[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo CVI.]
De sancto Martino episcopo I.
Sermo CVI.
Praecinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me. Ps. XVII.[1]
Carissimi, haec verba licet David dixerit de seipso, tamen rationabiliter intelligi possunt de beato Martino, qui triumphavit de tribus humani generis inimicis, scilicet
- Primo de diabolo, qui est invisibilis
- Secundo de mundo, qui est infatigabilis
- Tertio de carne, quae est inseparabilis.
Primo namque beatus Martinus triumphavit de diabolo, qui est hostis invisibilis, ideo ubique valde timendus, I. Pe. ultimo: Adversarius vester diabolus circumit tamquam leo rugiens quaerens, quem devoret,[2] cui resistite fortes in fide. Contra hoc hostem beatus Martinus fortiter dimicavit et eum vicit. Non solum invisibiliter, sed etiam visibiliter apparuit enim ei diabolus purpuratus et diademate nitens dicens se esse Christum. Qui in spiritum intelligens fore inimicum dixit: Dominus meus non purpuratum nec diademate nitentem se venturum promisit. Ego eum nisi in ea forma, qua passus est videro, non credam. Ad hanc vocem diabolus disparuit et cellam foetore replevit. Ecce quomodo primum inimicum vicit beatus Martinus. Ideo bene dicitur dicitur Martinus quasi martem, id est bellum tenens.
Secundo quoque tiumphavit de mundo, qui est infatigabilis, multos quippe se sequentes fatigavit et tandem incineravit et adhuc vadit velociter et sequuntur ipsum multi, de quibus Iac. IV. dicit: Qui amicus est mundi, inimicus constituitur Dei.[3] Et beatus Gregorius ait: O vita praesens, quam multos decipis, quae dum fugis, nihil es, dum viderism, umbra es, dum exaltaris, fumus es, dulcis es stultis, amara sapientibus. Qui te amant, non te cognoscunt, qui te fugiunt, ipsi te intelligunt, aliis te longam promittis, ut decipias, aliis brevem, ut in desperationem inducas. Hunc etiam inimicum Dei et sui miles Christi Martinus [os106. c.01.] praecinctus paupertate et humilitate superavit, quia post ipsum non cucurrit, sed post Christum. Unde dicitur de eo, quod oculis ac manibus in caelum semper intendens invictum ab oratione spiritum non relaxabat, sed ducis sui Christi auxilium poscebat.
Tertio ipse triumphavit de tertio hoste, scilicet carne, quae est inseparabilis, quae, ut dicit Apostolus, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem.[4] Hinc Tullius ait: Nulla capitalior pestis est, quam voluptas corporis, propterea praemonet Apostolus Col. III.: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram.[5] Quod salubre consilium ipse sic tenuit, ut etiam tempore suae mortis noluit mori, nisi in cinere et cilicio, cui austeritati vitae consonat sui nominis etymologia. Martinus enim dicitur quasi martyrum unus, quia est praecinctus Christi miles supplantans mundum, carnem et diabolum. Unde ex praemissis verbis beatus Martinus a duobus specialiter commendatur, scilicet
- Primo a speciali certamine ibi: Praecinxisti me virtute ad bellum
- Secundo a notabili iuvamine ibi: et supplantasti insurgentes etc.
Primo dixi, quod beatus Martinus commendatur ex his verbis thematis a speciali certamine, cum dicitur: Praecinxisti me virtute ad bellum, sicut enim in bello materiali requiruntur arma et indumenta bellica, ita in spirituali arma et indumenta spiritualia, quae sunt verbum Dei et virtutes, et in utrisque armis beatus Martinus legitime certavit. Pro quo est notandum, quod triplex est militia, scilicet
- Prima militia laicalis
- Secunda militia clericalis
- Tertia militia spiritualis.
Prima igitur militia est laicalis, quando quis per arma bonum pacis procurat, de qua dicit Augustinus Libro de verbis Domini: Militare non est delictum, sed propter praedam militare peccatum est. Idem ad Bonifacium: Noli aestimare neminem Deo placere posse, qui armis bellicis ministrat. In [os106. c.02.] his erat sanctus David, cui Dominus tam magnum testimonium perhibuit. In his erat ille centurio, qui Domino dixit: Domine, non sum dignus, ut intres in tectum meum. XIII. q. I. „Noli”. Unde Lucae III.: Milites venientes ad Iohannem Baptistam dixerunt ei: Quid faciemus et nos, scilicet pro nostra salute? Non dixit: Dimittatis militiam, sed quid: Neminem concutiatis, nec calumniam faciatis, estote contenti stipendiis vestris.[6] Haec revera est regula militantium, quam qui observant, vivent. Sed quia modernis temporibus multi et quasi omnes calumniantur, rapiunt, spoliant, vulnerant, discordiam potius suscitant, quam extinguunt, tales sunt lorica diaboli induti, quem imitantur, qui ab initio homicida fuit. Ideo beatus Augustinus propter talium periculum saepe dicere solebat: Tria – inquit – didici a magistro meo, Ambrosio- Primum, quod nemini militare consulo. Secundum, quod neminem matrimonio tradi procurabo. Tertium, quod ad convivium invitatus non ibo. Verumtamen ut omnis laicaliter militans vere possit dicere cum beato Martino illud verbum thematis: Induisti me virtute ad bellum. Tria debet habere in se, quae beatus Martinus in ista militia habebat, scilicet bonam voluntatem, humilitatem et pietatem.
Primo inquam miles debet habere bonam voluntatem, ut pugna eius fiat ad honorem divinum et utilitatem rei publicae, ut non furia, superbia aut propria vindicta impellat ad effundendum humanum sanguinem, sed iustitia et necessitas, et talis etiam si moritur, vivit, si vincitur, vincit, quia Dominus est iustus, et qui pro iustitia moritur, pro Deo moritur, et qui pro Deo moritur, vivet in aeternum. Ideo Ecci. IV.: Usque ad mortem certa pro iustitia.[7] Unde Augustinus ad Bonifacium ait: Hoc primum cogita, quando armaris ad pugnam, quod virtus tua etiam corporalis donum Dei est, si cogitabis de dono Dei, non facies contra Dominum. Hanc quippe bonam voluntatem habuit beatus Martinus, qui Sabariae Pannoniorum oppido oriundus, sed intra Italiam Papiae alitus, cuius pater fuit tribunus [os106. c.03.] militum, qui sub Constantino et Iuliano militavit, licet invitus, quia ab infantia mens eius circa ecclesias erat et monasteria, et cum esset annorum X,, se cathecuminum fieri postulavit, et extunc eremum intrasset, nisi carnis infirmitas obstitisset, quod postea devotus implevit. Martinus igitur cum esset annorum XV, a patre captus et catenatus ad militandum urgetur. Ex his claret beati Martini bona voluntas.
Secundo miles debet habere humilitatem, nunquam enim sic debet homo se humiliare, quam quando vadit ad extremam humilitatem, id est mortem, stipendium enim est pretium vitae militis temporale. Sed moderni milites sunt praesumptiosi, superbi, elati, humilitatis inimici. plus est eorum arrogantia, quam potentia, de quibus Bernardus in sermone sic ait: Quis hic, o milites, tam stupidus error ac furor tantis sumptibus ac laboribus militare stipendiis vero nullis, nisi aut mortis, aut criminis. Operitis equos sericis et pendulis nescio quibus, quos panniculos loricis superinduitis, depingitis hastas, clypeos et sellas, frena et calcaria auro et argento circumornatis et cum tanta pompa pudendo furore et impudenti stupore ad mortem properatis. Militaria sunt haec insignia, an muliebria potius ornamenta. Numquid forte hostilis mucro reverebitur aurum, gemis parcet, serica penetrare non poterit?[8] Haec ille. Et certe tales nec reputant humiles, qualis fuit beatus Martinus. Nam magni principis existens filius uno contentus famulo, cui viceversa ministrabat, calciamenta detrahebat, ac cibum simul cum eo capiebat.
Tertio miles debet habere pietatem, si vult salvari, ut videlicet pro miserabilibus personis orphanis et viduis, non solum sua, verumetiam sanguinem, si necesse fuerit, effundat. Sic dux Christianitatis Christus ex sua pietate seipsum obtulit in ara crucis. Ideo dicit Apostolus I. Timoth IV.: Exerce te ad pietatem.[9] Nam corporalis exercitatio, scilicet ieiuniorum, vigiliarum [os106. c.04.] et huiusmodi ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia valet. Hinc Ambrosius ait: Omnis summa Christianae religionis in pietate et misericordia constitit, quam aliquis sequens et si lubricum patiatur carnis, sine dubio vapulabit, sed non peribit, quod intellige de eo, qui poenitet. Unde etiam Dominus Iesus cum misericordia et pietate finale iudicium terminandum praedixit dicens Mat. XXV.: Venite benedicti patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est a constitutione mundi. Esurivi enim et dedistis mihi manducare etc.[10] Hanc Christi Domini lectionem bene didicerat beatus Martinus in militia adhuc laicali, qui omnia, quae habere poterat pauperibus erogabat. Quodam enim hiemali tempore cum frigus praeter solitum inferbuisset per portam Ambianensium cum militibus transiens quendam nudum obviam habuit, qui militibus supplicabat, ut sui misererentur, ne frigore periret. Plerosque enim tunc frigus intensum extinxerat. Quem omnes cum praeterirent, Martinus intellexit illum sibi reservari, sed quid ei daret, non habebat, qui iam omnia iam opus simile consumpserat- Accepto igitur ense chlamydem dividit in duas partes et partem ex pietate pauperi tribuit, reliqua rursus induitur. Sequenti enim nocte, cum se sopori dedisset, vidit Christum chlamyde sua indutum, quem iubetur Martinus agnoscere, audivit denique Christum dicentem angelis: Martinus adhuc cathecuminus hac veste me contexit.
O felix vestimentum, quo rex gloriae indui dignatur, hic certe impletum extitit illud Matth. XXV.: Quid uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.[11] O pie Christe,o magister misericordiae, quid audituri sunt illi milites, qui non solum alios non vestiunt, sed et vestitos pauperes spoliant. Certe si tu es vere Filius Dei, vera igitur dixisti, propterea audient illud terribile dictum: Ite maledicti in ignem aeternum,[12] aeternum, aeternum attende aeternum. Cum igitur Martinus esset annorum XVIII, baptisari se fecit, et ad instantiam sui tribuni, qui expleto tribunatus officio se [os106. c.05.] abrenunciaturum saeculo promittebat per biennium militavit. Interea irruentibus intra Galliam barbaris Iulianus caesar contra eos militibus pugnaturis pecuniam distribuebat. Beatus vero Martinus nolens amplius militare, nec stipendium accipere, ideo caesari ait: Christi miles sum ego, pugnare mihi non licet. Indignatus Iulianus dixit, quod metu mortis militiae resignaret. Cui beatus Martinus ait: Si hoc non fidei, sed ignaviae deputatur, cras inermis signo tantum crucis munitus penetrabo cuneos hostium. Unde custodiri iubetur, ut inermis barbaris obiiciatur. Sed die sequenti hostes legationem mittunt se et sua dantes, non enim est dubium talem victoriam datam meritis beati Martini. Et quia Deo dilecti scitote, quod multi sunt milites, qui non habent praedictas virtutes. Ideo dicitur de poenitentiis dist. V. „Falsas” et Magister in IV. dist. XV.: Miles vel negotiator vel alicui officio deditus, quod sine peccato mortali exercere non potest, recognoscat se veram poenitentiam non posse peragere, nisi officium resignet, aliena restituat, aut odium in corde dimittat. Interim quicquid boni potest hortamur, ut faciat, ut Deus cor eius emolliat.
Secunda denique militia est clericalis, qui se debent armare contra errores scripturarum auctoritatibus. Unde Hieronymus et habetur XVI. q. I. „Si clericatus”: Titillat desiderium tuum, discas, quod possis docere, ne sis miles antequam tiro. Arma enim clericorum sunt Sacrae Scripturae, sanctorum patrocinia, orationes ac lacrimae. Hinc dicit Ambrosius XXIII. q. VIII. „Convenior”: Adversus milites et Gothos arma mea lacrimae meae sunt, profecto non debent clerici aliis armis intendere, quia dicitur II. Tim II.: Nemo militans Deo implicet se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit.[13] Possunt tamen assistere iuste bellantibus eosdem exhortando et eis sacramenta ministrando, ut dicitur XX. III. q. VIII. „Igitur”. Hanc namque militiam post laicalem beatus Martinus sic assumpsit. Relicta enim [os106. c.06.] militia ad sanctum Hylarium Pictaviensem episcopum perrexit, a quo in acolitum est ordinatus, hoc est in militem clericalem deputatus, ubi tribus his virtutibus Christo fideliter militavit, scilicet:
- Primo patientia
- Secundo orationum instantia
- Tertio magna fiducia
Primo dixi, quod beatus Martinus in militia clericali Christo militavit perfecta patientia, quae omnes clerici armari debent, si cum Christo volunt regnare. Unde Gregorius: Qui desiderat non excludi ab hereditate caelesti et consortio filiorum Dei, assuescere debet tribulationes et a se non abiiciat, sed semper patientur, sustineat. Quia secundum Augustinum nullus servus Christi sine tribulatione est, si putas te non habere tribulationes, nondum coepisti esse Christianus. Nam sine humilitate nullus salvabitur, per patientiam vero cognoscitur hominis humilitas. Unde Gregorius ait: Perfacile est vestem contemptam habere, inclinato capite incedere, velum super oculos mittere, sed verum humilem patientia ostendit. De patientia vero beati Martini sic legitur: In somnis namque monetur, ut visitet parentes idolis deditos, qui profectus inter Alpes incidit in latrones. Cumque securim in caput eius vibrasset unus, alius vero ictum retinuit ferientis, vinctis tamen post tergum manibus uni eorum traditur custodiendus, qui cum interrogaret eum, si timuisset securim. Respondit numquam se ita fuisse securum, quia inquit scio misericordiam Dei in tentationibus fore affuturam. Cui praedicans ad Christi fidem convertit, qui ad viam ipsum reducens postea laudabilem duxit vitam. Beatus vero Martinus ad domum perveniens matrem ad fidem convertit patre in errore remanente. Cumque ibidem praedicaret contra Arrianos publice ceditur et de civitate eiicitur. Quadam etiam vice dum veste hispida et aspera nigro et pendulo pallio circumtectus super asellum procederet equis econtra venientibus expavefactis milites in terram se praecipites dederunt. Arripientes propterea Martinum gravitur verberaverunt, ille vero quasi mutus dorsum cedentibus praebebat [os106. c.07.] sed eo magis illi feriebant, quo videbant verbera contemnere. Dum autem milites vellent ire, equi eorum fixi in terra permanebant et flagellati velut saxa se non movebant. Qui hoc miraculo se recognoscentes peccasse coram beato Martino confessi sunt peccatum suum, ille eis licentiam dedit, et sic progressi sunt.
Secundo quoque beatus vir militia clericali militavit Christo orationum instantia, de qua dicit Salvator Lu. XVIII.: Oportet semper orare non deficere.[14] Glossa: Non cessat orare, qui non cessat benefacere. Magnus valde est orationis fructus, ad quam inducit Salvator verbo et exemplo, ideo dicit Ecci XXXV.: Oratio humiliantis se nubes penetrat.[15] Hinc etiam Bernardus ait: Nemo vestrum fratres parvipendat orationem suam. Dico enim vobis, quod antea exeat de ore vestro ille eam scribi facit in libro suo, et unum e duobus indubitanter sperare debemus, quia aut dabit, quod petimus, aut non, novit esse utilius. Si vis igitur patienter adversa tolerare, ora! Si vis tentationes superare, ora! Si vitia cupis extirpare, ora! Si vis caelestium dulcedinem degustare, ora! Multum enim valet oratio iussi assidua.[16] Iac. V. Unde animavit orationes Salvator Luc. XI. dicens: Omnis, qui petit, accipit, et qui qaerit, invenit.[17] Nam et sancti, si quid difficile impetrare intendebant, puta sive infirmos curare, sive ortuos suscitare, prius orabant, et sic impetrabant. Sic beatus Martinus, de quo legitur, quod in oratione fuit assiduus, oculis ac manibus semper in caelum intentus, invictum ab orationem spiritum non relaxabat. Nulla unquam hora praeteriit, qua aut orationi, aut lectioni non incumberet. Unde in orationem exsistentem saepe Beata Virgo visitabat, aliquando apostoli, interdum sancta Agnes et sancta Tecla audientibus foris discipulis cum eo loquebantur. Ideo suis orationibus tres mortuos resuscitasse legitur. Nam iuxta Pictavium monasterium ordinaverat, ubi quendam cathecuminum habuit, qui sine baptismo decesserat, hunc resuscitavit. Alium quoque, qui se laqueo suspenderat. [os106. c.08.] Tertium vero quemdam iuvenem in medio campi, ubi paganorum aderat multitudo praecibus suscitavit, quod videntes pagani omnes ad fidem conversi sunt.
Tertio beatus Martinus in militia clericali militavit Christo Domino in magna fiducia. Debet enim quilibet miles Christi confidere de Deo in omnibus praesertim in adversis, de quibus Ps.: Qui confidunt in Domino sicut mons Sion, non commovebitur in aeternum etc.[18] Debemus profecto in omnibus periculis et tentationibus confidere in Deo et invocare nomen eius. Ps.: Invocabit me et ego exaudiam eum. Idem: Protegam eum, quoniam cognovit nomen meum, cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum.[19] Ecce Dominus Deus, quid promisit, qui verax in promissis, potens in reddendis, misericors in auxiliis. Ideo vocamus ipsum patrem nostrum dicendo Mat. VI. Salvatore ad hoc docente: pater noster, qui es in caelis, vere tamquam in patre, in Deo totam fiduciam posuerat beatus Martinus. Nam cum quandam arborem pini diabolo dedicatam vellet succidere, obsistebant rustici gentiles, de quibus dixit unus: Si in Deo tuo fiduciam habes, nos hanc arborem abscindemus et tu illam suscipe, et si (ut dicis) tecum est deus tuus, evades. Quo annuente ligaverunt ipsum sub dicta arbore et dum succisa esset et versus eum declinasset, signum crucis opposuit et protinus arbor in aliam partem rediens, rusticos, qui in tuto loco erant, fere oppressit, ceteri viso miraculo ad fidem conversi sunt. O igitur, beate antistes Martine, o Christi miles, inclite, o suscitator mortuorum magnifice, resuscita nos tuis sanctis meritis a tribus mortibus cordis, videlicet oris et operis, ut patientia praediti et orationi devotae dediti totam fiduciam in Domino deo habeamus.
Tertia insuper militia est spiritualis, in qua quilibet adultus seu doli capax debet militare contra mundum, carnem et diabolum, si vult salvaro, unde Iob VII. dicit: Militia est vita hominis super terram.[20] Et Apostolus [os106. c.08.] Eph. V.: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, scilicet solum, sed principes et rectores,[21] id est daemones tenebrarum harum, id est exsistentes in aere caliginoso. Hinc Ambrosius et habetur XVII. q. I. „Non est”: Voluntarium sibi militem eligit Christus, voluntarium sibi servum auctionatur diabolus. Et hoc est, quod dicitur Ecci. XV.: Deus ab initio creavit hominem et reliquit illum in manu consilii sui, adiecit mandata et praecepta sua, si volueris mandata conservare, conservabunt te. Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum.[22] Ex quibus datur intelligi, quid qui spiritualiter contra vitia non vult militare, damnabitur. II. Thim. II.: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit.[23] Ad quod certamen Chrysostomus sic hortatur: Tu – ait – Christiane delicatus es miles, si putas sine pugna posse vincere, sine certamine dimicare, exerce vires, attende pactum, aspice sponsionem, quam scilicet fecisti in baptismo, servare fidem, abnunciare diabolo et pompis eius. O Deus aeterne, o pie Christe, quam forti inimico iubes nos certare, scilicet diabolo. Non enim est potestas in terra, quae ei comparari possit.[24] Iob XLI. Et ideo nisi tu adiutor exstiteris certe vincere non poterimus. Sed tu adiutor fortis nobis secundum tuum promissum non deficies et tunc in nomine tuo spernemus insurgentes in nos.
Sicut beatus Martinus tuo auxilio omnia vitia insurgentia vicit contrariis virtutibus. Superbiam vicit humilitate, quia factus episcopus super humili sede, scilicet tripodi usus est, ubi non ferens populi tumultum duobus fere miliaribus extra urbem monasterium instituit, et ibi cum octuaginta discipulis in multa abstinentia vixit. Nam ibi vinum nemo noverat, nisi quem infirmitas coegisset, mollior habitus ibi pro crimine erat, plurimae ideo civitates ex illis sibi episcopum eligebant. iram quoque magna pietate et mititate deiecit. Unde quodam die sollemni, cum ad ecclesiam tenderet, pauper quidam secutus est nudus petens amore [os106. c.09.] Dei vestem. Qui protinus praecepit archidiacono suo, ut egenum vestiret. Sed cum ille distribuisset secreto tunicam suam egeno tribuit. Cumque moneretur ab archidiacono, ut sollemniam perageret, respondit, se ire non posse, nisi prius pauper vestiatur. Archidiaconus iratus in foro tunicam quinque argenteis emens valde curtam, quae dicitur paenula, quasi paene nulla, et illam ad pedes episcopi proiecit, qua episcopus indutus, cuius manica usque ad cubitum, longitudo vero usque ad genua protendebatur. Sic sacris indutus desuper ad altare processit. Dum vero missam celebraret, globus igneus super caput eius apparuit, et dum levaret manus ad Deum, manicis lineis retro labentibus brachia eius remanserunt nuda. Mox ab angelis torques gemmatae deferuntur et eius brachia decenter ornantur. O miles gloriose Martine, o triumphator victoriose, quam seriose supplantasti tria proelia mundi, videlicet carnis et diaboli. Mundum enim per eius contemptibilitatem, carnem per vitae austeritatem, diabolum vero per humilitatem.
Secundo ex praemissis thematis verbis beatus martinus commendatur a divini auxilii notabili iuvamine, cum dicitur: Et supplantasti insurgentes in me subtus me. Nam sine divino auxilio nihil possumus facere, neque vincere, propterea debemus divinum implorare auxilium in omnibus tentationibus et armari virtutibus, sicut beatus Martinus auxilio Dei triumphavit, quia semper notabile dei iuvamen sibi affuit in tribus praesertim proeliis:
- Primo contra hominem perversum
- Secundo contra repugnans elementum
- Tertio contra insidiantem diabolum.
Primo dixi, quod divini auxilium affuit beato Martino contra hominem perversum. Cum enim plebs Turonica episcopo careret, petierunt sanctum Martinum ab Hylarione viro Dei in episcopum. Quidam tamen ex episcopis, qui aderant, Defensor nomine resistebat pro eo, quod deformis esset habitu et victu, tamen pro concordia psalterium quidam aperuit et primo occurrit ille versus: [os106. c.10.] Ex ore infantium etc.,[25] ut destruas inimucum et defensorem et ita elle defensor ab omnibus est confutatus, et beatus Martinus in episcopum electus.
Secundo quoque divinum auxilium affuit ei contra repugnans elementum, semel enim quoddam phanum succendi fecit et inde in domum illi vicinam flamma ferebatur agente vento. Sed beatus Martius super tectum domus ascendens medium se inter ignem et domum opposuit, mox flamma contra vim venti torquatur, ut quidam conflictus inter elementa videretur.
Tertio divinum auxilium affuit beato Martino contra insidiantem diabolum. Nam vir Dei cum causa discordiae sedandae Candacensem dioecesim ivisset, ibidem viribus suis cepit destitui, suisque discipulis mortem sibi imminere praedixit, qui omnes flentes dicebant: Cur nos pater deseris, aut cui nos desolatos relinquis? Invadent enim gregem tuum lupi rapaces, salva enim sunt tua merita nostri potius miserere. Tunc pius pastor suorum fletu motus et ipse sic oravit: Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem, fiat voluntas tua. Iste enim ille Dei virtute praecinctus miles, qui et regem cupiebat videre et de suorum meritis triumphare. Et cum rogaretur a discipulis, ut in tanta infirmitate aliquod stramentum sibi sterneretur, respondit: Non decet, filii, Christianum mori, nisi in cinere et cilicio. Cumque hic Christi miles super cineres et cilicium supinus iaceret et caelum intenderet, consulebant sui, ut corpusculum mutatione lateris relevaret. Respondit: Sinite, fratres, sinite caelum potius respicere, quam terram, ut spiritus ad Deum dirigatur. Et haec dicens vidit astare diabolum. Quid – inquit – astas hic cruenta bestia, nihil in me funestum reperies, quia sinus Abraae me expectat. O crudelis bestia, quid tunc ibi credebas? Nonne ipse fuit gemma sacerdotum, nonne exemplar monachorum et pugnandorum, qui etiam tempore mortis suae cinere et cilicio praecinctus [os106. c.11.] pugnabat. Post haec orans et psallens obdormivit in Domino, ubi cantus angelicus auditus est, et duo milia monachorum congregati et multitudo populorum flentium super pium patrem Martinum et Christi fidelem militem, qui pro nobis etc.
[1] Ps 17,40
[2] I Pt 5,8–9.
[3] Iac 4,4
[4] Gal 5,17
[5] Col 3,5
[6] Lc 3,14
[7] Sir 4,33
[8] Bernardus, De laude novae militiae, II. De militia saeculari. http://www.maat.it/livello2/delaude.html
[9] Cf. I Tim 4,7
[10] Cf. Mt 25,34–35
[11] Cf. Mt 25,40
[12] Cf. Mt 25,41
[13] II Tim 2,4
[14] Lc 18,1
[15] Sir 35,21
[16] Cf. Iac 5,16
[17] Lc 11,10
[18] Ps 124,1
[19] Cf. Ps 90,14–15
[20] Iob 7,1
[21] Cf. Eph 6,12
[22] Cf. Sir 15, 14–17
[23] II Tim 2,5
[24] Iob 41, 24
[25] Cf. Ps 8,3