccatum non haberent.[14] Unde infideles, qui extra Christi fidem moriuntur, aut cum peccato mortali, et hi damnabuntur, aut cum peccato veniali, et hi facta purgatione de venialibus actualibus descendunt ad limbum puerorum, aut sine peccato actuali, sicut pueri, et hi similiter in limbum.

Secundo modo potest capi secundum contrarietatem ad fidem, quia scilicet quis audita fide contemnit vel repugnat ei, et sic infidelitas est peccatum, quia cum omne peccatum formaliter consistat in aversione a Deo, tanto aliquid peccatum est gravius, quanto magis homo per ipsum separatur a Deo. Homo autem maxime per infidelitatem separatur a Deo. Dicit enim fides vera in corde hominis: Optimus Deus ineffabilia bona praeparavit suis, et seipsum eis ordinavit. Spes dicit mihi: Constituit Deus meus illa. Charitas dicit: Ego per dilectionem occupabo illa. Has praefatas fidelitates beata Katherina erga sponsum suum diligenter observavit.

Unde legitur, quod erat in Alexandria ditissimus rex quidem nomine Costus paganus, qui carens prole multa [os 111. c. 04.] diis offerebat sacrificia, ut prole ipsum fecundarent, sed nihil proficiebat. Tandem consulens philosophos dixerunt, quod ad sortem fusile idolum faceret, quod faciens crux exivit de fornace, et videns signum Christianorum valde doluit, nihilominus tamen iuxta idola erexit, quae mox corruerunt et penitus comminuta sunt, cui supplex sacrificium obtulit deprecans pro prole habenda. Cui paucis evolutis temporibus haec beata femella nata est. Cui quod nomen imponeret, consuluit philosophos, et inter alios Alphorabius Katherinam, id est: universalem ruinam – eo quod in erectione signi crucis idola universa ruerant – appellavit.

Quae tandem liberalibus studiis tradita in eis supra alios in brevi profecit. Et quartodecimo aetatis suae anno patre mortuo in regnum successit. Et quia erat ditissima, sapientissima et pulcherrima, a multis regum filiis in sponsam petebatur. Cumque unus instaret eam in coniugem habere promissis et minis a matre quoque Sila, ad id inclinaretur. Respondit, quod nulli umquam copulari vellet, nisi qui esset tam dives, sapiens et pulcher, sicut ipsa. Cui mater: „Mi profecto filia, numquam talem tibi coniugem habebis.”

Unde quidam heremita solitarius et fidelis habitabat prope civitatem, qui omnes ad se venientes consolabatur, ad quem mater filiam adduxit, ut ex ipsius verbis ad matrimonium inclinaretur. Cumque heremita causam percunctatus, cur matrimonium recusaret, respondit nullum super se dominari velle, nisi tam divitem, sapientem et pulchrum, erat enim incredibilis pulchritudinis. Cui heremita in spiritu ait: „Novi ego quendam regis filium te opulentiorem, sapientiorem et formosiorem.” Ad quod verbum vehementer anhelabat se scire praedictum regis filium. Heremita vero ait: „Ecce in pictura porrigo tibi eius imaginem et matris, quem devotissime adora, ut se tibi manifestet.” Videns vero imaginem virginis et filii, magno desiderio accensa, secum ad suum detulit palatium suppliciter rogans virginem, ut suum filium ei revelet. [os 111. c. 05.] Cumque obdormisset, vidit se in inaestimabili auro adornato palatio, et in eo ipsam Virginem Gloriosam Filium in ulnis habentem ineffabili pulchritudine, cui mater inquit: ”Fili carissime, haec te cupit habere sponsum, si eam velis habere.” Et Filius: „Nolo – ait – , dilecta mater, quia sordida et abominabilis est.” Quibus auditis expergefacta Katherina lacrimis tota perfusa, quia non placuerit regis filio. Ideo facta die accessit ad solitarium, et ei textum visionis seriose aperuit. Et heremita: „Scio ego – inquit – balneum, quod animam mundat, in quo si lota fueris, placebis illius regis et virginis filio, verumtamen praeexigitur vera fides.” Dum autem in fide plene erudita fuisset, eam baptizavit. Alia nocte similem vidit visionem, ac audivit matrem dicentem: „Fili mi unice dilecte, iam haec virgo aquae salutis lota est, si eam velis habere in sponsam?” Et filius intuitus benignius eam ait: „Diligo eam, quia iam pulchra est, ipsamque mihi desponsabo.” Et accipiens anulum digito Katherinae immisit dicens: ”Esto, virgo, sponsa regis regum angelorum et hominum.” Quibus peractis visio disparuit, et ipsa evigilans ac in digito suo anulum Filii Dei reperiens gaudio inenarrabili perfusa coepit laudare, glorificare et benedicere Deum, Dei Filium, suum sponsum, et mox animo mutata se illi in omnibus conformare satagebat. Haec praedicta et si sint scripturae apocriphae, non tamen dicimus, quod sint falsae.

Secundum bonum nuptiarum corporalium est bonum prolis. Sic spiritualium nuptiarum bonum est virtuosi operis. Et sicut mulier concipit cum delectatione, sed parit cum dolore, Ioh. XVI.: Mulier cum parit, tristitiam habet, sed cum peperit, non meminit pressurae,[15] sic est de partu bonorum operum. Unde Bernardus: Primo videtur intolerabile, deinde non tam grave, post leve et delectabile. Et Augustinus: Tot germinis proles ex te gignis, quot bona opera et virtutum exercitia de te profers, igitur sicut ex filiis cognoscetis parentes, sic ex operibus homines. Nam concipiunt per bonam intentionem [os 111. c. 06.] cogitantes, quam breve sit tempus, in quo salus acquiritur. Item quam longa poena damnatis. Hinc dicitur Esa. XXVI.: A timore tuo concepimus et peperimus spiritum salutis.[16] Quidam nec concipiunt, nec pariunt, quidam autem concipiunt, sed non pariunt, de quibus Esa. XXXVII.: Venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi,[17] sicut illi, qui habent voluntatem otiosam. Prover. XIII.: Vult et non vult piger,[18] vult quidem cogitatione, sed non vult operatione, quod non sufficit, si fieri potest. Iuxta illud di. LXXXVI.: Non est satis bene velle, sed et benefacere, neque satis est iterum benefacere, nisi id ex bono fonte procedat, hoc est: ex bona voluntate proficiscatur. Sic beata Katherina ex bona intentione erat assidua in bonis operibus. Postquam sic baptizata et affidata fuerat, ordinatis viris industriis ad regni regimen ipsa cum familia ieiuniis et orationibus ac elemosynarum largitionibus Domino serviens omnia gubernabat provide.

Tertio ad nuptias corporales requiritur sacramentum, id est: inseparabilitas, I. Cho. VII.: His, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio – non ego, sed Dominus – uxorem a viro non discedere, et vir uxorem non dimittat.[19] Sic in nuptiis spiritualibus anima non debet dimittere sponsum suum, Christum, quia dicitur Hiere. XVII.: Domine, omnes, qui te derelinquunt, confundentur, recedentes a te in terra scribentur, quia dereliquerunt fontem aquarum viventium.[20] Unde haec beata virgo suum sponsum nec damno rerum temporalium, nec promissionibus bonorum, nec terrore poenarum dereliquit.

Nam cum esset iam annorum XVIII, et in palatio divitiis et famulis pleno remansisset, audiens animalium mugitus et cantantium plausus inquiri iussit, quid hoc esset. Quidam reversus retulit Maxentium imperatorem ideo tam divites, quam pauperes convocasse, ut idolis immolarent, nolentes quoque cogeret diversis poenis. Quibus auditis assumptis secum aliquibus signo crucis se muniens illuc accessit, ibique multos [os 111. c. 07.] Christianos ad sacrificia compelli conspexit, de quo corde saucia ad imperatorem accessit, et ait: „Salutationem tibi proferre et dignitas et ratio monebat, si creatorem caelorum agnosceres, et a diis animam revocares.” Stansque ante templi ianuam multa syllogistice et allegorice cum imperatore disputavit. Deinde ad commune colloquium rediens dixit: „Haec tibi tamquam sapienti protuli, nunc autem quia incassum hanc multitudinem congregasti ad colendam stultitiam idolorum? Miraris hoc templum manu artificum factum, miraris pretiosa ornamenta, quae velut pulvis ante faciem venti erunt. Mirare potius caelum, terram et omnia, quae in eis sunt, et ornamenta eorum, solem, lunam et stellas, mirare famulatum eorum, ab initio mundi usque in finem non fatigantur. Et cum hoc adverteris, interroga et disce, quis sit eorum potentior. Cum autem ipsum ipso donante intellexeris, nec similem illi invenire valueris, ipsum adora, ipsum glorifica. Ipse est enim rex regum.” Cumque de incarnatione Filii plurimum disputasset, stupefactus caesar non valuit ad hoc respondere. Tandem ad se reversus dixit ad eam: „Sine nos, o mulier, finire sacrificium, et post hoc tibi responsa reddemus.” Praecepit igitur eam ad palatium duci et custodiri, admirans nimium eius prudentiam et corporis pulchritudinem. Erat enim speciosa valde, et incredibili pulchritudine omnium oculis admirabilis videbatur.

O magnum fidei sacramentum, qua haec tenera virgo sic certavit! O magnum Christi desiderium, quod eam sic confortavit, ut talem ac tantum imperatorem imperterrita argueret.

Secundum salutare documentum ex praemissis thematis verbis insinuatur virginis huius desponsatae nobilis praeparatio, cum dicitur: Et uxor eius se praeparavit. Haec siquidem virgo gloriosa se praeparavit ad aeternales Christi nuptias per quattuor virtutes, scilicet:

Primo itaque beata Katherina se praeparavit ad Christi aeternas nuptias per virginitaatis munditiam, quae quidem virtus summe est acceptabilis sponso Christo, iuxta illud Ecci. XXVI.: Omnis ponderatio non est condigna continentis animae.[21] Ratio cuius est, quia virginalis castitas in terra est vita angelica, de qua Chrysostomus super Matth.: Omnes virtutes spirituales sunt res angelicae, praecipue tamen castitas, per hanc singulariter homines angelis similantur. Hinc Augustinus: Qui non ubent, nec uxorem ducunt, sicut angeli in terris sunt. Immo et angelos transcendunt secundum Ambrosium libro De viduis: Maior – inquit – est victoria virginum, quam angelorum. Angeli enim sine carne vivunt, virgines in carne triumphant. Ideo Hieronymus in sermone de assumptione: In carne praeter carnem vivere non est terrena vita, sed caelestis. Unde in carne angelicam gloriam acquirere maioris meritis est, quam habere, esse angelum felicitatis est, esse vero virginem virtutis. Et hoc virgines obtinent ex gratia, quod angeli habent ex natura. Idem: In omni sexu et gradu virginalis pudicitia obtinet principatum. Notanter dicit „sexu et gradu”. Duo enim sunt sexus: masculinus et femininus. In masculino tenet principatum Christus. In feminino Virgo Maria. Similiter in omni gradu. In prophetis Iohannes Baptista. In praedicatoribus Paulus. In evangelistis Iohannes. In martyribus Stephanus. In confessoribus Nicolaus. Ecce virtus, per quam beata Katherina praeparavit se, ut Christo accepta foret, iuxta illud Prover. XXII.: Qui diligit cordis munditiam, habebit regem amicum.[22] Et Sap. IV.: O quam pulchra est casta generatio cum claritate.[23] Licet enim omnes sanctae fuerint Deo acceptae, ista tamen singulariter, quia nulla earum habuit tam sollemnes occasiones, quibus castitas periclitatur, quae sunt quinque, videlicet: affluentia resolvens, opportunitas inducens, iuventus lascivens, libertas effrenans, pulchritudo alliciens. Grandis quippe [os 111. c. 09.] labor et ultra humanum posse inter tot castitatis hostes servare virginitatem.

Secundo beata Katherina se praeparavit ad aeternas Christi nuptias charitatis excellentia, sine qua nec virginitas, nec aliud opus placet Deo. Bernardus: Lampas sine oleo, castitas sine charitate – subtrahe oleum, lampas non lucet, tolle charitatem, castitas non placet. Ideo brevibus verbis concludit Apostolus: Si tradidero corpus meum ita, ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest.[24] Haec igitur est vestis nuptialis, haec decor salutis, de qua Augustinus: Quantum in te crescit Dei amor, tantum in te crescit pulchritudo, quia ipsa charitas est animae pulchritudo. Unde Hugo De laude charitatis: O bona charitas, per quam Deum diligimus, Deum eligimus, et ad Deum currimus, ad Deum pervenimus, Deum possidemus. Ideo nota in corde tuo scribendo, quod dicit glossa super Apoc. VI.: Nullum permittit Deus cadere, qui ei servit vero amore.

Tertio praeparavit se beata Katherina ad aeternas Christi nuptias per divinam sapientiam, quae tunc dicitur divina, quando ducit hominem ad Dei et veram sui notitiam et humilitatem. Sapientia vero mundana inflat sine charitate, de qua Bernardus super Can.: Vinum saecularis scientiae inebriat quidem, sed curiositate, non charitate. Implens non nutriens, inflans non aedificans, ingurgitans non confortans. Idem De comtemptione: Sapientia mundi terrena, animalis, diabolica, inimica est salutis, suffocatrix vitae, mater tepiditatis eius, quae Deo solet vomitum provocare. Ideo dicit Gregorius: Valde difficile est, ut is, qui se sapientem aestimat, mentem ad humilitatem reducat, et recte praedicantibus credat, sensumque perversitatis abiciat. Cuius rationem dat beatus Hieronymus dicens de filio prodigo: Daemonum cibus est carmina poetarum, saecularis sapientia rhetoricorumque pompa verborum. beata vero Katherina habuit sapientiam, quae desursum est, et est pudica, bonis consentiens, suadibilis, plena misericordia.

Unde sic legitur de ea, quod veniens caesar de templo ad palatium, dixit Katherinae: „Audivimus tuam eloquentiam, [os 111. c. 10.] et mirati sumus tuam prudentiam, sed in deorum sacrificiis occupati omnia plene intelligere nequimus, nunc autem ab initio progeniem tuam requirimus.” Et beata Katherina respondit: „Scriptum est: nec te collaudes, nec te culpaveris ipse. Confiteor meam progeniem non tumore iactantiae, sed humilitatis amore. Ego enim sum Katherina, Costi regis filia.” Et patet legenda in sermone anni praecedentis usque ibi: „Ita animas Domino reddiderunt, ut nec capilli, nec vestimenta ab igne laederentur.”

Quarto quoque beata Katherina se praeparavit ad aeternas Christi nuptias per fortitudinis constantiam. Fortitudo namque est omnium virtutum rectrix et conservatrix. Ideo dicit Aristoteles III. Ethicorum, quod ampliori laude digna est fortitudo, quam castitas. Difficilius enim est tristitia tolerare, quam retrahere se a delectabilibus. Puri enim cordis homines possunt esse vere fortes, quia dicit beatus Gregorius: Nequaquam terret exterius numerus hominum, quem non devastat interius turba vitiorum. Idem in Moralibus: Mirum non est, si quis bona inchoet, sed valde mirabile est, si intentione recta in bono opere perduret. Sed diceres: utrum homo teneatur ex charitate subire mortem pro Christo? Respondet sanctus doctor Bonaventura super III. di. XXIX. ar. II., quod aut adest necessitas vel defendendi iustitiam, aut amittendi vitam, et sic quilibet tenetur magis mori Deo dilecto, quam vivere eo offenso, et hoc intellige, si datur optio, vel quod iustitia deseratur, vel quod vita perdatur. Similiter cum quis videt, quod per mortem suam potest servari iustitia vel fides, et persecutio non est personalis, sed universalis, tunc tenetur de praecepto sustinere mortem. Sicut fecit beata Katherina, quia persecutio Maxentii fuit universalis contra fidem catholicam, et ex morte beatae Katherinae fides multum defensabatur, et infirmi Christiani animabantur. Aut adest solum opportunitas manifestandi divinam gloriam et aedificandi ecclesiam, et tunc mortem subire non est necessitatis, sed supererogationis, quia ad eam non tenentur omnes, sed praelati, infirmi vero possunt fugere, donec comprehendantur. [os 111. c. 11.] Si vero iam comprehensi fuerint, necesse est pro fide et veritate magis mori, quam non defendere seu negare. Beata enim Katherina fecit sicut in Christi charitate perfecta, quae usque ad mortem defendit fidem.

Unde legitur, quod Maxentius nec blanditiis, nec terroribus eam a fide potuit evellere, qui dicebat: „O virgo generosa, tuae iuventuti consule, et post reginam in palatio secunda vocaberis, et imagine tua in medio civitatis fabricata velut dea adoraberis.” Cui virgo: „Desine talia dicere, quae scelus sunt etiam cogitare. Ego me Christo sponsam tradidi, ille gloria mea, ille amator meus, ille dulcedo et dilectio mea. Ab eius amore nec blandimenta, nec tormenta poterunt revocare.” Tunc ille furore repletus iussit eam spoliatam scorpionibus caedi, et caesam in obscurum carcerem tradi, ibique diebus duodecim fame cruciari. Maxentio autem pro negotiis regni extra confinia procedente regina nimio amore sanctae Katherinae succensa cum principe militum nomine Porphyrio ad carcerem media nocte ivit. Quae vidit carcerem inaestimabili claritate fulgentem, et angelos plagas virginis perunguentes. Cui virgo aeterna gaudia praedicavit, et ad fidem convertens martyrii coronam eidem praedixit. Cumque omnia Porphyrius audisset, ad pedes virginis procidit, et cum ducentis militibus fidem suscepit. Ipsam enim beatam Katherinam Christus per candidam columbam cibo de caelo refovebat. Deinde eidem cum multitudine angelorum et virginum apparuit dicens: „Agnosce, filia, creatorem tuum, pro cuius amore laboriosum subiisti certamen. Constans esto, quia ego tecum sum.”

Rediensque imperator eam sibi praesentari iussit, et videns eam splendidiorem, quam fame putabat afflictam, cogitans, quod aliquis eam sustentasset, custodes torquere coepit. Illa vero ait: „Ego cibum ab homine non accepi, sed Christus per angelum me enutrivit.” Cui imperator: „Reconde, oro, quod m [os 111. c. 12.]oneo, in corde, et noli dubiis sermonibus respondere. Non te quasi famulam possidere cupimus, sed regina potens triumphabis.” Cui virgo: „Attende et tu, obsecro, et iudicii examine decerne, quem magis eligere debeo: an potentem, aeternum, gloriosum, aut mortalem, infirmum et ignobilem ac deformem?” Tunc imperator indignatus ait: „E duobus unum elige tibi: aut sacrifica, ut vivas, aut exquisita tormenta subi, ut pereas.” Et illa: „Quaecumque tormenta potes cogitare, ne differas, quia carnem et sanguinem pro Christo offerre desidero, sicut ipse pro me seipsum obtulit.” Tunc quidam perfectus furenti regi suavit, ut infra triduum quattuor rotas ferreis serris et clavis acutissimis circumsaeptas praepararet, ut eam tam horribile tormentum dissecaret, ac ceteros Christianos terreret. Ordinatumque est, ut duae uno ordine volverentur, et duae contrario impetu agerentur, ut sursum et deorsum dividerent. Tunc virgo Deum exoravit, ut ad laudem sui nominis et populi conversionem dissiparet. Et ecce angelus molam illam tanto impetu concussit, quod quattuor milia gentilium interemit.

Regina autem, quae desuper aspiciebat, et usque tunc se celaverat, descendens et imperatorem durius de hoc increpavit. Rex vero furore repletus cum regina sacrificare nollet, iussit prius extractis mamillis decollari. Quae dum ad martyrium duceretur, Katherinam rogat, ut Deum pro se deprecaretur. Quae ait: „Ne timeas, a Deo dilecta regina, quia hodie tibi pro transitorio regno commutabitur aeternum, et pro mortali sponso tibi aeternum acquires.” Ministri igitur extra civitatem ferreis hastilibus mamillas eius evellunt, et post caput praecidunt, cuius corpus Porphyrius rapiens sepelivit. Secundo die, cum de corpore reginae quaestio fieret, Porphyrius exclamavit: „Ego sum, qui Christi famulam sepelivi, et [os 111. c. 13.] Christi fidem recepi.” Tunc rex terribilem rugitum emittens exclamavit: „O me miserum, ecce Porphyrius, qui erat unicus animae meae custos, deceptus est.” Quod suis militibus dum referret, illi protinus responderunt: „Et nos Christiani sumus, et mori pro Christo parati.” Tunc caesar furore repletus praecepit omnes cum Porphyrio decollari, et corpora eorum canibus dimitti. Ecce patet beatae Katherinae praeparatio, cum quantis militibus, doctoribus et regina ivit ad caeli nuptias. O magna charitas, o magna fortitudo, o beata sapientia et virginalis munditia, quibus tantum placuit haec virgo sponso Christo, ut in omnibus contra omnes feliciter triumpharet.

Tertio ex praemissis thematis verbis insinuatur virginis huius praeparatae ineffabilis praemiatio, cum dicitur: Et datum est illi, ut cooperiret se byssinum splendens. Byssinum enim est genus lini candidissimi, quod multis laboribus perficitur, et significat praemium caeleste, quod dabitur pro merito boni operis, iuxta illus I. Cori. III.: Unusquisque propriam mercedem recipiet secundum suum laborem.[25] Praemium enim correspondet merito, quia meritum dicitur illud bonum opus, quod hic facimus. Praemium vero, quod pro illo opere dabitur, et sic pro magno merito magnum praemium dabitur, secundum sanctum vero Thomam super III. dist. XXIX. ar. IV. meritum magnum ex tribus mensurari potest, scilicet:

Primo meritum magnum mensuratur ex magnitudine charitatis. Quanto enim actus maiori est charitate informatus, tanto magis est meritorius, sicut qui est in magna gratia regis, pro parvo opere magis meretur, quam alius, qui non est in tali gratia, pro magno. Secundo meritum mensuratur ex promptitudine voluntatis, opus enim, quod est absolute coactum et involutarium, non est meritorium, nec praemio dignum. Sicut bruta non praemiabuntur, quia non agunt libere, sed impelluntur ab instinctu naturae. Tertio meritum et per consequens praemium mensuratur ex arduitate operis, quanto enim opus est magis difficile ceteris paribus, tanto est meritorium [os 111. c. 14.] et praemio dignum. Et quia beata Katherina plena charitate, libera voluntate et ardua operatione, quia magnam poenam, scilicet mortem subiit pro magno magni Dei amore, ergo magno praemio est digna.

Unde legitur, quod caesar dixit beatae Katherinae: „Quamvis arte magica reginam mori feceris, tamen si resipueris, prima in palatio eris. Hodie igitur aut diis sacrifica, aut caput amittes.” Cui virgo: „Parata – inquit – sum pro Christo ad omnia sustinenda.” Data tandem sententia super eam decollari iubetur. Quae cum ad locum deducta fuisset, erectis oculis in caelum oravit, dicens: „O spes et salus credentium, o decus et gloria virginum, Iesu rex bone, obsecro te, ut quicumque passionis meae memoriam egerit, in exitu animae vel in quacumque necessitate te per me invocaverit, tuae propitiationis consequantur effectum.” Facta est vox ad eam dicens: „Veni, dilecta mea sponsa mea, ecce tibi caeli ianua aperta est, quod postulasti, impetrasti.” Deinde cum decollata fuisset, pro sanguine lac emanavit. Angeli autem corpus eius accipientes ad Montem Synai plus quam viginti dierum itinere a loco decollationis deduxerunt, et ibidem honorifice sepelierunt, ex cuius ossibus oleum manat, quod debilium membra sanat. Rogemus igitur et nos, carissimi, sponsum eius, Christum ob meritum passionis suae praeparatae sponsae Katherinae, ut hic nobis det gratiam, et tandem gloriam etc. [os 111. c. 15.]

 



[1] Apc 19,7-8

[2] Lc 17,26-27

[3] Cf Ioh 2,1

[4] I Cor 7,33

[5] Ioh 3,29

[6] Ioh 3,5

[7] Mt 22,2

[8] Cf Est 1,1sqq

[9] II Cor 11,2

[10] Cf Os 2,19

[11] Apc 19,7

[12] Cf Rm 12,1-2

[13] I Cor 10,31

[14] Ioh 15,22

[15] Ioh 16,21

[16] Cf Is 26,17-18

[17] Is 37,3

[18] Prv 13,4

[19] I Cor 7,10

[20] Ier 17,13

[21] Sir 26,20

[22] Prv 22,11

[23] Sap 4,1

[24] I Cor 13,3

[25] I Cor 3,8