[Osualdus: Sermones de sanctis Bigae salutis
Sermo CX.]
De sancta Katherina virgine et martyre I.
Sermo CX.
Multae filiae congregaverunt divitias, tu vero supergressa es universas.1Proverb. ult.
Ad honorem gloriosae virginis Katherinae haec verba rationabiliter dicuntur, quae in omnibus divitiis alias omnes excellit virgines. Nam in sacro eloquio triplices invenimus divitias, in quibus alias ipsa excellit manifeste, scilicet:
-
Primo divitias materiales.
-
Secundo divitias spirituales.
-
Tertio divitias supernaturales.
Primo dixi, quod in sacro eloquio inveniuntur divitiae materiales, puta in auro, argento, gemmis et aliis rebus mobilibus et immobilibus, de quibus dicit Sap.: Divitiae congregatae in malum Domini sui.2 Et certe in malum, quia numquam secundum suam voluntatem potest quis eas habere vel expendere, sed quod homines inconsiderati concupiscunt tales divitias, hoc provenit ex tribus: Primo ex hoc, quod homines multum diligunt corpus, honores et praelationes, et secundum aestimationem putant, quod praedicta per divitias adipiscantur, iuxta illud Eccs. X.: Pecuniae oboediunt omnia.3Secundo ideo, quia non considerant mala, quae oriuntur ex ipsis divitiis, quia omnium malorum sunt fomenta, I. Thim. VI.: Radix omnium malorum est cupiditas.4Et infra: Qui volunt divites fieri, incidunt in laqueum diaboli, et in desideria multa et vana et nociva, quae mergunt hominem in interitum.5Tertio homines vani ideo acquirunt divitias, quia non possunt talibus satiari, ex quo primus homo ex visibilibus occasionaliter cecidit, sola ea diligit et quaerit, et invisibilia, quasi nec sint, negligit. Unde Bernardus: Avarus terrena esurit ut mendicus, fidelis contemnit ut dominus. Propterea talium divitiarum periculum dicit Salvator Mat. XIX.: Facilius est transire camelum per foramen acus, quam divitem intrare regnum caelorum.6
Secundae divitiae sunt spirituales, quae consistunt in virtuosis operibus, in [os 110. c. 01.] quibus tanto erimus ditiores, quanto virtuosiores, unde Gregorius ait: Verae divitiae non sunt opes, sed virtutes. Si, fratres, vere divites esse cupitis, veras divitias amate. Quam bonae autem hae spirituales divitiae sunt, ostendit Bernardus sic dicens: Humilitas Deo subicit, iustitia deducit, perseverantia introducit, charitas unit, quod est maximum bonum,Ps. teste: Mihi " inquit " adhaerere Deo bonum est.7
Tertiae denique divitiae in sacro eloquio inveniuntur supernaturales, quae sunt gloria seu praesentia divinitatis. Augustinus: Qui Deum habet, omnia habet. Qui Deo caret, nihil habet.
Primae igitur divitiae sunt bonae in se, tamen multorum sunt occasio damnationis, qui eis úti nesciunt. Ambrosius: Discant non in facultatibus crimen haberi, sed his, qui úti nesciunt facultatibus. Secundae divitiae sunt meliores, et tertiae optimae. Ideo beata Katherina primas contempsit propter secundas, et per secundas quaesivit fortiter tertias, propterea bene de ea dicitur: Multae filiae congregaverunt divitias, tu vero supergressa etc. In quibus quidem verbis beata Katherina a duobus specialiter commendatur, scilicet:
-
Primo a divitiarum spiritualium copia, ibi: Multae filiae congregaverunt etc.
-
Secundo a virginum omnium praeeminentia, ibi: tu vero supergressa etc.
Primo dixi, quod beata Katherina ex praemissis thematis verbis commendatur a divitiarum spiritualium copia, cum dicitur: Multae filiae congregaverunt etc. Virgines enim Dei virtutibus pervenerunt ad gloriam. Ista tamen in multis videtur illis ditior, quae spirituales divitias quaesivit per haec tria, scilicet:
-
Primo per mundalium abiectionem totalem
-
Secundo per potentum reprehensionem rationalem
-
Tertio per sapientum conversionem mirabilem.
Primo namque beata Katherina spirituales divitias quaesivit per mundalium divitiarum contemptum, licet enim omnes ceterae Dei virgines fuerint mundi contemptrices, nulla tamen earum sic videtur contempsisse, sicut ipsa, quia nulla illarum habuit tam sollemnes occasiones peccandi, quae habuit temporalium affluentiam. Quia Costi regis filia habuit denique voluntatem liberam, quia sola in palatio remanserat, nec erat sub alicuius dominio, habuit insuper [os 110. c. 02.] admirabilem corporis pulchritudinem, quae multarum virginum occasio est delinquendi. Item scientiae subtilitatem, qua se sciret excusare et defendere. Sed haec omnia Christi amore contempsit totaliter, sciens profecto, quod ista tempiralia sunt falsa, vana et modica.
Primo inquam temporalia sunt falsa et deceptoria, secundum quod dicit Chrysostomus libro I. Curialium: Noverca " ait " virtutum est prosperitas mundialis, quae suis sic applaudet, ut noceat, et infelici cursu sic fortunam obsequitur, ut in fine perniciem operetur, propinat dulcia, et letale virus immiscet, quoniam risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupabit. Ecce quomodo suos amatores mundus decipit, et in fine confundit. Hoc quoque testatur beatus Bernardus super Can. dicens: Filii Adam, genus avarum, quid vobis cum terrenis divitiis, quae nec verae, nec vestrae sunt? Aurum et argentum vere terra est rubea et alba, quam solus hominum error facit, ut ea magis reputet preciosa. Denique si vera sunt, cur non faciunt vos bonos? Si vestrae sunt, tollite vobiscum. Velitis-nolitis, sicut nihil in hunc mundum intulistis, ita de eo exire oportebit. Ergo verae divitiae non sunt opes, sed virtutes, quas secum homo portet, ut in aeternum dives fiat. Hinc Hieronymus ait: Si mundus iste cultello veritatis aperiretur, nihil in eo nisi falsitas appareret. Falsarius quippe est, qui aliud dat, quam promittit, aut omnino non dat, aut non tantum dat. Sed mundus iste promittit longam vitam, et non dat postea. Item promittit dulcedinem, et dat amaritudinem. Promittit multa, et solvit modica. Propterea de sequentibus mundum dicit Hieronymus in testamento: Quid de his, qui in caducis suis divitiis gloriantur, dicam? Qui post foetidae carnis in cinerem reversurae curam ambulant, alios contemnendo deprimunt nobilitate et dignitate vana, et levi siquidem stultorum hominum insufflatione extolluntur, ac se ob hoc illam credunt attingere gloriam, quam solis humilibus et mundi contemptoribus pius Dominus praeparavit. Quid de his, ut convenit, dixerim? Vae, vae vobis, qui ad caelorum regna divitiarum itinere festinatis, quoniam facilius est camelum transire per foramen acus, quam divitem intrare [os 110. c. 03.] in regnum caelorum. Non mea sunt haec verba, sed Christi. Si haec revocabilis sententia est, Christus omnino Deus non est. Caelum " idem inquit " et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Ululate igitur, vos miseri, vento instabiles, fortunae nobiles et potentes, qui alios confunditis et conculcatis, quia huius mundi vanitatibus dignitatum excaecati vestrae brevis vitae tela velut a texente forte hac nocte succidetur, et in inferno sine fine cruciabimini. Qui cum hominibus non laboratis, sed et laboratores vivere non permittitis, ideo non cum hominibus, sed cum daemonibus flagellabimini. Quanto maior enim in mundo gloria, tanto in inferno maior praeparatur poena. Si Christus verax est, et omnia, quae ex ore eius audivi, mendacia non sunt, huiusmodi hominum vix unus aptus invenitur rgno Dei de mille. Qui vero mihi non credunt, post modicum in tormentis positi sentient. Haec ille.
Secundo quoque beata Katherina intelligens ista temporalia non solum falsa et vana et caduca, quae nihil post se relinquunt, ut praedictum est, nisi tormenta vera. De quibus Hugo libro I. De anima dicit: Dic mihi, ubi sunt amatores mundi, qui ante pauca tempora nobiscum fuerunt? Nihil ex eis remansit, nisi foetor et vermes. Homines fuerunt, sicut et tu, comederunt, biberunt et riserunt, in bonis dies suos duxerunt, et in puncto ad inferna descenderunt. Hic caro eorum vermibus et illic anima aeternis deputata est cruciatibus, donec rursus infelici consortio colligati sempiternis involvantur ardoribus. Quid illis profuit inanis gloria, brevis laetitia, mundi pompa, carnis voluptas, falsae divitiae, magna familia? Ubi risus, ubi iocus, ubi chorea? Heu de tanta laetitia quanta nunc tristitia! Heu post tantam voluptatem quam gravis miseria! Heu pro tot deliciis quanta sunt persoluta tormenta!
Tertio insuper beata Katherina sciens temporalia non solum falsa et vana (ut praedictum est), sed etiam modica, quia dicit Bernardus: Sicut terra quasi punctus est respectu caeli, ita omnia bona terrestria sunt nihil in comparatione superni boni. Hinc Gregorius in homelia: Si " inquit " consideremus, [os 110. c. 04.] quae et quanta sunt, quae nobis promittuntur in caelis, vilescunt animo omnia, quae habentur in terris. Terrena namque substantia pondus est non subsidium, temporalis vita aeternae vitae comparata mors potius est dicenda, quam vita, ipse enim quotidianus defectus corruptionis quid est aliud, quam quaedam prolixitas mortis. Quae autem lingua dicere vel intellectus capere sufficit, quanta in superna patria sint gaudia angelorum choris interesse, cum beatissimis spiritibus gloriae conditoris assistere, praesentem Dei vultum cernere, nullo mortis metu affici. Haec ille. Propterea beata virgo Katherina temporalia contempsit tamquam falsa, vana et modica, ut per illa veras bonas et multas acquireret divitias. Sic enim legitur de ea, quod cum esset annorum XIV, patre eius Costo rege mortuo ipsa successit in regnum, et tandem baptizata et facta Christi sponsa omnes delicias et divitias Christi amore contempsit.
Secundo beata Katherina quaesivit divitias per potentum reprehensionem rationalem. Ipsa nempe divino igne succensa constanter reprehendebat de malitia et errore imperatorem et oratores. Haec autem constantia in ea causabatur ex tribus, scilicet:
-
Primo ex proximi charitate.
-
Secundo ex divinae iustitiae aequitate.
-
Tertio ex firmae spei stabilitate.
Primo namque constantia reprehendendi imperatorem in beata Katherina causabatur ex proximi charitate. Videns praeclara virgo tot animas Christi sanguine redemptas ad immolandum diabolo compelli, Deum verum et Creatorem earum abnegari et blasphemari, vitam pro illis posuit, ut illas Deo congregaret, tamquam divitias immortales. Ioh. XV.: Maiorem charitatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.8 Magnum profecto lucrum est lucrum animarum, de quo dicit Gregorius, quod nullum Deo acceptabilius sacrificium quis potest offerre, quam lucrum animarum. Cuius ratio est, quia dicit Bernardus: Si animam videres, respectu eius derideres omnia, quae sunt subtus terram, super et supra.
Secundo beata Katherina constanter reprehendebat potentes ex divinae iustitiae aequitate. Divina enim aequitas requirit, quod [os 110. c. 05.] homo ponat corpus suum pro anima proximi vel pro iustitia, iuxta illud Ecci. IV.: Usque ad mortem certa pro iustitia.9 Unde haec virgo, Christi sponsa est exemplum omnium ducum nobilium et iudicum ac aliorum hominum pro iustitia certantium. Non quippe dicebat: "Si locuta fuero, reprehendendo imperatorem, tot bona perdam, regnum amittam, verecundiam et infamiam incurram, tormenta et mortem subibo." Sed heu modo multi timore temporalium aut poenarum pervertunt iustitiam, vendunt Christum, qui dicit: Ego sum via, veritas et vita,10 et se excusando dicunt: "Si haec facerem, amitterem omnia bona, insuper ribaldus vocarer." Sed revera melius est propter iustitiam vocari ribaldum, quam contra eam vocari dominum.
Tertio constantia beatae Katherinae causabatur ex spei stabilitate. Sperabat enim, quod imperatorem cum suis posset revocare ab idolatria ad Christianam fidem. Nam dicit Isidorus De summo bono, quod non debet quis praesumptuose et sine necessitate fidem catholicam confiteri, praesertim ubi nullus speratur fructus. Magnum certe fructum sperabat, ut consecuta est ex eius fidei confessione beata Katherina, ut patet in legenda et in alio sermone.
Unde cum caesar finito sacrificio eam interrogasset de progenie, respondit: "Scriptum est: nec te collaudes, nec te culpaveris ipse. Unde confiteor meam progeniem non tumore iactantiae, sed hmilitatis amore. Ego enim sum Katherina, Costi regis filia, quae quamvis in purpura nata et nutrita ac liberalibus disciplinis non mediocriter instructa, haec tamen omnia contempsi, et ad Dominum Iesum confugi. Dii autem, quos tu colis, nec se, nec alios iuvare possunt." Cui rex: "Si ita est, ut asseris, ergo totus mundus errat, et tu sola verum dicis, cum tamen omne verbum in ore duorum vel trium testium confirmetur. Si angelus esses, et caelica virtus adhuc tibi nemo credere deberet, quanto magis cum femina fragilis esse probaris?" Cui illa: "Ne, obsecro, caesar, a furore te vinci permittas. Unde dictum est per quendam: Tu si animo rexeris, rex eris, si corpore, servus." Et rex [os 110. c. 06.] ait: "Ut video, pestifera calliditate nos illaqueare disponis, dum per exempla philosophorum nos protrahere niteris." Et ita beata virgo haec immortales divitias congregavit, etc.
Tertio quoque ipsa congregavit divitias spirituales per sapientum conversionem mirabilem, nam totius mundi notabiliores sapientes devicit, et ad Christum convertit, quod fecit per tria, scilicet:
-
Primo per gratiam specialem.
-
Secundo per rationem naturalem.
-
Tertio per consensum rationalem.
Primo itaque dixi, quod beata Katherina sapientes convertit per specialem gratiam. Sine gratia enim frustra laborat sermo praedicatoris, ideo dicit Salvator Matth. XXIII.: Unus est magister vester.11 Idem Ioh. VI.: Nemo venit ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum,12 scilicet per gratiam, quae saepius datur per Dei verbum. Nam illis oratoribus heac virgo si non praedicasset, ad viam salutis non venissent, quia fidem non habuissent. Sine fide vero impossibile est placere Deo,13 Heb. XI., et Ro. X.: Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.14 Et Gregorius in homelia: Praedicatio " inquit " praevenit, et tunc ad mentis nostrae habitaculum Dominus venit.
Secundo beata Katherina convertit sapientes per rationem naturalem. Unde legitur de ea: Videns enim caesar sapientiae virginis dictae obviare non posse, mandat occulte per litteras, ut omnes sapientesde provinciis circumiacentibus ad Alexandriam conveniant. Adducti igitur sunt celeriter oratores quinquaginta, qui alios in sapientia excellebant. Quibus interrogantibus, cur de remotis orbis partibus tot in unum sapientes essent adducti, caesar respondit: "Est apud nos puella sensu et sapientia incomparabilis, quae omnes sapientes confutat, et deos nostros daemonia fore affirmat. Quam si superaveritis, magno honore accepto, regio munere ad propria redibitis." Cui unus stomachanti voce respondit: "O magnum imperatoris consilium, qui ob unius puellae conflictum sapientes mundi de remotis partibus advocavit, cum unus ex nostris clientulis eam poterat levissime confutare." Et rex ait: "Poteram et ego eam vi compellere ad [os 110. c. 07.] sacrificandum, sed melius iudicavi, ut vestris argumentis devincatur."
"Adducatur " aiunt " puella coram nobis, ut agnoscat se numquam sapientes vidisse." Quod cum beata virgo agnovisset, se totam Domino commendavit. Et ecce ei angelus astititconfortans eam, asserensque, quod non solum ab illis vinci non posset, sed et illos omnes converteret, et ad palmam martyrii destinaret. Quae dum coram imperatore adducta fuisset, dixit: "Quali iudicio contra unam puellam quinquaginta oratores opponis pro victoria remunerandos, me autem sine mercede pugnare compellis? Erit tamen mihi merces Dominus Iesus Christus, qui est merces et corona pro se certantium."
Tunc incipiens ipsa virgo coepit probare Dei Filium incarnatum per dicta philosophorum, quia sapientes ipsi, ex quo gentiles erant, ideo scripturas non recipiebant, sed eas, dum dicebantur, parvipendebant. Unde beata Katherina induxit eos per rationes naturales forte sic dicens: "O sapientes, ego vobis ostendam per rationes naturales, quod omnes dii vestri sunt daemonia, et verus Deus unus est, qui creavit caelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt, et iste est unus in essentia et trinus in personis. Quod autem sit unus, probo tali ratione, quia in omni creatura inveniuntur haec tria, scilicet: multitudo, ordo et imperfectio. Quod sic patet: Omnis enim multitudo ab unitate trahit originem, necesse ergo est omnis multitudinis unum esse principium, quod est Deus. Similiter omnis ordo habet prius et posterius, et sic oportet, quod unum habeat principium. Item unum imperfectum ab aliquo simpliciter perfecto trahit originem, et hoc est Deus. Intelligite haec, o sapientes, quae nulla via potestis negare. Considerate in creaturis corporalia, quae sunt bona, considerate deinde spiritualia, quae sunt meliora, et iam necesse erit considerare optimum, quod est Deus, omnium creator. Nam si duo dii vel plures dii essent, vel uterque insufficiens esset, vel alter superflueret. Si autem aliquid deesset uni, quod alter haberet, unus eorum non esset Deus.
O sapientes, ecce mens humana intelligit unum Deum, et potest intelligere eius trinitatem sic: Nam illud bonum, quod super omnia est, si esset sine [os 110. c. 08.] sapientia, esset quasi res fatua, et ideo mens humana intelligit Deum habere sapientiam ab eo genitam, et hic est Filius. Et quia sapientiam suam diligit, et ille amor dicitur Spiritus Sanctus. Haec de I. libro sententiarum dist. III.
Item est reperire plures naturas plurium personarum, sicut patet in homine et in angelo. Similiter est reperire plures naturas unius personae, sicut patet in homine, in quo alia est natura cerebri, alia stomachi, alia oculorum, alia manuum, ergo ut universum perficiatur, necesse est reperire plures personas unius naturae, et haec est Sancta Trinitas. O igitur viri eloquentes, intelligite unum Deum esse in essentia, et trinum in personis, qui vos creavit, sapientia dotavit, et per Filium suum, id est: sapientiam suam redemit. Nam cum illud summum bonum in sua bonitate esset beatum, et nullius indigeret auxilio aut consolatione, vidit suam bonitatem aliis posse communicare, et ex hoc non posse minui, creavit rationalem creaturam, quae illud summum bonum intelligeret, intelligendo amaret, amando ab eodem summo bono beatificaretur. Ne autem ab hoc fine deficeret, creavit sibi adiutorium omnia alia, quae aut creavit propter hominem, aut universi decorem. Sed quia ex spiritibus rationabilibus quidam ante eorum beatificationem ex se voluerunt esse beati, propterea iuste perdiderunt summam beatitudinem, et in sua obstinati malitia deiecti fuerunt de caelo, diaboli effecti.
Qui videntes primum hominem in loco amoeno Paradisi per divinum adiutorium ascendere posse ad locum, unde ipsi corruerunt, unus eorum ex invidia in specie serpentis accessit ad mulierem, et eam mendaciis suis ad inoboedientiam induxit. Praeceperat enim viro et mulieri Deus, ut de omni ligno Paradisi comederent, excepto fructu unius ligni. Qui Dei praeceptum transgredientes expulsi sunt de Paradiso. Qui secundum divinam iustitiam beatificari non poterant sine condigna satisfactione, quam ipsi, cum sint finiti, facere non poterant, quia contra infinitum bonum peccaverant.
Ideo ipsa sapientia, id est Dei Filius volens suam ostendere misericordiam, sicut ostenderat potentiam in rerum creatione, et sapientiam in earum ordinatione, [os 110. c. 09.] assumpsit humanitatem, et sic in unam personam convenit Deus et homo, de virgine conceptus et natus. Qui suam deitatem probavit divinis miraculis, puta: illuminatione caecorum, mundatione leprosorum, resuscitatione mortuorum, et omnium infirmitatum curatione. Qui pro hominibus se humilians et legem praedicans sua innocente morte satisfecit pro peccato primorum parentum. Ipse quoque a morte die tertia resurrexit, et post multa testimonia multis videntibus in caelum ascendit, unde expectatur ad iudicium generale, reddendus unicuique secundum opera sua. Illi vero diaboli de caelo deiecti usurpant sibi divinum honorem, vos vero, qui eos colitis, nisi destiteritis, cum illis ad aeternum ignem ibitis. Haec est fides Christiana et vera, pro cuius veritate cum patientia sustinemus flagella, cruciatus et mortem, certa spe exspectantes post resurrectionem vitam aeternam. Haec etiam quidam de philosophis secundum suum intellectum senserunt. Sic Socrates, qui dixit, quod prius canem, quam plures deos coleret, eo quod canis esset opus naturae, sed idola opera hominum. Et Aristoteles De unitate Dei I. Caeli: Sicut " inquit " unicus est mundus, ita unus est motor seu princeps. Quia si essent duo motores, unus esset superfluus, vel alius requireret alium mundum. O igitur vos sapientissimi viri, intelligite et credite, ut salvemini, ac convertimini ab his vanis ad Deum verum vivum, omnipotentem creatorem vestrum.
Tertio beata Katherina convertit oratores ad Deum per consensum rationalem, nam omnes illi sapientes illustrati divina gratia coeperunt conferre ad invicem dicentes: "Certe haec est infallibilis veritas, et vere Deus loquitur de hac virgine. O Domine Deus noster, in quanto errore manifesto hactenus fuimus! O quam damnabiliter perissemus, nisi hanc veritatem didicissemus!" Tunc imperator audiens haec furore repletus coepit increpare eos, cur ab una puella se vinci permitterent. Unus autem inter eos doctior ait: "Noveris, imperator, quoniam nullus ante nos stare potuit, quin statim vinceretur. Haec autem puella, in qua spiritus Dei loquitur, sic nos in admirationem induxit, [os 110. c. 10.] ut contra Christum aliquid dicere nesciamus, aut penitus formidemus. Unde constanter fatemur, quod nisi probabiliorem sententiam de diis tuis protuleris, ecce omnes convertimur ad Christum." Audiens autem haec tyrannus, iussit in medio civitatis eos omnes igne cremari. Cum autem illi dolerent, quod sine baptismo decederent, ait beata Katherina: "Ne timeatis, quia effusio sanguinis vobis pro baptismo compensabitur, et pro vitae corona." Cumque in ignem iniecti fuissent, ita animas Domino reddiderunt, ut nec capilli quidem, nec vestimenta eorum ab igne laederentur.
Ex praemissis patet, quomodo beata virgo Katherina divitias quaesierit per mundi abiectionem, potentum reprehensionem et sapientum conversionem.
Secundo denique beata Katherina ex praemissis thematis verbis commendatur a virginum omnium praeeminentia, cum dicitur: Tu vero supergressa es universas. Ipsa siquidem excellit alias potissime in quattuor, scilicet: In sapientiae perspicacitate. In constantiae firmitate. In conversorum nobilitate. Et in sepulturae honorabilitate. Nulla quippe sanctarum virginum legitur tam sapiens et erudita liberalibus artibus fuisse, ac tam constanter inter adversa et prospera stetisse. Insuper tam sollemnes personas ad Deum convertisse. Nam quinquaginta oratores, imperatricem ac Porphyrium cum ducentis militibus, ut liquet in alio sermone ac in legenda. Insuper postquam decollata fuisset, de corpore ipsius lac pro sanguine emanavit mirabiliter. Tandem sanctum eius corpus ab angelis in Monte Synai a loco decollationis plus quam viginti dierum itinere deductum, et ibidem honorifice sepultum est. Ex cuius ossibus oleum manat, quod debilium membra sanat. Quae intercedat pro nobis ad Dominum nostrum Iesum Christum, qui est in gloria Patris. Ad quam nos perducat Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Amen. [os 110. c. 11.]
1 Prv 31,29
2 Cf Ecl 5,12
3 Ecl 10,19
4 I Tim 6,10
5 Cf I Tim 6,9
6 Mt 19,24
7 Ps 72,28
8 Ioh 15,13
9 Sir 4,33
10 Ioh 14,6
11 Mt 23,8
12 Ioh 6,44
13 Hbr 11,6
14 Rm 10,17