[Osualdus: Sermones de sanctis Bigae salutis
Sermo CIX.]
De sancta Elizabeth, filia regis Hungariae II.
Sermo CIX.
Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. Can. VIII. c.
Ad honorem gloriosae Elizabeth, regis Hungariae filiae praemissa verba rationabiliter dicuntur, quae bona a Deo collata pro dilectione Dei distribuit. Insuper seipsam superimpendit [os 109. c. 01.] modicum reputans dare temporalia sola pro illius dilectione, qui se pro ea in mortem tradidit. Debemus enim et nos libenter dare temporalia pauperibus pro dilectione Christi, quia se et sua nobis tradidit, quia secundum sanctum Thomam II. II. q. XXXII. ar. IV. triplex est generalis utilitas talis dati seu elemosynae, scilicet:
-
Primo corporalis ex substantia
-
Secundo spiritualis in via
-
Tertio aeternalis in patria.
Prima namque utilitas elemosynae ex dilectione datae est corporalis ex substantia, ipsa enim cum sit cirporalis, habet solum effectum corporalem, inquantum supplet defectum corporalem proximorum, puta reficit cibus et potus, liberat redemptio etc.
Secunda utilitas elemosynae ex dilectione datae est spiritualis in via, tam ex parte inducentis, quam ex parte efficaciae consequentis. Primo elemosyna corporalis habet utilitatem ex parte inducentis, qui est amor Dei, inquantum scilicet quis propter amorem Dei et proximi dat elemosynam corporalem, quae inquantum corporalis, non haberet utilitatem spiritualem ex se, sed ex charitate, quae inducit ad hoc faciendum. Secundo ex parte efficaciae consequentis elemosyna corporalis habet utilitatem spiritualem, inquantum proximus, cui dabitur, orabit pro datore. Hinc Ecci. XXIX.: Conclude elemosynam in sinu pauperis, et haec pro te orabit et liberabit ab omni malo.1 Ipsa quippe elemosyna data liberat a culpa praeterita, praeservat a futura. Ideo dicitur Tob. IV.: Elemosyna ab omni peccato liberat, et non patitur animas ire in tenebras.2 Et Lu. XI.: Date elemosynam, et omnia munda sunt vobis.3Ecci. III.: Ignem ardentem extinguit aqua, ita elemosyna concupiscentiam, a qua oritur omne peccatum.4
Tertio elemosyna corporalis habet utilitatem aeternalem in patria. Unde super illo verbo Lu. XVI.: Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula,5Augustinus in libro de verbis Domini sic ait: Qui sunt, qui habebunt aeterna tabernacula, nisi sancti Dei, et qui sunt, qui ab eis recipiendi sunt in [os 109. c. 02.] aeterna tabernacula, nisi qui eorum indigentiae serviunt. Cuius ratio est, quia elemosyna omnes Dei amicos danti obligat, omnes autem Dei amici aut sunt in caelis, aut in Purgatorio, aut in terra, quos omnes elemosyna pro datore intercedere obligat, iuxta illud Matth. XXV.: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.6 Ubi Hieronymus sic ait: In omni paupere Christus esuriens pascitur, sitiens potatur, et sic de aliis misericordiae operibus, ideo gloriosa Elizabeth omnemsubstantiam domus suae dedit pauperibus in elemosynam pro dilectione Domini Iesu Christi, et quasi nihil reputabat, sed semper plus dare affectabat. Nota verba, signa et mysteria. Nam charitas est impretiabilis, quia quicquid datur, pro ea nihil reputatur. Nam charitas nihil celat, nihil negat, nihil subtrahit, nihil dividit, sed omnia pro amato dat, sicut haec sancta Elizabeth. Bene igitur dicitur de ea: Si dederit etc. In quibus verbis tria notemus salutis documenta ad honorem beatae Elizabeth declaranda, scilicet:
-
Primo substantiae eius multiplicitatem, ibi: Si dederit homo omnem substantiam etc.
-
Secundo bonae intentionis voluntatem, ibi: Pro dilectione.
-
Tertio causae collationis pretiositate, ibi: Quasi nihil despiciet.
Primum igitur documentum ad honorem sanctae Elizabeth declarandum notemus ex praetactis verbis substantiae beatae Elizabeth multiplicitatem, quia dicitur: Si dederit homo omnem substantiam domus suae. Habuit enim beata Elizabeth in sua domo triplicem substantiam, scilicet:
-
Primo substantiam temporalem.
-
Secundo substantiam corporalem.
-
Tertio substantiam spiritualem.
Primo ipsa sancta Elizabeth in domo sua habuit substantiam temporalem multam nimis, quia erat filia regis Hungariae, tandem consors Ludovici ducis Thuringiae, et hanc penitus dedit pauperibus propter Dei charitatem, qui consulit multis Sacrae Scripturae locis. Dicitur enim Prover. XXI.: Facere misericordiam et iudicium magis placet Deo, quam victimae.7 Et Oseae VI.: Misericordiam volo, et non sacrificium.8Eph. IV.: [os 109. c. 03.] Estote invicem benigni, misericordes.9 Et dist. LXXXVIII. ca.: In singulis misericordia plenitudo virtutum est. Et Hieronymus dist. LXXXVI. ca.: Qui clementiam non habet, nec indutus viscera misericordiae, etiam si multum spiritualis sit, non adimplevit legem Christi. Qui dicit Lu. VI.: Date, et dabitur vobis.10 Unde Augustinus: Dicit enim Christus: da mihi, dedi tibi, habuisti me largitorem, habe me debitorem. Dicitur enim Prover. XXI.: Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.11Augustinus: Idipsum videtur iustum, ut qui a potentiori vult iuvari, adiuvet ipse inferiorem, in quo est ipse potentior. Vult autem misericors Deus, ut homo misereatur proximo dando elemosynam non solum, ut in hoc ei assimiletur, sed etiam ut ipse iuste recipiat bona temporalia, spiritualia et aeterna.
Primo itaque homo misericors iuste recipit a Deo bona temporalia, ideo dicitur Prover. XI.: Alii dividunt propria, et ditiores fiunt, alii rapiunt aliena, et semper sunt in egestate.12
Secundo recipit misericors bona spiritualia. Proverb. XIX.: Foeneratur Domino, qui miseretur pauperis,13 quasi diceret: qui dat pauperi, non feneratur pauperi, sed Domino, quia quicquid dat pauperi, totum Domino dat ad lucrum, quia ipse reputat sibi factum. Gregorius: Quod pauperi tribuitur, non datur, sed commodatur. Et Augustinus: Miser homo, quid feneraris homini, fenerare Deo, et centuplum accipies, et vitam aeternam possidebis. Ad litteram hoc verum est de bonis temporalibus, non enim quis pauperior efficitur, sed ditior, qui semen suum seminat in agro, qui affert fructum tricesimum, sexagesimum et centesimum, ergo multo magis, qui seminat in agro spirituali. Agri autem pietatis sunt pauperes. Hinc Augustinus: Praebe lutum, et accipe Deum, Praebe tectum, et accipe caelum.
Tertio misericors homo iuste recipit bona aeterna iuxta illud Math. XIX.: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes, et da pauperibus, et sequere me, et habebis thesaurum in caelo,14quem nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Hinc I. Tim. IV.: Corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia valet [os 109. c. 04.] promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae.15Gregorius in Moralibus: Apud Deum maius est donum mentis, quam muneris. Cuius rationem assignat dicens: Exteriora namque largiens aliquid extra seipsum tribuit, qui vero fletum et compassionem proximo tribuit, aliquid ei de seipso dedit. Unde dicit sanctus Thomas II. II. q. XXXI., quod misericordia est compassio miseriae alterius, id est: passio alienae miseriae in nostro corde, et est proprie ad alterum, non ad seipsum, nisi secundum quandam similitudinem, quia ad seipsum non est proprie misericordia, sed dolor, puta cum patimur aliquid crudele in nobis. Ita etiam si sint personae nobis coniunctae, in eorum miseriis non miseremur, sed dolemus, sicut in nostris vulneribus, in alienis vero malis miseremur, et sine hac compassione numquam est elemosyna danda. Cuius ratio est, quia non subveniret aliquis miseriae alienae, nisi vellet eum non esse miserum, et quia sibi displicet aliena miseria, ideo subvenit. Et ideo septem miserias hominis septem sunt opera misericordiae, sex in vita, et septima post mortem.
Prima miseria est fames, quae corrumpit interius, huic enim compatiendo adhibetur adiutorium, quod est pascere esurientem, et per hanc homo praeservatur a morte, quod fecit beata Elizabeth.
Unde legitur, quod cum adhuc esset puella in domo paterna, reliquias porrigebat egenis. Hoc facienti semel obviavit rex, pater eius, interrogans, quid haberet in gremio. Quae respondit: "Rosas " inquit " habeo." Et ille: "Ostende mi carissima filia!" Quae aperiens sinum reliquiae ciborum conversae sunt in rosas pulcherrimas. Unde dicere poterat illud Iob XXXI.: Ab infantia mecum crevit miseratio.16 Quam rem pater postea certitudinaliter intelligens glorificavit Deum omnipotentem, qui tali prole ipsum dotavit. Maritata tandem dum maxima fames facta fuisset, et vir eius in curiam Friderici imperatoris militaturus accessisset, ipsa miserans super pauperes omnem annonam collegit, et congregatis undique pauperibus distribuit.
Secunda miseria hominis [os 109. c. 05.] interius consumens est sitis, contra quam est secundum opus misericordiae, scilicet potare sitientem, quod bene implevit beata Elizabeth, de qua legitur, quod dum quadam vice cervisiam multis pauperibus distribuisset, inventum est vas repletum, ac si nihil de eo receptum fuisset.
Tertia miseria humana est exterior, scilicet nuditas corporis, et huic miseriae subvenitur per tertium opus misericordiae, videlicet vestitum nudorum, quod etiam legitur fecisse beata Elizabeth, quia nulli rei propter pauperes parcebat, non auro, non gemmis, non vestimentis sericis, sed omnia vendere faciebat, ut sic satisfaceret inopiae pauperum, ideo omnes pauperes eam non dominam, sed matrem appellabant. Unde contigit semel, dum cuidam pauperculae pretiosum suum vestimentum amore illius, qui nudus pro hominibus mori voluit, dedisset, illa prae gaudio in terra cadens iacebat quasi mortua, quod ipsa videns, ne moreretur, facta pro ea oratione erexit.
Quarto miseria humana exterior est, quae provenit ex intemperiae aeris, scilicet calidi, frigido vento vel pluvia, et huic subvenitur per quartum opus misericordiae, scilicet per susceptionem hospitum, quod fecisse legitur beata Elizabeth. Nam sub alto castro magnam domum construi fecerat, ubi pauperes, debiles, peregrinos recipiebat, et quolibet die non obstante quavis tempestate veniebat ad visitandum eos, et semper aliquid puerulis orphanis secum deferebat, puta: globos vitreos et talia. Semel vero dum talia portaret, casu ceciderunt vitra olliculae super scapulas, et mira res: nulla fractura reperta fuit in eis.
Quinta miseria intrinseca provenit ex intemperie humorum, scilicet infirmitas, contra quam est illud opus misericordiae: visitare infirmos. Quod beata Elizabeth legitur fecisse. Quodam tempore ingressa ad infirmos repperit ibi quendam infirmum puerum noviter ibi portatum, a nativitate quidem mutum. Quem cum interrogaret, qua re indigeret, ille caput movendo [os 109. c. 06.] indicabat se non posse loqui. Cui ipsa: "Praecipio tibi in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut dicas, quibus rebus indiges." At ille statim sanus surrexit, et exclamavit dicens: "A nativitate semper mutus fui et infirmus, nunc vero loquor sanus." Ad quod miraculum sancta Elizabeth reversa est in cellam, populus autem magnificavit Deum in famula sua. Alio quoque tempore quendam infirmum interrogavit, quid desideraret, qui ait: recentes pisciculos, et cum iurando assererent, astantesque nusquam inveniri possent, ipsa confidens de Dei misericordia accepta pelvi accessit ad fontem, ubi numquam amplius visi sunt pisces, hausit pelvim plenam pisciculis, etc., require in legenda. Similiter de illo, cui nec sedes oculorum etc.
Sexta miseria humana provenit ex causa extrinseca, privatio libertatis, sicut detentio in carcere, contra quam redemptio captivorum. Quod misericordiae opus fecit beata Elizabeth, quia suis precibus multis sanitatem obtinuit, ut patet in legenda.
Septima miseria humana est post hanc vitam ex hoc, quod iam mortem incurrit, contra quam est sepultura mortuorum, quod fecisse legitur beata Elizabeth. Nam corporaliter mortuos visitabat, et eis de panno providebat. Contigit semel, quod quendam mortuum dum videret non habere pannos ad tegendum oculos, mox pietate commota velum capitis sui explicavit, et in duas partes dividens una reinduit, alia vero mortuum cooperuit. O vere discipulam Christi, o vere mirandam misericordiae, bene didicerat lectionem a caelesti magistro, scilicet opera misericordiae, qua separabuntur salvandi a damnandis, dicente Domino: Esurivi, et dedistis mihi manducare etc.17
Secundam substantiam in sua domo beata Elizabeth habuit corporalem, id est: proprium corpus, quod etiam totum dedit pro Christo suo dilecto. Haec enim substantia melior est, carior et Deo acceptior, quia dicit Gregorius: Minus quippe est abnegare, quod habes, multum autem est abnegare, quod es, nec sufficit homini relinquere sua, sed et relinquere semetipsum. Sic fecisse dicitur haec sancta Elizabeth. [os 109. c. 07.] Cum enim pro dote duo milia marcarum recepisset, partem pauperibus distribuit, de reliquis vero in Marburck magnum hospitale construxit. Assumpto habitu religioso servitio pauperum se perpetuo mancipavit tamquam humilis Christi ancilla, ubi pauperes balneabat, infirmos in lectis collocabat et cooperiebat tam diligenter, ut ancillis diceret, quam bene nobiscum agitur, quae Dominum Iesum Christum sic balneamus et tegimus. Intantum enim erat circa infirmos sollicita, ut quendam puerum monoculum et scabiosum una nocte sex vicibus ad loca necessitatis suis brachiis portavit, et suos foetidos pannos lavit. Contigit, ut quandam mulierem horribiliter leprosam abluens saepe in lecto collocabat, ulcera tergens, medicamenta adhibens ac ungues praescindens, ac eius pedibus prostrata corrigias calciamenti solvebat. Contigit, ut balneum foetidum et horridum leprosi naturali horrore abhorreret, sed in se reversa dixit sibiipsi: "Quae es tu, peccatorum sceno deturpata, ut contemnas istius infirmi foetida vulnera?" Mox inaudito fervore utraque manu hauriens aquam balnei foetidi et insanie pleni ebibit, ut sic seipsam superaret. O inauditus fervor pietatis, o ineffabilis Christi amor quid facit? Ecce hanc regis filiam in purpuram nutritam ancillis ancillam fecit.
Tertiam substantiam beata Elizabeth in sua domo habuit spiritualem, quam etiam pro dilecto Christo dedit, et haec est maior et melior ac Deo acceptior, quam temporalis aut corporalis. Unde glossa super illo Thob. IV.: Si multum tibi fuerit, abundanter tribue,18 dicit: Voluntas a Deo pensatur, non dati quantitas. Et Ambrosius: Qui multum dat, ut dives, et qui pauper dat, ut pauper, si aequa voluntas est, aequalem mercedem praemii essentialis habebunt. Hinc dist. XLII. "quiescamus" et in fine XLV. distinctionis dicitur, quod Deus in elemosyna plis pensat animum benignum, quam datum, et quod plus est, ubi deficit facultas, [os 109. c. 08.] sufficit compassio. Unde Augustinus super Ps.: Coronat Deus intus bonam voluntatem, ubi non invenit facultatem, nemo dicat: non habeo, charitas non de sacculo errogatur. Et beatus Hieronymus: Non quantum, sed quanto desiderio desideris, Deus considerat. Unde Salvator Lucae XXI. vidit quandam viduam pauperculam mittentem in aerario minuta duo, et dixit: Vere dico vobis, quia vidua haec pauper plus quam omnes misit. Nam ex abundanti miserunt omnes, haec autem ex illo, quod illi deerat, omnem victum suum, quem habuit, misit.19 Sic haec sancta et Deo dilecta Elizabeth non solum substantiam temporalem et corporalem magno affectu Christo dedit, sed et seipsam et animam per oboedientiam libenter impendit.
Unde legitur, quod omnibus pro Deo erogatis ad tanta devenit paupertatem, ut ipsa cum puellis filaret lanam, et inde viveret. Quod audiens Andreas, rex Hungariae, pater eius misit quendam comitem cum sollemni apparatu, ut gloriose reduceret filiam suam. Qui cernens eam in tam vili habitu sedentem et filantem, prae admiratione exclamavit dicens: "Numquam filia regis tam vili habitu apparuit, nec lanam filare aliquando visa. Veniat igitur tua serenitas ad suum regnum ibidem regnare gloriose." Illa vero non acquievit malens cum pauperibus cum Christo egere, quam cum divitibus in divitiis abundare.
Unde haec sanctissima de hac domo, scilicet spirituali substantiam suam ad omnia misericordiae opera spiritualia dedit, sicut dederat temporalem substantiam. Nam secundum sanctum Thomam II. II. q. XXXII. ar. II. sicut septem sunt opera misericordiae corporalia, ita etiam septem sunt opera misericordiae spiritualia, scilicet docere ignorantem, consulere dubitantem, castigare delinquentem, consolari tristem, supportare onerosum, remittere quantum iniurianti, orare pro peccante in te. Cuius ratio talis est, quia defectus spiritualis, cui per spiritualem elemosynam subvenitur, aut est defectus poenae in intellectu speculativo, et sic est docere ignorantem, aut est defectus poenae in intellectu practico, et sic est consulere dubitantem, aut defectus est in affectu, et sic est consolari tristem, aut [os 109. c. 09.] est defectus culpae cum spe emendationis, et sic est castigare delinquentem, aut est defectus culpae in alio sine spe emendationis, et sic non restat nisi divinum auxilium implorare, quod est orare, aut est defectus in proximo quantum ad culpam, et sic indigeret remissionem, aut est defectus ad poenam, et sic indiget supportatione. Haec enim omnia implevit beata Elizabeth.
Primo namque docebat omnes ad viam salutis, non solum exemplis, sed et verbis. Unde cum quaedam vetula penitus confiteri nollet, eam exhortatione praevia cum castigatione compulit.
Secundo consulebat dubitantibus, ordinaverat enim, ut dum ipsa annonam pauperibus succincta ministraret, omnes pauperes suo ordine consederent, si quis autem hincinde discurreret, capillorum detruncatione puniretur. Quaedam autem puella, quae mira capillorum pulchritudine pollebat, veniens ad hospitalem non causa elemosynae, sed visitare sororem suam infirmam, quae accusata quasi praevaricatrix legis eius, igitur capillos abrasit invitae, et cum diceretur, quod non fuisset in culpa, ait: "Ipsa saltem de cetero non glorietur de capillis." Unde quaesivit eam, si aliquando habuisset bonum propositum, quae respondit, quod saepius, sed gloria capillorum retrahebatur. Tunc ipsa exhilarata ait: "Carius mihi est, quod tu hodie capillos amisisti, quam si filius meus in imperium sublimatus fuisset." Et illa: "Quid faciam iam?" Cui Beata Elizabeth: "Servias nobiscum Christi pauperibus." Et ita fecit omnibus diebus vitae suae.
Tertio castigabat delinquentes. Cum quaedam mulier in hospitali filiam peperisset, Beata Elizabeth eam de sacro fonte levavit, et nomen suum ei imposuit, et necessaria matri infantis ministravit, ita, quod manicas de pelliciis ancillae suae auferens ei ad involvendum puerum tradidit, et proprios calceos sibi tradidit. Post tres autem septimanas mulier dimissa infante cum viro suo latenter aufugit, sed Beata Elizabeth orationi se dedit, et ultra progredi non valentes redierunt, quos ipsa dure redarguit de tanta ingratitudine.
Quarto consolabatur [os 109. c. 10.] tristes. Nam cum episcopus Webrigiensis, avunculus sui mariti vellet eam secundis nuptiis tradere post viri sui obitum, inde ancillae tristarentur, quae propositum habebant continentiae, dicebat consolans eas dicens: "Confido in Deo, cuius amore continentiam vovi, quod meum propositum custodiet, et si aliud facere non potero, nasum proprium detruncabo, ut sic saltem inepta fiam ad maritandum."
Quinto supportabat onerosos. Cum enim semel per viam strictam per quosdam lapides propter lutum ibi positos iret, vetula quaedam pauper, cui ipsa multa beneficia contulerat, contra se veniens eam in lutum trusit, quae surgens patienter ferens cum hilaritate vestes maculatas detergebat.
Sexto iniurianti peccata remittebat. Nam audita morte mariti sui, quem induxerat pro amore Christi gentiles expugnare de Terra Sancta, vasalli de castro ipsam excluserunt tamquam dissipatricem. Nocte ipsa adveniente in domo cuiusdam tabernarii se recepit, ubi porci iacebant, magnas Deo agens gratias, quod in tanta civitate nullus eam hospitio susceperit. Hora denique matutinali ad ecclesiam fratrum minorum pergens rogat fratres, ut Deo gratias agerent de sua paupertate optata, et "Te Deum laudamus" sollemniter decantarent, quod et factum est. Sequenti igitur die domum cuiusdam sui aemuli ingredi iussa est arto loco sibi assignato, ubi dum ab hospite plurimum gravaretur, parietibus valefecit dicens: "Libenter hominibus valefacerem, si beneficos invenirem." Compulsa igitur ad locum ptiorem rediit, ubi porci manebant, et inde inclytos filios suos ad diversa loca alendos deputavit. O filia regis Hungariae, o consors ducis Thuringiae, non hactenus fuit consuetudo tuos generosos natos de stabulo porcino ad militandum mittere.
Septimum denique opus misericordiae spiritualis exercuit orando pro peccatoribus. Legitur enim, quod dum quendam iuvenem saeculariter indutum ad se vocasset, ait ei: "Fili mi, video te nimis dissolute vivere, cum deberes [os 109. c. 11.] tuo Creatori servire. Vis igitur, fili, ut Deum pro te exorem?" At ille: "Volo, domina, et id vehementer exposco." Cumque orationi se dedisset, et iuvenem similiter orare iussisset, iuvenis alta voce clamare coepit: "Cessa, domina, cessa ab oratione!" Et illa eo attentius oraret, altius clamavit dicens: "Cessa, domina, quia iam deficio et comburor." Nam totus sudabat et aestuans fumabat, ut corpus et brachia hincinde iactaret, ad quem multi accurrentes exuentes vestibus madefactis prae sudore calorem illius suis manibus attractantes ferre non poterant. Qui gratia accensus talem charitatis fervorem volens augmentare ordinem fratrum minorum est ingressus magno devotionis fervore serviens Christo. Ecce patet, quod gloriosa Elizabeth omnem substantiam domus suae dedit pro suo dilecto Iesu Christo Domino.
Secundum salutis documentum ex thematis verbis declarandum notemus bonae intentionis voluntatem, cum dicitur: Pro dilecto si dederit omnem substantiam suam, quasi nihil despiciet eam. Praetactas enim substantias domus quidam dant contra charitatem, quidam sine charitate, et quidam pro charitate. Illi enim dant suam substantiam contra charitatem, qui in peccatis et cum peccatoribus sua bona consumunt, sic filius prodigus dissipavit substantiam vivendo luxuriose, qui dicunt: substantia mea in inferioribus terrae.20 Illi vero dant substantiam suam sine charitate, qui tribuunt amicis carnalibus non propter Deum, sed propter amorem carnalem, et isti dicere possunt illud Ps.: Substantia mea quasi nihilum est ante te.21 Illi vero dant suam substantiam cum charitate, qui bona sua pro amore Dei et proximi utilitate distribuunt, et hi dicunt: Substantia mea apud te est, Domine. Distributio enim bonorum fit bona intentione et bona voluntate tripliciter, scilicet:
-
Primo cum fiet charitative
-
Secundo cum fiet secrete
-
Tertio cum fiet iuste.
Primo enim elemosynarum distributio tunc bona fiet intentione, cum fiet cum charitate, ita quod charitas inducat ad subveniendum, [os 109. c. 12.] alias elemosyna non est meritoria, quia dicit Apostolus I. Cor. XIII.: Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, charitatem autem non habeo, nihil mihi prodest.22Sic faciebat beata Elizabeth. In huius signum ubi ipsa deficiebat temporalibus, ille, cuius amore cuncta distribuerat, mox ad placitum sibi subveniebat, sicut patet in alio sermone de illa veste, quam angelicis manibus praeparatam eidem tempore necessitatis Christus destinavit.
Secundo quoque elemosyna tunc fiet bona voluntate, cum fiet secrete. Ad quod Salvator noster sic docet Mat. VI.: Cum ergo facis elemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua, quid faciat dextra tua, ut sit elemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.23 Unde Chrysostomus: Haec fera, scilicet inanis gloria est apta furari eum, qui non valde vigilat, occulte enim ingreditur, et omnia, quae intus sunt, insensibiliter aufert. Et subdit ibidem: Ubi enim res agitur gloriosa, ibi facilius invenit locum gloriationis occasio, et ideo intentionem gloriae primo Dominus excludit, prae omnibus enim vitiis carnalibus periculosius hoc esse intellexit. Et subdit causam: Cum enim omnia mala servos diaboli vexent, concupiscentia vanae gloriae magis vexat servos Dei, quam servos diaboli. Hinc Augustinus: Nesciat sinistra tua, quid faciat dextra, id est: ne intentioni se immisceat humanae laudis appetitus. Et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Ubi Chrysostomus: Impossibile est enim, ut opus bonum hominis in abscondito dimittat Deus, sed in hoc saeculo manifestat et in illo glorificat, quia gloria Dei est. Et subdit: Si ergo vis habere inspectores eorum, quae agis, ecce habes. Non angelos aut archangelos, sed Dominum universorum.
Sed contra hoc Christi consilium faciunt modo homines carnales superbi, elati, qui faciunt grande convivium cum exquisitis cibariis ac vino optimo [os 109. c. 13.] suis civibus, amicis et fratribus, arbitrantes se obsequium praestare Deo, licet pauperes fame et siti crucientur. Sed certe non sic, impii, non sic, sed sicut Christus perdocuit Luc. XIV., ita faciendum est, ubi dixit: Cum facis convivium aut cenam, noli vocare amicos, neque fratres, neque cognatos, neque vicinos, neque divites, ne forte et ipsi reinvitent, et fiet retributio. Sed cum facis prandium, pauperes voca, et claudos, debiles et caecos, et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione mortuorum.24 Taliter profecto faciebat Beata Elizabeth, quae ut securius haec perficeret, pauperum pueros de sacro fonte levabat.
Tertio denique elemosyna tunc fiet bona intentione, cum fiet iuste, id est: de iuste acquisitis et propriis bonis, non de spoliis et rapinis. De quibus Ecci. XXXIV.: Immolantis ex iniquo oblatio est maculata coram Domino.25 Et Proverb. XXI.: Hostiae impiorum abominabiles, quae offeruntur ex scelere.Ecci. XXXV.: Noli offerre munera prava et elemosynam pravam, non enim suscipiet illa,26sed detestabitur ea. Idem ca. XXXIV.: Qui offert sacrificium de substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu patris.27 Unde multi nobiles a suis subditis extorquent iniuste bona, ut inde faciant convivia pro suis parentibus, construunt ecclesias, restaurant calices, quae tamen displicent Deo. Unde Hieronymus: Ingratum est Spiritui Sancto, quicquid obtuleris neglecto eo, ad quod teneris. Tenetur enim dominus temporalis subditis conservare iustitiam, non autem ad hoc, ut faciat calices de rapina. beata enim Elizabeth sic se a male ablatis custodiebat, ut saepesaepius solo pane aqua madefacta cum ancillis reficiebatur. Quod intelligens eius maritus quandam possessionem sibi separavit, ut de illa salva conscientia viveret, dicens et se ita vivere, nisi familiae suae turbationem timeret. [os 109. c. 14.]
Tertiumex praetactis thematis verbis notemus documentum causae collationis pretiositatem, id est: quam pretiosus, quam dulcis, quam suavis Deus est, pro cuius dilectione omnem substantiam dedit beata Elizabeth sciens certitudinaliter, quod non posset placere Deo et mundo, ideo comtempsit temporalem dulcedinem praeeligens aeternam, quia dicit Bernardus: Sicut ignis et aqua simul stare non possunt, sic nec temporales et spirituales deliciae. Et beatus Ambrosius: Qui contemnit temporalia, merebitur sempiterna, hoc est dictum, qui contemnit mundum, merebitur Christum, qui dicitur thesaurus pretiosus, iuxta illud Mat. XIII.: Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit, abscondit, et vadit, et vendit omnia, quae habet, et emit agrum illum.28 Thesaurus est Christi divinitas, ager eius caro. Col. II.: In eo sunt absconditi omnes thesauri sapientiae et scientiae.29Dicitur autem absconditus, quia divinitas in Christi carne non videbatur, nisi per effectum operis miraculosi. Esa. XLV.: Vere tu es Deus absconditus.30 Nam sua potentia abscondebatur in humilitate, maiestas in acerbissima passione. Hic est ager, qui protulit triticum panis angelici omne delectamentum in se habentem. Iste est thesaurus desideratus, quem qui quaerit, invenit, si omnibus venditis emitur. Unde Gregorius: Agrum comparat omnibus venditis, qui saeculi voluptatibus renunciat. Hunc thesaurum emerat sibi beata Elizabeth, de qua bene dicitur Prover. ultimo: Consideravit agrum, et emit illum,31et prae illius gaudio alia parvipendit. Sed hunc cogitabat, hunc corde rumunabat, iuxta illud Mat. VI.: Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.32
Quod patet ex hoc, quia dum ossa sui mariti fuissent reportata, ex consultu episcopi processionaliter obviavit, quibus visis dixit cum lacrimis: "Gratias ago tibi, Domine Iesu, quia in susceptione ossium viri mei consolari me dignatus es. Tu scis, Domine, quia licet ipsum amantem te amaverim, et quamvis iocundum esset mihi cum eo vivere tali conditione, ut cum ipso per totum mundum mendicarem, tamen teste te ipsum contra tuam voluntatem non revocarem cum [os 109. c. 15.] uno crine. Ipsum igitur et me tuae gratiae recommendo." O mirabilis dilectio huius feminae ad Christum, cui nihil praeter ipsum sapiebat.
Unde appropinquante tempore, quo Dominus Iesus suam dilectam remunerare voluit, apparens ei et ad aeternum regnum vocans ait: "Veni, electa mea in praeparata tibi tabernacula." Et post febre corripitur. Dumque versa facie ad parietem iaceret, coepit mira suavitate cantare, interrogata ab ancillis, cur praeter solitum morem in tali aegritudine cantaret, respondit: "Avicula quaedam se inter me et parietem ponens tam dulciter canit, ut et me ad similiter concinendum provocaret." In sua vero aegritudine semper hilaris exstitit, et numquam ab oratione cessavit. Ultima vero die ante eius transitum dixit ancillis: "Quid faceretis, si ad vos diabolus veniret?" Post paululum alta voce tribus vicibus repulit diabolum dicens: "Fuge, fuge, fuge miser!" Deinde dixit: "Ecce appropinquabit media nox, in qua Christus de Virgine nasci voluit, et in praesepio requievit." Et muniens se sacramentis ait: "Ecce iam venit hora, in qua omnipotens Deus eos, qui amici eius sunt, ad caelestes nuptias evocavit." Et haec dicens emisit spiritum. Cuius corpus quattuor diebus inhumatum iacuit, de quo odor mirificus redolebat omnes reficiens. Fit in illo die omnium pauperum luctus et clamor ad sidera, omniumque etiam aliorum tristitia pariter et laetitia, quia septem mortui sunt resuscitati, septuaginta quoque caeci illuminati, et alii a diversis infirmitatibus curati. Tunc visae sunt tam multae aviculae supra ecclesiam congregatae, quae numquam alibi visae sunt, quae tam suavi cantatione cantabant, ut cunctos in admirationem verterent, unde nulli dubium, quin fuerint angeli sancti de caelo missi, ut eius exsequias cum gaudio celebrarent, quae omnem substantiam domus dederat pro dilecto Christo.
Rogemus igitur eam, ut nobis hic sua pia intercessione impetret gratiam, et tandem gloriam. Ad quam perducat Deus trinus et unus. [os 109. c. 16.]
1 Sir 29,15
2 Tb 4,11
3 Lc 11,41
4 Sir 3,33
5 Lc 16,9
6 Cf Mt 25,45
7 Prv 21,3
8 Os 6,6
9 Eph 4,32
10 Lc 6,38
11 Prv 21,13
12 Prv 11,24
13 Prv 19,17
14 Mt 19,21
15 Cf I Tim 4,8
16 Iob 31,18
17 Mt 25,35
18 Tb 4,8
19 Cf Lc 21, 3-4
20 Ps 135,15
21 Ps 38,6
22 I Cor 13,3
23 Mt 6,2-4
24 Cf Lc 14,13-14
25 Sir 34,21
26 Sir 35,14
27 Sir 34,24
28 Mt 13,44
29 Cf Col 2,3
30 Is 45,15
31 Prv 31,16
32 Mt 6,21