Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Osualdus: Sermones de sanctis Bigae salutis
Sermo XCVIII.]

De sanctis Symone et Iuda apostolis
Sermo XCVIII.

Ego vos elegi de mundo, et posui vos et eatis et fructum afferatis, et fructus vestra maneat.[1] Ioh. XV.

Verba sunt Christi Domini, in quibus apostolis declarabat suum beneficium exhibitum pro qo, quod de mundi huius periculis ipsos segregaverat et ad suam piam scholam ordinaverat. Nam inter alia mundi pericula sunt haec, scilicet:

Primum siquidem mundi periculum, unde Christus suos elegit apostolos, appareret ex hoc, quia in mundo non est charitas Dei Patris, iuxta illud Ioh. II.: Nolite diligere mundum, neque ea, quae in mundo sunt.[2] Cuius causam subditus dicens: Quia si quis diligit mundum, non est charitas Dei Patris is eo. Unde sciendum, quod in Scriptura multipliciter accipitur mundus. Primo per essentia universi, qui a nobis videtur, de quo Ioh. I.: Et mundus per ipsum factus est.[3] Et haec non est odio habenda, quia est valde bonum secundum se, quae considerata aliqualiter veniemus ad Dei notitiam. Roma. I.: Invisibilia Dei, a creatura mundi, id est homine per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.[4] Sempiterna quoque et virtus eius. Alio modo mundus accipitur per Deo Patre. Ioh. I.: In mundo, id est in Deo Patre erat.[5] Tertio modo mundus accipitur per hominibus delectationem sensualitatis sequentibus. Ioh. I.: et mundus non cognosco,[6] quia I. Cor. II.: Carnalis homo non percipit, quae sunt spiritus Dei.[7] Et Iaco. IV.: Amicitia huius mundi inimica est Deo. De hoc mundo Salvator elegit hos apostolos.

Secundum denique mundi periculum apparet, de quo apostoli sunt electi, quia est plenus diabolus laqueis. At ergo enim laquei diaboli sunt delectationes peccatorum praeteritorum. Augustinus: Nullum scelus Deo tam abominabile [os 098. c. 01.] fit, quam praeterita dimissa reminiscendo gaudere. Item a parte anteriori malevoluntates, item laqueus super nos est timor inordinatus, contra quem ait Salvator, Mat. X.: Nolite timere eos, qui occidunt corpus.[8] Laquea intra nos est amor inordinatus ad temporalia.

Tertium mundi periculum est, quia servi eius sunt famuli daemonis, ideo dixit Christus Dominus, Math. VI.: Nemo potest duobus dominis servire.[9] Et Apostolus Gal. I. ait: Si adhuc hominibus placerem, Christi servi non essem.[10] Videre Domini mei, quomodo servi diaboli serviunt ipsis. In aestate portant graves vestes, induunt se magno studio.

Quarto mundi periculum, de quo apostoli sunt electi, apparet ex hoc, quia mundus amatores suos privat aeternis bonis. Hinc Augustinus: Si - inquit - mundana excluserunt homines a beata vita. Et ideo dicebat Salvator, Ioh XVIII.: Regnum meum non est de hoc mundo,[11] quasi diceret regnum meum et regnum mundi habent contrarias, propterea de istis praedictis periculis istos apostolos elegerat. Quibus et dicebat: Ego vos elegi de mundo etc. In quibus quidem verbis sancti apostoli Simo et Iudas a tribus specialiter commendantur, scilicet:

Primo dixi, quod beati apostoli ex thematis commendantur ab electionis ratione, cum dicitur: Ego vos elegi de mundo et posui vos, quasi diceret vestrae electionis ratio non est alia, quam mea voluntas et mea erga vos charitas. Et non vos me elegistis in Dominum, sed ego vos in servos elegi sine vestris meritis, scilicet ut ex mea electione sitis sancti. Unde Christus Dominus elegit hos apostolos specialiter ad ista quinque, scilicet:

Primo dixi, quod mundi Salvator elegit hos apostolos ad familiariter secum conservandum. In veritate mirificum donum est, quod ex tot milibus hominum mundi istos beatos apostolos ad suam scholam et conversationem elegit. Ex qua electione valde sunt dignificati, iuxta illud Ps.: Nimis honorati sunt amici tui Deus nimis confortatus est principatus eorum.[12] Vere amgnus honor et magna consolatio fuit conversari cum Deo incarnato. Videre faciem eius gratiosam, inversi mirabilia copiosa per ipsum facta, audire verba vitae aeternae, alloqui eum. De quibus dicebat ipse Deus incarnatus, Lu X.: Beati oculi, qui vident, quae vos videtis etc.[13] Multi enim reges et prophetae voluerunt videre, quae vos videtis et non viderunt, audire, quae auditis, et non audierunt. Hanc quidem apostolorum conversationem cum Christo Psal. intelligens dicebat: Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham,[14] id est cum Christo, qui specialiter dicitur Deus Abraham, quia ei primum suerat promissus.

Isti igitur principes constituti super omnem terram, multotiens sunt congregati cum Christo Deo Abraham. Primo quando vocati sunt ad apostolatum, Mar. III., ubi dicitur, quod Ascendit Iesus in montem et elegit, quos voluit, et fecit, quod essent apostoli, ubi exprimuntur nomina singulorum.[15] Secundo quoque isti apostoli congregati sunt cum Deo incarnato in ultima cena, Lu. XXII. dicens: Desiderio desideravi vobiscum manducare hoc pascha, antequam patiar.[16] Et ibi eorum pedes lavit prolixo sermone eos docuit. Insuper omnes in episcopos consecravit dando potestatem conficiendi corpus et sanguinem suum. Ut dicit Glossa XXI. c. in Novo Testamento, ibidem eos ad suae humilitatis imitationem imitavit dicens: Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum rgo feci vobis, ita vos faciat.

O anima mea, anima mea, considera, quam dulce fuit asculum Dei incarnati, quando pedes apostolorum osculabantur, quam dulce fuit audire eius exhortationem, et quam suave corpus ipsius et sanguinem sumere! [os 098. c. 03.] Unde Bernardus: O bone Iesu, quam dulciter, cum hominibus conversatus es. Quam magna et abundantissima dona eis largitus es, quam dura et aspera pro eis passus es, dura verba, duriora verbera, durissima crucis tormenta.

Tertio apostoli terrae principes congregati sunt cum Deo Abraham post resurrectionem, ubi dedit eis potestatem ligandi et solvendi dicente Ioh. XX.: Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis, peccata remittuntur.[17] Ibidem ostendit eis vulnera sua. Discipuli vero gavisi sunt viso Domino.

Quarto apostoli congregati sunt in accessione Domini, Act. I.: Quando videbitis illis elevatus est in caelo.[18]

Quinto congregati sunt in die Penthecostes, Act. II.: Quando apparuerunt, dispartite linguae! Seditque super singulos eorum et repleti sunt Spiritu Sancto.[19] Unde tunc Spiritus Sanctus dotavit apostolos istis quattuor, videlicet:

Primo inquam Spiritus Sanctus dotavit apostolos cordis innocentia, cum quae Christo perfecte adhaeserunt. Ps.: Innocentes et recti adhaeserunt mihi.[20] Superbi vero, avari, invidi, crudeles Christo adhaerere non possunt, quia non sunt eius discipuli, sed diaboli. Nam Christi discipuli in sua schola pietatem et humilitatem discunt, iuxta illud Math. XI.: Discete a me, quia mitis sum.[21] Glossa: Neminem contemnendo et humili corde neminem ledendo.

Secundo quoque Spiritus Sanctus dotavit apostolos terrenorum displicentia, alius ipsum Christum dominum sequi non potuisset. Iuxta illud Lu. XIV.: Nisi quis renunciaverit omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus.[22] Ideo in persona omnium apostolorum dicebat Petrus, Math. XIX.: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te.[23]  Super quae dicit Bernardus: Petre, bene fecisti, quod omnia reliquisti, quia illum currentem sequi oneratus non poteras, qui exsultavit ut gigas ad currendam viam.

Tertio Spiritus Sanctus dotavit apostolos Christi [os 098. c. 04.] tribulationis socios praeceptorum observantia. Omnia enim a Christo audierunt praecepta observaverunt apostoli, aliter eius amici esse non potuissent. Iuxta illud Ioh. XV.: Vos amici mei estis, si feceritis, quae praecipio vobis.[24]

Quarto Spiritus Sanctus dotavit apostolos Christi adversitatis tolerantia, aliter Christum sequi non potuissent. Qui dicebat illud, Ioh XV.: Si me persecuti sunt, et vos persequentur.[25] non enim est discipulus super magistrum.[26] Act. II.:, Tim. III. Omnes, qui pie violunt vivere in Christo, persecutionem patientur.[27] Isti revera apostoli bene didicerant sui magistri lectionem, nam eorum inimicos idolorum pontifices dux cum vellet videre, non permiserunt, sed dixerunt: "Magister noster Christus nos non docuit occidere, sed mortuos vivificare." O igitur homo Dei, si vis esse, quod vocaris, hoc est Christianus verus et Christi discipulus, habeas cordis innocentiam, terrenorum displicentiam, praeceptorum observantiam et adversitatis tolerantiam! Haec de caelesti schola magister angelorum Christus secum adduxit, et ad ea sibi dilectos docuit.

Secundo Christus Dominus elegit apostolos ad fodem ferventer praedocandum, Mat. X.: Convocatis XII discipulis dedit eis potestatem spirituum immundorum etc.[28] volens clemens Christus omnes homines ab aeterna morte eripere, et ad sempiternam vitam dirigere hos suos electos apostolos sua gratia ignitos misit, ut in omnem terram exiret sonus praedicationis. Et ignii ignitam legem praedicarent. Hi etenim, ut dicit I. ad Cor. I.: Non fuerunt multi sapientes, non multi potentes, non multi nobiles secundum carnem, sed revera caelestes,[29] de quibus potest intelligi illud Ps.: Caeli enarrant gloriam Dei. [30]Nam quemadmodum caeli velociter cucurrerunt in praedicando nudis pedibus, palliolo contecti, amore animarum inebriati, virtute Dei totius mundi sapientiam et potentiam subiugaverunt, quia dicit Apostolus I. ad Cor. I.: Infirma mundi elegit Deus, ut confundat forma. Isti igitur veri [os 098. c. 05.] praedicatores praedecabant gloriam Dei et non suam, sicut modo plerique faciunt. Praedicabant quippe modum incarnationis, Filii Dei praedicationis conversationis et passionis. Hinc Paulus I. ad Cor. I. ait: Praedicamus Christum et hunc crucifixum.

Tertio quoque Christus Dominsu elegit hos apostolos ad mundum fideliter regnandum. De quibus ait Ps.: Constitutes eos principes super omnem terram. Nam Andreas apostolus est princeps terrae Achaiensis in Graecia, Iacobus maior princeps terrae Hyspaniaem licet in Iudea sit occisus. Thomas est princeps Indiae, Iacobus minor Hierosymitanorum, Philippus Scythiae, Bartholomeus Armeniae et Liconiae, Mattheus Ethiopiae, Symon Mesopotamiae, Thadeus Aegypti, ambo tamen Persiis praesident. Petrus vero Romanae urbi principatur, etc. Unde Christus , Deus noster mosot istos in hunc mundum, sicut Sol radio, sicut rosa suum odorem, sicut ignis scintillas. Ut enim Sol in radiis suis apparet, sicut rosa in suo odore sentitur, sicut ignis in scintillis inspicitur, sic apostolorum virtutibus Christi praesentia et potentia cognoscitur. O Iesu pie! O Salvator Christe, cur non misisti fortes reges, divites et tyrannos ad mundum contemnendum et regendum, sed hos humiles, patientes, benignos et mites? Certe ideo, ut innotescat tua divina potestas per eos et impleantur tua vera dicta. Dixeras enim Iohannis XIV.: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet.[31] Et ita factum est. Tum enim tres mortuos suscitasti, isti autem innumeros. Tu paucos in Iudea convertisti ad veram fidem, isti vero quasi totum mundum, et ad iudicium de suis regionibus venient cum infinita multitudine. Andreas cum populo Achaiae, qui ibi salvati sunt etc.

Quarto Christus Dominus elegit istos apostolos ad mortem gaudenter subeundum, certe non elegit superbiendum, non ad odiandum, non denique ad epulandum, sed ad patiendum. Haec siquidem est Christi amicitia, quae in praesenti aliquos [os 098. c. 06.] ad tribulationem deputat, sicut istos suos fratres. Ex hoc ostendit futuram gloriam fore inaestimabilem, iuxta illud Rom. VIII.: Non sunt condignae passiones praesentis temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.[32] Quos enim elegit Christus, illis etiam occasionem tribuit, quibus ad Christum perveniunt.

Quinto denique mundi Redemptor elegit apostolos ad iudicium secum veraciter discernendum, nam ipsi iudicabunt omnes mundihomines, sive qui ante nos fuerunt, sive qui nascentur. Et hoc est, quod Salvator ait Mat. XIX.: Vos, qui secuti estis me, sedebitis super sedes XII iudicatores XII tribus Israel,[33] id est totum mundum, quia  sicut per XII tribus intellegitur omnes gentes, quia alius Paulus apostolus non iudicaret, qui non est de XII, ita per sedes XII omnes mundi contemptores.

Unde secundum Albertum Magnum quinque sunt modi iudicandi, et ita quinque erunt iudices. Primus iudicandi modus est primae auctoris, id est a seipso hominis omnem auctorem sentiandi, praemiandi sive damnandi. Et sic sola Sancta Trinitas iudicat, quae sola est, quae a se habet auctoritatem. Secundus modus iudicandi est auctoris secundae, sive delegatae, et ita Christus Dominus iudicabit omnes secundum humanitatem. Iuxta illud Ioh. V.: Pater non iudicat quemque, sed omne iudicium dedit Filio,[34] quia filius hominis est. Tertius modus idicandi est assensiorae dignitatis, sic iudicabunt apostoli et viri perfecti, qui cum iudice eminentius sedebunt et iudicabunt, tamquam melius scientes leges et regni consuetudines, quibus sciendis operam dederunt mundana contemnentes, quibus dicit dominus: Vos, qui reliquistis omnia et secuti estis etc. Quartus iudicandi modus est probationis, quae iudicabunt omnes sancti, etiam angeli approbando dicent: Iustus es, Domine et rectum iudicium tuum. Quintus modus iudicandi est manifestationis, et ita etiam damnati et daemones iudicabunt manifestantes peccata iudicandorum, dicendo contra alium: Tu maledicte hoc, hic et hic fecisti, tu hoc persuasisti, etc. O Deus aeterne, quam terribile erit hoc iudicium, ubi nullum malum latebit, nullus pace vel pretio se excusare poterit, sed quod [os 098. c. 07.] iustum erit, quisque accipiet. Debemus profecto reverteri istos mundi iudices, ut nobis gratiam impetrent, quae maledictorum terribilem evadamus santentiam.

Secundo sancti apostoli Symon et Iudas ex praemissis thematis verbis commendantur ab electorum fructificatione, cum dicitur: Posui vos, ut eatis et fructum afferatis. Pro quo sciendum, quod tripliciter possumus fructificare, scilicet:

Primo namque possumus fructificare cum anima bona volendo vel de Deo meditando. Nam in homine est duplex pars, scilicet ratio et sensualitas, quae aliter nominantur homo interior et exterior, spiritus et caro. Per ratio vero homo est homo, per quam distinguitur a brutis. Unde dicitur I. Metaphysicorum: Animalia imaginatoribus et memoriis vivunt, homo vero ratione et intellectu. Propter quod illud, quod homo agit secundum dictamen recte rationis. illud dicitur proprie agere vel velle, et illud agit inquantum homo et cum illo meretur. Illud vero, quod agit secundum spiritum sensualitatis, non dicitur proprie agere vel velle, quia non convenit, et secundum quod prout convenit cum brutis. Ideo radix fructificationis seu merendi esr anima rationali. Verumtamen ipsa ratio vel intellectus ex se non sufficit ad merendum vitaem aeternam. Ideo dicit Lyra super VIII. c. ad Rom, quod sicut Deus per inflixum generalem movet creaturas ad perfectiones suas naturales, sic per inflixum spiritualem movet creaturam rationalem ad bonum supernaturale. Et talis vocatur instinctus divinus. hunc autem instinctum quidam rpellunt et non fructificant, qui dam sequuntur et hi merntur. De quibus Ro. VIII. dicit: Quicumque enim spiritu Dei aguntur, hi Filii Domini sunt.[35] Ergo meriti principium est ab anima et a gratia Dei principalius, tamen divina gratia.

Anima igitur divina gratia illustrata multum merendo fructificat resistendo vitiis. Hinc Bernardus ait: Quotiens restiteris, totiens coronaberis. Propterea post baptismum remanet in nobis pronitas ad malum, ut resistentes eidem [os 098. c. 08.] mereremur. Unde Augustinus De verbis Domini: Ecce baptizati omnes iustificati sunt. Restat tamen pugna cum carne, mundo et diabolo. Et beatus Ambrosius super Lucam: Corona - inquit - proposita est, subeunda sunt certamina. Nemo poterit coronari, nisi vicerit, nemo potest vincere, nisi ante certaverit. Ipsius quoque coronae maior est fructus, ubi maior est labor. Item anima potest mereri volendo multa bona. Hinc Gregorius: Non est vacua manus a munere, quando archa cordis plena est bona voluntate. Item potest fructificare aliorum miseriis compatiendo, Gregorius: Qui compassionem exhibet alienae necessitati, crucem portat in mente.

Secundo quoque possumus fructificare cum corpore, Deo cum ipso serviendo. Et licet cum corpore sine bona intentione non mereamur, tamen quandoque sufficit prima intentio, ut primo quis cum intendit ire Romam amore Dei, et ibi semper meretur, quamvis continue homo non intendat. Similiter qui vult dare elemosynam et qui vult ire ad ecclesiam Dei, sufficit prima intentia, et ita mereri possumus cum omnibus corporis membirs. Primo cum oculis videndo informos et eius compatioendo, vel videndo corpus Christi ipsum adorando, aut videndo caelum, terram et omnis creata, et ex hoc Deum Creatorem laudando. Secundo possumus fructificare cum auribus verba Dei audiendo. Tertio possumus fructificare cum ore Deum orando aut proximum instruendo, vel insolentes arguendo vel Deum laudando. Quarto possumus fructificare cum pedibus peregrinando. Item manibus bona operando vel elemosínam porrigendo, aut in oratione extendendo etc.

Tertio possumus fructificare cum corpore et anima, quando anima et corpus actualiter sunt in bono opere ita, quod corpus agit bona vel patitur molesta, et haec accipiat anima. Revera, multum possemus sic fructificare miserum coprus plus mortificando. Hinc Col. III.: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram.[36] Lucrum profecto est, quicquid poteris boni de corpore exigere, quia stanti ad terram ibit. Ubi non [os 098. c. 09.] potest fructificare, sed vermibus scaturirae sunt, tamen plerique secundum carnem vivente set dicentes: „Certe non possumus nos ab istis peccatis praecavere”, et falsum est, quia si tantam diligentiam adgiberent de servanda castitate, quantam de custodia sui vini possent continere. Nam ut audiunt, quod vinum de vase stillat aut effluit, omnibus dimissis student restringere, sed quando sentiunt, quod anima ad mortem stillat, per pravam cogitationem nec edvertunt. Similiter multi dicunt: „Non possumus vigilare, non possumus ieiunare, non possumus orare”, et falsum dicunt, quia si centum ducati darentur eis, ut una nocte vigilarent, libenter susciperent. Et ecce Deus plus dabit pro uno pa nostro, quam nille ducati valerent. O igitur filii Adam increduli de futura mercede! O peccatores somnolenti, si intellegeretis, quantum bonum est hoc Deo servire, et quantum potestis fructificare, certe ferventius laboraretis! Unde Hieronymus: Nullus labor durus, nullum tempus longum videri debet, quo gloria aeternitatis acquiritur. Si vero es piger ad bene operandum, considera mercedem et Christi passionem. Nam si doles caput, intuere spineam coronam, pedes, respice clavos, etc. Gregorius: Si passio Christi ad memoriam revocetur, nihil durum, quod non equarimiter toleretur. Item: Consideratio praemii minuit vim flagelli.

Tertio hi sancti apostoli ex thematis verbis commendantur  fructuum perduratione, cum dicitur: et fructus vester maneat. Animae enim sunt immortales et illas lucrati sunt Deo, pro quibus Christus passus est. Hinc Gregorius: Nullum sacrificium Deo gratius, quam lucrum animarum. Quomodo vero suis laboribus et passionisbus eas lucrati sunt, patet in legenda. [os 098. c. 10.]

 

 



[1] Ioh 15,16

[2] II Io 2,15

[3] Ioh 1,10

[4] Rm 1,20

[5] Ioh 1,10

[6] Cf Ioh 1,10

[7] Cf I Cor 2,14

[8] Mt 10,28

[9] Mt 6,24

[10] Gal 1,10

[11] Ioh 18,36

[12] Ps 138,17

[13] Mt 13,16

[14] Ps 46,10

[15] Cf Mc 3,13 sqq

[16] Lc 22,15

[17] Joh 20,22-23

[18] Cf Act 1,9

[19] Act 2,3-4

[20] Ps 24,21

[21] Mt 11,29

[22] Cf Lc 14,33

[23] Mt 19,27

[24] Ioh 15,14

[25] Ioh 15,20

[26] Mt 10,24; Lc 6,40

[27] II Tm 3,12

[28] Mt 10,1

[29] I Cor  1,26

[30] Ps 18,2

[31] Ioh 14,12

[32] Rm 8,18

[33] Mt 19,28

[34] Ioh 5,22

[35] Rm 8,14

[36] Col 3,5