[Osualdus: Sermones de sanctis Bigae salutis
Sermo CV.]
De sancta Elizabeth, filia regis Hungariae I.
Sermo CVIII.
Repleta est Spiritu Sancto Elizabeth.1Lu. I.
Licet, carissimi, praemissa verba dicantur ad litteram de sancta Elizabeth, matre Iohannis Baptistae, cum Beata Virgo Maria habens in utero Filium Dei visitaverat eam, tamen dicta verba rationabiliter dici possunt de alia beata Elizabeth, regis Hungariae filia triplici ratione, scilicet:
-
Primo propter divini muneris largitatem
-
Secundo propter sui nominis identitatem
-
Tertio propter consimilis operis conformitatem.
Primo dixi, quod praetacta verba conveniunt beatae Elizabeth propter divini muneris largitatem, quia sicut illa mater Sancti Iohannis quadruplici mensura Spiritus Sancti fuit repleta, sic etiam ista, quas mensurarum differentias insinuat Salvator Lu XVI. dicens: Mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem.2 Mensuram igitur bonam habuit beata Elizabeth in sui iustificatione, de qua Ro. V. dicitur: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.3 Item habuit mensuram confertam in aliorum conversione, multos [os 108 c. 01.] quippe per ferventem orationem et exemplarem operationem convertit ad Dominum Deum Isräel. Nam liberalis Deus supra illud, quod ei ad salutem fuerat necessarium, contulerat ad conversionem aliorum ignitam charitatem, in adversis constantiam, in faciendis miraculis potentiam. Habuit quoque mensuram coagitatam in sui confirmatione, quia numquam legitur mortaliter peccasse. Postremo habuit mensuram supereffluentem in elemosynarum copiosa largitione, quia etiam vitae suae necessaria pauperibus erogabat. Potaverat enim de illo fonte, de quo Salvator Io. VII. ait: Qui credit in me, flumina de ventre eius fluent aquae vivae.4 Hoc autem dicebat de spiritu, quem accepturi erant credentes in eum.
Secundo denique praefata verba conveniunt beatae Elizabeth propetr nominis identitatem, quia ambae vocatae sunt Elizabeth, quod interpretatur: Deus meus cognovit, vel: Dei mei septima. Nam Deus Dei Filius Christus eam cognovit, dum se in Virginis Matris utero illi manifestavit, ac Spiritu Sancto replevit, et prophetare fecit. Istam vero cognovit, dum se iam in caelo regnantem ei monstravit dicens: Si tu vis esse mecum, ego ero semper tecum.5 Dicuntur etiam ambae "Dei mei septima", quia ambae septemplici Spiritus Sancti dono repletae.
Tertio dicta verba bene conveniunt huic sanctae propter operis conformitatem, ambae enim operibus misericordiae insistebant. Illa tertiam partem bonorum sibi reservabat, unde familiam suam sustentabat, ista vero omnia bona a Deo recepta Christo obtulit. Animam per devotam orationem, corpus per religionis susceptionem, bona temporalia per elemosynae largitionem, propter quae merito dicitur: Repleta est Spiritu Sancto Elizabeth, filia regis Hungariae. In quibus quidem verbis ad honorem beatae Elizabeth tria insinuantur documenta, scilicet:
-
Primum de Spiritus Sancti gratiae quidditate, ibi: Spiritu Sancto.
-
Secundum de eiusdem acquisitionis modalitate, ibi: Repleta est.
-
Tertium de gratiae inventae suavitate, ibi: Elizabeth. [os 108 c. 02.]
Primum dixi documentum ex praemissis thematis verbis declarandum de Spiritus Sancti gratiae quidditate, cum Spiritu Sancto impleta dicatur beata Elizabeth. Quid autem sit Spiritus Sanctus, notum est fidelibus, quod est una persona in Sancta Trinitate, hoc tamen accipitur pro eius dono, scilicet pro gratia. Cuius quidem gratiae quidditas tripliciter optime potest notificari, scilicet:
-
Primo diffinitione.
-
Secundo divisione.
-
Tertio similitudine.
Primo itaque quidditas gratiae, hoc est: quid sit gratia secundum rem, potest notificari diffinitione. Diffiniunt autem doctores super II. sententiarum dis. XXVI. sic, primo sanctus Thomas: Gratia " ait " est adiutorium divinum creaturae gratis impensum. Isidorus vero sic diffinit: Gratia est divinae misericordiae donum, per quod bonae voluntatis est exitus. Et Chrysostomus: Gratia " inquit " est sanitas mentis et dilectio cordis. Vel sic secundum alios: Gratia est forma, scilicet accidentalis a Deo gratis data, id est: sine meritis, gratum faciens habentem, et opus eius bonum reddens. Communiter tamen et melius sic diffinitur: Gratia est quidem nitor animae a Deo immediate creatus, et creaturae rationali infusus, dignum faciens vita aeterna.
Dicitur primo quidam nitor seu splendor animae, quia ipsam et dirigit in suis actibus, sine quo anima non potest debite recognoscere suam fragilitatem, Dei maiestatem, poenae inferni acerbitatem et aeternitatem, ac gloriae caelestis immensitatem. Secundo dicitur a Deo immediate creatus ad excludendum quorundam opinionem dicentium, quod Deus posset tantam potentiam conferre alicui creaturae, ut illa posset creare, quod est falsum, quia ad creationem requiritur potentia infinita. Unde si omnes angeli et sancti ac Beata Virgo cum eis vellent unam gratiam creare, non possent, licet a Deo impetrare possent. Hinc Ps.: Gratiam et gloriam dabit Dominus.6 Ecce liquet pretiositas doni divini, quod solummodo a summa Trinitate causatur, et per meritum ipsius hominis in nos derivatur. Tertio dicitur creaturae rationali infusus, quia gratia nusquam habet locum post Deum, nisi in angelo vel homine. Unde nec in vestibus aut calicibus [os 108 c. 03.] Deo consecratis, nec in ecclesiae lapidibus, immo nec in aqua baptismatis realiter continetur gratia, licet per illud gratia infundatur, nisi ponatur obex. Quarto dicitur dignum faciens vita aeterna. Nam sine hoc dono nec carnis mortificatio, nec elemosynarum largitio, immo nec martyrii perpessio est Deo accepta,7 ut concludit Apostolus I. Cor. XIII. Magnas igitur grates referamus Deo glorioso, qui nobis sine nostris meritis tam pretiosum dignatur dare donum, sed et quotiens perdimus per peccatum mortale, totiens paratus est restituere, dummodo nos simus idonei ad recipiendum. Hinc II. Perti I. dicitur: Magna et pretiosa dona donavit nobis, ut efficeremur consortes divinae naturae,8 hoc dono docotur repleta Elizabeth.
Secundo gratiae quidditas notificatur divisione, cuius unicam ponam divisionem: quaedam est gratia gratis data, quaedam gratum faciens. Gratia gratis data est manifestatio spiritus ad utilitatem, ut scientia, eloquentia, prophetia, per quae proximus potest reduci ad Deum mediante talem gratiam habente, quam etiam possunt habere homines in mortali peccato exsistentes, non igitur multum affectes tale Dei donum, sed potius humilitatem, charitatem et gratiam gratum facientem, quae secundum quosdam idem est cum charitate. Dicitur enim extra de summa trini. et fide catho. in clemen. in glo., quod multi theologi dicunt idem in re habitum gratiae et charitatis, tum quia charitas et gratia habent easdem operationes, tum quia dicit Augustinus XV. De trinitate loquens de charitate, quod nullum est isto dono excellentius, sed excellentius Spiritus Sancti donum est gratia, tum quia si essent habitus distincti, possent separari ab invicem, et ita aliquis esset Deo gratius, sed non charus (sic), quod implicat contradictionem. Sanctus vero Thomas I. II. q. CX. ar. IV. alium dicit habitum gratiae et charitatis, tum quia gratia praeparat locum charitati, tum quia charitatis subiuectum est potentia animae, puta voluntas, gratiae vero subiectum est tota animae essentia, quia per gratiam regeneramur in filios Dei, iuxta illud Ioh. III.: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non [os 108 c. 04.] potest videre regnum Dei,9 generatio vero prius terminatur ad essentiam, quam ad potentias.
Tertio quidditas gratiae notificatur similitudine. Assimilemus igitur ad praesens tribus rebus excellentibus. Primo assimilatur vitae, quia sicut anima sua praesentia dat vitam corpori, et corpus mortuum dicitur ex eius absentia, sic gratia dat vitam animae, ideo in Sacra Scriptura exsistentes in gratia vivi nominantur, et econtrario, carentes ipsa mortui appellantur. Unde Salvator cuidam sequi se volenti dixit Matt. VIII.: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos.10 Quod confirmat Apostolus I. Chor. XIII. dicens: Gratia Dei sum id, quod sum.11 Sed esse et vivere secundum Philosophum idem sunt.
Secundo gratiam divinam assimilemus aquam. Sicut enim aqua extinguit ardorem sitis corporalis, sic gratia sitim spiritualem, quia hominis appetitus ita est sitibundus, quod nullum temporale potest eum satiare, ut patet de Alexandro Magno, qui cum opinionem cuiusdam philosphi audiens, quod extra hunc plures mundi essent huiusmodi, suspiravit dicens: "O si possem et omnes possidere." Sed gratia hanc temporalium sitim extinguit, sicut in apostolo Paulo extinxerat, qui dicebat I. Thimo. VI.: Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus.12 Propterea dixit Salvator Iohan. IV.: Qui bibit ex aqua hac, quam ego dabo, non sitiet in aeternum.13
Tertio gratia assimilatur vestimento operienti, sicut enim turpis est homo nudus coram sollemnibus personis, sic anima sine gratia. Cui dicetur illud Matt. XXII. saltem in morte: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem.14 At illo obmutescente dicet rex ministris: Ligatis manibus et pedibus mittite eum in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium.15 Ecce ex praedictis claret gratiae divinae quidditas diffinitione, divisione et similitudine.
Secundum sermonis documentum ex praemissis thematis verbis erit declarandum de gratiae acquisitionis modalitate, cum dicitur: Repleta est. Necesse revera est quaerere gratiam, ut ea repleti salvemur, sine qua nulli est salus. Pro quo sciendum, quod beata Elizabeth in septem gradibus acquisivit, ubi tandem [os 108 c. 05.] cognovit gratiae largitorem Deum. Ideo de ea dici potest illud Dan. IV.: Septem tempora mutabuntur super te, donec cognoscas Altissimum.16 Haec autem septem tempora sunt septem ipsius status salutares, scilicet:
-
Primus status virginalis
-
Secundus status maritalis
-
Tertius status vidualis
-
Quartus status regularis
-
Quintus status activalis
-
Sextus status spiritualis
-
Septimus status supernalis.
Primo namque beata Elizabeth quaesivit gratiam in statu virginali, ubi per tres virtutes invenit, scilicet per devotam orationem, per vanitatum mundi conculcationem et per verbi divini auditionem.
Primo inquam beata Elizabeth quaesivit gratiam per devotam orationem, quae secundum Damascenum est elevatio mentis in Deum. Verumtamen ad hoc, quod quuis per eam inveniat gratiam, requiruntur multae conditiones secundum Rainerium et Hostiensem. Primo, quod oratio fiat fidelis, id est: cum magna fiducia debet quis petere a Deo gratiam. Iac. I.: Postulet in fide nihil haesitans,17qui autem haesitat, non aestimet, quod aliquid accipiat, nullus est certe locus dubitandi, quia de Deo Patre dicitur Lu. XI.: Ipse Pater dabit spiritum bonum petentibus se.18 De Filio Ioh. VII. dicitur: Iesus clamabat dicens: Si quis sitit, veniat et bibat, et de ventre eius fluent aquae vivae.19 Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. De Spiritu Sancto quoque Ro. VIII.: Ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.20 Item requiritur ad orationem, qua gratia invenitur, quod sit humilis. Ideo dicitur Ecci. XXXV.: Oratio humiliantis se nubes penetrat.21Item debet esse discreta, ut petat ad salutem necessaria. Alioquin dicet Christus orantibus illus Mat. XX.: Nescitis, quid petatis.22 Item oratio gratiam impetrans debet esse secreta, ad quam docet Salvator Matth. VI. dicens: Tu autem, cum oraveris, intra cubiculum tuum et clauso ostio ora Patrem tuum.23Item oratio exaudibilis debet esse pura. Unde [os 108 c. 06.] Augustinus: Orationis " inquit " purae est magna virtus, quia velut fidelis nuncius mandatum peragit, et penetrat, quo caro non penetrat.Item debet esse lacrimosa. Ideo dicit Augustinus super Thobiam: Oratio Deum lenit, lacrima cogit, haec ungit, illa pungit. Denique oratio exaudibilis debet esse operosa. Ideo dicitur Thob. XII.: Bona est oratio cum ieiunio et elemosyna.24 Taliter orabat beata Elizabeth, et ideo Dei gratiam invenit.
Secundo ipsa quaesivit et invenit Dei gratiam per vanitatum mundi conculcationem, quae licet in purpura nutrita, tamen ea refutabat intelligens illud, quod dicit Hieronymus: Vita mundi non vita, sec mors, vita fallax, vita mendax, nunc florens et statim arescit, momentanea et caduca, quae quanto magis crescit, tanto magis decrescit. O vita plena laqueis, quot in mundo homines illaqueas, quot per te iam susrinent tormenta infernalia. O quam beatus, qui tuas cognoscit fallacias, et tuas non curat vanas blanditias, quam beatissimus, qui te bene privatus est.
Tertio beata Elizabeth quaesivit gratiam per divini verbi auditionem. Nam per eam gratia datur, ut dicitur Act. X., quod loquente Petro cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant.25 Quod autem beata Elizabeth per praedicta quaesivit et invenit Dei gratiam, sic de ea legitur:
Elizabeth Andreae regis Hungariae filia dum nata fuisset in oppido Sorospathach et in deliciis nutrita omnia puerilia contempsit, coepitque bonis operibus assuescere, ludos spernere vanitatis. Cum adhuc esset quinquennis, in ecclesia sic in oratione perseverabat, ut eius sodales et ancillae vix eam avellere valerent. Cum autem causa ludi coaetaneae eam insequerentur, illa versus capellam fugiebat, ut ex hoc ecclesiam intrandi opportunitatem captaret, et alias ad intrandum ecclesiam invitaret. Quae ingrediens genuflectebat, et licet scripturae peritiam non haberet, tamen coram oculis suis saepe psalterium expandebat, ut quodammodo se legere fingeret, ne velut occupatam aliquis impediret. [os 108 c. 07.] Puellis etiam pauperculis omnia, quae habere poterat, erogabat, inducens eas, ut saepe Dominicam orationem dicerent, et Virginem crebro salutarent. Quadam die dum reliquias panis et aliorum, quae de prandio remanserant, in vestimenti gremio pauperibus deferret, cui obvians pater quaerit, quid habet in vestimenti gremio, quae perterrita dixit se portare rosas, quas cum pater vellet videre, ecce nutu Dei omnes ciborum reliquiae versae sunt in rosas pulcherrimas et odoriferas. Quam rem pater postea cognoscens benedicebat Altissimum in suae filiae sanctitate.
O Deus aeterne, quid faciet heac maritata, si sic incepit virgo tenera, et demum quid factura est religiosa. Ne vero mundi successus nimium blandiri videretur, quotidie de prosperis aliquid sibi detrahebat, vestimentorum autem lascivos abusus semper abhorruit, et in his honestatem dilexit. Nam dies sollemnes sollicite custodiebat, ut nulla ratione pateretur ante missarum sollemnia cyrothecarum usus, nec manicas sibi consui, propter quod solita erat ad hoc se voto constringere, ne quis posset eam a suo proposito revocare, in orationibus vero et meditationibus passionis Christi erat assidua et devota. Nam certum numerum orationum sibi indixerat, quem si aliqua occupatione impedita perficere non potuisset, et ab ancillis lectum ingredi coacta fuisset, in lecto cum caelesti sponso vigilans devotius persolvebat. Missam vero cum tanta devotione audiebat et reverentia, quod tempore elevationis corporis Christi manicas, si consutae essent, solcebat, monilia deponebat, et cetera capitis ornamenta in imo locabat. Simili etiam modo faciebat, dum sanctum legeretur evangelium, ut Domini verbis assensum et pium praeberet auditum.
Secundo quoque in statu coniugali beata Elizabeth quaesivit et invenit gratiam per tria virtutum exercitia, videlicet per orationis assiduitatem, per vitae austeritatem et per viscerosam pietatem. Primo dixi, quod beata Elizabeth quaesivit et invenit gratiam in [os 108 c. 08.] statu maritali per orationis assiduitatem, de qua dicit Augustinus: Deum nemo videt, nisi qui bene orat, bene studet et bene operat. Per orationem enim homo bene ordinatur ad Deum, per vitae austeritatem ad seipsum, per pietatem vero ad proximum. Propterea dicitur Tob. IV.: Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo, ut vias tuas dirigat.26 Secundo ipsa gratiam Dei quaesivit in statu coniugali per vitae austeritatem, quia dicit Apostolus Gal. V.: Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.27 Idem II. Cor. III.: Carnalis homo non percipit ea, quae sunt Spiritus Dei.28 Tertio beata Elizabeth quaesivit et invenit Dei gratiam per pietatem, quia dicit Augustinus: Qui terrena diligenti cura custodit, caelestis patriae perennem thesaurum amittit. Quem thesaurum nullus hominum habere potest, nisi qui pauperibus solatia praebet, aut per seipsum pauper est. Hinc Petrus Damiani ait: Numquam Deo carus erit, qui vel affectum elemosynae non habuit, ut qui videlicet non habet facultatem, habeat saltem bonam voluntatem. Per dictas virtutes beata Elizabeth sic quaesivit Dei gratiam.
Legitur enim de ea, quod cum lantgravio Ludovico duci Thuringiae esset desponsata a patre, venit ad eam nuncius, qui haec ei referret. Ut autem haec ipsa audivit, quae amore Christi virginitatem volebat servare, tacta valde dolore cordis sertum, quod habebat in capite, proiecit in fontem, supra quem orabat, et amarissime flens seipsam Domino commendavit.
Sed revera Domini fuit voluntas, ut omnes status susciperet, in quibus omnibus exemplum vitae sanctae praeberet. Certe non est tam devotus, tam religiosus et tam sanctus, qui aedificationis exemplum non inveniat in eius conversatione vitae, et nimis aridum, gelidum et rigidum cor sine lacrimis posset attente totam eius vitam legere vel audire. Suscepto igitur [os 108 c. 09.] coniugali statu quantae fuerit devotionis, quantae austeritatis vitae, quantaeque pietatis, iam attendamus. In oratione tanti fervoris erat, ut etiam ancillas, quae circa ornatum occupantur, gradu concito praeveniret. In nocte saepissime surgens cum Christo vigilabat, et ut orationum sacrificia Deo pinguia redderet, seipsam abundantia irrigabat lacrimarum. Quadam nocte surgens ad orationem, diu stare in ipsa non valuit propter suam infirmitatem. Cumque aliquantulum caput inclinasset ad somnum, affuit in visu mater eius, quae tristis ait: "Filia mea dilecta, tuis orationibus subleva dolorem meum, quem patior propter negligentiam meam." Quae evigilans protinus orationi se dedit cum lacrimis pro liberatione suae genitricis. Quae cum rursus caput reclinasset, adest anima matris cum gaudio dicens: "Benedicta sit hora, in qua te genui, quia per orationem tuam sum liberata de poenis Purgatorii, et nunc vado in caelum." De qua re beata Elizabeth Dei immensas egit gratias.
Ipsa enim statuerat cum suis ancillis, ut si media nocte non surgeret ad orationem, pede calcitrando excitaretur, et dum semel una ancillarum sic eam excitare volens pedes mariti coepit calcitrare, dux et miles sentiens dure requisivit, cognita tamen veritate conquievit. Saepe a viri thoro abstinens noctes ducebat insomnes. Cum autem summa cogeret necessitas, non lecti mollitiem requirens, sed super tapetia strata dormiebat, mirabili etiam austeritate suum corpus mortificabat vigiliis et ieiuniis, nonnumquam etiam per manus ancillarum in cubiculo se faciebat fortiter verberari, ut flagellato pro se Christo vicem rependeret.
Tantam denique abstinentiam faciebat, ut in mensa mariti inter delicata fercula pane simplici esset contenta. Confessor enim Conradus nomine indixerat sibi, ut de cibis mariti nihil contingeret, de quibus sanam conscientiam non haberet, quod tanta diligentia observabat, ut aliis deliciis abundantibus ipsa cibis grossioribus a fratribus [os 108 c. 10.] minoribus de claustro petitis uteretur, saepe ad mensam sedens cibos manu contractabat, ne superstitionis notam incurreret, sed aliis dividebat. Quadam vice in itinere cum esset fatigata cum viro suo, et multa fuissent oblata, quae non credebantur de iustis laboribus acquisita, ipsa abstinuit, et cum ancillis nigrum panem calida aqua madefactum comedit, ob hoc vir suus quosdam iustos redditus sibi assignavit, ut inde cum ancillis viveret. Asserebat etiam vir suus, quod haec et ipse faceret, si turbationem familiae non timeret. Ipsa vero beata Elizabeth ut humilitatem et austeritatem vitae magis observaret, confessori suo oboedientiam promiserat, salvo tamen iure coniugali. Denique tanta pietate ferebatur ad pauperes, ut omnium inopiam sublevare curabat, et ut liberius illis subveniret, saepe pauperum filios de fonte levabat, quibus propriis manibus vestes faciebat. Unde hanc inclytam dominam omnes pauperes matrem vocabant. Accidit, ut cuidam pauperculae quoddam bonum vestimentum daret. Illa vero tantum donum accipiens prae gaudio ad terram cecidit quasi mortua, quod videns beata Elizabeth ne causa mortis illius fieret, doluit, sed pro ea facta oratione sana surrexit.
Si autem quando non habebat, quid egentibus tribueret, ornamenta sua vendere faciebat. Quodam enim tempore fames magna facta est, et vir eius ad curiam Friderici imperatoris accesserat. Ipsa vero omnem annonam collegit, congregatisque undique pauperibus quotidie necessaria praebebat. Item sitientes potabant. Quadam die dum cervisiam multis pauperibus dedisset, inventum est, quod vas nullam diminutionem pertulit. Item peregrinos et pauperes ipsa suscipiebat, domum namque maximam sub altissimo castro construxerat, in qua infirmorum puerorumque pauperum magnam multitudinem fovebat. Item sepulturae mortuorum pauperum saepe [os 108 c. 11.] aderat, et propriis manibus contrectabat. Semel vidit quoddam funus in ecclesia non habere vestem, quo operiretur. At illa velam capitis sui explicans et in partes concidens corpus involvit. O pietate plena, o Christi discipula vera, certe bene didiceras lectionem tui magistri Christi, scis nempe debite respondere in iudicio, cum Magister examinaverit, dicens: Nudus eram, et operuistis me. Unde adhuc in praesenti magister pietatis Christus sic ostendit opus beatae Elizabeth sibi gratum fore.
Nam quidam dux iter agens per Turingiam, lantgravius Ludovicus illi obviam processit rogans, ut ad castrum suum declinaret. Qui sequi nullatenus voluit, nisi sibi promitteret, ut devotam coniugem suam illi ostenderet, cuius sanctitatis fama mundum repleverat, quo promisso dux cum duce et milites cum militibus tenentes dexteras consolantur. Interim hora prandii dum cibi allati fuissent, ait dux: "Non comedam, neque bibam, nisi prius dominam Elizabeth videam." Mandat igitur vir eis, ut domina Elizabeth ad convivium procedat. Quae coepit cogitare, quid ageret, eo, quod decenti veste careret, quos in usus pauperum erogaverat, ideo illac ire distulit. Sed vir suus de mensa surgens et ingressus in cubiculum coniugis eam dure reprehendit, cur ad eius mandatum venire contempsit. Illa vero pie excusans se statim ituram promisit, viro suo emisso se prostravit in oratione cum lacrimis petens Deum, ut mariti sui honori provideret. Et ecce angelus Domini deferens ei vestem de auro contextam, gemmis et lapidibus ornatam et coronam auream dicens: "Accipe, sponsa Christi, has vestes et coronam, quas rex angelorum tibi misit, quia elemosynae tuae venerunt in memoriam coram Domino." Quibus induta egressa est ad convivium admirantibus puellis, unde vestem talem haberet, cum omnia scirent pauperibus erogata. In mensa quoque sua gratiositate et colloquio divino hospitem ducem magis refecit, quam exquisitis dapibus, de qua dux ipse valde aedificatus [os 108 c. 12.] laetus abibat ad propria.
Tertio beata Elizabeth quaesivit gratiam in statu viduali. Ipsa enim maritum induxerat, ut de Terra Sancta Saracenos expugnaret, ut ubi Christi sanguis effusus est, ipse quoque sanguinem funderet. In illo namque itinere dux ipse spiritum Deo reddidit, et ita ipsa ad statum vidualem devenit. In quo per tria quaesivit et invenit gratiam, scilicet per patientiam, per vitae continentiam et per finalem perseverantiam, ut patet in legenda eius.
Nam cum mors viri sui per totam Turingiam fuisset divulgata, ipsa tamquam prodiga et dissipatrix a quibusdam vasallis turpiter est eiecta de castro. Adveniente igitur nocte in domo cuiusdam tabernarii in loco, ubi porci iacebant, se recepit, multas agens Deo gratias, quod in tanta civitate nullus eam hospitio recepisset. Hora denique matutinali ad ecclesiam fratrum minorum pergens rogat, ut pro sua tribulatione gratias Deo agerent, et "Te Deum laudamus" decantarent, quod ipsi devote fecerunt. Sequenti tandem die domum cuiusdam sui aemuli cum filiis et ancillis ingredi est iussa, arto valde loco sibi assignato, ubi dum ab hospite plurimum gravaretur, parietibus valefecit dicens: "Libenter hominibus valefacerem, si beneficos invenirem." Compulsa igitur ad locum priorem rediit, unde filios suos ad diversa loca alendos destinavit. O filia sancta regis Hungariae! O consors ducis Turingiae, non esset consuetudo neque expediens, quod tu cum porcis habitares.
Quadam namque die cum iret per viam strictam et lutosam super quosdam lapides ibi positos, quaedam vetula, cui multa antea beneficia contulerat, super eosdem lapides transiens non ei cessit, sed in lutum cadere fecit. Surgens inde beata Elizabeth vestimenta sua lutosa ridens tergebat, deinde ad tantam inopiam devenit, ut penitus nihil haberet, sed cum ancillis linum aut lanam filabat, et vendens vitae necessaria emebat. Unde abbatissa, eius matertera [os 108 c. 13.] compatiens ei ad episcopum Werbrigiensem eam duxit. Sed ipsa cum in divitiis avunculi sui nollet permanere, eam caute retinuit, volens secundis nuptiis tradere. Quod audientes puellae virgines, quae secum continentiam voverant, se in multis coeperunt lacrimis affligere. Quas beata Elizabeth sic consolata est: "Confido " inquit " in Deo, cuius amore continentiam voviquod meum custodiet propositum, et si aliud facere non potero, proprium nasum detruncabo, ut saltem sic inepta fiam coniugio." Interim nunciatur, quod ossa viri sui fuissent reportata, quia episcopus iubet, ut obviet ossibus, quae devote et cum lacrimis suscepit. Tandem conversa ad Deum ait: "Gratias ago tibi, Domine, quia in susceptione ossium viri mei et militis tui me consolari dignatus es. Tu scis, Domine, quia ipsum te amantem multum amaverim. Et nunc iocundum esset mihi vivere cum eo tali conditione, ut cum eo per totum mundum mendicarem, tamen te teste contra tuam voluntatem uno crine ipsum non revocarem, ideo ipsum et me tuae gratiae recommendo." Et sic ossa viri sui gremio terrae honorifice traduntur.
O magna aviditas istius sanctae ad mendicitatis paupertatem, ecce nunc mendici cupiunt ditari, haec vero regia stirps cupit mendicare amore Christi.
Quarto quoque beata Elizabeth gratiam quaesivit et invenit in statu regulari per tria virtutum exercitia, scilicet per promptam oboedientiam, per paupertatis observantiam et per castitatem promissam, ut vere dicat ipsa: Regnum mundi et omnem ornatum saeculi contempsi propter amorem Domini mei Iesi Christi, quem amavi, in quem credidi, quem dilexi. Nam post mortem sui mariti suscepit tertium ordinem poenitentium Sancti Francisci, in quo quanta paupertate, oboedientia et castitate vixerit, habetur in legenda sua.
Nam paupertatis amatrix ob amorem pauperis Christi volebat mendicando ostiatim ire, sed confessor suus hoc fieri prohibuit. Induit tamen habitum religiosum de panno griseo vili et despecto, pallium enim deferens de panno [os 108 c. 14.] alteriuscoloris prolongatum, manicas etiam tunicae de panno alterius coloris ruptas repetiabat. Pater vero suus potens rex Hungariae audiens filiam suam ad tantam devenisse paupertatem, comitem quendam ad eam misit, ut ad paterna limina honorifice reduceret. Qui cernens eam in tam vili habitu humiliter sedentem et lanam filantem prae admiratione exclamans dixit: "Numquam filia regis tam vili habitu apparuit, nec lanam filare aliquando visa est." Cum ergo de sua reductione vehementer instaret, illa nullo modo acquievit, malens cum pauperibus in paupertate degere, quam cum divitibus abundare. Ut autem animus eius totus in Deum transiret, eiusque devotio nullum haberet impedimentum, rogavit Dominum, ut omnium temporalium contemptum sibi tribueret, et ut filiorum suorum naturalem dilectionem a suo corde evelleret, ac contra omnes contumelias constantiam largiretur. Finita oratione dixit ancillis: "Exaudivit " inquit " Dominus orationem meam, quia iam omnia temporalia reputo ut stercora, sed et de filiis meis non plus, quam de aliis proximis curo, mei quoque opprobria et contumelias parvipendo, et nihil iam diligere videor, nisi Deum." Tanta denique humilitate se deprimebat, ut nullatenus pateretur, quod ancillae eam dominam appellarent, sed simpliciter ad eam loquerentur, sicut ad inferiores, scutellas et alia coquinae utensilia lavabat, et ne ab ancillis prohiberetur, illas tunc ad alia loca destinabat, et dicebat: "Si vitam aliam despicabilem invenissem, illam elegissem." Item castitatem promissam summo studio custodiebat in visu, in auditu et in aliis sensibus.
Quinto ipsa quaesivit et invenit gratiam in statu activali, in quo per tria virtutum exercitia quaesivit, scilicet per delectationis elongationem, per ferventem orationem et per passionis Christi meditationem.
Nam propter Mariae Magdalenae contemplationis quietem officium Marthae non omisit, postquam enim religiosum habitum assumpsit, sedule [os 108 c. 15.] pietatis operibus deservivit. Cum enim pro dote sua duo milia marcarum recepisset, partem pauperibus distribuit, de reliquo vero in Marburck magnum hospitale construxit, ubi pauperum servitio tamquam humilis Christi se ancillam mancipavit, nam pauperes infirmos balneabat et in lectis collocabat ac cooperiebat tanta charitate, ut ancillis saepe diceret: "Quam bene nobiscum agitur, quae Dominum Iesum sic balneamus et tegimus." Circa quos tantum erat sollicita, ut quendam puerum monoculum et scabiosum una nocte sex vicibus suis brachiis ad loca necessitatis portaverit, et pannos eius foetidos libenter laverit. Item quandam mulierem mirabiliter leprosam saepe abluens in lecto collocabat, ulcera tergens et ligans medicamenta adhibebat, unguesque praescindens eius pedibus prostrata corrigia calciamenti eius solvebat.
Contigit autem, ut balneum horridum leprosi naturali horrore abhorreret, sed in se reversa, et hostem domesticum, id est: corpus proprium subiugare volens dixit sibi ipsi: "Quae es tu, peccatorum scenis deturpata, quae contemnis istius infirmi vulnera foetida?" Mox inaudito fervore utraque manu hauriens aquam balnei foetidi, immundi et scabiosi ebibit, ut sic seipsam superaret. Ipsa quoque infirmos ad confessionem et sacram unctionem studiose inducebat etc. Et dum quaedam vetula nollet omnino confiteri, castigationibus verberum eam induxit ad confessionem. Cum vero a pauperum vacabat obsequiis, filabat lanam, et pretium, quod inde accipere poterat, pauperibus erogabat.
Ordinaverat autem, ut tempore, quo pauperibus necessaria ministrabat, si quis ausus fuisset in praeiudicium aliorum locum mutare, ut iterum elemosynam acciperet, capillorum truncatione puniretur. Ipsa enim succincta eisdem ministrabat, contigit, quod quaedam puella mira capillorum pulchritudine pollens venit ad hospitale, non ut elemosynam acciperet, sed ut sororem suam infirmam visitaret, quae cum hincinde transeundo locum [os 108 c. 16.] mutaret, ducta est ad beata Elizabeth tamquam legis praevaricatrix, cuius capillos protinus detruncari fecit, ipsa plurimum flente et reluctante. Et dum quidam astantium illam innocentem assererent, ait beata Elizabeth: "Saltem de cetero cum tanta capillorum ambitione non poterit ad choream ire." Interrogata igitur puella, an aliquando salubre propositum habuisset, respondit, quod iam diu assumpsisset habitum illius ordinis, si magna non fuisset ei in capillis delectatio. Cui illa: "Carius " inquit " mihi est, quod tu amisisti capillos, quam si filius meus fuisset in imperium sublimatus." Continuo puella habitum ordinis induit, et in hospitali cum beata Elizabeth laudabilem vitam duxit.
Quadam die ingressa ad infirmos repperit ibi quendam puerum noviter apportatum infirmum et a nativitate mutum, quem cum interrogaret, qua re indigeret, ille caput movendo indicabat non posse loqui. Cui illa ait: "Praecipio tibi in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut dicas, quibus indiges." At ille statim surrexit sanus, et coepit loqui dicens: "A nativitate mea mutus exsistens nunc loquor, et sum sanus." Ad hoc miraculum sancta Elizabeth statim reversa est in cellam suam, populus autem magnificabat Deum in famula sua.
Alio quoque tempore quidam infirmus interrogatur ab ea, quid desideraret comedere, qui respondit, quod recentes pisciculos, et cum nusquam invenirentur, beata Elizabeth confidens de divina pietate accessit ad vicinum fontem, ubi numquam fuit visus aliquis pisciculus, ibi vas hausit plenum aqua, quod statim nutu Dei impletum est piscibus. Cui obvians confessor suus dixit: "Domina, unde habes pisciculos?" Illa respondit: "De isto fonte." Confessor autem volens probare hoc miraculum, arripiens pelvim fudit pisciculos, et dixit: "Numquid maga eiecta es? Unde praecipio tibi, ut statim tales pisces de isto fonte mihi portes." Quae flens abiit, et ut prius, pisces portavit, de quibus cum aeger gustasset, protinus convaluit.
Alio tempore quidam puer est portatus ad eam sic caecus a nativitate, quod nec sedes erant oculorum, et ad precem importunam parentum pueri oratione facta signum crucis impressit, qui statim oculos [os 108 c. 17.] cum clara luce accepit. Item confessor suus adduxit quendam suum fratrem graviter in capite vulneratum praecipiens ei, ut signo crucis consignaret, quae oboediens consignavit, et statim sanitati est restitutus.
Sexto beata Elizabeth quaesivit et invenit gratiam in statu spirituali per tria virtutum exercitia, videlicet per divinam contemplationem, per fraternae salutis acquisitionem et per otiositatis evitationem, quae omnia in eius continentur legenda.
Nam post salutaria opera vitae activae se transtulit ad vitam contemplativam cum Maria Magdalena, in qua mirabili suavitate reficiebatur, et iocundas lacrimas saepe fundebat, ut simul flens videretur et gaudens, et dicebat de his, qui vultum in fletu deformant et tristantur: "Quia hi Deum terrere videntur? Dent Domino, quod habent cum hilaritate." Item caelestes visiones in sua contemplatione nonnumquam videbat. Nam quodam die sacro quadragesimali in ecclesia exsistens sic ad altare fixos tenebat oculos, ac si ibidem Dei praesentiam miraretur, ubi per magnam moram divina consolatione est repleta. Inde domum reversa dum se propter debilitatem in ancillae gremium appodiasset, ita ut per fenestram ad caelum aspiceret, tanta hilaritate est perfusa, ut etiam mirabilis risus sequeretur. Cumque diu iocunda visione fuisset laetificata, subito in lacrimas est conversa, rursus oculos aperiens pristina consolatione est refecta. Iterum oculis clausis pristinis lacrimis irrigabatur, et sic usque ad completorium factum est, verum dum diu tacens nihil loqueretur, postea prorupit in haec verba: "Ita Domine tu vis esse mecum et ego tecum, et numquam volo a te separari." Postmodum cum ab ancillis rogaretur, ut ad Dei honorem et ipsarum aedificationem propter Dei amorem quod viderat, indicaret, quae illarum importunitate devicta ait: "Vidi caelum apertum, et Iesum ad me vultum benignissimum ostendentem, de quo multum iocundabar. Cum vero se abscondebat a me, tristabar et flebam. Tandem mihi dixit: Si tu vis esse mecum, ego semper ero [os 108 c. 18.] tecum. Cui ego respondi, sicut audistis." Cum autem interrogaretur de visione, quam circa altare viderat, respondit: "Vidi, quae non licet enarrare."
Saepe etiam cum in oratione persisteret, eius facies miro modo resplendebat, et ex eius oculis quasi radii solis procedebant. Et ideo eius oratio tanti erat fervoris, ut etiam alios inflammaret. Nam quendam iuvenem nimis saeculariter indutum ad se vocans ait illi: "Fili mi, video te nimis dissolute vivere, cum deberes tuo creatori servire. Vis igitur, quod pro te Deum exorem?" Ait: "Volo, domina, et id vehementer exposco." Cumque ipsa orationi se dedisset et iuvenem similiter orare iussisset, iuvenis alta voce clamare coepit dicens: "Cessa, domina, cessa ab oratione!" Cum autem illa non cessaret, sed eo devotius oraret, clamare iterum iuvenis coepit dicens: "Cessa, domina, quia totus deficio et comburor." Nam tanto fuerat calore succensus, ut totus sudans et fumans corpus et brachia hincinde iactaret. Multi igitur accurrunt, et vestes illius madidas sudore inveniunt, et tanti caloris, quod illorum manus ferre non possent, ipso adhuc clamante: "Totus ardeo et consumor." Ut vero beata Elizabeth orationem complevit, iuvenis aestuare cessavit, qui gratia illustratus ad se rediens ordinem fratrum minorum ingressus est, ubi tantum fervorem fovere posset.
Septimo beata Elizabeth quaesivit et invenit gratiam in statu supernali, id est: in gloria, quia gloria est consummata gratia, ibi: Et conservavit eam perenniter.
Tertio ex praemissis thematis verbis insinuatur gratiae inventae suavitas, cum dicitur: Elizabeth repleta est Spiritu Sancto, cuius suavitatem iam degustat, quam insinuat divina vocatio, angelica decantatio et avium congregatio, ac miraculorum coruscatio, ut patent in eius legenda.
Appropinquante enim tempore, quo Dominus dilectam suam remunerare voluit, Dominus vocavit eam dicens: Veni, electa mea in praeparata tibi tabernacula. Quae post febre correpta dum faciem suam versus parietem teneret, audita est a circumstantibus dulcissimam [os 108 c. 19.] promere melodiam, de qua cum una ancillarum eam interrogaret, dixit: "Avicula quaedam inter me et parietem tam suaviter canit, quod me similiter ad concinnendum provocavit." In sua vero aegritudine semper hilaris exstitit, et numquam ab oratione cessavit. Ultima vero die ante eius transitum dixit circumstantibus: "Quid faceretis, si ad vos diabolus veniret?" Post paululum diabolum licentians exclamavit dicens tribus vicibus: "Fuge, fuge, fuge, miser!" Deinde dixit: "Ecce appropinquabit media nox, in qua Christus de Virgine nasci voluit, et in praesepio requievit." Et ecclesiasticis se muniens sacramentis ait: "Ecce iam venit hora, in qua omnipotens Deus eos, qui amici eius sunt, ad caelestes nuptias evocavit." Et haec dicens emisit spiritum. Corpus vero eius quattuor diebus inhumatum iacuit, de quo odor aromaticus procedebat, cucntosque reficiebat. Tunc visae sunt aviculae multae supra cacumen ecclesiae congregatae, quae numquam in illa provincia vel alias visae sunt, quae tam suavi modulatione cantabant, ut cunctos in admirationem converterent. Unde non est dubium, quin fuerint angeli sancti de caelo missi, ut exsequias sanctae Dei cum gaudio celebrarent. In ipsa vero die sui obitus fuit magnus luctus pauperum eam flentium. Sed ipsa die tristitia conversa est in laetitiam, quia septem mortui sunt resuscitati, et septuaginta caeci illuminati, nonnulli quoque diversis languoribus eius meritis curati.
Rogemus igitur et nos, ut intercedat pro nobis ad Dominum Deum, et obtineat hic gratiam, qua ipsa fuit plena, et tandem gloriam. Amen. [os 108 c. 20.]
1 Lc 1,41
2 Lc 6,38
3 Rm 5,5
4 Ioh 7,38
5 Ps 72,23
6 Ps 83,12
7 Cf I Cor 13,1 sqq
8 Cf II Pt 1,14
9 Cf Ioh 3,5
10 Mt 8,22
11 I Cor 15,10
12 I Tim 6,8
13 Ioh 4,13
14 Mt 22,12
15 Mt 22,13
16 Cf Dn 4,22; Dn 4,29
17 Iac 1,6
18 Lc 11,13
19 Ioh 7,37-38
20 Rm 8,26
21 Sir 35,21
22 Mt 20,22
23 Mt 6,6
24 Tb 12,8
25 Act 10,44
26 Tb 4,20
27 Gal
28 Cf I Cor 2,14