Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo CII.]

De animabus purgandis I.
Sermo CII.

Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. Iob. XIX.[1]

Licet haec verba beatus Iob dixerit de se in magna tribulatione positus, tamen haec possunt clamare clamore mentis animae, quae sunt in acerbissimis Purgatorii poenis, ubi tantum spiritus affligitur igne corporali, quia hic secundum divinae iustitiae aequitatem obligati remanserunt, non in perpetuam poenam, sed temporalem, quam oportet solvere in Purgatorio multiplici ratione, scilicet

Primo dixi, quod  necessarium est purgari in Purgatorio ratione divinae bonitatis, quia sicut summa bonitas non patitur, quod aliquid bonum remaneat irremuneratum, ita summa Dei iustitia non patitur, quod malum remaneat impunitum, quia talis est natura divina, quod ubique persequitur peccatum. Unde Augustinus: Puniturus est Deus peccatum praeveni illum punitu non ille, quia si te dimittis cum peccato etiam veniali in manibus Dei, nescis certe, quam fortem manum incurris. Ideo dicit Apostolus: Horrendum est incidere in manus Dei viventis.[2]

Secundo necessarium est in Purgatorio puniri ratione lucis divinae. Tanta enim est dignitas illius lucis divinae, quod eam soli mundi oculi possunt videre. Iuxta illud Matth. V.: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum etc.[3] Oportet igitur, ut antequam veniat ad aspectum divinae lucis, ut habeat innocentiam baptismalem, quia nullum coinquinatum poterit ibi intrare,[4] Apoc. XXI. Et si esset quis inquinatus in caelo, tamen divinae lucis splendorem videre non posset. Ideo animae in Purgatorio exsistentes patienter volunt potius purificari in Purgatorio secundum divinam legem, quam iam sciunt, quae dictat, quod ubi imago Dei per peccatum fuerat deformata, reformetur per acerbam ignis poenam.

Tertio necessarium est animas in Purgatorio mundari ratione iustitiae divinae, quia hic peccaverunt per delectationem, secundum divinae iustitiae aequitatem oportet, ut purgentur per poenam acerbam, quia secundum Gregorium: Contraria contrariis curantur. Ac qui sponte contempsit summum bonum et se subdidit inferiori delectationi seu peccato, dignum est, ut subdatur postea inferioribus poenis, qui post satisfactionem condignam statim evolabit in caelum. Ubi est nobis sciendum, quod non semper purgantur animae salvandae in Purgatorio, id est in parte Inferni, ubi communiter est locus Purgatorii, sed ex dispensatione divina quaedam purgantur et cruciantur extra illum locum, quaedam ubi peccaverunt, quaedam ubi amici sui morantur. Et hoc tum propter leviorem punitionem, tum propter celeriorem liberationem, tum propter nostram instructionem, tum propter culpae in loco perpetrationem. Istae enim animae ubicunque puniantur frequenter, hodie tamen conqueruntur coram Deo specialiter de quattuor generibus hominum: Primo conqueruntur de heredibus, filiis, filiabus, uxoribus, qui eorum bona habent, nec eis subveniunt, sed potius pulchras vestes inde sibi faciunt. Dicunt igitur illud Iob XIX.: Quare persequimini me sicut Deus et  carnibus meis saturamini.[5] Secundo conqueruntur de amicis, quibus hic plura beneficia fecerunt. Tertio de his conqueruntur, qui testamenta apud se detinent. Quarto conqueruntur de his, qui elemosynas defunctorum receperunt nec orant pro eis, contra quos dicunt: Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.[6] Debemus igitur animabus misereri specialiter in tribus, scilicet:

Primo dixi, quod debemus animabus defunctis et in poenis Purgatorii cruciatis misrerei in pietatis exhibitione. Debemus pietatem et humanitatem ipsis impendere secundum Ecclesiae Catholicae debitum ritum, qui quidem in tribus specialiter consistit, scilicet:

Primo inquam pietatis exhibitio consistit in debita corporum tumulatione. Omnium namque hominum debemus corpora honorifice sepelire, quorum resurrectionem ad vitam aeternam credimus. Unde Gen. XLIX.: Iacob benedicens filiis praecepit eis dicens: Sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici.[7] Et II. Regis II.: David dixit viris Iabes Galaad, qui sepelierant Saulem: Benedicti vos a Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis.[8] Et dist. XXI. c. „Nunc autem in gloria”, quod si quis mandaret corpus suum non sepeliri, sicut Marcellinus papa in detestationem idolatriae, commissae non esset implendum. Hinc et Augustinus li. De civitate c. XIV.: Non sunt contemnenda et abiicienda corpora mortuorum, maxime virorum iustorum, quibus tamquam organis ac vasis ad omnia opera bona Sanctus usus est Spiritus.[9] Sed diceres, utrum prosit in caritate morientibus ecclesiastica sepultura et loquor de his, qui habent aliquid purgabile. Respondet Richardus in IV. dist. XLV., quod non prodest per se, sed per accidens. Et hoc triplici ratione: Primo propter ministrorum Ecclesiae orationem. Nam illi, qui Ecclesiae deserviunt, frequentius tenentur ceteris paribus pro ipsis orare. Secundo prodest propter sanctorum devotionem. Credendum namque est, quod sancti, ad quorum honorem fabricata est ecclesia, orant pro eis, qui sepeliuntur vel cymiterio eorum honori dedicato, ut habetur XIII. q. III. c. „Non aestimemus”.Unde quilibet adultus sanae mentis libere potest ubicunque voluerit locorum eligere sepulturam, ut habetur XIII. q. II. c. et ait: Exceptis religiosis, qui in suis monasteriis sunt sepeliendi, extra eodem c. „Religiosi” li. VI. Tertio prodest ecclesiastica sepultura propter memoriam inspicientium maxime amicorum vel consanguineorum, qui videntes recordabuntur de eis et orationes faciunt pro ipsis. Unde Gregorius in IV. Dialogorum: Cum – inquit – gravia peccata nos deprimunt, hoc prodest mortuis, si in ecclesia sepeliantur, quod eorum proximi quotiens ad eadem sacra loca conveniunt, suorum quoque sepulchra aspiciunt, recordantur et pro eis Domino preces fundunt. Nam quos peccata gravia deprimunt, non ad absolutionem, sed potius ad maiorem damnationis cumulum eorum corpora in ecclesiis ponunt. Sunt autem multi, quibus ecclesiastica denegatur sepultura, ex quibus referamus novem genera hominum. Primo nullus infidelis nec Iudeus nec hereticus debent in loco sacro sepeliri, de consecratione dist. I. „Ecclesia” et c. sequenti. Et si sepulti fuerint, debent exhumari et foris proiici, ac parietes ecclesiae debent radi et sic postea consecrari. Secundo, qui moriuntur in torneamentis non debent in loco sacro sepeliri, quamvis poeniteant et eis eucharistia non negetur, carebunt temen eclesiastica sepultura, extra de torneamentis c. I. Tertio, qui se ipsos occidunt, XIII. q. II. c. „Quibus”, et intelligendum est secundum Guillelmum, si se interficerunt ex desperatione vel iracundia. Quarto, de quo manifestum est non esse confessum nec communicasse in anno semel, extra de poenitentiis et remissionibus c. „Omnis”, et hoc intellige nisi in articulo mortis signa contritionis ostendat. Quinto monachus, qui reperitur proprietarius in fine vitae, qui debet sepeliri in sterquilinio, extra de statu monachorum c. Super quodam”. Sexto si blasphemus Dei moritur absque poenitentia postquam blasphemaverit extra de maledicis in fine. Septimo quilibet notorius peccator, si moritur in peccato mortali manifesto, XIII. q. II. „Non aestimemus” Ad probandum autem correctionem alicuius sufficit unus testis, XXVI. q. V. c. „Qui recedunt”. Octavo, qui sunt excommunicati, interdicti, tales qui sepelit, excommunicationem incurrit, extra de sepulturis c. „Eos in clemen.” Nono usurarii manifesti non sunt ecclesiastica sepultura sepeliendi, extra de usuris c. „Quia”. Unde narrat Vincentius in Speculo morali li. III., quod quidam monachi quendam usurarium sepelierunt in sua ecclesia, qui singulis noctibus videbatur surgere de sepulcro et cum candelabris verberabat monachos dicens: Isti Dei inimici salutem, quam mihi promittebant conferre non possunt et pecuniam meam habuerunt. Cumque hoc saepe fieret, adiuraverunt eum, ut quiesceret. Qui respondit: Quiescere nolo, quamdiu inter sacra sum, sicque effossum est corpus et extra proiectum. Et nota bene, quod nunquam debes sepulturam debere quacumque re vel pecunia, immo potius in agro sepelias patrem aut matrem, quia grave peccatum est emere sacrum vel vendere, extra de symonia „Ad apostolicam” c. et XIII. q. II. „Nereyda”. Nunquam enim terra ecclesiae vel cymiterii vendi potest, immo si mille florenis fabricata fuisset, aliqua tumba marmorea, si Christianus in ea sepultus est, vendi non potest, quia locus factus est religiosus. O Christiane, quantae dignitatis, si tuum corpus ex hoc intelligere poteris.

Secundo exhibitio pietatis consistit in condigna animarum consideratione. Ubi est sciendum, quod qui decedunt ex hac vita, sunt in quadruplici differentia prout notatur extra de celebratione missarum c. „Cum Matrhae”, ubi sic dicitur: Defunctorum alii sunt valde boni, alii valde mali, alii mediocriter mali, alii mediocriter boni. Unde suffragia, quae fiunt a fidelibus in ecclesia pro valde bonis actiones sunt gratiarum, pro valde malis consolationes vivorum. Expiationes vero pro mediocriter bonis et propitiationes pro mediocriter malis. Haec ibi. Et Glossa super illo verbo „investiget” dicit, quod mediocriter mali dicuntur, qui habent multa peccata venialia et mediocriter boni, qui pauca.

Qui igitur non vadunt in Purgatorium, primi sunt valde boni et isti sunt in quadruplici differentia. Primi sunt baptisati, qui si moriuntur, statim evolant in caelum, in cuius signum baptisato Christo caeli aperti sunt. Matth. III.[10] Secundi sunt, qui faciunt dignos fructus poenitentiae, is est secundum exigentiam delictorum, et isti similiter evolant in caelum. In huius signum Ezechieli aperti sunt caeli, Ezech I.[11] Tertii sunt viri perfecti, qui in regulari observantia proficiunt in gradu perfectionis. In huius signum Iohanni in Apocalypsi aperti sunt caeli.[12] Quarti sunt martyres, qui statim evolant in caelum, in cuius signum Act. VII. Stephano apertum est caelum.[13] Hi igitur non vadunt in Purgatorium, sed statim evolant in caelum, quia sunt valde boni.

Secundo quidam sunt valde mali et nec isti vadunt in Purgatorium, se din Infernum, et isti similiter sunt in quadruplici differentia. Primi omnes infideles, Matthei ultimo: Qui vero non crediderit, condemnabitur.[14] Secundi sunt omnes scismatici. Tertii omnes heretici. Quarti sunt omnes falsi Christiani, qui decedunt in peccato mortali, de quibus Augustinus De civitate Dei dicit: Arbitror tres partes mundi fore damnandas, de quarta autem parte quid dicam, nisi quod dicit Iohannes: Totus mundus in maligno positus est, quia sunt superbi, luxuriosi etc., hi omnes vadunt in Infernum. Et isti sunt multi, quia testimonio Salvatoris: Multi sunt vocati, pauci vero electi.[15] Unde Anselmus: Si quis vult esse de salute certissimus, debet facere, ut sit de numero paucissimorum, praecepta enim paucissimi tenent. Tene ergo praecepta, ut sis de numero paucorum, non multorum, quia multi sunt vocati, pauci vero electi.

Tertio quidam sunt mediocriter boni vel mediocriter mali. Et similiter sunt in quadruplici differentia, qui vadunt in Purgatorium. Primi sunt, qui satisfactione iniuncta necdum completa decedunt, verumtamen si tantam haberent contritionem, quod sufficeret ad delendum peccatum, libere evolarent, sicut ille latro, Luc. XXIII., cui dictum est: Hodie mecum eris in Paradiso.[16] Nam contritio est magnap ars satisfactionis, ut dicit Hieronymus: Apud Deum – inquit – non tantum valet mensura temporis, quam doloris, nec abstinentia tantum ciborum, quam mortificatio vitiorum. Secundi vadunt in Purgatorium, qui poenitentiam iniunctam compleverunt, sed illa poenitentia ex ignorantia vel negligentia confessoris sufficiens non fuit. Hi secundum iustitiam divinam complebunt in Purgatorio residuum, Deus enim nullum peccatum dimittit impunitum. Unde poenitentia aut est maior, aut aequalis, aut minor. Si maior, tunc reliquum cedet sibi ad gloriam; si aequalis, tunc sufficit ad satisfactionem; si minor, residuum complebitur in Purgatorio. Augustinus li. De poenitentia: Baptizatus ad horam securus hinc exit, fidelis bene vivens securus hinc exit, agens poenitentiam et reconciliatus, dum sanus est, securus hinc exit, agens vero poenitentiam ad ultimum et reconciliatus, si securus hinc exit, ego non sum securus. Tene ergo certum et dimitte incertumTertii vadunt ad Purgatorium, qui cum veniali peccato decedunt, quae significantur per lignum, foenum et stipulam, I. ad Thim. III.: Alii aedificant lignum, alii foenum, alii stipulam, uniuscuiusque opus quale sit, ignis probat.[17] Unde ligna tardius cremantur, foenum et stipula eo citius, sic quaedam peccata venialia sunt gravioria aliis, eorum scilicet, qui magis delectati sunt in temporalibus. Refertur, quod soror sancti Damiani et Cosmae stetit in igne Purgatorii per annum eo, quod semel choream cum maximo desiderio prospexit. O Deus, quid erit tunc his, qui cum magna pompa et corrupta intentione corizant, et sic alios ad peccatum inclinant. Certe nisi poenituerint, in Inferno ardebunt. Quarti vadunt in Purgatorium, qui peccatum mortale per sufficientem conscientiae examinationem obliti sunt confiteri.

Sed diceres, utrum parvuli ante baptismum qui decedunt, crementur aliquo igne. Videtur, quod sic, quia Salvator neminem excepit, sed dicit: Ite maledicti in ignem aeternam.[18] Respondet sanctus Thomas in quarto, quod nomine ignis intelligitur omnis poena propter suam actualitatem, et sic erunt in igne, id est in poena damni, quia divinam essentiam non videbunt.

Tertio pietatis exhibitio consistit in benigna animarum cremantium compassione. Animae enim Purgatorio exsistentes habent duplicem poenam, scilicet poenam damni et poenam sensus. Quia secundum Richardum in quarto dist. XLIX. ar. III. q. I.: Poena causatur dupliciter, scilicet ex absentia boni amati et ex praesentia mali oditi, et utroque modo poena Purgatorii maior est qualicunque poena temporali. Cuius ratio est, quia affectus, quo desideratur summum bonum post hanc vitam ab animabus sanctis immensior est, quam effectus alicuius rei temporalis, et sic vehementissime desiderant perfectae coniungi Deo intelligentes, quod iam tempus adesset, nisi poena retardaret. O, cum quanto affectu desiderant videre divinam maiestatem, in quua est omnis beatitudo. O quanto amore appetunt regiam dignitatem, sed non permittuntur, immo sunt in igne materiali, ubi non diabolus vel angelus, sed iustitia divina ita acerbissime ac durissime urit, quod non esset in mundo tam tyrannus et ferrei cordis, qui si videret, quantumcunque ignotum vel etiam inimicum sic atrociter cruciari, quin ad misericordiam et compassionem moveretur. De quo igne ait Magister in IV. dist. XLIX.: Ignis ille etsi aeternus non sit, miro tamen modo gravis est, excellit enim poena, quam unquam passus est aliquis in hac vita. Nunquam enim in carne mortali inventa est tanta poena, licet martyres multa passi sunt tormenta, immo nec excogitari possunt, tales lesiones quantumcunque quis cogitaret. O, feralis crudelitas filiorum, filiarum hominum, o, duritia cordis amicorum, si viderent solum in nostro igne matrem suam, aut patrem, aut filium ardentem nec posse mori, sed clamantem: Compatere, compatere dilecte fili. Quis non compateretur, quis omnia bona pro eo non daret? Quid autem est illo igne? O deus meus, non est fides, non est credulitas, quia etiam sancti, in quibus est vera fides, hunc ignem timent, ut legitur de beato Gregorio, quod cum orasset pro anima Traiani imperatoris pagani, venit angelus et dixit: Quia orasti pro anima pagani, ideo elige, quid vis: aut duobus diebus in Purgatorio cruciaberis, aut toto tempore vitae tuae infirmitatibus variis gravaberis. Qui mox praeelegit infirmitatem totius vitae. Item anima cuiusdam fratris minoris stetit in Purgatorio XII diebus, qui duodecimo die apparens cuidam fratri dixit, quod: Plus – inquit – elegissem stare ducentis annis in artissima poenitentia, quam XII diebus in Purgatorio. ratio hoc est, quia Deus plus ponderat modicam poenam voluntariam, quam multam, non tam voluntariam.  Laboremus igitur carissimi, ut per poenitentiam ac indulgentiam ac elemosynam evadamus poenae acerbitatem, quia licet clament animae cremandae: Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, tamen pauci considerant, sic fiet et vobis.

Secundo namque debemus animabus in Purgatorio exsistentibus misereri in testamentorum exsecutione, ut videlicet secundum legata cito distribuantur, ne in tanto igne animae cruciandae dimittantur. Quocirca tria dubia erunt declaranda, videlicet:

Primum dubium dixi, quod est istud, utrum testamenta possunt infringi. Ad hoc respondet Richardus in IV. dist. XLV., quod si testamentum est irrationabiliter factum ita, quod non fit contra aequitatem iuris naturalis nec divini, nec positivi et tunc nullo modo est infringendum. Aut testamentum est irrationabiliter factum, et sic debet infringi. Est autem testamentum irrationabile triplici ratione, scilicet:

Primo testamentum est illicitum ratione testatoris cum scilicet non potest facere testamentum. Nam neque episcopus, neque religiosus, neque fatuus potest facere testamentum, nisi episcopus vel sacerdos haberent bona de patrimonio vel proprio labore artificio vel doctrina antequam esset episcopus vel sacerdos, de quibus potest facere testamentum. Non autem de ecclesiae bonis, extra de testamentis c. "Quia nos”. Ratio est, quia bonorum ecclesiae solum sunt dispensatores, tamen potest de rebus ecclesiae elemosynam facere. Secundo religiosus non potest facere testamentum, cum rerum proprietas non sit sua, XIX. q. III. c. „Quia”. Tertio fatuus non potest facere testamentum, qui tempore ordinationis testamenti non est compos suae mentis, extra de succesionibus ab intestato c. „Cum dilectus”.

Secundo testamentum est irrationabiliter factum ratione rei testatae, cum videlicet quis facit testamentum de re, quam non habet vel de rebus, quae non pertinent ad eum, ut de illis, quae sunt per usura vel fraudes et huiusmodi, quia restitutio debetur certis personis, secus dum restitutio illorum esset incerta.

Tertio testamentum est irrationabiliter factum ratione modi testandi, puta cum quis exheredit suos heredes, qui non merentur dans omnia ecclesiis. Talis facit contra aequitatem iuris natularis et non est servandum etiam si det ecclesiis XVII. q. VL. „Quocunque”.

Secundum dubium utrum exsecutores testamentorum teneantur cito, scilicet infra annum exsecutionem implere. Respondetur Richardus IV. dist XLV., quod aut exsecutores habent bona legata in sua potestate aut non habent. Si habent, tunc implere tenentur, quam citius possunt, quia debitores sunt illis, quibus legata sunt, sicut dicitur ff. de re vendi. In omnibus obligationibus, in quibus dies non ponitur, praesenti die debitur. Hinc et XIII. q. II.: Qui obligationes defunctorum aut negant ecclesiis, aut difficile redunt tamquam egentium necatores excommunicentur. Si autem exsecutores non habent bona in promptu[19], debent facere quantum in eis est, ut rehabeant et distribuant. Exemplum de illo milite, qui in bello Karoli Magni equum legatum retinuit sibi, pro quo raptus est a daemonibus. Dicit tamen Thomas in Quodlibeto, quod si exsecutor per modicum temporis elemosynas dare differt, ut rebus defuncti melius venditis plures elemosynas inde facere possit, laudabiliter hoc facit.

Tertium quoque dubium erit declarandu, utrum defunctus sentiat detrimentum, quia tardantur elemosynas, quas legavit. Respondet sanctus Thomas in Quodlibeto, quod quantum ad meritum elemosynae nullum detrimentum patitur ex dicta retardatione, quia sive retardantur, sive non legata, tamen meritum in caelo non perditur. Sed quantum ad effectum elemosynae, id est, quod citius liberetur de poena, detrimentum patitur, quia quousque solutio fiat pro eo tamdiu in Purgatorio punitur anima ad poenam obligata. Tales hodie de igne Purgatorii clamant dicentes: Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei. Et infra: Quare inquiunt persequimini me sicut Deus et carnibus meis, id est bonis temporalibus, quae cum sudore aquisivi, saturamini.[20] De quibus dixit Dominus, Matth. VI.: Amen, dico tibi, non exibis inde, donec reddas novissimum quadrantem.[21] Unde legitur de acerbitate poenae Purgatorii, quod quidam frater petivit alium, quod statim ut moreretur, missam pro eo diceret, qui sicut promisit, ita fecit, quae completa defunctus frater illi apparuit et dixit: O frater, quare tuu promissum servavisti et me in igne annis viginti stare fecisti. Cui frater respondit: Adhuc non sunt tres horae completae, exquo mortuus est et missam promissam celebravi necdum corpus tuum adhuc est sepultum. At ille: Certe tunc tot anni mihi visi sunt ex acerbitate poenarum, ego enim habui ex divina revelatione, quod si una missa diceretur pro me, protinus liberarer, ideo Dominus Deus retribuat tibi vicem.

Tertio debemus misereri animabus in Purgatorio exsistentibus in suffragiorum communicatione. Nam sicut ad severitatem divinae iustitiae pertinet bonos propter venialia in Purgatorio puniri, ita pertinet ad bonitatem divinae misericordiae easdem per suffragia ecclesiae relevari. Prosunt enim ecclesiae suffragia non ad meritum vitae aeternae, sed ad absolutionem poenae. Nam si totius mundi thesaurum daret quis pro anima illius defuncti post illius mortem, nullum gaudium pro hoc in caelo haberet, nisi prius in testamento illud legasset. Unde circa hanc communicationem suffragiorum tres declarabuntur quaestiones, scilicet:

Prima itaque qaestio declaranda erat ista, videlicet quibus suffragiis adiuvantur animae defunctorum. Ad quod respondet Rainerius, quod suffragia prosunt ad absolutionem poenae, a qua possunt absolvi quattuor modis. Primo per intercessionem ipsius capitis, scilicet Christi et sic iuvantur per oblationem altaris offerendo Deo Patri suum dilectum Filium, qui est advocatus apud Patrem. Secundo liberantur animae purgandae per intercessionem quasi privatam membrorum, id est per orationes sanctorum, qui sunt membra Christi et cives sanctorum promoventes bonum civium suorum suis intercessionibus. Tertio animae liberantur per modum redemptionis poenae et sic liberantur per elemosynae largitionem. Quarto liberantur per modum solutionis poenae et ita liberantur per ieiunium, vigiliam, peregrinationem etc. Ad ista enim quattuor alia satisfactionis opera reducuntur.

Secunda denique quaestio erat ista, utrum suffragia per malos ministros facta prosint defunctis. Respondet sanctus Thomas in IV. dist. XLV., quod suffragia per malum ministrum sunt tripliciter: Primo tamquam per actorem sicut quando fiunt ex proprio motu et sic non prosunt, nisi forte per accidens, ut quando malus dat elemosynam alicui pauperi bono, qui ex hoc excitatur ad orandum pro defunctis illius, qui dedit elemosynam. O Domine Deus, quam magnum damnum patiuntur divites, qui faciunt largas elemosynas et tamen sunt in mortali peccato, quia aut retinent aliena bona, aut odium in corde etc. Secundo suffragia possunt fieri per malum, ut ministrum publicum Dei et totius Ecclesiae, sicut cum sacerdos malus celebrat missam vel exsequias mortuorum faciens, cuius suffragia prosunt illis, quia ille intelligitur facere in cuius nomine fit. Tertio suffragia pro defunctis possunt fieri per malum ministrum, ut ministrum privatae personae, puta servum, ancillam etc., et hoc non impedit, quia servus est instrumentum Domini animatum.

Tertia quaestio erat, utrum missa pro defunctis aequaliter valeat defuncto sicut alia, scilicet sacrificium et orationes, quantum est ex parte sacrificii aequaliter prodest missa de quocunque dicatur, quia in omnibus idem est sacrificium, scilicet Christus Iesus, sed ex parte orationis magis prodest illa, in qua sunt orationes ad hoc determinatae, ut Requiem aeternam.[22] Iste tamen profectus reconpensari potest per maiorem devotionem vel eius, qui dicit missam, vel eius, qui facit dicere, vel per eius sancti intercessionem, cuius suffragium imploratur. Propterea non debet missa de die omitti propter Requiem, si speciale festum vel dies dominica occurrerit, sed illa commemoratio cum collecta tantum valet, acsi missa pro defunctis diceretur. Unde carissimi, clamant modo animae dicentes: O parentes nostri, o amici, o filii, miseremini etc.

 



[1]Iob 19,21

[2] Hbr 10,31

[3] Mt 5,8

[4] Cf. Apc 21,27

[5] Iob 19,22

[6] Iob 19,21

[7] Gn 49,29

[8] II Sm 2,5

[9] Augustinus, De civitate Dei, li. I. c. XIII.

[10] Mt 3,16

[11] Ez 1,1

[12] Cf. Apc 4,1

[13] Act 7,58

[14] Mc 16,16

[15] Mt 20,16

[16] Lc 23,43

[17] Cf. I Cor 3,12–13

[18] Cf. Mt 25,41

[19] Editio: in prompto

[20] Iob 19,22

[21] Mt 5,26

[22] Missa defunctorum, communio/introitus