[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo CIII.]
De animabus purgandis II.
Sermo CIII.
Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur.[1] II. Machab. XII.
Quae quidem verba rationabiliter inducuntur ad subveniendum animabus in Purgatorio exsistentibus, quae propter poenitentiam non completa, vel aliquod peccatum veniale secundum rigorem divinae iustitiae sunt positae in igne, ut purgentur. Pro quibus orare est salubre propter quattuor, scilicet:
- Primo propter nostram humiliationem
- Secundo propter ipsorum orationem
- Tertio propter meriti augmentationem
- Quarto propter misericordiae consecutionem.
Primo namque salubre est orare pro defunctis propter nostram humiliationem. Quando enim quis orat pro ipsis, tunc recordabitur de sui ipsius morte, sicque humiliabitur. Unde Augustinus de verbis Domini: Agnoscat homo se mortalem et frangat elationem. Ecci. X.: Quid superbis terra et cinis.[2] Et beatus Gregorius: Despecti iacent in putredine, qui prius tumescebant in vanitate. Unde igitur fastus et superbia, cuius conceptus culpa nasci miseria, vivere poena, mori angustia. Profecto, qui haec frequenter recogitant, mundi pompam et carnis delectationes [os 103. c. 01.] non reputant, sed parvipendunt. Unde Hieronymus: Facile contemnit omnia, qui se cogitat moriturum. Iob I.: Nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc.[3] Ecci. XI.: Cum moritur homo, hereditabit bestias, serpentes et vermes.[4] Debet igitur facere homo rationalis, sicut facit bestia irrationalis, ut scilicet cauda, id est mortis memoria repellat vana desideria quasi muscas. Hinc Gregorius III. Moralium: Qui carnis desideriis anhelat, quid aliud facit, quam vermes amat, quid enim sit carnis superbia, testantur sepulchra. Salubre est certe haec cogitare, quia dicitur libro De dono timoris, quod cum quidam miles flagitiosus nullam prorsus poenitentiam vellet suscipere ab Alexandro papa suscipere, dedit ei anulum suum, quod pro poenitentia portaret tali conditione, quod cum anulum inspiceret, de morte sua cogitaret. Quod cum pluribus diebus fecisset veniens ad papam dixit se paratum ad omnia poenitentiae opera. Unde Bernardus: Quid faciemus, numquid manebimus, numquid pactum cum morte fecimus, absit. Ideo attendamus, quod dicit Hugo De claustro animae: Fuge, luge, attende, deprecare! Fuge mundum, quia vanitas. Luge peccatum, quia iniquitas. Attende carnem, quia fragilis. Deprecare Deum, quia misericors.
Secundo etiam salubre est orare pro defunctis propter ipsorum orationem. Dicit enim Astesanus in Summa libro III., quod orare pro alio est opus charitatis. In Purgatorio autem exsistentes iam sunt confirmati in charitate, ideo si dum fuerunt hic nobiscum in charitate nondum confirmati orabant pro nobis, verisimile est, quod efficacius orent iam confirmati. Si enim, ut quidam dicunt, orationes eorum non prosunt aut ideo, quia in poena sunt et sic etiam orationes nostrae non prodessent, qui sumus in diversis poenis, aut ideo, quia iam extra statum merendi sunt, et tunc etiam orationes sanctorum non prodessent, quod est falsum, quia dicit Ecclesia: Sancte Petre, ora pro nobis etc.[5] Unde exsistentes in Purgatorio orant pro sibi subvenientibus.
Tertio quoque salubre est orare pro defunctis propter meriti augmentationem. Suffragia [os 103. c. 02.] enim pro eis facta in nos redundant. Nam secundum Ambrosium: Omne, quod defunctis impenditur, totum ad salutem nostram confertur, ut impleatur illud Ps.: Oratio mea in sinu meo convertetur.[6] Si terrenum regem videres detentum laborares, ut evaderet et postea in suo regno te ditaret. Sic debes reges caelestes detentos liberare, ut inde tandem nobis subveniant.
Quarto salubre est orare pro defunctis propter misericordiae consecutionem. Nam secundum Dei legem misericordiam consequimur exquo eis subveniendo miseremur. Iuxta illud Matth. V.: Beati misericordes, quoniam misericordiam ipsi consequentur.[7] Bene igitur dicitur: Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis etc.[8] In quibus quidem verbis de animabus purgandis tria insinuantur salutis documenta ad eorum et nostram utilitatem (auxilio Dei) declaranda, scilicet:
- Primum subventionis ratio ibi: Sancta et salubris est cogitatio
- Secundum subventionis modus et ordo ibi: pro defunctis exorare
- Tertium liberationis fructificatio ibi: ut a peccatis salvantur.
Primum salutis documentum declarandum insinuatur subventionis ratio, quare scilicet debemus primo animabus in poenis exsistentibus subvenire, cum dicitur: Sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare. Unde debemus ipsis subvenire quintuplici ratione, scilicet:
- Primo propter Scripturae exhortationem
- Secundo propter naturae inclinationem
- Tertio propter poenae afflictionem
- Quarto propter animae querulationem
- Quinto propter iustitiae recompensationem.
Primo dixi, quod animabus in poena Purgatorii exsistentibus debemus subvenire propter Scripturae exhortationem. Dicitur enim Ecci. VII.: Mortuo non prohibeas gratiam,[9] et Ps.: Intende animae meae et libera eam,[10] hinc Ecci. XXXVIII.: Memento iudicii mei, sic erit et tuum, mihi heri et hodie tibi,[11] et Beda: Indignus est omni suffragio, [os 103. c. 03.] qui defunctorum immemor fuerit in hoc saeculo. Augustinus: Magna pietas est illos iuvare, qui se iuvare non possunt. Nam tam Veteris, quam Novi Testamenti scripturae loquuntur et exhortantur, ut animabus purgandis succurramus contra illos, qui dicunt: avaritia sacerdotum adinvenit commemorationem animarum, quod falsum est et contra Scripturae Sacrae veritatem, Ecci. III.: Elemosyna patris tui non erit in oblivione et pro peccato matris restituetur tibi bonum,[12] id est pro subsidio patris et matris fiet tibi bonum, et in themate: Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, et per contrarium pernitiosum est negligere pro defunctis non orare.
Secundo debemus animabus purgandis subvenire propter naturae inclinationem. Lex profecto naturae dictat, quod animalia eiusdem naturae sibi compatiantur, Ecci. XIII.: Omne animal diligit sibi simile.[13] Si hoc faciunt irationalia, multo magis debent facere rationalia, et Gal. VI.: Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi,[14] quae dictat Mat. VII.: Omnia quaecunque vultis, ut faciant vobis homines, eadem facite illis.[15] Quia dicitur Ecci. XXXI.: Intellige, quae proximi tui sunt ex teipso.[16] Nos enim libenter vellemus liberari de tali igne per aliquorum adiutorium, ergo nos secundum posse nostrum laboremus pro earum liberatione. Hinc I. Ioh. III.: Qui viderit fratrem suum necesitatem patientem et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo?[17] et Math. XXIII.: Omnes enim fratres estis vos,[18] ubi Augustinus: Omnes fratres sumus secundum, quod homines, quanto magis secundum, quod Christiani sumus,[19] et ex fide Christi ergo faciamus iuxta illud I. Mach V.: Convenit enim ecclesia magna cogitare, quid facerent fratribus in tribulatione.[20] Ecce charissimi, convenimus ergo cogitemus de fratribus nostris poenitentibus et amicis, quomodo eos liberemus. Si vero in corde tuo cogitas, certe non est necesse, ut orem vel elemosynam faciam pro meis, quia fuerunt tam devoti, quod statim caelum adierunt, vel tam mali, quod mox damnati sunt, ergo in vanum laborare nolo. Sed a diabolo est ista [os 103. c. 04.] cogitatio, quia si ipsis prodesse non potest, tibi prodest. Unde Augustinus: Certus sum, quod nullum opus suffragii pro defunctis amittis, si illis non proderit, qui nondum in hoc status sunt, tibi autem meritum erit. Dicit enim Thomas super IV., quod opus suffragii pro alio factum habet duplicem effectum: est et expiativum poenae illius et meritorium vitae aeternae nobis, et hoc inquantum fit ex radice charitatis.
Tertio debemus animabus purgandis subvenire propter poenae earum afflictionem. Nam secundum Thomam super IV.: In Purgatorio animarum duplex est poena: una damni, scilicet carentia divinae visionis; alia sensus de afflictione ignis, et utraque maior est, quam maxima poena mundi, etiam si minima sit poena Purgatorii. Istud patet de poena damni, quia affectus, quo desideratur summum bonum post hanc vitam immensior est, quam affectus alicuius rei temporalis in hac vita, quia iam tempus advenit, ut fruatur divina contemplatione. De poena sensus est verum, quod animae in Purgatorio sunt in tanta poena, quam nemo in terris passus est, aut excogitare potuit. Augustinus: Ignis Purgatorii durior est, quam quicquid excogitari potest, licet enim martyres innumerabilia passi sunt tormenta, ut Laurentius, Petrus, Bartholomaeus, Katherina etc., tamen nunquam in eis talis poena inventa est. Unde Augustinus ait: Gravius est esse in Purgatorio, quamdiu potest oculus claudi, quam fuit poena in craticula sancti Laurentii, et subdit: Qui Purgatorium petit, nescit, quid petit.
Ideo scribit Iacobus episcopus Tusculanus, quod quidam mortuus precibus cuiusdam sancti resuscitatus de Purgatorio ad agendum hic poenitentiam, qui ita se affligebat, quod in sepulchris habitabat in nive, in glacie et igne se volutabat, interrogatus, cur hoc faceret, respondit: Si lacus ante me totus igneus esset, mallem in eo me usquam ad diem iudicii esse, ut evaderem poenam Purgatorii. Ideo dicit Chrysostomus: Intende animae meae quascumque poenas saeculi, totum leve erit respectu poenae Purgatorii. Nam dicit Augustinus, quod iste ignis hic in mundo est velut [os 103. c. 05.] ignis depictus in ardore respectu poenae Purgatorii. Et cum secundum eundem peccata magna sive parva non possunt esse impunita, ideo purgandus est igne purgationis, qui distulit fructum conversionis. Purgatorii enim ignis licet sit crporalis, sicut ignis Inferni, differt tamen ab igne Inferni in hoc, quod iste urit cum fine, ille vero sine fine. Unde Magister in IV. dist. XLIX.: Et si iste ignis, scilicet Purgatorii aeternus non sit, miro tamen modo cruciat, excedit enim omnem poenam mundi.
Unde secundum Thomam super Quarto: Ignis Purgatorii dupliciter potest considerari. Uno modo ut est res corporea et sic non habet agere de natura sua in spiritum. Alio modo prout est instrumentum divinae iustitiae vindicantis et hoc modo ordo divinae iustitiae exigit, ut anima, quae habet combustibilem materiam, comburatur, et sicut gladius de natura sua non habet aliquem occidere, sed sumptus alicuius manibus vulnerat. Sic ille ignis de manu Domini Dei omnipotentis mirabiliter urit, non cruciat ibi angelus suos futuros concives, nec diabolus, cuius potestatem iam purgandi superaverunt, sed iustitia divina, ut praedictum est. O igitur, si videres patrem, vel matrem, aut fratres, aut amicos, immo inimicos in tali poena cruciari cum omnibus bonis tuis, eriperes eos. O increduli, o excaecati nihil curantes de suis parentibus, qui de ipsis hic totis affectibus curaverunt. Illi procul dubio, qui hoc ita esse credunt, laborant totis viribus pro suis et pro se, ne ad talem poenam transeant. Sic beatus Gregorius: Magis elegit in tota vita gravem infirmitatem, quam duobus diebus cruciari in Purgatorio, quia sciebat acerbitatem illius ignis.
Legitur enim, quod quidam abbas dum moreretur et fratres tractarent de eligendo abbate, eos rogavit, ut eligerent suum avunculum, et ita factum est. Mortuo abbate habebat Purgatorium in fonte et abbas electus, amicus defuncti deambulans in horto circa fontem audivit lamentabilem vocem et interrogavit, quid ibbi esset. Respondit: Ego sum quondam abbas, [os 103. c. 06.] amicus tuus et crucior hoc pro eo, quod procuravi te eligere in abbatem. Cui ille: Non est tibi magna poena, quia ina qua refrigeraris. Respondit anima illius: Vade, fer aeneum candelabrum de ecclesia et mitte in fontem et videbis. Allato candelabro et in fonte misso dissolvebatur, sicut cera a facie ignis. Ecce quanta poena illius erat in aqua et quanta est in Purgatorio. Nam dicit Thomas super IV., quod de lege communi Purgatorii locus est pars Inferni, verum tamen secundum dispensationem divinam quaedam animae puniuntur extra illum locum propter celeriorem liberationem, aut nostram informationem, aut earum leviorem punitionem, seu propterea, quia in illo loco peccavit, ubi punitur, sicut exempla scribit de his beatus Gregorius in IV. Dialogorum libro.
Quarto debemus animabus purgandis subvenire propter querulationem earum, quae conqueruntur de quinque generibus hominum, scilicet
- Primo de his, qui bona derelicta usurpant
- Secundo de his, qui hereditates dissipant
- Tertio de his, qui de bonis odiose litigant
- Quarto de his, qui eorum debita retentant
- Quinto de his, qui testamenta procrastinant.
Primo quidem animae in Purgatorio exsistentes conqueruntur de illis, qui derelicta sibi usurpant. Heu quod saepe contigit, ut qui moriendis serviunt, quicquid possunt rapere, subtrahunt, vel etiam contigit in illis, quibus aliquae commiserunt morituri secrete ad manus dantes, ut postea dent heredibus, vel ecclesiae, sive pauperibus, quae ipsi infideles amici sibi totaliter usurpant. Et tales duplex furtum perpetrant, quia spoliant tam vivos, quam mortuos, vivos sublata, quae accepta fidelius orarent pro anima legantis, mortuos vero quia liberationem non habebunt de poenis, nisi prius ipsi vel alii satisfaciant pro eis, unde Deus, qui est pater orphanorum et iudex viduarum non permittet hoc inultum. De quibus Esa XXXIII.: Vae, qui praedaris, nonne praedaberis.[21] Ex Dei enim iustitia quandoque plus perdunt, quam recipiunt, quandoque corriguntur, quandoque paupertate etiam in heredibus, exquo aliorum heredes privaverunt, iuxta [os 103. c. 07.] illud Ps.: Fiant filii eius orphani et uxor eius vidua, filii eius mendicent et eiicienrur de habitationibus suis,[22] eo, quod non est recordatus facere misericordiam.
Secundo quoque animae conqueruntur de suis heredibus, qui ipsis hereditates derelictas dissipant, de illis animabus non subveniendo, sed prave consumendo, quibus dicunt illud Iob XIX.: Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me,[23]quorum graves iniquitates ostendunt tres: Primo, quia immisericordes sunt non compatientes eorum exsilio, ideo non merentur divinam misericordiam. Unde Ambrosius: Indignum est illi Deum esse propitium, qui crudelis est in proximum, et Iac. II.: Iudicium sine misericordia fit illi, qui non facit misericordiam.[24] Secundo, quia ingrati sunt de beneficiis eis impensis non recolentes, quantis laboribus, quantis curis eos nutrierunt et custodierunt, si enim vincti fuissent temporaliter parentes abstraxissent de ore proprio et illos redemissent, ipsi vero eorum obliviscuntur, contra quos dicit Ecci. III.: Quam malae famae est, qui relinquit patrem et maledictus est a Deo, qui exasperat matrem.[25] Tertio tales ostendunt infidelitatem, quia parentes confidebant de eis, ut ipsis tandem subvenirent, ideo quaesierunt cum laboribus multa bona eis, ut non oporteret eos ita graviter laborare, sed diligentius servirent Deo et studiosius orarent pro se.
Tertio animae conqueruntur de illis, qui de bonis eorum litigant. Multi enim dum vivunt, paucos habent amicos, sed cum moriuntur, habebunt multos, non, quod de animabus curarent, sed de bonis temporalibus. Hinc incipiunt lites, rixae, iuramenta, falsa testimonia mutuo sibi detrahunt. O quam magnus maeror potest hoc esse animabus defunctorum, quod occasione bonorum suorum, quae ita graviter acquisierunt, tanta mala oriuntur, de quibus sperabant consolationem. Quae secundum Augustini librum De cura pro mortuis scire possunt de revelatione angelorum vel animarum de mundo decedentium, vel ex divina revelatione, sicut cognoscunt, quid boni pro eis fit et a quibus.
Quarto animae in Purgatorio [os 103. c. 08.] conqueruntur de his, qui debita eis retentant et nolunt persolvere, sive filii retineant bona temporalia, sive amici susceptam pro eis poenitentiam, sive sacerdotes, vel pauperes non orantes, quibus aliquae datae sunt, ut orarent pro illa anima, quibus dicit illa anima illud Iob XIX.: Quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini.[26] Unus enim pro alio potest facere poenitentiam, sicut legitur, quod quaedam mulier multas divitias a viro sibi derelictas cum amatoribus suis consumpsit. Cum autem senuisset et deformis et depauperata fuisset, ab omnibus derelicta est, pro quo cepit multum contristari. Cui diabolus apparens ait: Ne tristeris, fac, quod docebo, et dabo tibi divitias et amaberis, ut prius. Quae spopondit, cui diabolus quattuor praecepit: Primo, quod in domo sua permitteret familiae luxuriari et quaecumque vellent. Secundo, quod pauperes de die hospitaret et de nocte expelleret. Tertio, quod dum veniret ad ecclesiam, deberet fabulari et alios in oratione et praedicatione impedire. Quarto, quod nunquam deberet confiteri, nec hoc alicui revelare. Haec omnia misera fecit. Post hoc infirmata hortabatur a filio ad confitendum et sacramenta percipiendum, quae respondit: Gratis est hoc, quod loqueris, quia perdita sum. Sed cum filius cum lacrimis instaret, omnia ei patefecit, qui consolari eam cepit, ne desperaret, quia Filius Dei graviter passus est pro peccatoribus et Dei misericordia maior est, quam omnis nostra miseria et, quod speraret in spe veniae, ac si confiteretur, omnia dimitteret pius Deus et ipse pro ea vellet poenitere. At illa: Tarde est iam. Cui filius: Solum modo confitere, omne pondus peccati super me recipio. Ex quibus consolata iussit venire sacerdotem et dum filius iret pro confessore, diabolus ita terribiliter apparuit, quod prae terrore mortua est, antequam confessor veniret. Tunc filius confessus pro ea suscepit poenitentiam septemnem, quam devote complevit. Et post septem annos apparuit ei mater et retulit ei gratias, quia animam eius salvaverat et poenam extinxerat.
Quinto animae de Purgatorio conqueruntur de his, qui testamenta solvere procrastinant, dicit enim XIII. q. II. ultima: [os 103. c. 09.] Ultima voluntas hominis morientis omnibus modis est adimplenda tanto citius, quanto posset. Dicit etiam Richardus super IV. dist. XLV., quod testamentum rationabiliter factum ita, quod non sit contra aequitatem iuris divini vel positivi, nunquam est infringendum. Est autem testamentum irrationabiliter factum triplici ratione, scilicet:
- Primo ratione testatoris
- Secundo ratione rei testatae
- Tertio ratione modi testandi.
Primo testamentum est irrationabiliter factum ratione testatoris, cum scilicet ille facit testamentum, qui facere non potest, sicut episcopus de rebus ecclesiae, monachus, seu religiosus vel fatuus. Secundo testamentum est irrationabiliter factum ratione rei testatae, cum videlicet quis facit testamentum de rebus, quae ad ispum on pertinent, sicut conquisitis de usura, rapina, furto etc., de quibus restitutio est facienda, secus si essent incerta. Tertio testamentum est illicitum ratione modi testandi, puta, cum quis exhereditat heredem sine culpa legans XVII. q. ultimo „Quicunque”: Alius testamentum debet secundum legata solvi cito. O quam multi sunt, qui usque ad mortem differunt solvere testamenta dicentes: Disponam tempore mortis. Et tales semper sunt in mortali peccato, quia sicit Scotus super IV., quod sicut peccatum est attractio rei alienae, ita etiam est peccatum invito Domino retinere. Est etiam contra fraternam charitatem, quia quilibet vellet, ut sibi cito solveretur suum, ergo et ipsa ita debet facere proximo.
Quinto debemus animabus purgandis misereri propter iustitiae Dei recompensationem, quia tam acuta est, quod nullum malum impunitum pertransibit secundum Augustinum. Ideo qui cum mortali peccato hinc egrediuntur, talibus non est miserandum, quia statim vadunt in Infernum ad aeternam poenam, quibus nec Deus unquam miseretur, nec illis est miserandum, qui sine omni peccato exibunt, quia statim evolant in caelum, sed his, qui cum venialibus pecatis vel non peracta poenitentia exibunt, ut patet de poenitentia dist. VII. § „fi”, unde illis solummodo possumus subvenire, qui indigent et possunt iuvari, ideo beatis non, quia non indigent, nec damnatis, quia iuvari non possunt, quia sunt abscisa membra. [os 103. c. 10.] Dicit enim Apostolus Ro. XII.: Multi unum corpus sumus in Christo,[27] in corpore vero humano natura per unum membrum supplet indigentiam alterius. Hinc est, quod suffragia membrorum ecclesiae possunt prodesse membris indigentibus, quia vero per mortem non desinunt membra eiusdem corporis, ideo suffragia vivorum possunt eis prodesse etiam defunctis. Ad hoc figurandum corpus Christi in missa in tres partes dividitur. Una pars in calicem mittitur in sanguinem et duae extra reservantur, quia corpus Christi mysticum in tribus partibus est nunc, scilicet in terra, in Purgatorio et in caelo. Illi enim, qui iam sunt in caelo, absorpti sunt a gloria, iuxta illud Ps.: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae.[28] Exsistentes vero in mundo et in Purgatorio sunt extra beatitudinem adhuc.
Secundum salutis documentum in thematis verbis insinuatur subventionis modus et ordo, cum dicitur: pro defunctis exorare. Modus enim subventionis animarum in Purgatorio exsistentium secundum beatum Gregorium fit per quattuor, scilicet aut oblationibus sacerdotum, aut precibus sanctorum, aut elemosynis carorum, aut ieiuniis cognatorum, ut habetur XII. q. II. „Non aestimemus” et c. „Animae”. In quibus est talis ordo secundum Raynerium, quod opus charitatis, quod dirigitur in Deum, est melius, quam quod dirigitur in hominem, ergo oblatio sacerdotum et oratio sanctorum sunt meliores, quam elemosynae et ieiunium, quia in sacramento altaris est ipse Christus et ibi eius repraesentatur passio, qua nihil est efficacius ad remissionem et gratiam, de consecratione dist. II. c. „Quid sit”. Unde tria requiruntur ad hoc, ut animabus prosint dicta suffragia, scilicet:
- Primo, ut subveniens sit in gratia
- Secundo, ut subveniat cum intentione debita
- Tertio, ut cui subvenitur, meruerit in vita.
Primo dixi, quod ad hoc, ut suffragia prosint animabus, requiritur, quod subveniens sit in gratia, quia secundum Richardum in IV. dist. XLV. ar. IV., quando ille, qui mandat aliqua suffragia fieri vel facit, est in charitate, tunc valet, etiam si antequam illa perficiant, cadat in mortale, si vero quando fieri ordinavit, fuit sine gratia et antequam incipiant vel perficiant, sit in gratia, [os 103. c. 11.] non valent, nisi denuo illam ordinationem acceptet. Unde dum actor principalis est in gratia et minister sine gratia, si enim minister publicus ecclesiae, sicut sacerdos, valet suffragium per ipsum factum, si vero non est publicus ecclesiae minister, sed singularis persona, ut cum illo facit distribuere elemosynam vel quid tale, tunc etiam valet, quia malitia ministri non nocet operi boni actoris. Sed si actor suffragii esset in mortali, absolute prodesse non possent talia suffragia, nisi per accidens et ex consequenti, puta, cum per elemosynas mali homini boni pauperes excitati orent pro defunctis illi, pro quibus ille malus dedit.
Secundo ad hoc, quod suffragia defunctis prosint, requiritur debita intentio, quia quando quis aliquae opera bona ad hoc facit fieri vel per se facit intentione tali, ut illis prosint, quibus intendit, tunc talia opera bona efficiuntur eorum, pro quibus fiunt, quasi eis a faciente data, unde possunt eis valere ad satisfactionem implendam vel ad aliquid, quod statum suum non immutet.
Nam si omnes missae in mundo pro una anima purganda dicerentur, et inaestimabiles elemosynae pro ea largirentur, nunquam in beatitudine maiorem gloriam haberet propter huiusmodi suffragia, sed illam solam, quam hic per voluntatem suam meruit. Ideo dicitur communiter: Melius est dare unum obulum pro se in vita, quam unum aureum montem post vitam, quis daret pro aliquo, quia post mortem quae fiunt, solum liberant a poena et nihil addunt in gloria, pro illo vero uno obolo aeternaliter gaudebit, quem volens dedit. Similiter si in testamento ipse vivens legasset, quia elemosyna diceretur voluntaria, ideo non solum satisfactoria, verumtamen meritoria.
Tertio, quod suffragia prosint defunctis, requiritur, quod cui subvenitur, prius meruerit in vita praesenti. Unde Augustinus in Enchiridion c. XLV.: Dum in hac vita viverent, meruerunt, ut haec sibi postea prodesse possent. Et II. Cor. V.: Unusquisque propriam mercedem accipiet prout gessit in corpore.[29] Nam temporibus nostris cuiusdam praedivitis genitrix defuncta tres solum missas fecit celebrare dicens cum redargueretur de [os 103. c. 12.] tanta avaritia, tamen dicunt sacerdotes, quod una missa praeponderat peccato totius mundi et non intelligens miser, quod licet unius missae efficacia sufficiat pro peccato totius mundi, tamen Christus Dominus meritum suae passionis participat secundum devotionem eius, qui missam dicere facit. Tanta enim charitas movere posset aliquem, quod unam animam liberaret de Purgatorio, si unam missam dicere faceret, quod alius sine sine tali charitate cum viginti missis non posset facere.
Unde quaeritur, si sacerdos promisit unam missam dicere de dominica, alteri eodem die dicere pro animabus patris et matris et tertio pro salute animae suae, an sufficiat, si unam missam dicat de dominica cum illa oratione: Deus, qui nos patrem et matrem etc.[30] et cum illa oratione: Omnipotens sempiterne Deus, miserere famulo tuo etc. intendens omnibus tribus satisfacere. Respondetur, quod sufficit, quantum ad spiritualem efficaciam. Pro quo nota, quod in qualibet missa respectu operis operati tres sunt utilitates, scilicet generales, quae valent, seu prosunt omnibus tam vivis, quam defunctis in charitate exsistentibus, et de ista utilitate sacerdos non habet ordinare. Singulares utilitates sunt illius, qui celebrat, si sit in charitate, et nec hoc debet alteri applicare. Speciales utilitates valent illis, pro quibus dicere faciunt, et quantum ad hoc omnibus tribus praedictis satisfecit, quia in missa est meritum passionis Christi, quae est infiniti valoris et eam Christus communicat secundum devotionem eiorum, qui dicunt vel dicere faciunt. Et sic intelligitur illud dictum de consecratione dist. V. c. „Non mediocriter”, quod non minus valet una missa pro omnibus, quam si singulariter pro quolibet diceret. Verumtamen si sacerdos proprio motu sic vellet tribus satisfacere, non satisfaceret, quia ibi tantum est unius intentio, scilicet sacerdotis. Haec autem intelliguntur de sacramentis, in quibus specialius est efficacia Christi passionis, quam in aliis bonis operibus, quia si in casu multi simul baptizantur, quilibet tamen habebit. [os 103. c. 13.]
Tertium salutis documentum ex thematis verbis insinuatur liberationis fructificatio, cum dicitur, ut a peccatis solvantur, cuius tanta est fructificatio, ut mox anima liberata ad gloriam transfertur, ad quam etc. [os 103. c. 14.]
[1] II Mcc 12,46
[2] Sir 10,9
[3] Iob 1,21
[4] Sir 10,13
[5] Litaniae sanctorum
[6] Ps 34,13
[7] Mt 5,7
[8] II Mcc 12,46
[9] Sir 7,37
[10] Ps 68,19
[11]Sir 38,23
[12] Sir 3,15
[13] Sir 13,19
[14] Gal 6,2
[15] Mt 7,12
[16] Sir 31,18
[17] I Io 3,17
[18] Mt 23,8
[19] Augustinus, Sermo de disciplina Christiana 3. http://www.augustinus.it/latino/disciplina_cristiana/disciplina_cristiana.htm
[20] I Mcc 5,16
[21]Is 33,1
[22] Cf.: Ps 108,9–10
[23] Iob 19,21
[24] Iac 2,13
[25] Sir 3,18
[26] Iob 19,22
[27] Rm 12,5
[28] Ps 35,9
[29] Cf. II Cor 5,10
[30] Missa defunctorum, collecta