Osvaldus: Biga salutis, De Sanctis
De Sancto Francisco, II.
De eodem
Sermo XCIII.
Vidi in dextra Dei sedentis super thronum librum scriptum intus et foris signatum sigillis septem. Apoc. V. c.1
Quae quidem verba accipi possunt ad gloriam Seraphici patris nostri Francisci, quem Dominus Iesus Christus virtutibus adornavit intus, et foris imitatione morum sibi conformem efficit. Dicitur autem beatus Franciscus liber triplici ratione, scilicet:
-
Primo ratione doctrinae.
-
Secundo ratione scripturae.
-
Tertio ratione signaturae.
Primo dixi, quod beatus Franciscus dicitur liber ratione doctrinae, quare sine libro non discitur doctrina. Unde liber secundum etymologiam quasi litterarum uber dicitur. Hinc quidam ait: Haurit aquam cribro,qui discere vult sine libro. Et alius: Nihil valet in bellis vir inermis, sic clericus absque libellis. Ideo Dominus Deus omnibus Deum discere volentibus ac viam salutis requirentibus proposuit hunc gloriosum Franciscum, ut de eo tamquam de libro Dei addiscamus virtutes, in eo quidem omnia ad salutem necessaria reperiuntur. Hinc Ps.: Et in libro tuo omnes scribentur.2
Secundo beatus Franciscus dicitur liber ratione scripturae, quare ipsum intus et foris scripsit Filius Dei vivi, qui non legitur aliquam legem scripsisse, nisi Abagaro regi litteram misisse, ac pro adultera in terra scripsisse. Modus enim scribendi convenit in cordibus hominum, iuxta illud Hieremiae XXXI. dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum, et in cordibus eorum scribam eam.3 Ipse enim Dei Filius Christus suam legem scripsit in cordibus apostolorum et evangelistarum, qui postea de corde suo scripserunt in codicibus. Cuius ratio est excellentior modus scribendi, scripta enim ordinantur ad impressionem in cordibus legentium, tunc sic probando, excellentiori doctori excellentior modus docendi debet attribui, sed excellentior modus est doctrinam in mentibus imprimere, sicut fecit Christus quam in libro, sicut faciunt alii, propterea Christus Dominus beati Francisci animam inscripsit virtutibus, tamquam librum figuris.
Tertio ipse dicitur liber ratione signaturae. Nam Christus Dominus hunc librum, ut esset autenticus, sigillis suae passionis sigillavit, sacris videlicet stigmatibus. Nam scripturam tria faciunt autenticam. Primum auctoritas. Tanto enim est magis autentica scriptura, quanto digniorem habuit auctorem. Huius vero auctor fuit Deus omnium, ergo si litteram papae vel imperatoris aut regis sigillatam nemo audet infringere aut ei contraire, quanto magis vitae et regulae beati Francisci, qui clamat omnibus illud Gal. VI.: De cetero " inquit " nemo mihi molestus sit. Ego enim stigmata Domini Iesu in corpore meo porto.4Secundum quod scipturam facit autenticam, est localitas. Nam imperatores et etiam reges solent notabile edictum scribere in notabili civitate vel castro. Sic Rex Iudaeorum Christus scripsit in castro suo nobili corde, scilicet sancti Francisci suam regulam seu vitam. Tertium quod scripturam facit autenticam, est scribendi modalitas. Solent magni domini sua praecepta scribere facere in dura materia, puta pergameno, vel sculpere in lapide, ut in longum custodiantur, sic Christus Dominus in mortali anima beati Francisci ac pergameno vivo corporis ipsius, ut numquam deleatur passionis eius insignia ab eo. Tria solent scripturam delere, videlicet ignis, aqua, vetustas, sed de beato Francisco nec aqua delectationis carnalis, nec ignis avaritiae, nec vetustas consuetudinis pravae potuit delere, ideo non potest dici de eo illud Ps.: Deleantur de libro viventium, et cum iustis non scribantur.5 Quinpotius illud Apoc.: Vidi in dextra Dei sedentis super thronum etc.,6 qui est liber sicut extrinsecus septem sigillis signatus, ita etiam intrinsecus. Ideo in praesenti sermone septem illius similitudines ad Christum declaremus, in quibus in anima eius specialiter Christo Domino assimilatur, scilicet:
-
Primo in ferventi dilectione.
-
Secundo in tentationum superatione.
-
Tertio in paupertatis amplexatione.
-
Quarto in sui humiliatione.
-
Quinto in cogitationum praecognitione.
-
Sexto in orationum frequentatione.
-
Septimo in spirituali delectatione.
Primo itaque beatus Franciscus assimilatur Christo intrinsece in ferventi dilectione. Anima Christi amore humani generis quasi ebria sitiebat eius salutem et aeternam felicitatem, ideo circumibat civitates et castella, praedicabat verbum divinum, congregabat novum populum suae novae legis observatorem, non horrebat peccatores, quinimo pro eis advocabat et defendebat, pro eis dura verba, verbera et mortis supplicia sustinebat, unde in cruce clamans dicebat: Sitio salutem vestram, mi dilecti homines. Sic beatus Franciscus, cum sigillis Filii Dei vivi circumibat civitates, villas et castra, praedicabat, fatigam et opprobria sustinebat, sermonem miraculis confirmabat. Et ut aptius ad salutis viam eos reducere posset, ex ferventi dilectione omnium conditionum hominibus regulam ordinavit. Nam tres ordines instituit, videlicet fratrum minorum, dominarum pauperum et poenitentium, de quibus dicitur in antiphona sic: Tres ordines hic ordinat, primumque fratrum nominat minorum, pauperumque fit dominarum medius, sed poenitentum tertius capit sexum utrumque. In primo enim sunt soli viri, in secundo solae feminae, in tertio viri et mulieres, quem quilibet potest assumere, sive sacerdos, sive miles, sive in coniugio exsistens, sive viduae mulieres. Unde dicti ordines figurantur in archa Noe, in qua tres ordines fuerunt, scilicet superior, medius et inferior. In superiori ordine aves habitabant, in medio homines, in inferiori ferae. Per volucres significantur fratres minores, qui sicut aves non serunt, sed Deus pascit eos, ac in aere volitantur penna contemplationis. Per homines designantur viri et mulieres in ordine poenitentium exsistentes, qui humaniter vivunt vita activa. Per feras indomitas intelliguntur sorores pauperes, quae perpetue et fortiter clausae sunt in monasterio quasi ferae indomitae. Et ideo de beato Francisco bene potest intelligi illud Dan. III.: Nabuchonodosor ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medio ignis compedites, et ecce video viros quattuor solutos et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis Filio Dei.7
Quattuor enim sunt fundatores regulae, quos Rex Regum Christus vinctos regulari voto misit in fornacem ignis, id est: regulas, ubi Dei dilectione ardent. Isti autem sunt Basilius inter Graecos. Secundus Benedictus. Tertius Augustinus. Quartus Franciscus, Dei Filio similis in ferventi dilectione et ignita. Huius autem dilectionis signa, quae ponit Albertus in compendio, in eo verificantur. Diligens enim de dilecto saepe loquitur, cogitat, et sine taedio ei obsequitur, res et corpus pro ipso exponit, offensam cavet, offensum placat, diligit et odit hoc, quod ille, alios ad dilecti amicitiam trahit, ab eo data munera non alienat, consiliis eius acquiescit, fiducialiter ab eo petit. Unde quamquam multa sint dilectionis divinae signa, ista tamen tria sunt potissima, videlicet: Primum quare divina dilectione plena languet, secundum quare delectatur, tertium quare liquidatur. Primo inquam anima dilectione plena languet, quo ad effectum peccati, quare dilectum offendit, quo ad defectum boni, quia quantum vellet pati, non sufficit, quo ad affectum Dei, quare differtur beatitudo, quam appetit. Haec omnia signa dilectionis habuit beatus Franciscus, quare tamdiu se afflixit et flevit, donec certificatus fuit de remissione peccatorum usque ad novissimum quadrantem. Item tribus vicibus ivit versus partes infidelium, ut pro dilecto suo Christo pati posset. Item ferventer cupiebat esse cum Christo, ideo mortem ipsam sororem vocabat. Secundo denique dilectio Dei delectat, iuxta illud Ps.: Memor fui Dei, et delectatus sum.8 Tertio quidem dilectio Dei animam liquidat, ut dicat illud Can. V.: Anima mea liquefacta est, ut dilectus meus locutus est mihi.9 Unde sanctus Bonaventura ait de eius dilectione: Una quippe dierum dum sequestratus oraret, apparuit ei Christus Iesus veluti cruci fixus, eidem tam efficaciter ingerens illud evangelicum: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me, ut mentem ipsius intrinsecus incendio dilectionis adureret, et absinthio compassionis impleret. Nam et ad praemissae visionis contuitum liquefacta est anima eius, et memoria passionis Christi visceribus cordis eius adeo impressa, ut Crucifixi plagas oculis mentis iugiter cerneret, et vix exterius a lacrimosis gemitibus continere valeret.
Si quaeras, utrum Christus per se immediate aut per suum angelum apparuit beato Francisco, quando sacris stigmatibus ipsum insignivit: ad hanc quaestionem quidam dicere voluerunt, quod non fuit Christus in persona propria, nec per summum angelum Seraphim, sed per angelum inferioris ordinis. Rationem primi dicunt, quod Christus Dominus ascendens in caelum non descendet nisi ad iudicium, et probare conantur per Augustinum dicentem: Sursum est Dominus, donec finiatur saeculum. Item quia inquiunt humanitas in Christo sic fuit dignificata, quod aliam formam, puta Seraph vel similem non assumpsit super se, ex quo est super omnes angelos. Et hi dicunt, quod fuit angelus, qui beato Francisco apparuit de inferiori choro, non de superiori. Cuius ratio est, quare inquiunt " dicit Magister in di. X. secundi li. ", quod de illis tribus choris superioribus non mittuntur ad exteriora ministeria, dicuntur tamen omnes administratorii Spiritus missi in ministerium, ad Heb. I.10 Quia superiores mediis, medii inferioribus divinas revelationes nunciant. Quod dictum confirmatur per hoc, quod in annunciatione Virginis angelus non fuit de superiori ordine, ergo nec hic per locum a maiori. Sed dicitur Seraphim, inquantum " inquiunt " incendere venerat beatum Franciscum, sicut Esa. VI. dicitur.: Volavit ad me unus de Seraph.11 Glossa: Dicitur Seraph, quare eum incendere venerat calculo ignito de altari sumpto. Sed revera falluntur hi sensibus suis innitentes, quare pius mundi Redemptor per se apparuit beato Francisco, quod probare poterimus auctoritate, exemplo et revelatione.
Primo quod Christus Dominus per se fuerit in specie Seraph, qui beato Francisco apparuit, probemus auctoritate per Ubertinum in li., qui dicitur Arbor vitae, qui dicit, quod ille, qui in specie Seraph apparuit beato Francisco, fuit Christus Dominus. Secundo hoc idem probemus exemplo. Nam beato Petro apostolo liberato a carcere apparuit per se Christus, quem quaesivit dicens: "Domine, quo vadis?" Cui Christus: "Vado Romam iterum crucifigi." Similiter Act. IX. Paulo apostolo per se apparens dixit: "Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris."12 Similiter beatae Marthae, hospitae suae Christus dicitur apparuisse, et aliis nonnullis. Ideo dicit Lyra super illud Ioh. XVI.: Modicum et iam non videbitis me, et iterum modicum, et videbitis me, quare vado ad Patrem,13 quod dicit: quando in caelum ascendam, ex tunc non videbitis me communiter loquendo, tamen ex speciali gratia apparuit aliquibus, sicut beato Iohanni evangelistae, eadem ratione et beato Francisco. Hoc vero quare alatus in specie Seraph apparuit, non obviat tali apparitioni, quare aliquando in specie hortulani apparuit, et aliquando in specie peregrini, puta duobus discipulis euntibus in Emmaus, Lu. XXIV.,14 ubi dicit Gregorius, quod qualis fuit in cordibus discipulorum, talis eis apparuit. Sic beato Francisco igne charitatis accenso apparuit in specie Seraph, qui charitate Dei ardere dicitur. Tertio quod Christus Dominus in propria persona apparuit, probemus revelatione divina, quae non potest esse testis falsitatis. Cum enim quidam frater laicus et quidem devotus devote oraret beatum Franciscum, úti ipsum certificaret de hoc, si Christus Dominus in propria persona fuisset, dum sacra stigmata eidem impresserat. Et ecce beata Virgo cum sancto Francisco apparuit eidem dicens, quod Christus Dominus per seipsum insignivit beatum Franciscum, quibus dictis disparuit.
Si dicas, quare Christus, Filius Dei Altissimi voluit hunc sanctum Franciscum suis sacris stigmatibus vulnerare, respondetur, quod sextuplici de causa. Primo propter passionis Christi renovationem. Nam sua pia passio ab hominum cordibus paene erat abolita ita, ut vix inveniretur aliquis, qui ei compatiebatur. Sed misericors Deus numquam dimisit electos sine adiutorio. Primo tempore infidelium misit apostolos instar fulguris gratia Spiritus Sancti ignitos, deinde tempore tyrannorum misit martyres instar lapidum ignitorum, postea tempore haereticorum misit doctores instar luminum fulgidorum. Novissime tempore prosperitatis, quando Ecclesia est iam bene ditata temporalibus, et Christi passione in ea refrigescente misit beatum Franciscum, ut Christi paupertatem erigeret, inflammaret, et Christi passionem renovaret. Et quare dicit Augustinus, quod cognitio utitur quibusdam signis ducentibus in sua signata, ideo Christus Dominus cum signis suae passionis misit in mundum beatum Franciscum, ut visis seu auditis ipsius sacris stigmatibus recordemur de Domini passione, regratiemur de nostra redemptione, iuxta illud Ecci. XXIX.: Gratiam fideiussoris tui ne obliviscaris.15 Dedit enim animam suam pro te, propterea sicut magnifici reges memoria digna facta sua faciunt depingere in memoria futurorum, ita Rex Caelestis redemptionis mirabile opus suum in beato Francisco descripsit. Secundo Christus Dominus insignivit beatum Franciscum propter affectus eius revelationem. Ex quo enim omne studium eius fuit circa Crucifixum, ut praeter eum nihil amaret, nihil appeteret, et in nullo alio gloriaretur, ut vere dicere posset illud Gal. VI.: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi.16 Amor enim virtutem habet transformandi amantem. Hinc Hugo de Sancto Victore ait: Scio, anima mea, quare quicquid diligis, in eius similitudinem transformaris. Et in anima beati Francisci fervebat Christi passio, ideo foris etiam ostensa est in eius carne, iuxta illud Proverb. VI.: Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta eius non ardeant?17 Tertio Christus Dominus insignivit beatum Franciscum propter optati martyrii consummationem. Optabat profecto pro suo dilecto mori, tamen suus praedilectus Christus noluit, ut per infideles martyrium suum consummaretur, sed ut desiderio non fraudaretur, cum suis passionis insigniis palmam martyrii obtinere. Hinc Ps.: Desiderium animae eius tribuisti ei,18 quare continuis duobus annis ipsa sacra stigmata portavit in corpore suo, ut experiretur Christi passionem. Quarto Christus ipse servum sibi dilectum Franciscum insignivit sic propter iustitiae divinae comprobationem. Nam bene divina dictat iustitia iuxta illud Sap. XI., ut per quae quis peccat, per haec et torqueatur,19 sic per quae quis meruit, per haec et praemietur, iuxta illud Matth. XVI.: Filius hominis venturus est cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera sua.20 Sed quare beatus Franciscus iugem Christi passionis memoriam multa meruerat, ideo Christus Dominus ante diem iudicii voluit in eo ostendere, quam gratum et meritorium sit recordatio passionis ipsius. Unde dicit Magnus Albertus, quod plus valet quantum ad charitatis accensionem simplex meditatio passionis Christi, quam toto anno ieiunare in pane et aqua. Quinto Christus Dominus suae passionis insigniis adornavit beatum Franciscum propter militiae Christi animationem, ut ex hoc omnes fideles animentur ad pugnandum fortiter contra diabolum, mundum et carnem. Sicut enim maxime confortantur milites videntes vexilla regis, et fortius pugnant, sic vexillum suum erexit in isto beato duce, ut fortius resistamus inimico nostro. Sexto Christus Dominus voluit beatum Franciscum insignire sic propter districtae regulae approbationem. Nam beatus Franciscus districtam regulam, vitam videlicet Christi et apostolorum ordinavit, ideo ut nullus contra hanc Summi Pontificis, Christi litteram possit calumniari, suis munivit sigillis. Unde Nico. III. in declaratione regulae extra de verbo sig. "Exiit, qui seminat" li. VI. dicit sic: Ipsa regula minorum evangelico fundatur eloquio, vitae Christi roboratur exemplo, fundatorum militantis Ecclesiae apostolorum eiusque sermonibus actibusque firmatur. O igitur sancte Pater Francisce, Christi charitate vulnerate, o Christi vexillifer praeclare, inflamma nos charitate gelidos corde, et duc in via salutis aeternae.
Secundo quoque beatus Franciscus fuit similis Christo intrinsece in tentationum superatione. Nam sicut Dominus Sathanam tribus vitiis ipsum tentantem superavit. Primo Dominum tentavit de gula dicens Mat. IV.: Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant.21 Quem superavit verbo Dei dicens: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.22 Secundo Sathan tentavit Dominum de superbia dicens: Si Filius Dei es, mitte te deorsum.23 Quem iterum superavit verbo Dei dicens: Scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.24 Tertio Dominum tentavit de avaritia dicens: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.25 Quem iterum superavit verbo Dei dicens: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.26 Sic beatus Franciscus superbiam cordis vicit humili sui reputatione. Nam si aliqua cogitatio occurrebat cordi, protinus coram omnibus culpam suam dicebat, deinde avaritiam superavit paupertate, dum omnia pro Christo dimisit. Tandem gulam superavit abstinentia. Nam sanitatis tempore vix vel raro cocta admittebat cibaria. Unde sciendum, quod diabolus neminem adultorum absque tentatione dimittit exire de hoc mundo. Hinc Bernardus: Praemonitos " inquit " vos volo esse, neminem absque tentatione esse victurum. Tentat igitur in deserto, in civitate et in loco sacro, ut patet de Christo. Plus tamen de gula, otio et luxuria hominem infestat. Bernardus. Diabolus in adiutorio carnis confidit, quare plus nocet domesticus hostis, qui non melius vincitur, quam fide et misericordia. Primo inquam diabolus vinci potest fide, iuxta illud I. Pe. V.: Fratres, sobrii estote et vigilate, quare adversarius vester, diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens, quem devoret, cui resistite fortes in fide.27Bernardus: Non mirum videri potest, si fides nequaquam vincit, quae nec vivit. Ideo autem beatum Franciscum superare non valuit, quare in fide fortis fuit. Secundo diabolus vinci potest misericordia, ex quo ipse crudelis est. Hinc II. Pe. II. dicitur: Novit Deus pios eripere de tentatione.28 Et Glossa super illud Ps. "Misericordia mea"29 dicit: De nulla re ita vincitur diabolus, sicut de misericordia. Sic vicit beatus Franciscus, qui misericordia et pietate plenus fuit. Unde adhuc saecularis exsistens proposuerat, ut petentibus omnibus pro posse subveniret, maxime qui divinum allegaret amorem.
Tertio denique beatus Franciscus intrinsece similis fuit Christo in paupertatis amplexatione. Nam sicut Christus Dominus summe diligebat paupertatem, quare propter pauperes venerat in hunc mundum, iuxta illud Ps.: Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus,30 et Lu. IV. ait Salvator: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me, pauperibus evangelizare misit me.31 Unde Bernardus ait: Omnium bonorum aeterna in caelis affluentia suppetebat, sed paupertas non inveniebatur in eis. Hanc itaque Filius Dei concupiscens descendit, ut eam sibi assumeret, et sua aestimatione illam nobis faceret pretiosam. O quam fortiter amplexatus fuit Christus paupertatem in mundo veniens, in mundo progrediens, et de mundo exiens, natus est in aliena domo, adultus factus caruit domicilio, Mat. VIII.: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet,32pauper in pecunia, in possessione etc. De mundo vero egrediens nudus exivit, ac postea in alieno sepulchro tumulatus. Sic beatus Franciscus paupertatem amplexatus est, ut usque ad mortem in victu, vestitu, aedificiis et omnibus paupertatem tenuit. Unde dicebat paupertatem omnium virtutum esse reginam, quae in Rege Regum, Christo, et Regina, Matre eius sic praestanter refulsit. In hoc revera offendebatur visus eius, si quid in fratribus cerneret, quod paupertati minime conveniret. Unde sanctus Bonaventura sic de eo ait: Nemo tam auri, quam iste cupidus paupertatis, nec thesauri custodiendi sollicitior ullus, quam iste huius evangelicae margaritae, cum a principio regulae usque ad mortem tunica, corda et femoralibus dives in sola videretur gloriari penuria et egestate gaudere. Si quando enim pauperiorem se quempiam secundum exteriorem habitum cerneret, seipsum protinus arguens excitabat ad simile.
Quarto insuper beatus pater noster intrinsece fuit similis Christo Domino nostro in sui humiliatione. Sicut enim Christus in suis verbis et actibus tam humilis exstitit, ut omnibus exemplar se proponeret, dicens Mat. XI.: Discite a me, quare mitis sum et humilis corde.33 Sic beatus Franciscus exstitit humillimus. De quo sanctus Bonaventura sic ait: Omnium virtutum custos et decor humilitas, sic virum Dei sui iuris effecerat, ut quamvis multiplici virtute fulgeret, tamen minorum minimus sibi videbatur, propterea laudes abhorrebat hominum, sed gaudebat in vituperiis et opprobriis, si aliquando a populo laudabatur, tunc se a socio vilipendi procurabat, qui cum violenter diceret ei: Tu es unus idiota simplex et rusticus, ipse autem benedicebat pro his dicens: Benedictus sis, frater, in veritate ita est, et talia decent audire filium Bernardonis. O Deus meus, ubi est modo vera humilitas, certe recessit de terra nostra. Ecce clare vides tu, Domine Deus, cordium scrutator, quod tam religiosi, clerici, quam etiam laici, insuper viri et mulieres omnes laudari appetunt.
Quinto namque beatus Franciscus fuit Christo Domino intrinsece similis in cogitationum cognitione. Ipse enim Dominus Christus omnes hominum cogitationes novit, ideo frequenter malis dicebat: "Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris!" Hinc Heb. IV. dicitur: Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae et spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.34 Ubi Lyra dicit, quod licet aliqui doctores dicant ipsam cogitationem nostram esse cognoscibilem puris substantiis spiritualibus, tamen de intentione cognitionis ipsi concordant et concedunt, quod est cognoscibilis soli Deo. Verbi gratia, si cogitem de muliere, dicunt, quod hoc potest cognoscere angelus bonus sive malus etiam ex naturalibus, sed si cogitem de muliere intentione decipiendi vel ad bonum informandi, cognoscit solus Deus, et propterea dicitur I. Re. XVI.: Deus intuetur cor.35 Sic beatus Franciscus praesciebat occulta cordium et multa de futuris. Nam cum quidam frater nollet praelato suo oboedire, beatus pater in cella exsistens vidit diabolum collo eius insidentem et freno tenentem. Nunciavit igitur illi, ut collum oboedientiae iugo submitteret, qui se humiliavit, disciplinam suscepit, et sic diabolum effugavit. Dum in monte maneret Alvernae, unus ex sociis cupiebat aliquid scriptum manu eius, gravem enim patiebatur tentationem, non carnis, sed spiritus, per hoc credebat evadere, sed quare erat humilis et pudoratus, pandere haec non audebat, sed eidem spiritus Dei revelavit, igitur a fratre iussit portari attramentum et chartam, in qua laudes Dei scribens obtulit, et mox tentatio ab eo abscessit, ipsa quoque litterula in posterum remedium sanitatis pluribus contulit. Item quodam tempore venerunt ad beatum patrem tres pueri Florentini, et tunc pater sanctus habebat in manibus ficus duas, dedit duobud pueris, tertio vero dedit tres dicens illi: "Fili mi, adhuc tu eris filius meus." Non post multum ordinem ingressus factus devotissimus, qui inter alia habebat in consuetudine, ut recedens loco salutationis dicebat: "Benedictum sit nomen Domini nostri Iesu Christi, et sua passio benedicta, et beatissima Virgo Maria et tota caelestis curia." Cui semel beata Virgo apparuit portans illi pomum pulcherrimum, qui requisivit, quid hoc pomum significaret. Respondit beata Virgo: "Fili mi, istud hoc significat, quod cum tu dicis hoc dulcissimum verbum "Benedictum sit nomen Domini etc.", tale pomum pro parte tua in Paradiso praesentatur Filio meo." Item cognovit gravem tentationem fratris Rufini. Item cognovit mortem vicinam militis sui hospitis.
Sexto quoque beatus Franciscus fuit similis intrinsece Christo Domino in orationum frequentatione. Nam sicut Christus Dominus pernoctabat in oratione, sic beatus Franciscus aliquando plangebat Domini passionem, aliquando aliorum peccata, interdum sua delicta, aliquando facie et oculis in caelum elevatis ac manibus erectis per totam noctem nihil aliud dicebat, nisi "Deus meus et anima (sic!)." Et magnis lacrimis admirans divinam excellentiam aliquando per totam noctem nihil aliud dicebat, nisi "Sanctissime Domine, vellem te diligere." Cui Christus apparens dixit: "Quid vis, Francisce?" Tunc ad pedes eius se proiecit dicens: "Domine, ego tibi cor meum et corpus meum dedi, et hoc desiderarem, si plura scirem facere pro tui amore." Cui Christus ait: "Concedo tibi hanc gratiam." Hinc Bonaventura dicit, quod saepe replebat nemora gemitibus, loca spargebat lacrimis, pectora manu tundebat, nunc respondebat iudici, nunc supplicabat patri, nunc colludebat sponso, nunc loquebatur amico, aliquando veniebat ad eum beata Virgo portans Christum in ulnis, aliquando Christus per seipsum, aliquando cum beato Iohanne evangelista, aliquando tota devotione accendebatur, quod elevabatur supra arbores. O beatum virum, quem carnea moles non premebat, sed devotio ad caelum elevabat.
Septimo et ultimo beatus Franciscus fuit similis intrinsece Christi Domino in spirituali delectatione. Nam ab instanti conceptionis suae anima eius unita verbo divino beata fuit, et secundum partem superiorem rationis habuit omne gaudium. Sic beatus Franciscus si non tale tamen magnum habuit de Deo gaudium, qui enim fideliter et devote serviunt Christo, in eius servitio adhuc in praesenti sentiunt magnam dulcedinem ex amore, quare dicit Bernardus: Ubi amor non labor, sed sapor. Et Ps.: Qui fingis laborem in praecepto,36 quia revera non est labor in devoto Dei servitio. Unde Bernardus: Multi " inquit " vident nostras tribulationes, sed non vident nostras consolationes, magna enim multitudo dulcedinis suae, quam largitur Deus sequentibus se, et non invenitur in terra suaviter viventium, absit hoc a nobis, ut maiores in spiritu non inveniamus consolationes, quam illi in qualibet corporis foeditate. Hinc etiam beatus Gregorius ait: Dulce est esse in humanis rebus, sed eis tantum, qui spiritualia non gustant, quare gustato spiritu desipit omnis caro.
Ex praedictis claret, quod gloriosus Franciscus dicitur liber septem sigillis intus et foris signatus. Quod etiam attestantur septem eidem crucis apparitiones. Prima cum esset adhuc saecularis, et ob amorem pauperis regis Christi vestem suam dedisset cuidam militi nobili et egeno. Nocte sequenti vidit in somnis palatium speciosum militaribus armis plenum, signaculo crucis signatis, dictumque est ei, quod haec omnia tua erunt et tuorum, si crucis vexillum constanter assumis. Secunda apparitio, dum semel sequestratus oraret, apparuit sibi Christus veluti crucifixus, ad cuius contuitum sic liquefacta est anima eius, et memoria passionis sic cordi impressa, ut Christi plagas oculis mentis quasi iugiter cerneret, et vix a lacrimosis clamoribus se contineret. Tertia apparitio in ecclesia sancti Damiani, quando Christus dixit ei de cruce dicens: "Francisce, Francisce, Francisce, vade, repara domum meam." Quarta apparitio, dum frater Silvester adhuc esset saecularis presbyter, vidit, quod draco magnus vellet devorare totam provinciam illam, sed de ore beati Francisci crux aurea procederet, quae draconem fugabat. Quinta apparitio crucis, quando frater Pacificus vidit beatum Franciscum duobus ensibus transversaliter in modum crucis decoratum. Sexta quando idem Pacificus tau litteram, id est: signum sanctae crucis in fronte Francisci vidit colorum varietate eius faciem decorantem. Septima crucis apparitio fuit, quando apud Arelatem beatus Anthonius de crucis titulo praedicaret, vidit frater Monaldus beatum Franciscum in forma Crucifixi ad ostium capituli fratribus benedicentem, qui licet tunc ageret in remotis, hic igitur est ille alter angelus habens signum Dei vivi,37 hic denique in medio septem candelabrorum aureorum38 similis Filio Virginis Mariae, hic prorsus liber intus et foris scriptus et septem sigillis signatus.39 Qui igitur hunc persequitur, Christum Dominum persequitur, qui vero hunc sequitur, vita aeterna potietur. Ad quam nos perducat Christus etc.
1 Apoc 5,1
2 Ps 138,16
3 Ier 31,33
4 Gal 6,17
5 Ps 68,29
6 Apoc 5,1
7 Cf. Dan 3,91"92
8 Ps 76,4
9 Cf. Cant 5,6
10 Hebr 1,14
11 Is 6,6
12 Act 22,8
13 Io 16,16
14 Lc 24,14
15 Sir 29,20
16 Gal 6,14
17 Prov 6,27
18 Cf. Ps 20,3
19 Sap 11,17
20 Cf. Mt 16,27
21 Mt 4,3
22 Mt 4,4
23 Mt 4,6
24 Mt 4,7
25 Mt 4,9
26 Mt 4,10
27 1Petr 5,8"9
28 2Petr 2,9
29 Ps 143,2
30 Ps 11,6
31 Lc 4,18
32 Mt 8,20
33 Mt 11,29
34 Hebr 4,12
35 1Reg 16,7
36 Ps 93,20
37 Apoc 7,2
38 Apoc 1,13
39 Apoc 5,1