[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XC.]
De sancto Michaele et omnibus angelis II.
Sermo XC.
Qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem. Ps. CIII.[1]
Ad gloriam hodiernae festivitatis rationabiliter haec verba applicantur, quia sancta mater Ecclesia hodie de omnibus spiritibus angelicis festivat, qui sunt omnes ministri Dei altissimi, quos etiam nobis ministrandos deputavit. Iuxta illud Heb. I.: Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos, qui hereditatem capiunt salutis,[2] quod convenit ex triplici parte, scilicet:
- Primo ex parte divinae sublimitatis
- Secundo ex parte angelicae caritatis
- Tertio ex parte humanae infirmitatis.
Primo dixi, quod angelorum custodia hominibus convenit ex parte sublimitatis divinae. Decebat revera Deum, ut hominem angelicae custodiae deputaret triplici ratione, videlicet propter altitudinem divinae potentiae, ordinem divinae sapientiae ac dulcedinem divinae misericordiae. Primo Deum decet, ut homines per angelos custodiat propter altitudinem suae potentiae, qui ex quo est potentissimus non solum vult honorari in se, sed etiam in suis servis, ideo non sufficit altitudini divinae potentiae, ut angeli solum ministrent sibi, sed etiam ad ostensionem suae potentiae hoc ab eis exigit, ut ministrent suis servis. Secundo decet divinam sapientiam, ut angeli hominibus ministrent. Divina enim sapientia hunc ordinem instituit: conservat et exsequitur, ut postrema per media deducantur ad summa. Angelus autem tunc ratione immortalis naturae, tunc ratione gratiae consummatae medium tenet inter Deum et hominem lapsum, ideo decens est, ut angeli ministrent et dirigant homines in via salutis. Tertio hoc decet divinae misericordiae dulcedinem, qui aperuit sinum homini lapso, ne in aliquo sibi desit, quod spectat ad aeternam salutem, et ideo cum hoc venumdatus est, id est permissus est, ut faceret malum, ministravit ei filii sui sanguinis pretium, per quod redemptus est, ut faceret bonum. Et quia hoc adversarium impugnantem dedit ei ministrum fortem custodientem, ut sic humana miseria ex nulla parte remaneret sine divinae misericordiae
praesidio. [os090. c.01.] Haec in II. Sententiarum dist. IX.: Neque enim hoc mysterium derogat sublimitatibus angelicis, quia et eorum rex, Christus curam generis humani ex misericordia suscipiens ministravit. Iuxta illud Ioh. XIII.: Ego in medio vestrum sum, sicut qui ministrat.[3] Idem: Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare.[4]
Secundo ex parte angelicae caritatis convenit eorum custodia hominibus, ex quo enim angeli sunt pleni caritate, et fervent Dei dilectione ac hominum videntes ruinam angelicam ex hominibus reformandam ac naturam eius a suo rege assumptam. Vident denique, quod saepe diabolus in homine rationem seducit, voluntatem allicit, virtutem operativam opprimit, de quo conqueritur Bernardus dicens: Undique bella, undique tentamenta, nusquam est securitas, immo ubique inimici severitas. Iuxta illud I. Pet. V.: Adversarius vester diabolus circumit tamquam leo rugiens quaerens,[5] quem devoret, quod videntes angeli ex magna caritate adiuvant nos. Ps.: Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te etc.[6]
Tertio ex parte humanae infirmitatis decet angelos custodire hominem, qui est valde impotens respectu sui inimici, de quo Iob XL.: Non est potestas super terram, quae ei comparari possit,[7] ideo necesse est adiutorium caeleste, ut securi simus de salute. Hieronymus: Neque enim tuta esse posset humana infirmitas inter tot et tantas antiqui hostis insidias, nisi sanctorum angelorum muniretur praesidiis, ergo nos custodiunt et adiuvant ministri Dei omnipotentis, de quibus dicit thema: Qui facis angelos tuos spiritus etc. Unde sancti altissimi Dei angeli ex praemissis thematis verbis a tribus specialiter commendantur, scilicet:
- Primo a suae naturae nobilissima essentia ibi: Qui facis angelos tuos spiritus
- Secundo a nostrae miseriae utilissima custodia ibi: et ministros tuos
- Tertio a suae diligentiae potentissima victoria ibi: ignem urentem.
Primo itaque sancti Dei altissimi angeli commendantur ex verbis thematis a suae naturae nobilissima essentia, cum dicitur: Qui facis angelos tuos spiritus, secundum Lyram id est spirituales [os 090 c. 02.] substantias. Et quia sunt substantiae spirituales, ideo difficile est eorum essentias intelligere hominibus, quia ut dicit Philosophus: Intelligentem oportet phantasmata speculari, unde sanctus Thomas I. parte q. LXXXVIII. etiam dicit, quod exquo intellectus noster secundum statum praesentis vitae nihil intelligit, nisi convertendo se ad phantasmata, et sic substantias immaterales, quae sub sensu et imaginatione non cadunt, secundum modum cognitionis nostrae intelligere non possumus. Unde Sadducaei, ut dicitur Actis XXIII. non dicunt esse resurrectionem mortuorum neque angelum, neque spiritum. Pharisei autem utrumque confitentur.[8] Similiter nos Catholici a Deo et eius Filio instructi confitemur Deum spiritum nobilissimum et angelos spirituales substantias, quod etiam aliter probare possumus tripliciter, scilicet:
- Primo autoritatibus
- Secundo rationibus
- Tertio revelationibus.
Primo, quod angeli sint probemus autoritatibus Sacrae Scripturae, ubi de angelis expressa sit mentio, nam Gen. XIX. c. dicitur, quod venerunt duo angeli Sodomam vespere;[9] et XXII.: Angelus Domini de caelo clamavit dicens: Abraam, Abraam.[10] Et Exo. XIV.: Angelus Dei praecedebat castra Israel et cum eo pariter columna nubis;[11] et XXIII.: Mittam angelum meum, qui praecedat te et custodiat in via introducatque te ad locum, quem praeparavi tibi.[12] Et Num XXII.: Cum vidisset asina stantem angelum, cecidit sub pedibus sedentis.[13] Similiter Tob. V.: Egressus Tobias invenit iuvenem splendidissimum stantem praecinctum ad ambulandum et ignorans, quod angelus Dei esset, salutavit eum et dixit: Unde te habemus, bone iuvenis?[14] Et Ecci. V.: Ne dicas coram angelo tuo: Non est providentia.[15] Et Ps. CXLVIII.: Adorate eum, omnes angeli eius.[16] Ibidem: Laudete eum, omnes angeli eius.[17] Hinc Dan. III.: Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussis flammam ignis de fornace.[18] Baruth VII.: Angelus meus erit vobiscum.[19] Iudith XIII.: Vivit Dominus, quoniam custodivit [os 090 c. 03.] me angelus eius[20] et in multis aliis veteris Veteris Testamenti locis, sed et in Novo Testamento Sacra angelos esse testatur Scriptura. Mat. XXII. Salvator ait: Erunt homines sicut angeli Dei in caelo.[21] Et eiusdem XVIII.: Angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est;[22] et XXIII. c.: Mittet angelos suos cum tuba;[23] et XXV.: Convenerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli eius cum eo;[24] et XXVI. c.: An putas, quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum.[25] Et Ioh V.: Angelus autem Domini secundum tempus descendebat in piscinam;[26] et Act. XII.: Misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis.[27] Et innumeris aliis Scripturae Novi Testamenti locis leguntur angeli esse subtiles essentia innumerabiles.
Secundo hoc idem probemus rationibus. Prima ratio est complementum sive perfectio universi, dicitur Deut. XXXII.: Dei perfecta sunt opera.[28] Unde sicut videmus, quod Deus aliquid creavit corpoream creaturam, ut lapidem, lignum, terram, quaedam mixtum, ut homines et bruta, quaedam pure spiritualem, ut angelus. Si enim est dare unum extremum et medium, tunc etiam est dare aliud extremum, sed corporalis creatura est extremum quoddam, homo autem medium, ergo est dare aliud extremum, scilicet creaturam pure spiritualem, et talis est angelus. Hinc Gregorius IV. Dialogorum dicit: Deus tres vitales spiritus creavit: unum, qui carne tegitur et cum carne moritur, alium, qui carne tegitur, sed cum carne non moritur, tertium, qui nec carne tegitur, nec moritur. Primus est brutorum, secundus est hominum, tertius angelorum. Secunda ratio, quod angeli veraciter sunt, probemus ratione gubernationis. Deus enim omnia ordinavit, ut inferiora a superioribus gubernentur. Unde Thomas I. parte q. XLV. dicit, quod cum universum constet corporalibus et spiritualibus, sic creatae sunt spirituales creaturae, quod ad creaturam corporalem aliquem ordinem habeat et toti creaturae corporali praesident, qui concordat cum beato Gregorio in Moralibus, qui dicit: Ex rebus sensibilibus discimus, quid de insensibilibus atque intelligibilibus sentiamus, terra [os 090 c. 04.] namque aere fecundatur, aer vero ex caeli qualitate disponitur. Sic iumentis homines, hominibus angeli, archangeli vero angelis praesunt.[29] Haec ille.
Universus itaque mundus iste sensibilis, quasi quidam liber est scriptus digito Dei vivi et singulae creaturae quasi figurae quaedam sunt ad manifestandam quodammodo invisibilem potentiam, sapientiam et bonitatem Dei, quae quilibet homo rationalis legere potest inter quas potissime reluceant in angelis, ut admiremur Dei potentiam, sapientiam et bonitatem considerando creaturam corporalem et spiritualem. Ecce animam cum qua loquimur, intelligimus et vivimus, intelligere non possumus, plene quanto magis angelicam naturam, sed sufficit eos credere esse multos, subtiles et immortales, ut admiremur et ad Deum referendo dicamus illud psalmum: Quam magnificata sunt opera tua, Domine, omnia in sapientia fecisti.[30] O Domine Deus, immensae potentiae et bonitatis omnia nobis creasti etiam mirabiles angelos. O igitur anima mea, expergiscere de somno negligentiae et dic illud psalmum: Venite, filii, et narrabo vobis, quanta fecit Deus animae meae.[31]
Tertio, quod angeli sunt veraciter probemus revelationibus, homines enim quia sunt sensuales, ideo angeli dicuntur saepe apparuisse sensibiliter. Dicit enim Augustinus li. XVI. De civitate Dei, quod angeli in assumptis corporibus Abraae apparuerunt, qui visi sunt ab eo et a tota familia eius, a Lot et a Sodomitis, qui excipere volebant eos de domo Lot vi, ut abuterentur eis, propter quod submersi sunt. Tali autem visione non videtur, nisi corpus, cum ergo angeli non habeant sibi naturaliter unita, restat, quod assumant aliunde, scilicet secundum sanctum Thomam ubi supra de aere condensando ipsum de divina virtute quantum necesse est ad talem repraesentationem, quod corpus licet videatur vivum, non tamen est vivum ita, quod videtur habere oculos, aures et nares et cetera sensuum instrumenta, tamen per illa organa angelus non sentit, quia non propterea formatur tale corpus, quod angelus per illud sentiat, sed ad hoc, quod per huiusmodi organa virtutes spirituales angelorum denotentur. Si [os 090 c. 05.] enim per tales oculos videret et non alios, tunc retro se quae sunt, non posset cognoscere, quod est falsum.
Similiter locutio in tali corpore assumpto non est vere locutio, sed aliquid locutioni simile inquantum angelus format per tale corpus in aere similes vocibus humanis. Comestio enim vera fieri non potest, quia comestio importat sumptionem cibi convertibilis in substantiam comedentis, ad quam non est tale aptum, ideo dixit Raphael Tob. XII.: Cum essem vobiscum per voluntatem Dei, videbar quidem manducare et bibere, sed ego cibo et potu invisibili utor.[32] Neque tale corpus assumptum habet carnem aut ossa aut sanguinem in venis, sicut aliud corpus, ideo Salvator dixit post suam resurrectionem discipulis ipsum phantasma putantibus, Lu. ultimo: Videte manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum, palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.[33] Similiter in Novo Testamento frequentius invenimus angelos apparuisse, sicut Lu. I. c.: Apparuit Zachariae angelus Domini stans a dextris altaris incensi, et quia verbis eius non credebat, mutus effectus fuit.[34] Deinde eodem capitulo dicitur: Missus est Gabriel angelus a Deo in civitatem Galileae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria,[35] ubi ipsa virgo angelo nunciante concepit Deum et hominem. Similiter Act. XII. dicitur: Angelus Domini astitit et lumen refulsit in habitaculo carceris percussoque latere Petri excitavit eum dicens: Surge velociter et ceciderunt catenae de manibus eius,[36] et multae sunt tales revelationes.
Unde et in Vetere Testamento omnes revelationes factae fuerunt per angelos, prout dicit beatus Stephanus Act. VII.[37] Sed et mali angeli frequenter apparuisse leguntur tam bonis, quam malis, sicut patet in evangeliis. Et Act. XIX. dicitur: Tentaverunt quidam de circumstantibus exorcistis invocare super eos, qui habebant malos spiritus nomen Domini Iesu dicentes: Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat. Erant autem Scevae Iudei principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant. Respondens autem [os 090 c. 06.] spiritus nequam dixit eis: Iesu novi et Paulum scio, vos autem qui estis? Et insiliens homo in eos, in quo erat daemonium pessimum et dominatus est amborum. Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus, qui habitabant Ephesi.[38] O quot vidimus talium oculis nostris. O quam crudeliter vexari conspeximus et adhuc miseri dulcedine praesentis vitae excaecati non credunt dicens: Iam filii apparerent, si essent daemones, et certe ille sic dicens ex corde est unus de filiis ipsorum. Iuxta illud Ioh. VIII.: Vos ex patre diabolo estis.[39] Ideo indubie est tenendum, quod sunt angeli boni et etiam angeli mali. Sed his praetermissis revertamur ad propositum perscrutando essentiam nobilissimam angeli quid sit. Unde secundum Damascenum angelus est substantia intellectualis semper mobilis arbitrio libera, incorporea, Deo mininstrans, immortalitatem suscipiens secundum gratiam et non secundum naturam, cuius substantiae speciem et terminum solus qui Creator est novit.[40]
Dicitur primo substantia intellectualis et non rationalis, quia ratio cognoscit unum post aliud, quia ratiocinatio nihil aliud est, quam discursus est a casu in causatum, intellectus autem est sine inquisitione et compositione, ideo competit naturae magis simplici, ut angelo, ratio vero minus simplici, ut homini. Pro quo est sciendum, quod angeli praecellunt homines in quattuor. Primo in creationis dignitate, quia angeli dignius sunt creati, quam homines, scilicet in die dominica, quae est dies laetitiae, in caelo, quo nihil est nobilius, et primo inter omnes homines vero post angelos in die tristitiae, videlicet sexta feria in terra, quae est elementum vilius, ideo homo propter peccatum Adae factus est mortalis, angelus vero immortalis. Unde Gregorius: sic namque immortalis conditus est, ut si non peccasset, etiam mori non potuisset. Secundo angeli praecellunt homines in vitae puritate, omnes enim angeli, qui in caelo perstiterunt, nunquam peccaverunt, se din omnibus Dei voluntatem fecerunt, homines vero ad minus venialiter peccant, Eccs VII.: Non est homo in terra, qui faciat bonum, et non peccet,[41] excepta Beata Maria Virgine, quae est exaltata super choros angelorum. Tertio angeli excellunt homines in servitii [os 090 c. 07.] facilitate, nam unus homo in serviendo Deo una die plus fatigatur, quam omnes angeli ab initio mundi, quia corpus, quod corrumpitur, aggravat animam. Quarto angeli praecelunt homines in praemii citiori perceptione, quia ipsa die, qua creati sunt et conversi ad Deum boni angeli, mox praeceperunt praemium essentiale, id est visionem Dei, et sunt iam plus, quam sex milia annorum, homines non nisi post mortem Christi et ipsorum, quia dixit Salvator Mat. XX.: Cum sero factum esset, id est mors, dixit dominus vineae procuratori suo: Voca operarios et redde illis mercedem.[42]
Dicitur secundo in diffinitione semper mobilis, non de loco ad locum, sed mobilitatem naturae habet, vel intelligentiae vel voluntatis, quia semper intelligit et vult aliquid, et secundum Gregorium in nihilum reverterentur, nisi manu Omnipotentis sustentarentur. Idem in Moralibus: Sola natura incomprehensibilis a statu suo nescit moveri, quae ab eo, quod semper idem est, nescit immutari. Nam si angelorum substantia a mutabilitatis suae motu fuisset aliena, nequaquam in reprobis spiritibus a suae beatitudinis arce cecidisset.[43]
Dicitur tertio arbitrio libera, nam ubicunque est intellectus, ibi est liberum arbitrium, et ubicunque est intellectus, ibi est aestimatio et electio. Ideo dicit Bonaventura in II. dist., quod triplex est liberum arbirium, scilicet divinum, angelicum et humanum. Divinum est de necessitate semper ad bonum determinatum, ita quod Deus semper libere eligit bonum. Angelicum vero est tantum semel vertibile ad bonum vel malum, et postea illud semper libere eligit. Humanum vero est frequenter vertibile eo, quod se non totaliter potest convertere, exquo constat ex sensu et intellectu. Hinc Alexander II. parte q. VII. dat rationem huius dicens: Omne creatum est vertibile vel secundum esse vel secundum electionem, sed angelus est creatus, ergo vertibilis non secundum esse, cum sit immortalis, sed secundum electionem. Unde Iob IV. dicit: Ecce, qui ei serviunt, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem.[44]
Dicitur quarto in corporea, quia angelus non habet corpus, habet tamen quodammodo proprietatem corporis, quia sicut corpus est in loco, sic et angelus. Dicit enim Magnus Albertus in Compendio li. I., quod aliquid est in loco circumscriptive et diffinitive, sicut corpus, sic est in uno loco, quod non in alio, et cum hoc locum [os 090 c. 08.] circumscribit seu occupat sibi. Aliquid vero est in loco diffinitive tantum, sicut angelus, qui sic est in uno loco, quod tunc non est in alio, non tamen occupat locum, unde mille angeli possent in uno grano esse. Aliquid est in loco partim circumscriptive et partim diffinitive, sicut corpus Christi sub sacramento ita, quod sic est sub hostia, quod non ubique, nec tamen excedit hostiae mensuram. Aliquid est in loco nec sic, nec sic, sic Deus et hoc ideo, quia non dividitur per materiam, ut corpus, nec per suppositum, ut angelus, sed esse eius ubique ei est proprium, quia dat omnibus creatis esse, quando vero Deus dicitur venire vel recedere solum per effectum facti dicitur. Hinc Augustinus: Deus, qui te dimittit, quo it, nisi a te placato ad te per iram. O Deus magne, o infinitae potentiae, ecce peccatores te non timent, qui tamen tuum esse exire non possunt. Iuxta illud Ps.: Si ascendero in caelum, tu illic es, si descendero ad infernum, ades.[45]
Dicitur quinto Deo ministrans, quod intelligitur, quod de quocunque obsequio, et sic tam assistentes, quam ministrantes ministrant. Heb. I.: Omnes sunt administratorii spiritus,[46] quin potius etiam daemones, qui sunt tortores Dei.
Dicitur sexto immortalitatem suscipiens secundum gratiam, non secundum naturam, quia nulla natura ex se praeter divinam habet immortalitatem, sed sicut omnia creata sunt a Domino, ita omnia conservantur per ipsum.
Dicitur ultimo cuius substantiae speciem et terminum solus Creator novit, per hoc ostendens, quod nullus in mundo possit declarare naturam angelicam, quia homo non potest intellegere. Cuius rationem dicit Lyra super XXIII. Actus Apostolorum: Quia – inquit – homo intelligit cum phantasmate, und esi vult intelligere angelum, format sibi phantasma cuiusdam pulcherrimi hominis alati. Si vult intelligere Deum, format sibi phantasma cuiusdam regis magni, sed certe non talis est angelus, nec Deus, quia incorporeus et ineffabilis, quia facit angelos suos spiritus etc.
Secundo altissimi Dei angeli ex thematis verbis commendantur a nostrae miseriae utilissima custodia, cum dicitur: ministros tuos. Ipsi enim angeli assistunt divinae contemplationi, insistunt humanae custoditioni, resistunt diabolicae tentationi. Unde ex angelorum [os 090 c. 09.] custodia quattuor possumus intelligere, scilicet:
- Primo angelicae custodiae veritatem
- Secundo humanae indigentiae necessitatem
- Tertio angelicae naturae caritatem
- Quarto divinae providentiae bonitatem.
Primo nimirum ex angelorum custodia intelligere possumus eorum custodiae veritatem, multi namque homines, potissime peccatores non credunt, quod angeli altissimi Dei eos die noctuque custodiant et a malo retrahant, exquo eosdem corporeis oculis non vident. Ideo hoc ita esse, ut homines sint grati Deo et angelis custodientibus, probemus tripliciter, scilicet auctoribus, rationibus et exemplis.
Primo itaque, quod angeli sint homines custodes, probemus auctoribus, nam Glossa super illud Esaiae LXII.: Super muros tuos constitui custodes dicit,[47] quod custodes hominum sunt angeli. Et Ps.: Angelis suis Deus mandavit etc.[48] Super quo Bernardus sic ait: O quantam debet hoc verbus inferre reverentiam, afferre devotionem, conferre fiduciam, reverentiam pro praesentia, devotionem pro benevolentia, fiduciam pro custodia. Caute ergo ambula, ubi sunt angeli, sic eis mandavit Deus, ut custodiant te in omnibus viis tuis, in quovis diversorio, in quovis angulo, reverentiam habeas coram angelo tuo, nec facere audeas illo praesente, quod me praesente non auderes. Idem: Benignissimus es Domine Iesu, qui non es contentus nostrorum fragilitatem murorum carnis, sed angelicam custodiam superaddis. Sed et ipsa veritas Christus, Mat. XVIII. dicit: Angeli eorum semper viden faciem Patris mei, qui etc.[49]
Secundo hoc idem probemus ratione. Ratio enim dictat, ut quamdiu puer est parvulus, habeat directorem, sic videmus in scholis pueros habere paedagogos. Sed I. Cor. XIII. Apostolus ait: Statum viae assimilat statui puerili,[50] ergo homo in praesenti via custoditur ab angelis donec perveniat in aetatem perfectam. Secundo ratione probatur sic, quia Deus vult homines promovere ad aeternam beatitudinem supra facultatem humanam, ad quam non potest pervenire ex se tum, quia fragilis, tum, quia habet fortissimum adversarium diabolum. Iuxta illud Eph. VI.: [os 090 c. 10.] Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, scilicet solum, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum,[51] ergo necesse est, ut ab angelo adiuvetur.
Tertio hoc idem probemus exemplis. Dicitur enim Act. XII., quod dum Petrus angelum liberasset de carcere et ivisset ad domum Mariae, matris Marci, et pulsasset, puella videns ipsum prae gaudio non aperuit, sed ivit et dixit, cui dixerunt: Insanis. Illa autem dicebat: Non insano, sed sic est. Ille vero – dixerunt – forsitan angelus eius est.[52] Unde legitur in vita sancti Iohannis evangelistae, quod dum duo discipuli ipsius abissent retro, coram eis suscitavit quendam iuvenem, qui dixit eis: Vidi daemones gaudentes de vobis et angelos vestros tristes. Hanc autem tristitiam insinuaverunt tantummodo resurgenti, sicut etiam dicitur Esa. XXXIII.: Angeli pacis amare flebant.[53] Sed ut dicit sanctus Thomas super II. dist. XI.: Angeli boni tristari non possunt, quia sunt iam in perfecta felicitate, ideo si aliqui damnabuntur de illis, quos custodiunt, non dolent, nec tristantur, sed voluntatem suam conformant divinae, ostendunt tamen quandoque tristitiam ad utilitatem aliorum, sicut legitur, quod dum quidam novicius egressus fuisset de ordine, sequebatur ipsum quidam homo pulcherrimus, qui inquisivit tristis, unde veniret. Et ille: Quid tibi cura est de mea via? Cui rursus: Certe magna cura inest mihi de te. Et quasi flens dicebat: Ego enim sum angelus tibi ad custodiam deputatus et nullus custodiae meae deputatus periit, sed tu vis perire redeundo ad saeculum. Qui his auditis compunctus ait: Nec ego peribo, sed revertar. Qui iterum ingressus ordinem laudabiliter vixit.
Secundo ex angelorum custodia intelligere possumus humanae indigentiae necessitatem, exquo enim homo est tam fragilis ad bonum perficiendum et pronus ad malum, ideo Dominus ei contulit adiutorium angelicam custodiam, ut proficiat in bonum gratiae, ne cadat in malum culpae, vel si cadat, resurgat, aut non totiens cadat. Unde sicut Dominus non deficit in creando, ita non deficit in gubernando. [os 090 c. 11.] Dicit tamen Thomas in II. dist. XI., quod sicut divinae providentiae est sic impedire mala, ut tamen conditio naturae salvetur, ita etiam de custodia angelorum, quae est divinae providentiae exsecutio, ut non cogant hominem, ne liberum arbitrium periret et ratio meriti. Non igitur aestimes homo, quod angelus per tempus capiendo retrahat a malo et inducat ad bonum, sed subtiliter sicut bona consuetudine vel verecundia. Unde exquo angeli ad hominum necessitatem sunt deputati, ideo animae separatae non habent angelos, quia iam sunt extra statum mercedi, nec possunt proficere, nec deficere. Similiter Christus Dominus non habuit angelum deputatum ad custodiendum, exquo erat verus comprehensor et bonum eius impediri non poterat vel promoveri. Dicit tamen Lu. XXII. angelum confortasse eum in passione non custodiendo,[54] sed congratulando eius fortitudini, sicut homo naturaliter confortatur in tribulatione ad praesentiam amicorum. Alii vero homines in praesenti vita exeuntes habent angelos sibi deputatos. Hieronymus: Magna est dignitas animarum, ut unaquaeque habeat ab ortu suae nativitatis in sui custodiam angelum delegatum. Hic vero angelus nunquam hominem ex toto dimittit qualemcunque peccatorem, etiam ipsum Antichristum, cui etiam in hoc prodest, quod non permittit tam multa mala facere, quanta vellet, ideo non habebit tam multa tormenta. Dicit tamen sanctus Thomas II. parte q. XL., quod si angelus relinquat hominem loco, non tamen relinquit quoad custodiae effectum, quia etiam cum est in caelo, recognoscit, quae circa hominem agantur, nec indiget mora magna temporis ad motum localem, sed statim potest adesse. Dicitur tamen relinquere secundum quid inquantum non prohibet omnia nocumenta, vel quia exponit tribulationibus, vel quia iusto Dei iudicio ab aliquo peccato non retrahit, nunquam tamen sic relinquit, quando aliquis effectus custodiae sequitur.
Tertio ex angelorum custodia intelligere possumus angelicae naturae caritatem, qui licet semper videant dulcissimam Dei Patris faciem, tamen ideo propter nimiam caritatem erga nos non dimittunt nos sine custodia. O quam dulcissima est visio faciei Dei Patris, in qua est omnis delectatio et beatitudo, de qua Petrus apostolus: In quem desiderant [os 090 c. 12.] angeli prospicere.[55]In ipsa quippe vident voluntatem Dei et caritatem, quali nos dilexit. Unde et ipsi, quantum in eis est, procurant nobiscum, ut ipsis in infimo choro remanentibus nos transferrent ad summum, ut habeant socios ad laudandum et glorificandum tam bonum et pulchrum Deum.
Quarto ex angelorum custodia intelligere possumus divinae providentiae bonitatem, quae omnes salvare vult. In cuius signum strenuis militibus munivit hominem contra adversarium. Hinc Bernardus super „Qui habitat”: Quid sub tantis custodibus timeamus, nec superari, nec seduci permittunt, qui custodiunt nos in omnibus viis nostris, fideles sunt, prudentes sunt, potentes sunt. Ideo Deus gloriose, Deus aeterne, Deus misericors et pie, si mea perditio sibi placeret, cur tali custodia me defensares? O Deus benigne, si aeterna mea mors laetificaret te et tibi placeret, iam diu damnare multoties, sed exspectasti ad poenitentiam, iussisti angelis tuis, ut tamquam fidelem famulum, quinpotius filium custodiant.
Tertio angeli altissimi Dei commendantur ex thematis verbis a suae diligentiae potentissima victoria, cum dicitur: ignem urentem facis angelos tuos, Domine Deus. Sicut enim ignis excedit alia elementa in activalitate, sic angeli creaturas in potestate. Vel secundum Lyram angeli dicuntur ignis urens, quia frequenter leguntur in ignis apparuisse specie, sicut Moysi in rubo ardenti, Exo. III.,[56] vocatur tamen angelus ille dominus, quia personam Domini repraesentabat, ut dicit Gregorius. Similiter IV. Reg. II. in translatione Heliae, quae facta est ministerio angelorum in curru igneo.[57] Unde angelus dicitur ignis urens propter tres proprietates ignis, scilicet:
- Primo, quia ignis potenter agit
- Secundo, quia ignis indesinenter urit
- Tertio, quia ignis decenter illuminat.
Primo dixi, quod angelus dicitur ignis, quia sicut ignis materialis potenter agit in rem combustibilem, sic angelus in hominem sibi deputatum. Nam angelus tentationem dissolvit. Sicut patet Daniel III. in figura, ubi angelus Domini descendit [os 090 c. 13.] in fornacem et excussit ignem de ea, et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem,[58] sic faciet spiritualiter animae tentatae. Item celeriter orationes et bona opera Deo repraesentat, Tob XII. dixit Raphael angelus: Quando orabas tu et nurus tua, Sara cum lacrimis, ego obtuli memoriam orationis.[59] Item quia a peccatis excitat cito dicens Act. XII.: Surge velociter.[60] Item potestates contrarias arcet, patet Tob. VIII., ubi dicitur, quod angelus ligavit Asmodeum.[61]
Secundo angelus dicitur ignis, quia sicut ignis indesinenter urit, sic angelus semper ardet in Dei amore. Iuxta illud Matth. XVIII.: Angeli eorum semper vident faciem Patris.[62]
Tertio angelus dicitur ignis, quia sicut ignis decenter illuminat, sic angelus, quod fit dupliciter. Uno modo ad sensum, quando visibiliter apparens de aliqua re docet. Alio modo ad intellectum, et talis illuminatio perfecta est, quia hoc diabolus non potest facere, sed bene primum. Pro quo sciendum, quod tripliciter potest intellectus et affectus humanus accendi sive illuminari: efficiendo, excitando et adiuvando. Primo modo solus Deus illuminat et accendit, sicut ignis accendit ligna. Secundo modo, scilicet excitando concupiscibile potest illustrare sive accendere, sicut ligna dicuntur accendere ignem. Tertio modo adiuvando potest angelus illuminare et accendere amovendo phantasmata, quae impediunt intellectum, de quo ponit exemplum Alexander II. parte q. XXXIX.: Sicut in speculo materiali obiecto alteri repraesentantur ibi repraesentata, sic angelus illustratus obiicit se intellectui. Et quia est speculum voluntarium, solum illa intelligit, quae ipse vult, ut intelligat, et sic qui exsiccat ligna dicitur ignem incendere. Verumtamen immittere vel creare novas cogitationes non potest, sed solus Deus, qui facit angelos suos spiritu, cui est honor et gloria etc.
[1] Ps 103,4
[2] Hbr 1,14
[3] Cf. Lc 22,27
[4] Mt 20,28
[5] I. Pt 5,8
[6] Ps 90,11
[7] Cf. Iob.
[8] Act 23,8
[9] Gn 19,1
[10] Gn 22,11
[11] Cf. Ex 14,19
[12] Cf. Ex 23,20
[13] Cf. Num 22,27
[14] Cf. Tob 5,5–6
[15] Ecl 5,5
[16] Ps 96,7
[17] Ps 148,2
[18] Dn 3,49
[19] Cf. Bar 6,6 (Az idézett bibliai könyv a Vulgata kiadásban 6 fejezetből áll.)
[20] Idt 13,20
[21] Mt 22,30
[22] Mt 18,10
[23] Mt 24,31
[24] Cf. Mt 25,31
[25] Mt 26,53
[26] Ioh 5,4
[27] Act 12,11
[28] Dt 32,4
[29] Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4. c. XIX. http://monumenta.ch/latein/text.php?tabelle=Gregorius_Magnus&rumpfid=Gregorius%20Magnus,%20Moralia%20in%20Iob,%2004,%20%20%2029&nf=1
[30] Ps 103,24
[31] Cf. Ps 65,16; Cf. Matutinum Conc. BMV, N1, R2
[32] Cf. Tb 12,18–19
[33] Lc 24,39
[34] Cf. Lc 1,11–20
[35] Lc 1,26–27
[36] Act 12,7
[37] Cf. Act 7,35–53
[38] Cf. Act 19,13–17
[39] Ioh 8,44
[40] Iohannes Damascensis, De fide orthodoxa, 17, 2 (E.M. Buytaert ed., p.69, ll.11-14). http://web.wlu.ca/history/cnighman/MFfontes/AngelusT.pdf
[41] Cf. Ecl 7,21
[42] Mt 20,8
[43] Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, c. XXXVII. 4. http://monumenta.ch/latein/text.php?tabelle=Gregorius_Magnus&rumpfid=Gregorius%20Magnus,%20Moralia%20in%20Iob,%2005,%20%20%2037&nf=1
[44] Iob 4,18
[45] Ps 138,8
[46] Hbr 1,14
[47] Is 62,6
[48] Ps 90,11
[49] Mt 18,10
[50] I. Cor 13,11
[51] Eph 6,12
[52] Cf. Act 12,12–15
[53] Is 33,7
[54] Cf. Lc 22,43
[55] I. Pt 1,12
[56] Cf. Ex 3,2
[57] IV Rg 2,11
[58] Cf. Dn 3,49–50
[59] Cf. Tb 12,12
[60] Act 12,7
[61] Cf. Tb 8,3
[62] Mt 18,10