[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati Sermo CVII.]
De sancto Martino episcopo II.
Sermo CVII.
Si sciret pater familias, qua hora fur veniret, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam, et vos estote parati. Lucae XII.[1]
Ad laudem beati Martini episcopi merito haec verba dicuntur, qui fuit pater familias vigilans ad adventum mortis, quam multi nunc mortalium obliti sunt et ignorant. Unde cuilibet salvando necesse est scire haec tris, scilicet:
- Primo discretionem boni et mali
- Secundo veram cognitionem sui
- Tertio perfectam bonitatem Dei.
Primo namque cuilibet salvando necesse est scire totalem discretionem boni et mali, quia improperatur illis, qui hoc ignorant. Deut. I.: Ignorant distantiam boni et mali.[2] Unde Gregorius in Moralibus: Qui enim lucem videt, scit, quid de tenebris aestimet, qui vero candorem lucis ignorat, etiam obscura pro lucidis approbat. Quid esse poterit periculosius, quam non scire diiudicare inter bonum et malum? Omnis enim homo nec agere scit bonum, nec evitare malum, quin potius tales frequenter faciunt malum studiose, de quibus dicitur Hiere. IV.: Sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.[3]
Secundo cuilibet salvando necesse est scire veram sui cognitionem, quam fragilis, quam inclinabilis tentationibus, et quam incertus de hora mortis. Eccs. IX.: Nescit homo finem suum, sed sicut pisces capiuntur hamo, sic homines tempore malo.[4] Et Matth. XXIV.: Vigilate, quia nescitis diem, neque horam.[5] Si enim sciret homo, in quantis peccatis iacet, si sciret qualia tormenta pro illis pati debet, si sciret, quod statim post [os107. c.01.] aliquot dies vilescit, profecto despiceret superbiam, abiiceret avaritiam. Hinc Gregorius: Despecti iacent in putredine, qui prius tumescebant in vanitate. Bernardus: Quid foetidius hominis cadavere, quid horribilius mortuo homine, cuius erat gratissimus amplexus, in morte fit horribilis aspectus. Quid igitur prosunt mille floreni, pingues equi, multi famuli, favor, honor, voluptas, quae omnia dimissurus es, nudus exiens, quae saltem colas per animam tuam, hic mittendo substantiam et deportando culpam propter illa contractam. Hinc I. Tim. VI.: Nihil intulimus in hunc mundum, neque aliquid deportabimus.[6] Iob I.: Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc.[7] Ps.: Relinquent alienis divitias suas.[8] Et Bernardus: Mundus inexorabilem constituit ianitorem, qui nihil, quae mundi sunt, sinit deportare, sed ea tantum, quae quis habet in anima. Idem in Meditationibus: Statim praesentabor ante districtum iudicem de omnibus operibus redditurus rationem et dicetur: Ecce homo et opera eius. Quicunque hominum haec intelligeret profecto melius esset, quam si sciret cursus siderum, vires herbarum, quia haec est salutifera scientia. Deut XXXII.: Utinam saperent et intelligerent ac novissima providerent.[9] Et hoc est, quod dicit Salvator: Si sciret pater familias, qua hora fur veniret, vigilaret utique et non sineret improvise domum corporis perfodi a morte, ideo et vos estote parati.
Tertio cuilibet salvando est necesse scire perfectam Dei bonitatem, quia Deus hoc specialiter exigit a nobis, ideo dicit Osee VI.: Misericordiam volo et non sacrificium et scientiam Dei plus, quam holocausta.[10] Et Hiere. IV.: Stultus populus meus me non cognovit.[11] Glossa: Quae est maior stultitia, quam bove cognoscente dominum suum et asino praesaepe domini sui, Israel Dominum suum non cognoscere. Utilitatem enim scire praedicta dicit Bernardus super Cantica: Utraque – inquit – contractio, scilicet boni et mali, tui et Dei est tibi necessaria ad salutem, ut neutra carere [os107. c.02.] valeas cum salute, quia ex notitia tui venit in te timor Dei, atque ex notitia Dei venit in te amor Dei. Sic econtra Dei ignorantia tui venit superbia, de ignorantia Dei venit desperatio, ideo dicit Augustinus: Felix, qui se cognoscit. Beatus enim Martinus adhuc in via felix erat, quia sciebat humanam fragilitatem atque divinam bonitatem. Ideo bonum ardentius elegerat, se artius affligebat, et Deum super omnia diligebat attendens, quod dixerat Salvator: Si sciret pater familias, qua hora fur veniret etc. Ex quibus quidem verbis ad honorem sancti antistitis Martini quatuor notantur salutis documenta gratia Dei declaranda, scilicet:
- Primum ignorantiae magna periculositas, ibi: Si sciret pater familias, qua hora
- Secundum vigilantiae pia studiositas, ibi: vigilaret utique
- Tertium custodiae ardua sedulitas, ibi: et non sineret perfodi domum suam
- Quartum providentiae prompta sagacitas, ibi: et vos estote parati.
Primum documentum salutis ex verbis thematis declarandum dixi, quod erit ignorantiae magna periculositas cum dicitur: Si sciret pater familias, quasi diceret ignorat suum periculum, sed si sciret, praecaveret sibi. Unde ad clariorem intelligentiam ignorantiae considerandum nobis est, quod triplex est ignorantia, scilicet:
- Prima est utilis
- Secunda est tolerabilis
- Tertia est culpabilis.
Prima itaque ignorantia est utilis, et est illa, qua quis ignorat, quae ei essent occasio peccati, ut dicitur dist. XXXVIII. c. „Quamvis”: Nam melius foret hominibus nescire nigromantiam, mulieribus incantationes, carminationes, daemonum invocationes et alias superstitiones, quam illas scire, quia scientes vix se a peccatis possunt praecavere. Similiter scholaribus multis bonum esset non legere [os107. c.03.] vel studere Ovidium De arte, quia vana scientia vanum generat cogitatum.
Secunda ignorantia est tolerabilis, et est illa, qua quis ignorat, quae non expedit scire, sicut astrologiam, geomatriam, arithmetricam, quia tales scientiae licet in se contineant veritatem secundum Hieronymum, non tamen ducunt ad pietatem, ut habetur dist. XXXVII. „Si quis grammaticam”. Immo habet maxime astrologia multum curiositatis et aliquando noxie vanitatis.
Tertia ignorantia est culpabilis, et est illa, qua quis ignorat, quae scire tenetur. Dicit enim sanctus Thomas I. II. q. LXXVI., quod omnes tenentur scire communiter ea, quae sunt fidei et universalia iuris praecepta, singuli autem, quae ad suum statum seu officium pertinent. Et beatus Augustinus dicit, sicut habetur De confessionibus dist. IV. c. „Vos ante omnia”, quod patrini debent docere, quos tenuerunt in baptismo Symbolum et Orationem dominicam. Unde parentes, qui non docent filios et filias signare se dicendo: In nomine Patris, Filii et Spiritus Sancti. Amen. et Credo et Decem praecepta et Pater noster videntur peccare mortaliter, quando omittunt ex negligentia eos docere vel doceri facere, si possunt. Similiter non excusantur a mortali, qui nescientes talia addiscunt, si possunt, cum sunt necessaria ad salutem. Adverte tamen, quod quis potest scire praecepta, puta, si interrogatur adorare deos alienos est ne contra Dei praeceptum. Responderet sic: Similiter furtum facere est contra praeceptum vel fornicari etc. tali enim sufficit, licet nesciat ordinate dicere. Et idem possit dici de aliquo, qui nescit Credo, tamen si interrogassetur, Deus est unus, est ne verum, responderet sic: Similiter Iesus Christus est ne filius Dei. Similiter credis, quod sit natus de virgine, et responderet sic: sufficeret sibi, licet nesciret praefatum Credo. Et idem dicendum est de Pater noster, quod quando quis scit, quod est orandum et petenda salus et gratia ac peccatorum remissio et huiusmodi, licet nesciret dicere Pater noster, quod excusaretur tamen [os107. c.04.], consulendum est omnibus, ut tam Credo, quam Pater noster et praecepta Dei addiscant
et inquirant diligenter, nec verecundentur talia etiam in senectute perquirere cum quibus salvabuntur. Verum levius est multo talia in pueritia addiscere, qua min senectute, et ideo non excusantur nescientes aliqui. Dicit enim Magister in II. dist. XXII., quod triplex est ignorantia, scilicet eorum, qui scire nolunt, quiae tamen possunt, et peccatum est et non excusat; et eorum, qui scire volunt, sed non possunt, quae excusat, et est poena peccati, non peccatum; et eorum, qui simpliciter nesciunt, nec proponentes scire, quae neminem plene excusat, sed sic fortasse, ut minus puniatur. Ex quibus intelligere possumus triplicem ignorantiam, scilicet:
- Primam invincibilem
- Secundam crassam
- Teriam affectatam.
Primam dixi ignorantiam invincibilem, quae privat invincibiliter rationem, sicut in furioso et in infante, qui nullo modo uti possunt ratione et voluntate, ergo tales omnes excusat ignorantia tam a poena, quam a culpa, nisi ex culpa amisissent usum rationis, sicut ebrii, quia tales non excusat a toto, sed a tanto, id est non est tam magnum peccatum, sicut sine tali impedimento esset.
Secunda ignorantia culpabilis dicitur crassa sive supina, qua quis negligit scire ea, ad quae tenetur, sicut iudex, praelatus, officialis, medicus, parochialis, ex quorum ignorantia periculum animae vel corporis potest evenire, et tales non excusantur a toto, sed a tanto, quia quilibet scire tenetur, quae ad suum spectant officium. Et huiusmodi ignorantia dicitur crassa vel supina, quia sicut crassus difficulter vertit se ad aliquid faciendum, vel qui iacet supinus, non videt, quae circa ipsum sunt, tamen facilissime posset videre, si se verteret. Sic quidam ignorantes non apponunt diligentiam, ut scirent, tum propter negligentiam, tum propter verecundiam, contra quos dicit Gregorius Nazianzenus: Optabile est et mihi percarum usque ad ultimam senectutem addiscere, quoniam quidem nulla aetas ad perdiscendum sufficere potest. [os107. c.05.] Et Augustinus De Trinitate: Nec pigebit mihi sicubi hesito quaerere, nec pudebit me sicubi erro discere. Hinc etiam Seneca in epistola: Tamdiu discendum est, quamdiu nescias, si proverbio credimus, quamdiu vivas. Bernardus in epistola: Multa scienda nesciuntur aut sciendi iniuria,[12] aut discendi desidia, aut inquirendi verecundia, et quidem huiusmodi ignorantia non habet excusationem. Verumtamen qui laborat pro viribus scire, quae sunt sibi necessaria, puta, si est rusticus vel mulier aut mercator et huiusmodi vadit libenter ad praedicationes et alia loca, ubi declarantur talia et facit, quod communiter faciunt alii et convenit facere. Si est religiosus, libenter interrogat de his, quae pertinet ad suum officium, ne erret, tunc talis ignorantia excusat eum ab omni poena etiam excommunicationis in iure posita et quoad forum animae etiam ab omni culpa excusat, ut patet in c. finali „Qui matrimonium accusare possunt”: Ignorantia tamen facti excusat, sed non iuris divini. Exemplum: Recepisti pallium alterius ex ignorantia aestimando fore tuum, excusat talis ignorantia, sed si recepisti sciens esse alterius ignorans tamen, quod furtum sit iure divino prohibitum, non excusat talis ignorantia.
Tertia ignorantia culpabilis dicitur affectata, et est, qua quis non vult scire, immo affectat ignorare, ut liberius peccet, quae ignorantia nec excusat, nec alleviat, sed quandoque aggravat. Unde Bernardus De duodecim gradibus: Frustra sibi de infirmitate vel ignorantia blandiuntur, qui ut liberius peccent, libenter ignorant vel infirmantur. Et certe tales quid aliud faciunt, quam clausis oculis ad aeternum inferni ignem vadunt. Et secundum Gregorii: Oculos, quos culpa clausit, poena aperit. O, Deus aeterne, quot nunc sunt in mundo et etiam in ista civitate, qui nolunt audire de superbia, alii de usura, alii de luxuria, alii de aeterni tormentis, ne molestet eos audire, quibus dicit Salvator: Si sciret pater familias etc.
Secundum salutis documentum ex thematis verbis declarandum dixi, quod dicitur [os107. c.06.] vigilantiae pia studiositas, cum dicitur: qua hora fur veniret, vigilaret utique. Magno profecto studio est vigilandum contra raptores et fures animarum et virtutum, nam quintuplices sunt fures animarum sive spiritualium virtutum, scilicet:
- Primus est negligentia
- Secundus est carnis concupiscentia
- Tertius est mundi astutia
- Quartus est diaboli fraudulentia
- Quintus est mortis assistentia.
Primus namque fur contra quem est vigilandum dicitur negligentia, quae quidem tamquam fur appropinquat occulte sub specie boni proponendo homini, hoc est grave tibi vel importabile, vel aliis temporibus facias hoc opus, ut melius perficias, de quibus dicitut Hiere. XLVIII.: Maledictus, qui facit opus Domini negligenter.[13] Richardus: Quantum negligis, tantum decrescis. Iste itaque fur subtrahit homini praeciosum et irrecuperabilem thesaurum, scilicet tempus salutis, in quo acquirere possemus vitam aeternam. Ideo dicit Chrysostomus: Omni rei magis est parcendum, quam tempori, aurum si perdideris, recuperare poteris, tempus vero praeteritum nunquam. Hinc Ecci. IV.: Fili, observa tempus.[14] Contra hunc furem, id est propriam negligentiam vigilemus, carissimi, per boni operis studium. Ad quod sic hortatur beatus Gregorius: Nemo in huius vitae itinere torpeat, ne locum in patria perdat. Et Eccs. IX.: Quodcumque potest manus tua operari, instanter fac, quia nec scientia, nec ratio, nec opus est apud inferos, scilicet quo tu properas per negligentiam.[15] Negligentes enim locum non habebunt in caelo, quia ibi reddetur unicuique secundum opera sua, nec in isto mundo, quia dicitur Iob V. c.: Sicut avis ad volandum, sic homo nascitur ad laborem,[16] ideo oportebit eos ire in infernum.
Secundus fur, contra quem est vigilandum dicitur carnis concupiscentia. Veniet enim querulose conquerens defectus, quia iam sitit, iam esurit, iam debilis est desiderans refici. Multis pro certo etiam sapientibus arguendo concludit suggerens illis dicendo: Tu es tenuis, subtilis, [os107. c.07.] et magna negotia expediturus non potes ieiunare, non potes vigilare etc. Unde verum est, quod dicit Bernardus: Gestantes – inquit – inimicum nostrum circumferimus laqueum nostrum, scilicet carnem, quae concupiscit adversus spiritum. Ideo Eccs. XII. dicitur: Ne credas inimico tuo in aeternum,[17] id est carni, de qua Ecci. XVII.: Nihil nequius, quam quod caro excogitare poterit.[18] Est enim caro ingrata ad beneficia, sicut mala terra quanto plus impinguatur, tanto plus producit de herba mala, iuxta illud Deut. XXXII.: Impinguatus, incrassatus dilatatus recalcitravit et derelinquit Deum, factorem suum.[19] Ideo hortatur Apostolus ad Rom. XIII.: Curam carnis ne perfeceritis in desideriis.[20] Cuius rationem dicit Gregorius sic: Ubi caro requescit, ibi spiritus deficit. Idem: Unde modo caro suaviter vivit, inde in aeternum spiritus interibit, quia subtrahit praeciosum thesaurum castitatis. De quo thesauro dicit Sapiens: Non est digna ponderatio continentis animae. Ergo invigilandum est contra hunc furem per carnis castigationem, iuxta illud I. ad Chor. IX.: Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne cum aliis praedico ipse reprobo efficiar.[21] Hinc Roma VIII.: Si secundum carnem vixeritis, moriemini, sed si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.[22] Et beatus Gregorius: Quidquid delectationis carni subtrahimus, in spiritu invenimus.
Tertius fur, contra quem est vigilandum dicitur mundi astutia, qui venit sub specie amicitiae et blanditur homini nunc per patientiam, nunc per sapientiam, nunc per honorem. De quo fure dicit Augustinus in Didascolion: Mundus de quanto blanditur, de tanto periculosior. Iste enim fur homini furatur Dei amicitiam. Iuxta illud Iac. IV.: Qui vult amicus esse huius mundi, inimicus Dei constituetur.[23] Ideo contra hunc furem est vigilandum per ipsius contemptum, I. Ioh. II.: Nolite diligere mundum, neque ea, quae in eo sunt.[24] Unde merito mundus est contemnendus propter quinque, scilicet: [os107. c.08.]
- Primo propter discessionem
- Secundo propter inquinationem
- Tertio propter excaecationem
- Quarto propter defectionem
- Quinto propter deceptionem
Primo inquam vigilandum est contra furem mundum propter discessionem, mundus enim est proditor animarum, ideo Dei inimicus. Iuxta illud Iaco. IV.: Adulteri nescitis, quia amicitia huius mundi inimica est Deo.[25] Et quomodo pacem habere potest, qui est regis regum inimicus ubique regnantis. Iob IX.: Quis resistet ei et pacem habebit,[26] quod dicit, nullus. Ita enim ordinavit Deus, quod qui vult cum ipso habere pacem, in mundo patiatur aliquid adversitatis, iuxta illud Iob XVI.: In mundo praessuram habebitis, in me autem pacem.
Secundo vigilandum est contra furem mundum propter inquinationem, immundus namque mundus inquinat non vestimentum, sed animam in eo conversantis, ideo sancti Dei gratia illustrati non frustra clamant contra ipsum. Augustinus: Si te delectat mundus, semper es immundus. Et Chrysostomus super Matthaeum: Difficile est virum in mundo positum iustitiam servare immaculatam, cuius rationem assignat beatus Iohannes prima canonoca c. II.: Omne, quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis aut oculorum, aut superbia vitae.[27] Et ista sunt, quae animam inquinant. Levate igitur oculos mentis, carissimi, et circumspicite mundum, et videbitis, quod filii Adam aut laborant in mundo propter avaritiam, aut propter concupiscentiam voluptuosam, aut propter superbiam. Quod intelligens beatus Martinus noluit remanere inter homines mundialiter viventes, sed factus est religiosus. Unde legitur de eo: Pannoniae partibus ortus, ut patet in legenda.
Tertio vigilandum nobis est contra furem mundum propter excaecationem, quia non solum subtrahit, sed etiam excaecat. II. Cor IV.: Deus huius saeculi excaecabit mentes infidelium,[28] sicut enim caecus non laqueos et foveas, sic etiam mundani non vident omnia delectamenta mundi fore poenalitates. De quo Eccs. II.: Dixi in corde meo, [os107. c.09.] affluam deliciis, fruar bonis, et in omnibus inveni vanitatem et afflictionem spiritus.[29] Ideo dicitur I. Ioh V.: Totus mundus in maligno positus est.[30] Sed ecce excaecatis mundus abscondit laqueum, abscondit periculum cum modico gaudio, cum parva delectatione, quibus tamen dicit Salvator Lu. XIX.: Si cognovisses et tu, scilicet flere,[31] quia hoc mundus non est locus laetitiae, sed vallis lacrimarum, qui ergo hic rident et gaudent mendaciter in Salve Regina illud: Exules filii Evae ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrimarum vale.
Quarto vigilandum nobis est contra furem mundum propter defectionem,de quo I. Ioh. II.: Mundus transit et concupiscentia eius.[32] Clamat ubique mundus dicens: Ego deficio, ego mutor, ego alteror, ego sum instabilis, qui me sequuntur, fatigantur, et tandem pro me caede affliguntur. Unde Bernardus: Ubi sunt amatores mundi, qui ante pauca tempora nobiscum fuerunt, nihil ex eis remansit, nisi cineres et vermes. Et infra: Ubi risus, ubi iocus, ubi iactantia, ubi arrogantia, heu, de tanta laetitia, quanta tristitia; post tantam voluptatem, quam gravis miseria; de tanta exultatione in magna tormenta ceciderunt. Quidquid illis accidit, tibi accidere potest, quia homo es de humo, limus de limo, terra es, de terra venis et in terram reverteris subito, quando dies ultima venerit, et forsitan hodie erit.[33] Ps.: Defecerunt in vanitate dies eorum.[34] Unde damnati conquaerendo dicunt illud, Sap. V.: Quid nobis profuit superbia et divitiarum iactantia, omnia transierunt, velut umbra.[35]
Quinto vigilandum nobis est contra furem mundum propter deceptionem, qui non solum furatur, sed etiam decipit, quia omnia mundialia bona apparent, sed non sunt, nisi secundum apparentia, secundum quod dicit Hieronymus: Si mundus cultello veritatis aperitur, nihil in eo, nisi falsitas reperitur. Nam quidquid est in eo, aut est praesens, aut futurum, aut praeteritum, si praesens, sic est instabile, si futirum, sic est incertum, si praeteritum, tunc nihil est. Ideo dicit Augustinus [os107. c.10.]: Mundus cum arridet, fallit, et in periculo ponit et decipit. Idem in sermone De monte Domini: O, munde immude, quantos seduxisti, quam multos decepisti. Legitur enim, quod dum obiit beatus Bernardus, tunc obierunt quingenti homines, de quibus duo descenderunt ad Purgatorium, solus sanctus Bernardus ascendit in caelum sine Purgatorio, alii omnes in Infernum descenderunt. O, Deus iuste, quid facies istis mundum et voluptatem sequentibus, certe separabis eos a regno tuo, quia dicit Chrysostomus: Mundalia opera semper hominem excluserunt a vera vita. Propter praedicta dicit Salvator Mat. XVI.: Quid prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum etc.[36] Ubi Hieronymus: Quid prodest tibi, si habeas potentiam Octaviani, divitias Croesi, longaevitatem Enoch, pulchritudinem Absalonis, fortitudinem Samsonis, cum tandem corpus datur vermibus et anima daemonibus. Ideo dilectissimi, in Christo sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei. Non permittamus nos decipi vel excaecari a mundo. Sic beatus Martinus dirupit laqueos mundi reputando bona bona eius, qualia sunt in veritate. Aurum enim quid aliud est, quam rubea terra, quid argentum, nisi alba terra, sed hominum malitia fecit tam cara.
Quartus fur, contra quem debemus vigilare dicitur diaboli fraudulentia. Diabolus enim facit sicut fur, qui dimittit vilia et rapit pretiosa, sic diabolus non rapit aurum, non argentum etc., sed pretiosam animam ad Dei imaginem creatam, quae pretiosior est omnibus visibilibus rebus. Hinc dicit Gregorius: Diabolus non curat, ut nostra tollat, sed ut caritatem in nobis feriat, sicque per odium et iram animam, pretiosum thesaurum rapit, de quo II. Cor. IV.: Habemus thesaurum hun cin vasis fictilibus,[37] quem etiam Christus tanti pretii aestimavit, ut solo pretio sanguis sui redimi possit. Debemus igitur, carissimi, totis viribus contra hunc furem vigilare eius tentationibus resistendo, et mox Dei auxilio superabimus. Iac. IV.: Resistite diabolo et fugiet a vobis.[38] Et Bernardus: [os107. c.11.] Illius est mala suggerere, nostrum vero non consentire. Dicitur enim diabolus leo rugiens, quaerens, quem devoret, tamen est ligatus per Christi benedicti passionem, ut neminem possit mordere, nisi ad ipsum transeuntem per consensum peccati, ideo dicit Isidorus: Non eius potestas, sed nostra voluntas mancipat nos diabolo. Quem beatus Martinus superavit etiam visibiliter. Unde legitur, quod dum per dei revelationem iret versus Pannoniam, ut parentes converteret ad fidem, apparuit ei diabolus in specie humana requirens, quo tenderet, qui ait: Quo dominus vult. Et ille: Quocunque – inquit – ibis, ubique diabolus tibi adversabitur. Cui beatus Martinus: Dominus mihi adiutor, non timebo, quid faciat mihi homo. Qui statim evanuit. Alio quoque tempore purpuratus apparuit, ut patet in legenda. Tertio vero in morte insidiabatur ei. O, Christe Deus, quid facit tunc istis mundi amatoribus, plenis criminibus in morte, si etiam tali sancto insidiabatur.
Quintus fur, contra quem debemus vigilare, dicitur mortis assistentia, quia mors, sicut fur occulte et ubique appropinquat. Augustinus De verbis Domini: ors est certa, hora incerta, ut semper sit suspecta. Et I. Thes. V.: Dies Domini, sicut fur, in nocte veniet.[39] Hic enim fur furatur corpus ab anima et animam a corpore, ac opus meritorium ab utroque, ideo contra hunc furem vigilandum est per iugem memoriam eius, ac exercitium bonorum operum. Ecci. XIV.: Ante obitum operare iustitiam,[40] si sic feceris, praeoccupas eius adventum, ut si veniat, non noceat, quia dicit Augustinus De disciplina Christiana: Non potest male mori, qui bene vixerit. Sic beatus Martinus, qui vigilavit semper ad mortem, et ideo longe ante preascivit suum obitum.
Tertium salutis documentum ex thematis verbis insinuandum declaratur custodis ardua sedulitas, cum dicitur: et non sineret perfodi domum suam. Quilibet enim debet custodire corpus et animam per tres virtutes, per quas custodivit beatus Martinus, scilicet:
- Primo per virtutem discretionis
- Secundo per virtutem afflictionis
- Tertio per virtutem orationis [os107. c.12.]
Primo dixi, quod beatus Martinus custodivit se per virtutem discretionis, discretio namque secundum Bernardum super Cantica: omni virtuti ordinem praestat, modum tribuit et decorem. Discretio non solum est virtus, sed et quaedam moderatrix ordinatrixque affectuum. Unde Cassianus: Antiquus hostis non habet machinamentum maius ad tollendam gratiam de corde hominis, quam cum efficere poterit, ut indiscrete quis agat. Idem in Collationibus patrum dicit, quod antiqui patres venerunt ad Antonium quaerentes inter se, quaenam virtus hominem ad perfectionem recto tramite veheret, ut diaboli insidias evitaret, et respondit quisque, quod sibi videbatur. Unus dixit: vigilia et sobrietas; alter: ieiunium et castigatio; tertius: humilis oratio; quartus: paupertas et oboedentia; quintus: pietas et misericordia, quia in iudicio Christus misericordie recordabitur. Sed beatus Antonius dixit: Haec omnia quidem necessaria sunt, sed discretio magis, quae est virtus principalis, quia quidam senex haec omnia habebat, sed carens discretionem a diabolo superatus fuit. Quantam vero discretionem habuit beatus Martinus in omnibus suis actibus patet, quia etiam diabolum purpura indutum recognovit.
Sed diceres, quomodo debet se habere homo, quando ei talis apparitio fieret. Respondetur secundum sanctum Bonaventuram super III. dist. IX., quod primo si contingeret talis apparitio, homo non debet statim credere, nec simpliciter sine conditione adorare adoratione latriae, quae soli Deo est exhibenda, nec excusaretur ipsum adorando ratione ignorantiae, quia habet triplex remedium, per quod potest errorem vitare. Primum est remedium Sacrae Scripturae, quae avisat homines, ut in talibus sint discreti. Math. XXIV.: Multi venient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus.[41] Secundum remedium est orationis internae, quae ad Deum debet homo recurrere, ut cor eius illustret. Tertium remedium est suspensio credulitatis, non enim debet homo cito credere, quia qui cito credit, levis est corde, Ecci. XIX.,[42] sed debet probare, iuxta illud I. Ioh. IV.: Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt.[43] [os107. c.13.] Sicut fecit beatus Martinus, cum ei apparuit diabolus in forma regis in purpura et diademate et laeta facie, quem intuens ipse stupidus conticuit. Tandem inquit diabolus: Martine, agnosce, quem colis. Ego sum Christus. Martinus iterum plus admirans tacuit. Rursum autem diabolus: Martine, cur dubitas credere, cum me videas, quia ego sum Christus. Tunc ait ille: Iesus non se purpuratum aut diademate coronatum et renitentem venturum praedixit. Ego eum, nisi in ea forma, qua passus est et stigmata eius videam, non credam. Ad quam vocem diabolus disparuit et totam cellam foetore replevit. Huius exemplo homo in talibus aparitionibus debet esse discretus.
Secundo dicit Bonaventura, quod huiusmodi apparitiones non sunt desiderandae, ut fiant, nam qui eas desiderat, peccat, quia talis habet quandam elationem cordis, quasi putet se dignum huiusmodi revelationibus. Tertio dicit, quod si fiant, sunt magis ex humilitate formidandae. Nam Beata Virgo Maria turbata est in sermone angeli et cogitabat, qualis esset ista salutatio, et sic homo debet se humiliter habere ad ista. Sicut legitur de quodam patre, cuius diabolus in specie Christi apparuit, et ipse clausis oculis dixit, in hac vita se nolle videre Christum, et sic diabolus ex eius humilitate confusus evanuit. Similiter legitur de quodam fratre, cui apparuit diabolus dicens se esse Dei angelum, et ab eo ad ipsum missum, cui frater: Vide, ne decipiaris ne forte ad alium sis missus, quia ego non sum dignus angelica visitatione, et ille confusus disparuit etc. Sed nunc quidam elati desiderant visiones et orant Deum, ut revelatio fiat eis, quasi ex magna virtuositate et sanctitate iam digni sunt. Et ideo Deus ex iustitia sua quandoque permittit illis apparere phantasticas apparitiones, ut fiant fatui propter suam indiscretionem. Ideo sanctus Bonaventura dicit, quod non sufficit bona intentio ad bona opera, sed etiam discretio, ne fiat Dei tentatio ultra vires faciendo.
Secundo beatus Martinus custodivit [os107. c.14.] se per virtutem afflictionis sive tribulationis. Nam se ipsum affligebat voluntarie offerendo Deo cor contritum et humiliatum et corpus castigatum, flagellatum et vulneratum dicendo cum Apostolo I. Cor. IX.: Castigo corpus meum et in servitutem redigo etc.[44] Unde cum in morte continue supinus iaceret et caelum intueretur, rogabatur a monachis circumstantibus, ut mutatione lateris se alleviaret et ut palea subtus se sterneretur, qui ait: Non decet hominem Christianum, nisi in cinere et cilicio mori sciens revera illud II. Thim. III.: Qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur;[45] et Act. XIV.: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum caelorum.[46] Ideo beatus Martinus persecutionem passus est libenter ab hominibus, quia in patria praedicans contram perfidiam Arrianam, a populo caesus et expulsus est. Similiter a militibus quos equi proiecerant territi ab asino beati Martini, ut patet in legenda. Similiter a rusticis, qui ligantes eum lignum pini super ipsum inciderunt, sed ipse signo crucis declinatam iam ad se arborem ad aliam partem declinare compulit. Beatus igitur vir, qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Iac. I.[47]
Tertio beatus Martinus custodivit se per virtutem orationis devotae. Orationis enim virtus tanta est, ut nullus adultorum sine ipsa salvari potest saltem mentali, Lu. XVIII.: Oportet semper orare. Quam beatus Martinus cum tanto fervore faciebat, ut sua oratione tres mortuos legitur resuscitasse. Item sua oratio habuit efficaciam contra infirmitates, contra ignem, contra daemones. Nam quandoque sancti de caelo veniebant ad ipsum et sensibiliter loquabantur cum eo audientibus foris discipulis.
Quartum salutis documentum ex thematis verbis declarandum insinuatur providentiae prompta sagacitas, cum dicitur: et vos estote parati. Nam beatus Martinus se praeparaverat ad Christi adventum in morte per tria specialiter, scilicet:
- Primo per veram compassionem
- Secundo per perfectam humiliationem
- Tertio per dignam assecurationem. [os107. c.15.]
Primo namque beatus Martinus se ad mortem in tota vita sua praeparaverat per veram proximi compassionem. Compatiebatur enim ex corde pauperibus, igitur nullis rebus parcebat, sed omnia eis dabat, quandoque etiam cappam, ut patet in legenda, et tunc in missa a Deo mirabiliter fuit adornatus, cui etiam globus igneus apparuit super caput.
Secundo beatus Martinus se praeparavit per perfectam humiliationem, quia etiam in episcopatu humilitatem monasticam servavit non residens in sede episcopali.
Tertio beatus Martinus se praeparavit ad mortem per dignam assecurationem. Bonam etiam fidem habuit de sua salute, unde monachis flendo dicentibus: Cur nos, pater, deseris etc., et ipse dicebat: Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem. O, virum beatum, qui nec mori timuit, nec vivere recusavit, quia sciebat, quod fur veniret, ideo se praeparaverat. Rogemus igitur etc.
[1] Lc 12,39–40
[2] Cf. Dt 1,39
[3] Ier 4,22
[4] Cf. Ecl 9,12
[5] Mt 24,42
[6] Cf. I Tim 6,7
[7] Iob 1,21
[8] Ps 48,11
[9] Dt 32,29
[10] Os 6,6
[11] Ier 4,22
[12] Az eredetiben: incuria. Bernardus Claraevallensis, De baptismo, Praefatio, 3. http://mlat.uzh.ch/MLS/xanfang.php?tabelle=Bernardus_Claraevallensis_cps2&corpus=2&lang=0&allow_download=
[13] Cf. Ier 48,10
[14] Cf. Sir 4,23
[15] Cf. Ecl 9,10
[16] Cf. Iob 5,7
[17] Sir 12,10
[18] Cf. Sir 17,30
[19] Cf. Dt 32,15
[20] Cf. Rm 13,14
[21] I Cor 9,27
[22] Rm 8,13
[23] Cf. Iac 4,4
[24] I Io 2,15
[25] Iac 4,4
[26] Cf. Iob 9,4
[27] Cf. I Io 2,16
[28] II Cor 4,4
[29] Cf. Ecl 2,1
[30] I Io 5,19
[31] Cf Lc 19,42
[32] I Io 2,17
[33] Bernardus Claraevallensis, Meditationes piissimae de cognitione humanae conditionis c. III. 9–10. http://www.binetti.ru/bernardus/104.shtml
[34] Ps 77,33
[35] Cf. Sap 5, 8–9
[36] Mt 16,26
[37] II Cor 4,7
[38] Iac 4,7
[39] I Th 5,2
[40] Sir 14,17
[41] Mt 24,5
[42] Cf. Sir 19,4
[43] I Io 4,1
[44] I Cor 9,27
[45] II Tim 3,12
[46] Cf. Act 14,21
[47] Iac 1,12