Sermo XCIX.
Vos amici mei estis, si feceritis, quae praecipio vobis.[1] Io. XV.
Ad laudem beatorum Simonis et Iudae apostolorum haec verba dicuntur, quae quidem sunt verba Salvatoris eis loquentis, in quibus ostendit ipsis magnam suam benevolentiam, [os 099. c.01.] quia ille altissimus Filius Dei, rex angelorum dignatur servos, quinpotius suas creaturas et miseros vocare amicos, et vere amicus noster est Christus Dominus, quod patet per effectum. Nam amicus, qui est in prosperis, tria debet amico, qui est in infortuniis, scilicet:
- Primo prompte ad sua beneficia vocare
- Secundo sponte eidem sua bona communicare
- Tertio tarde eidem debet mala intimare
Primo namque amicus, qui est in prosperis, debet amicum prompte ad sua beneficia vocare. Cuius ratio est, quia cum unus amicus sciat amicum de suis bonis gaudere et delectari, et hoc ei fit delectabile, expedit, ut cito vocet amicos ad sua beneficia, ut ea eis communicet cito, quia dicitur Prover. III.: Ne dicas amico tuo: vade et revertere, cras dabo tibi, cum statim posses dare,[2] quod dicit: non solum benefac amico tuo, sed etiam cito, quia qui cito dat, bis dat. Hinc Seneca: Tantum demis gratiae, quantum addis more. Et Prover. VI.: Discurre, festina, et suscita amicum tuum.[3] Sic Christus Deus, Dei altissimi Filius vere facit hoc amicitiae signum, qui cum esset dives, nos vero miseri et inopes, venit ad nos, et ut natus est, statim coepit vagitu nos vocare ad suae divinitatis divitias. Tandem praedicans sua sanctissima lingua vocavit dicens Matth. XI.: Venite ad me omnes.[4] Potissime peccatores vocabat, cum quibus amicitiam in incarnatione contraxit, dicens Matth. IX.: Non veni vocare iustos, sed peccatores.[5]
Secundo amicus, qui est in prosperis, debet amico sponte sua bona communicare, qui est in infortunio, quia dum auxilium praestatur indigenti et non quaerenti, tunc beneficium fit honestius, maius et delectabilius, eo quod dans magis delectatur ex se ipso faciens opus virtuosum non rogatus, et recipiens beneficium minus verecundatur, cum non petit, quam cum petit, et sic magis accenditur ad redamandum. Amicitia [os 099. c.02.] enim quandam vicissitudinem amoris habet, ideo cum quis amat aliquid, quod non redamat, dicitur ibi amor, sed non amicitia, verbi gratia: licet homo amet vinum vel inanimata, est amatio, sed non amicitia, quia inanimata et irrationabilia non possunt reamare, id est quod amicus velit bonum amico gratia amici, non gratia sui, alias non esset benevolus amico, sed sibi ipsi, sicut cum homo amat unam vestem vel aliquid huiusmodi. Sic verus amicus noster, Christus gratuite nobis communicavit sua maxima et memoria digna beneficia, ut reamemus ipsum propter bonitatem suam, quis autem ausus fuisset petere ipsum dicendo: „Piissime Christe, moriaris pro me mansuetissime et liberalissime, da mihi corpus tuum in cibum et sanguinem tuum in potum.” Quis quaeso ausus fuisset petere: „Fac me fieri filium Dei”? Et haec omnia proprio motu disposuit, unde et post consecrationem Eucharistiae dixit: Haec quotienscumque feceritis, in mei commemorationem facietis,[6] id est considerate, si aliquando audistis tantam dilectionem amici ad amicum, quantam ego feci vobis, ideo et vos facite haec in memoriam meae dilectionis.
Tertio amicus, qui est in prosperis amico, qui est in infortuniis debet tarde mala intimare, quae ei evenire contingant. Cuius ratio est, quia sicut est oppositum in opposito, sic propositum in proposito. Sicut enim amicus bona sua cito debet amico intimare, ut ipsum delectet, sic mala tarde nunciare vel penitus omittere, ne ipsum contristet. Quilibet enim amicus verus cavet amici tristitiam, dum potest bono modo. Et ut dicit Philosophus IX. Ethicorum, quod si est infortunium maximum, tunc debet amico significare, ut iuvetur ab eo. Sic vero amico nostro maximum infortunium contigerat, scilicet infortunium capitalis mortis, ad quam se disponebat ab ipsa hora incarnationis, verum non ita expresse revelabat suis amicis, id est apostolis, [os 099. c.03.] sed instante hora suae passionis manifeste revelavit dicens Matth. XX.: Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et condemnabunt eum morte.[7] Iterum Luc. XXII.: Manus tradentis me mecum est in mensa.[8] In quo tamen infortunio nullus ipsum adiuvit, non Petrus, qui dicebat: Paratus sum ire tecum et in mortem, et in carcerem.[9] Non Thomas, qui dicebat: Eamus et nos, moriamur cum eo.[10] Omnes enim fugerunt ipsum in vinculis dimittendo. Unde dicere poterat illud Iob VI.: Necessarii quoque mei recesserunt a me,[11] quia ut dicitur Tren. I.: Omnes amici eius spreverunt eum inter angustias,[12] quibus dicebat: Vos amici mei estis, si feceritis etc.
Unde ex his verbis tria pro praesenti sermone notemus salutis documenta ad gloriam horum apostolorum declaranda, scilicet:
- Primo amicitiae distinctionem, ibi: Vos amici mei estis
- Secundo amicitiae operationem, ibi: si feceritis
- Tertio Christi praecepti impletionem, ibi: quae praecipio vobis.
Primum ex praemissis thematis verbis notemus salutis documentum amicitiae distinctionem pro eo, quia dicitur: Vos amici mei estis. Ex quo datur intelligi, quod quidam homines non dicuntur Christi amici, sed potius inimici crucis Christi, rursum crucifigentes Filium Dei in semetipsis, id est quantum in eis est, faciunt talia, pro quibus Christus voluit crucifigi. Unde amicitia in praesenti distinguitur in quadruplicem, scilicet:
- Primo quaedam est ficta
- Secundo quaedam est mala
- Tertio quaedam est vera
- Quarto quaedam est perfecta.
Primo dixi, quod quaedam amicitia est ficta vel falsa, quae fit tripliciter.
Primo quando est in solo nomine et non opere, Eccli. [os 099. c.04.] XXXVII.: Est amicus solo nomine[13] et non re, et talis est sine veritate, ideo dicitur I. Ioh. III.: Non diligamus verbo et lingua, sed opere et veritate.[14] Hinc Tullius De amicitia: Ille – inquit – est verus amicus, qui omnia bona sua amico communicat, et mala amici facit sua, qui vero aliter amat, fictus est amicus et nominetenus, et tales falsos amicos habet Christus Dominus, qui dicuntur Christiani nomine, sed sunt eius inimici opere, de quibus Apostolus dicit: Confitentur se verbis nosse Deum, factis autem negant,[15] et haec est Christi maxima charitas, quod etiam talibus benefecit, iuxta illud Roma. V.: Cum essemus inimici Deo, reconciliati sumus per mortem Filii eius.[16] Et Ioh. XV.: Maiorem charitatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.[17]
Secundo falsa amicitia fit, quando est in ore, et non in corde, talis fuit amicitia Ioab ad Amasam, II. Reg. XX., ubi dicitur, quod Ioab dixit ad Amasam: „Salve, mi frater”, et tenuit dextera manu mentum Amasae quasi osculans eum, et effudit viscera eius in terram.[18] Talis amicus Christi fuit Iudas, qui ipsum vocavit magistrum, osculo vero tradidit eum in manus inimicorum ad mortem. Talis amicus omnium hominum in praesenti vita est mundus, qui ostendit dulcedinem, affert amaritudinem, saltem in morte, quando facit intelligere, quod nihil profuit delectari, gloriari etc. Ideo dicitur Ecci. VI.: Est amicus, qui convertitur ad inimicitiam, et qui odium et rixam et convicium denudabit.[19] Et beatus Iacobus: Qui amicus est huius mundi, inimicus constituetur Dei.[20]
Tertio falsa amicitia fit, quando quis amicitiam tenet in prosperitate, sed non in adversitate, de quibus dicitur Ecci. XIII.: Si largitus fueris, assumet te, et si non habueris, relinquet te.[21] Et Prover. XIX.: Divitiae addunt amicos plurimos, a paupere autem hi, quos [os 099. c.05.]habuit, separantur,[22] scilicet quia non fuerunt veri amici, de quibus Ecci. VI.: Est amicus socius mensae, et non permanet in tempore temptationis.[23] Ideo dicit Isidorus libro III. De summo bono, quod amicitia in prosperitate est incerta, quia nescitur, an felicitas diligatur vel persona. Cassiodorus: Necessitas probat amicum. Hinc Sallustius: Verus – ait – amicus numquam fuit, qui aliquando amicus esse desiit. Tales amicos Christus modo haberet multos, si promitteret dare divitias temporales. Sed quia ipsis promittit paupertatem, paucos habet, sed quasi omnes diligunt mundum et parentes, secundum quid vero Christum.
Sicut legitur in legenda Barlaam, quod quidam habuit tres amicos, unum dilexit plus, quam seipsum, secundum sicut se, tertium minus, quam se. Unde necessitate coactus ivit ad primum, quem plus quam seipsum dilexerat, cui et dixit: „Carissime, recordare, quomodo te amaverim, ecce nunc citatus sum coram imperatore in capitali sententia, veni et adiuva me ibi.” Cui ille: „Certe mihi non expedit pro te mori, si excessisti, tu videas, ego alios amicos habeo, cum quibus delectari oportet, verumtamen do tibi pannos, quibus data sententia super te ligare possis oculos.” Inde tristis ad secundum abiit amicum, qui etiam ait: „Verum est, quod fuisti amicus, sed non expedit mihi tecum mori, vadam tamen tecum usque ad portam imperatoris, et inde revertar.” Abiit igitur tristis usque ad tertium, quem minus, quam se dilexerat. Cui et ait: „Carissime, ego non sicut debui, te dilexi, verumtamen necessitate coactus rogo, ut venias et intercede pro me, quia citatus sum capitalem subire sententiam.” Cui ille hilaris ait: „Vere mihi es bonus amicus, ideo tecum paratus sum ire usque ad mortem.” Primus igitur amicus est mundus, secundum parentes, tertius Christus. Declara per singula!
Secunda amicitia est mala, scilicet amicitia, quae est inter [os 099. c.06.] pravos, de qua Lu. XXIII.: Facti sunt amici Herodes et Pilatus.[24] Unde inter pravos non potest esse vera amicitia, quod probemus tripliciter, scilicet:
- Primo auctoritate
- Secundo ratione
- Tertio similitudine.
Primo probemus auctoritate, quod inter pravos vera amicitia fieri non possit, quia pravi sunt inquieti in anima, et amici volunt suos amicos sibi conformes esse. Unde Gregorius in Pastorale: Cum [in]caute malorum amicitiis iungimur, eorum culpis ligamur. Et ponit rationem dicens: Ab illo, qui summe rectus est, eo ipso iam discrepat, quo malorum amicitiis vita nostra non discrepat. Ideo dicit Isidorus: Melius est malorum habere odium, quam consortium.
Secundo quod inter malos amicitia non possit esse, probemus ratione, quam notat Philosophus IX. Ethicorum, quod illius amicitia est mala et ideo vitanda, qui non vult facere iustitiam, sed pravus est talis, quia vult sibi omnia ad placitum, etiam cum detrimento alterius, ergo veram amicitiam habere non potest, volunt namque pravi, ut eis alii communicent omnia, sed ipsi non aliis, de quibus Tullius De amicitia dicit: Plerique perverse, ne dicam imprudenter habere talem amicum volunt, quales ipsi esse nolunt, quae quod ipsi non tribuunt amicis, haec ab ipsis desiderant. Sic multi vellent amicitiam Christi, ut eis faceret omnia secundum eorum voluntatem, ipsi vero nolunt facere Christi, qui dicit: Vos amici mei estis, si feceritis, quae etc.
Secunda ratione inter pravos vera amicitia fieri non potest, quia inter amicos debet esse concordia, sed in animo mali est semper discordia, qui autem in se est discors, quomodo cum aliis concordare poterit? Ratio vero huius discordiae est, quia anima non secundum omnes potentias suas est coniuncta corpori, scilicet secundum intellectum et voluntatem, et secundum has anima fertur in verum et bonum simpliciter, sed secundum potentias sensitivas anima est coniuncta corpori, et ideo eius cognitio fertur super apparens verum, et eius [os 099. c.07.] appetitus sensitivus super apparens bonum, sicut ponit exemplum Avicenna de luce ignis, quae a parte superiori, qua non coniungitur materiae combustibili, est clara, sed a parte, qua coniungitur, est obscura. O igitur anima, sponsa Christi, veri scilicet amici, noli coniungi temporalibus et sensibilibus, sed coniungere Deo, hoc est optimum, de quo Ps.: Mihi autem adhaerere Deo bonum est.[25]
Tertio quod inter malos esse vera amicitia non potest, probemus similitudine tali: sicut opposita in uno subiecto esse non possunt, ut ubi album, ibi et nigrum. Sic amicitia, quae est maximum bonum, esse cum pravis non potest.
Tertio quaedam amicitia est vera, et secundum Tullium De amicitia est idem velle et idem nolle, scilicet in bonis, et qui hanc falsificant, maiori poena sunt digni, quam qui falsificant pecuniam, quia amicitia melior, quam pecunia. Unde Aristoteles: Quemadmodum amicitia omni thesauro est pretiosior, sic commentator fraudis circa ipsam deterior est fraudatore circa aurum et argentum. O quam multi defraudant Christianorum ipsam amicitiam cum Christo in baptismo vel poenitentia initam potissime hypocritae, fingentes se Christi amicos, quasi Christus esset caecus, aestimantes tales, ut eorum corda non cognoscat plena malitia, sed omnia novit, Heb. IV.: Omnia nuda et aperta sunt oculis eius.[26]
Quarta amicitia est perfecta. Perfectum vero III. Ethicorum dicitur, cui nihil deest. Ille igitur habet perfectam amicitiam, qui in omnibus licitis facit voluntatem amici, sed etiam in consiliis, sicut fuerunt apostoli et Christi discipuli ac nunc viri perfecti se totaliter et sua Domino deputantes et Christo adhaerentes, cuius amicitia omni tempore, omni loco et modis omnibus est firma. O quam beatus, qui vere servus est Christi, o quam beatior, qui amicus erit Christi, o quam beatissimus ille, qui vere frater dicitur Christi. Unde Augustinus: Magna dignatio, [os 099. c.08.] cum servus bonus esse non possit, si praecepta Domini sui non fecerit, hinc ’amicos’ suos voluit intelligi, unde boni servi possunt probari, potest igitur esse et servus et amicus, qui bonus est servus, sed et frater.[27] Magna igitur est Christi clementia erga homines, magna charitas, magna pietas, aliquando enim servos, aliquando fratres, interdum amicos appellavit. Et vere amicus comprobatur, de quo Augustinus li. de salute animae dicit: Anima insignita Dei imagine, redempta Christi sanguine, sponsata fide, dotata Spiritu, ornata virtutibus, deputata cum angelis, fulcita divinis, dilige illum, a quo dilecta es, intende illi, qui intendit tibi, quaere quaerentem, ama amantem. Scias, quod qualem te paraveris Deo, talem oportet, ut appareat tibi. Deus enim, qui suavis et mitis et multae misericordiae est, suaves, mites et dulces et humiles requirit. Elige illum unicum prae omnibus amicis tuis, qui cum omnia subtracta fuerint tibi, solus ipse fidem servabit tibi in die sepulturae tuae, cum omnes amici tui recedent a te, ille te non derelinquet, sed tuebitur te a rugientibus paratis ad praedam, et perducet te per ignotam regionem per plateas supernae Ierusalem, et ibi collocabit ante faciem maiestatis suae, ut audias illud canticum melos, ubi est canticum laetitiae. Haec ille.
Secundo ex praetactis thematis verbis notemus amicitiae operationem, quia additur: feceritis, quia in amicitia non sufficit cordialis amor, sed requiritur exterior amicitiae demonstratio in opere. Unde ad veram amicitiae operationem quattuor requiruntur, scilicet:
- Primo mutua dilectio
- Secundo bonorum communicatio
- Tertio voluntatum conformatio
- Quarto secretorum revelatio.
Primo dixi, quod ad amicitiam requiritur dilectio mutua, quia dicit Ambrosius li. De officiis, quod inter dispares amicitia esse non potest, et sic Christus ut esset amicus noster, nobis voluit assimilari. Hinc Heb. II.: Debebat per [os 099. c.09] omnia fratribus assimilari, ut misericors fieret.[28] Et ad Phil. II.: Exinanivit semetipsum formam servi accipiens.[29] Et Augustinus super Ps.: Factus est particeps nostrae humanitatis, ut homo particeps fieret suae divinitatis. Sic nos debemus ipsum, qui nobis se assimilavit, diligere, ac mores eius addiscere, quia dicit Ioh. XIII.: Exemplum dedi vobis, ut et vos ita faciatis.[30] Idem: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.[31] Unde Augustinus: Amet homo Deum, ut ametur a Deo, cum autem amat, nihil aliud vult, quam amari, sciens amare se sciat salvare. Amans autem cunctis renunciat affectibus, et toto soli intendit amori in reddendo vicem. Amor enim et amans, anima et Deus, Creator et creatura invicem mutuo currunt, tamen si ex toto se diligunt, nihil deest, ubi totum est. Anima, quae amat, adversa non formidat; pavet, quae non amat, trahitur desideriis, dissimulat meritis, maiestati oculos claudit, voluptati aperit, vanitati intendit, deceptioni pergit, libidini urit, odium ducit, iram excitat, superbiam portat, facies colorat, hypocrisim parat.
Secundo ad operationem amicitiae requiritur bonorum communicatio, quia dicit Philosophus IX. Ethicorum, quod omnes amicitiae sunt in communicatione. Sic Christus Dominus ex quo omnia sua nobis communicavit, ideo verus amicus noster est. Bernardus: Dedit omnia sua, ut essent omnia tua. Et Apostolus I. Cor. IV.: Quid habes, quod non accepisti?[32] Ex Christi revera amicitia magna est salutis fiducia. Unde Augustinus dicit: Murmuret inquantum valuerit insipiens et inanis cogitatio mea dicens: Quis enim es tu, aut quanta erit gloria, quibus meritis illa[m] obtinere speres? Et ego fiducialiter respondebo: Scio, cui credidi, et certus sum, quia in charitate nimia adoptavit me Dominus in filium, quoniam verax est in promissione, potens in exhibitione, et licet ei omnino facere, quod vult, non possum terreri multitudine peccatorum, si mors Dei in mentem venerit, [os 099. c.10] quoniam peccata mea illam vincere non possunt. Clavi et lancea clamant mihi, quod vere reconciliatus sum Christo, si eum amavero. Longinus aperuit mihi Christi latus lancea in cruce, et ego intrabo et requiescam ibi secure. Haec ille. Ecce quomodo Christus, verus amicus communicat sua bona suis amicis. Consimiliter debet Christi amicus de suis dare Christo in persona pauperum, quia ad hoc docuit Christus dicens: Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis.[33]
Tertio ad operationem amicitiae requiritur voluntatum conformatio, quia secundum Tullium amicorum est idem velle, amicus enim est alter ego, quod fit per voluntatum conformationem, amicitia vero ita coniungit amicorum animos, ut sit unum ex duobus. Debemus igitur amici nostri, Christi voluntatem facere, quia ipse fecit nostram moriens redimendo nos. Voluntas autem ipsius est, ut vitia detestemur, virtutes amplectamur, et ut omnium hominum salutem optemus, quia Christus omnes homines vult salvos fieri, potissime peccatores ad poenitentiam converti, iuxta illud Mat. IX.: Misericordiam volo, et non sacrificium.[34]
Quarto ad operationem amicitiae requiritur secretorum revelatio. Unde Salvator dicebat Ioh. XV.: Iam non dicam vos servos, sed amicos, quia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.[35] Sed diceres: Tunc discipuli tot et tanta scierunt, sicut Christus, si omnia eis revelavit. Respondet Gregorius, quod duplex est cognitio de divinis, scilicet perfecta et imperfecta. Imperfecta habetur hic per fidem, quae est praelibatio futurae beatitudinis et cognitionis, quam habebimus in patria, secundum illud I. Chorin. XIII.: Nunc cognosco ex parte, id est imperfecte, tunc cognoscam sicut et cognitus sum.[36] Ideo secundum Augustinum ponit praeteritum pro futuro propter certitudinem, ut sit sensus, id est omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis, id est faciam, quando vos introducam ad Patris visionem; omnia enim, quae scit Filius, scit et Pater, quando ergo revelabit nobis Patrem, revelabit omnia nobis, quae scit, quia dicit Bernardus: [os 099. c.11] Ibi Magistrum semel vidisse est omnia didicisse. Et beatus Gregorius: Quid est, quod non vident, qui videntem omnia vident? Sanctus vero Thomas dicit, quod sic intelligitur: Omnia, quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis, id est omnia, quae ad vestram et aliorum salutem pertinent. Nam nullus intellectus creatus potest comprehendere totaliter omnem Dei scientiam, cum sit infinita, hominis vero apprehensio est finita. Modo secundum Philosophum finiti ad infinitum nulla est proportio, unde nos veri Christi amici nunc debemus ei revelare omnia cordis nostri secreta, iuxta illud Esa. XLIII.: Narra, si quid habes, ut iustificeris.[37] Hinc Prover. XXVIII.: Qui abscondit scelera, non dirigetur, qui autem confessus fuerit, misericordiam consequetur.[38] Et Ecci. IV.: Non confundaris pro anima tua dicere verum.[39] Et De poenitentia dist. I. „Ubi”: Ubi est taciturnitas confessionis, ibi non est speranda venia criminis. Quicumque suam occultat confessionem, non est verus Christi amicus, quia dicit Ambrosius: Nihil occultat amicus, si est verus; dicit notanter nihil, quod negat omnem modum.
Tertium salutis documentum ex praemissis thematis verbis notemus praecepti Christi adimplentionem, cum dicitur: quae praecipio vobis, quasi diceres vos ita estis amici mei, si feceritis, quae praecipio, et non estis, si non impletis. Unde praeceptum Christi est de charitate, iuxta illud Ioh. XV.: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis, invicem sicut dilexi vos.[40] Ideo debemus implere propter tria, scilicet
- Primo propter dilectionis modalitatem
- Secundo propter iussionis levitatem
- Tertio propter Scripturae aventem.
Primo Christi praeceptum de fraterna dilectione debemus implere propter dilectionis modalitatem. Modum enim Christus in suis praeceptis dedit verbis et factis. Verbis cum dixit: hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem. Factis, cum subiunxit: sicut dilexi vos. Super quo Gregorius quaerit et idem respondet dicens: Cum cuncta sacra eloquia plena sint dominicis praeceptis, quid est, quod de sola dilectione quasi de singulari mandato [os 099. c. 12.] Dominus dicit: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis etc. Et respondet: Dominica praecepta et multa sunt et unum. Multa per diversitatem operis, unum in radice charitatis. Sicut multi arboris rami ex una radice prodeunt, sic multae virtutes ex una charitate generatur. Quicquid igitur praecipitur, in sola charitate solidatur. Nec habet aliquid viriditatis ramus boni operis, si non manet in radice charitatis. Hinc Apostolus testatur Ro. XIII. dicens: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis.[41] Qui enim proximum diligit, legem implevit. Et ideo concludit I. Tim. I.: Finis praecepti est charitas,[42] cuius quidem salvationis Salvator modum dedit, cum ipse nos tripliciter dilexit, scilicet:
- Primo dulciter
- Secundo sapienter
- Tertio fortiter.
Primo dixi, quod Salvator modum dando dilectionem dilexit nos dulciter in eo, quia carnem inducit, in qua nobiscum conservando inventus est in similitudine carni peccati. De hac etiam dilectione dicebat Ioh. III.: Sic Deus dilexit mundum, ut unigenitum suum daret.[43] Sic etiam nos cum proximis nostris dulciter conversemur neminem turbando, sed quantum in nobis est cum omnibus pacem habendo. I. Tim. II.: Quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate.[44] Hoc est enim bonum et acceptum coram Deo et Salvatore nostro. Quia dicitur I. Ioh. III.: Si quis viderit fratrem suum necessitatem habentem, et clauserit viscera eius ab eo, quo manet charitas Patris in eo.[45] Et Iac. II.: Si frater et soror nudi sunt et indigent victu quotidiano, et dicat aliquis illis: Ite in pace, ut calefaciamini et saturemini, et non dederitis eis ea, quae necessaria sunt corpori, quid proderit vobis,[46] quasi diceret: nihil.
Secundo Christus dilexit nos sapienter, quia mala nostra non dilexit, sed destruxit. Ideo dicitur I. Tim. II.: Vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire,[47] et sic nos debemus proximos sapienter diligere, ut simali sunt, odio habeamus eorum malitiam et diligamus personam. Hoc est, quod dicit Salvator: Si quis venit ad [os 099. c. 13.] me, et non odit patrem suum et matrem et uxorem et fratrem et sororem, non potest meus esse discipulus.[48] Hoc est perfectum odium, de qua Ps.: Perfecto odio oderam illos.[49] Glossa dicit: Malicias odiebam [sic] et personam diligebam. Ideo Salvator, Mat. V. dicebat: Diligite inimicos vestros, ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est.[50] Hoc Christus fecit, Ro V.: Cum inimici essemus, reconciliati sumus per mortem eius.[51] Ergo et nos debemus personam peccatis proximi diligere propter Deum, quia si Deum diligimus, et eius filium diligimus cum sane mentis vel sanus, sicut dum insane mentis vel aegrotus est.
Tertio Christus dilexit nos fortiter, quia usque ad mortem, Eph. V.: Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis hostiam et oblationem Deo placentem in odorem suavitatis.[52] Et I. Ioh. III.: In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille animam suam,[53] id est vitam suam pro nobis proporuit. Sic nos debemus vitam nostram pro proximo morti exponere. Sic faciebat Paulus II. Cor. II.: Ego - inquit - libentissime impendar pro animabus vestris.[54] Et Act. XXI.: Non solum alligari, sed et mori paratus sum,[55] sed qui non dat substantiam, quomodo dabit vitam?
Secundo Christi iussionem de fraterna dilectione debemus implere propter praecepti levitatem, hoc enim praeceptum charitatis est leve. Sic, quod tam a paupere, quam divite, sano, infirmo, sene, iuvene potest portari. Quia dicitur Prover. XIV.: Doctrina prudentium est facilis,[56] non enim est necesse adire philosophos vel mare circumire, nec caelum ascendere, ut hoc praeceptum quis intellegat. Hinc Deut. XXX.: Mandatum hoc, quod praecipio tibi hodie non est supra te, nec procul positum, neque in caelo situm, neque trans mare positum, sed iuxta te est sermo suavis valde in ore tuo et in corde tuo, ut facias illud.[57] I. Ioh. V.: Mandata eius gravia non sunt,[58] ideo nullus excusationem habere poterit in die iudicii de praecepto Christi, quia lectio facilis et brevis. Unde Augustinus: Breve praeceptum tibi praecipitur: ama et fac, quod vis. Et infra: Radix sit in te dilectionis, et non potest de ista radice, nisi bonorum exire. [os 099. c.14.] Ibi latet, quod patet in divinis sermonibus, qui charitatem servat in moribus.
Tertio Christi praeceptum de fraterna dilectione debemus implere propter Scripturae auctoritatem, nam tam Veteris, quam Novae Legis Scriptura admonet. In Veteri Levit. XIX.:Diliges proximum tuum, sicut teipsum![59] In Nova Ioh. XV.: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis etc.[60] Adeo enim est necessaria huius praecepti executio, quod Deus seipsum non reputat, si proximum non diligimus. Iuxta illud I. Ioh. IV.: Qui non diligit fratrem suum,[61] quem videt Deum, quem non videt, quo diligere potest. Idem: Si quis dicit: Diligo Deum, et fratrem suum odit, mendax est.[62] Et non solum mendax, sed et homicida, I. Ioh. III.: Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est.[63] His igitur de causis isti sancti apostoli Simon et Iudas eius fratres et veri amici dilexerunt Deum super omnia et proximum sicut seipsos, pro quibus multa laboraverunt, et tandem mori voluerunt, ut patet in legenda ipsorum. Amen. [os 099. c. 15.]
[1] Ioh 15,14
[2] Prv 3,28
[3] Prv 6,3
[4] Mt 11,28
[5] Mt 9,13
[6] Cf. Lc 22,19; I Cor 10,24-25
[7] Mt 20,18
[8] Lc 22,21
[9] Lc 22,33
[10] Ioh 11,16
[11] Iob 6,13
[12] Lam 1,2-3
[13] Sir 37,1
[14] I Io 3,18
[15] Tit 1,16
[16] Rm 5,10
[17] Cf. Ioh 15,13
[18] II Sm 20,9
[19] Cf. Sir 6,9
[20] Cf. Iac 4,4
[21] Sir 13,5
[22] Prv 19,4
[23] Cf. Sir 6,10
[24] Lc 23,12
[25] Ps 72,28
[26] Hbr 4,13
[27] Cf. Augustinus Hipponensis, In Joannis evangelium tractatus CXXIV, Tractatus 85,1. (PL 35,1848)
[28] Cf. Hbr 2,17
[29] Phil 2,7
[30] Ioh 13,15
[31] Ioh 13,34
[32] I Cor 4,7
[33] Lc 16,9
[34] Mt 9,13
[35] Cf. Ioh 15,15
[36] I Cor 13,12
[37] Is 43,26
[38] Prv 28,13
[39] Sir 4,24
[40] Ioh 15,12
[41] Rm 13,8
[42] I Tim 1,5
[43] Ioh 3,16
[44] I Tim 2,2
[45] I Io 3,17
[46] Cf Iac 2,15-16
[47] II Tim 2,4
[48] Lc 14,26
[49] Ps 138,22
[50] Mt 5,44
[51] Rm 5,10
[52] Eph 5,2
[53] I Io 3,16
[54] II Cor 12,15
[55] Act 21,13
[56] Prv 14,6
[57] Dt 30,11; Dt 30,13-14
[58] I Io 3,5
[59] Lv 19,18
[60] Ioh 15,12
[61] I Io 3,10
[62] I Ioh 4,20
[63] I Io 3,15