Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo LXXIX.]

De sancto Bartholomeo II.
Sermo LXXIX.

Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. 1 Apoc. II. c.

Ad gloriam beati Bartholomaei apostoli, qui fideliter servivit Christo Domino, ideo hodie accepit coronam vitae aeternae. Recognovit enim, quod servire Deo nihil aliud est, quam regnare, ideo devote servivit. Unde quilibet tenetur servire Domino Deo suo quattuor de causis, scilicet:

Primo quilibet tenetur servire Domino Deo suo ratione creationis, quia teste Ps.: Ipse Deus fecit nos, et non ipsi nos.2 Creavit vero ad suum servitium, non ad vanitates, otiositates vel ad peccandum, sed ad se laudandum. Unde Esa. XLIV.: Formavi te, servus meus es tu.3 Ideo dicunt naturales, quod in homine tot sunt membra, quot dies in anno, ad designandum, quod homo omni tempore omnibus membris tenetur Deo servire. Hinc Bernardus super illud Ps. "Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi" dicit: O bone Iesu, quid ego sum respectu tuae maiestatis, et si millesies milies me rependerem tibi, non recompensarem. Dicamus igitur cum Tobia c. XII.: Pater, quam mercedem dabimus ei, aut quid dignum poterit esse eius beneficiis, quoniam omnibus bonis repleti sumus per eum.4

Secundo quilibet tenetur servire Deo ratione dotationis, quoniam non solum creavit, sed insuper dotavit, et ut breviter comprehendam, omnia, quaecumque habemus bona, ab ipso habemus. Iuxta illud Iac. I.: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens etc.5 Ideo dicit Augustinus: Omnia subiecta sunt homini, ut homo subiectus sit [os 079. c. 01.] Deo soli. Hinc Magister in II. dist. I.: Factus est homo propter Deum, ut ei serviret, et mundus propter hominem, ut homini serviret, et positus est in medio, ut serviret et ei serviretur. De quo Apostolus I. Cor. III.: Omnia vestra sunt, vos autem Christi.6 Certe si homo serviret Deo solum propter hoc, quod sibi peccatum aliquando remisit, vel quod ab aeterna morte praeservavit hactenus mille annis, non sufficeret.

Tertio quilibet tenetur Deo servire ratione emptionis, quia ipse pretioso sanguine et vita propria redemit nos ab aeterna morte, iuxta illud I. Pet. I.: Scientes, quod non corruptibilibus, auro vel argento redempti estis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi.7 De quo pretio admirans Apostolus I. Cor. VI. dicit: Empti estis pretio magno.8 Ideo dicitur Esa. LX.: Gens et regnum, quod non servierit tibi, peribit.9

Quarto quilibet tenetur Deo servire fideliter ratione promissionis, quia suis servis promisit se et suam beatitudinem dicens Ioh. XII.: Ubi ego sum, illic et minister meus erit,10 ubi et se praecinget et ministrabit suis servis, iuxta illud Esa. LXV.: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis, ecce servi mei bibent, et vos sitietis, ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini, ecce servi mei laudabuntur prae exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis.11 Ideo, carissimi, in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in ieiuniis. Serviamus autem puro corde sine crimine, sicut beatissimus Bartholomaeus apostolus servivit fideliter et perseveranter usque ad mortem, et accepit iam coronam vitae, coronam auream, cui et dixit Dominus: Esto fidelis etc. In quibus quidem verbis ad honorem huius beati apostoli Bartholomaei duo salutis declaremus documenta, scilicet:

Primo dixi, quod ad honorem beati Bartholomaei [os 079. c. 02.]declaremus eius fidelitatis multiplicitatem, cum dicitur: Esto fidelis usque ad mortem. Non sufficit profecto esse fidelem in uno opere tantum vel ad tempus, sed usque ad mortem, iuxta illud Mat. XXIV.: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.12 Fidelitas enim, ut dicit sanctus Thomas I. II. q. LXX. ar. III. est, per quam Deo et proximis non nocemus, neque per fraudem, neque per dolum. Quae quidem fidelitas laudatur in quattuor generibus hominum, scilicet:

Primo dixi, quod fidelitas laudatur in servo ad dominum. Servi enim suis dominis tria tenentur, videlicet fidelitatis constantiam, oboedientiam et reverentiam.

Primo servi tenentur domino fidelitatis constantiam, ut sint fideles damna dominorum praecustodientes et bona eorum augmentantes, iquantum possunt, et ita fideliter laborent in ipsorum absentia, sicut et in praesentia. Unde Eph. VI.: Non ad oculum servientes quasi hominibus placentes, sed ut servi facientes voluntatem domini ex animo cum bona voluntate, servientes sicut Domino et non hominibus.13 Nam sicut servus nollet, quod diminueretur aliquid de promissa mercede, ita nec debet de labore debito diminuere, alias fraudem committit, et peccat contra illud ius naturale: Omnia, quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis.14 Ita fidelis fuit beatus Bartholomaeus Domino suo Christo, quod ipsius honorem semper augmentabat, et quasi continue coram Domino astabat iuste iustitiam faciendo. Unde legitur, quod iniustum lucrum abominabatur, quia cum quaedam mulier vas plenum oleo attulisset iniuste forte conquisitum, ut ad lampadem beati Bartholomaei infunderetur, sed quantumcumque vas super lampadem inclinabatur, nihil inde exibat; cum tamen digitos immitterent et oleum liquidum palparent, tunc quidam exclamavit dicens: "Non placet beato Bartholomaeo, ut hoc oleum in suam lampadem ponatur". Ideo infunderunt ad aliam lampadem secure.

Secundo servi [os 079. c. 03.] tenentur suis domini oboedientiam in licitis. Hinc Eph. VI.: Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri, sicut Christo,15 non recalcitrantes et ad iracundiam provocantes, quia dicitur Ro. XIII.: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit,16 non est enim potestas nisi a Domino Deo, itaque qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Ut enim servi addiscerent virtutem oboedientiae, Dominus omnium venit ad servos, et eos docuit in mundum veniens, iuxta illud Ioh. VIII.: Quae placita sunt ei, facio semper17 in mundo progrediens. Luc. II.: Et erat subditus illis.18 Ubi Bernardus: Quis erat subditus? Respondet: Deus. Quibus? Respondet: Hominibus. Christus Mariae et Ioseph; oboedientiam deinde docuit de mundo exiens. Nam Deus Pater magnam oboedientiam imposuerat ei, ut hic trigintatribus annis humiliter nos doceret, et postmodum pro nobis crudeli morte moreretur. Ipse vero dixit: Pater, fiat voluntas tua.19 Ideo in cruce inclinato capite emisit spiritum tamquam verus oboediens. Unde Phil. II.: Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem.20

Tertio servi tenentur suis dominis reverentiam in locutione et operatione, cogitantes, quod Dominus Deus constituit in servili conditione eos. Nec debent detrahere dominis vel dominabus suis dicendo: "Ille vel illa taliter et tam parcus vel parca est", et huiusmodi, quia dicit Ps.: Detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar.21 Et VI. q. I.: Summa iniquitas est detrahere. Unde scriptum est: Omnis, qui detrahit proximo suo, homicida est, et omnis homicida non habet partem in regno Christi et Dei.22 Ideo dicit Bernardus: Detractor et libens auditor uterque diabolum portat, ille in lingua, hic in auribus; sicque revereatur Dominum in corde per fidelitatem, in ore per honorificentiam, in opere per iustitiam.

Secundo fidelitas laudatur in amico ad amicum, nam secundum Philosophum VIII. Ethicorum triplex est causa amicitiae, secundum quod triplex est bonum, scilicet bonum simpliciter sive honestum, bonum delectabile et bonum [os 079. c. 04.] utile. Et quilibet amicus amat amicum propter dicta bona. Qui enim amat amicum propter honestum bonum, quia est virtuosus vel bonus, amat propter se, sed qui amat propter delectabile vel utile, quod ei provenit, non amat propter se amicum, sed propter aliud. Ideo dicit Philosophus ibidem, quod omnes homines amicitiam quaerunt, iuvenes propter delectabile, senes propter utile. Unde verus amicus tenetur in tribus suo amico, scilicet:

Primo namque verus amicus tenetur amico benevolentiam, quae consistit in interiori affectu, et sine hac amicitia esse non potest, quia non est possibile aliquos esse amicos, nisi prius facti fuerint benevoli. Ideo dicit Tullius De amicitia, quod in hoc differt amicitia a propinquitate, quia a propinquitate benevolentia tolli potest, ab amicitia vero non. Unde beatus Bartholomaeus fuit verus Christi amicus et noster, Christi quia benevolentiam habebat ad Christi honorem, sicut Christus habuit benevolentiam ad ipsum, pro quo et mortuus est, ideo dicebat: Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis. Ad nos etiam beatus Bartholomaeus habuit benevolentiam, quia nostram salutem suo labore et morte procuravit.

Secundo verus amicus tenetur suo amico concordiam, quae consistit in affectu et et in unanimi actu, id est quod eadem velint et nolint et eadem eligant, in quibus consistit ratio concordiae. Unde concordia dicitur quasi unitas cordium, quae in amicis praecipue debet esse, quia secundum Tullium amicorum est idem velle et idem nolle. Haec autem concordia debet esse in quinque, scilicet in aspectu, in convictu, in affectu, in colloquio et in obsequio.

Primo concordia amici debet esse in aspectu. Ratio, quia quilibet amicus delectabiliter videt amicum, et boni notitia et praesentia delectatur, quam notitiam et praesentiam facit visus.

Secundo concordia amici debet esse in convictu. Nihil enim sic est proprium amicorum, sicut convivere, sicut enim per mutuam delectationem [os 079. c. 05.] fovetur amicitia, ita per longam absentiam obliviscitur. Unde de non conviventibus amicis dicitur Eccs. IV.: Vae soli, scilicet quae est sine amico, sine Christo, sine Deo, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.23

Tertio concordia amicorum debet esse in affectu, ut se mutuo diligant. O quam pauci sunt tales amici, sed multi sunt amici solo ore, sed non corde, de quibus Ecci. XXXVII. dicitur: Est amicus solo nomine,24 sed non re. Quod prohibetur I. Ioh. III.: Non diligamus verbo et lingua, sed opere et veritate.25 Verbo et lingua diligit, qui dilectionem in effectu non ostendit, multa promittit, et non dat, vel si dat, non tamen ordinata intentione. Unde Augustinus: Quam multi sunt, qui iactantiae causa multa distribuunt, multa donant, et nihil aliud quaerunt, nisi humanam laudem et gloriam popularem plenam ventis, nulla stabilitate solidatam. Tales amici sine affectu, sed verbo et lingua solum saepius nocent, sicut II. Re. XX. dicitur, quod Ioab dixit ad Amasam: "Salve, mi frater", et tenuit dextra manu mentum Amasae quasi deosculans eum, et effudit viscera eius in terram.26 Sic Iudas dixit Salvatori: "Ave, rabbi", qui tamen osculo tradidit eum, Lu. XXII.: Iuda, osculo Filium hominis tradis?27 Hinc Ecci. VII. dicitur: Est amicus, scilicet falsus, qui convertitur ad inimicitiam, et qui odium, rixam et convicium denudabit,28 quasi diceret: Est amicus falsus, qui leviter convertitur nunc ad amicitiam, nunc ad inimicitiam, et de facili denudabit, quod in corde habet, ideo mala, quae scit de amico, revelat, et quae nescit fingit. Hinc Ecci. XVIII.: Occasiones quaerit, qui vult recedere ab amico.29 Et talium amicitiam adversitas probabit, non prosperitas, sicut Iob VI. dicebat: Necessarii quoque mei recesserunt a me.30 Et Tren. I.: Omnes amici eius spreverunt eum inter angustias.31 Unde Prover. XIX.: Divitiae addunt amicos plurimos, a paupere autem hi, quos habuit, separantur.32 Legitur enim, quod quidam homo pauper invenit multum thesaurum, et [os 079. c. 06.] volens probare amicos misit uxorem ad suos amicos, ut diceret: "Venite, carissimi, reportemus in domum virum meum, quia atrociter est vulneratus." Ex quibus quidam dixerunt: "Nos non ibimus, sed quicquid ipse invenit, ipse habeat." Alii vero veri amici et fratres quidam dixerunt: "Eamus, et curam eius geramus." Et venientes invenerunt eum sanum. Qui dixit illis: "O vos mei veri amici, qui amicitiam in adversis ostendistis, vos meremini participes fieri tanti thesauri per me inventi." Et ostendit ipsis thesaurum. Sic beatus Bartholomaeus invenit thesaurum, Christum, in quo sunt absconditi omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei. Ad quem vocat veros amicos sub modica afflictione ieiunii, vigiliae etc.

Quarto concordia verae amicitiae debet esse in colloquio, ut secure manifestet secreta sua. Quia dicitur Ecci. VIII.: Non omni homini manifestes cor tuum.33 Unde beatus Ambrosius li. III. De officiis: Solatium " ait " vitae huius est, ut habeas, cui pectus tuum aperias, ut colloces tibi fidelem virum, qui in propsperis congratuletur tibi, qui in tristibus compatiatur, in persecutionibus ad hortetur; facilis vox et congrua: "Totus sum tuus." Sed paucorum est effectus. Nam et Salvator secreta sua solis amicis revelavit, dicens Ioh. XV.: Vos autem dixi amicos, quia omnia, quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis,34 scilicet ad salutem necessaria.

Quinto concordia verae amicitiae debet esse in obsequio, quod debet fieri liberaliter, quia si invitus benefacit vel propter seipsum, non est verus amicus. Ideo dicit Ambrosius: In beneficio conferendo plus animus, quam census operatur.

Tertio verus amicus tenetur amico beneficentiam, quae fit in exteriori effectu, ideo dicebat Salvator: Vos amici mei estis, si feceritis, quae praecipio vobis, quasi diceret: aliter non. Ex quibus patet, [os 079. c. 07.] quod beatus Bartholomaeus habuit fidelem amicitiam ad Christum et ad nos, quia fuit benevolus, concors et beneficus.

Tertio fidelitas laudatur in domino ad subditum in quattuor, scilicet:

Primo dixi, quod fidelitas domini laudatur ad subditum in provisione necessaria, scilicet in cibo, in potu, vestito etc., quia eandem fidelitatem tenentur domini servis, sicut et servi dominis, Ephe. VI.: Et vos, domini, eadem facite illis.35 Nam servorum est esse sollicitos, quomodo bene et fideliter serviant, dominorum vero est videre, quod servi habeant necessariam sustentationem, tandem completo servitutis tempore tenentur mercedem persolvere, iuxta illud Tobiae IV.: Et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat, sed statim mercedem ei restitue,36 quia hoc est unum de peccatis clamantibus ad Deum. Iaco. V.: Ecce merces operariorum, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamor eorum aures Domini Sabaoth introivit. O quot sunt modo tales, qui violenter tenent mercedem servientium eis, et talis rapina iudicabitur a Deo. Proverb. XXII.: Non facias violentiam pauperi, quia pauper est, Dominus enim iudicabit causam eius, et configet eos, qui confixerunt animam eius.37 Nam defraudatio mercedis comparatur homicidio, iuxta illud Ecci. XXIV.: Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.38

Secundo39 domini tenentur servis fidelitatem correctionis, si delinquunt, quia tenentur reddere rationem pro ipsis, si graviter peccant in domibus ipsorum, ut habetur extra de haereticis c. "Qui alios": Qui alios ab errore non revocat, dum potest, se ipsum errare demonstrat, ideo domini et dominae tenentur, ut subiectos instruant ieiunare, missam audire, Eucharistiam sumere, confiteri etc., quae si non fecerint, debent eos domini arguere, alias culpa redundat ad ipsos, ut dicitur XXIII. q. III. c. "Qui potest": Qui potest [os 079. c. 08.] obviare et perturbare perversos, et non facit, nihil aliud est, quam favere impietati eorum, nec caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit obviare. Et XI. q. III. c. "Qui consentit": Qui consentit peccantibus, erit apud Deum et homines maledictus. Si vero emendaverit culpantes, magnum lucrum habebit, quia dicitur Iaco. V.: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam suam a morte.40

Tertio fidelitas domini ad servos consistit in dilectione, videlicet ut sint charitativi et benigni ad eos. Hinc Eph. VI.: Remittentes minas scientes, quia et illorum Dominus et vester in caelis est,41 sicut enim quilibet dominorum vellet suum dominum clementem et pium, sic debet et ipse se habere. Seneca: Sic cum inferiori vivas, quemadmodum superiorem tecum vivere velis. Contra hoc faciunt, qui semper sunt iracundi, amari ad servos, non loquentes verba pacifica eisdem, de quibus Ecci. IV.: Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi.42 Ratio est, quia domini et servi sunt aequales in tribus, scilicet ratione principii, ratione medii et ratione finis. Primo servi sunt similes dominis ratione principii, quia omnes sumus de terra creati, Gen. I.: Formavit Deus hominem de limo terrae,43 ideo scribitur Sapientiae VII.: Nemo ex regibus aliud habuit nativitatis initium.44 Habemus enim unum Patrem spiritualem, Deum. Mat. XXIII.: Unus est Pater vester, qui in caelis est, omnes vos fratres estis.45 Et Iob XXXIII.: Ecce et me, sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.46 Item habemus unum patrem carnalem, scilicet Adam. Ideo Deus noluit in principio plures homines formare, aliquos de auro, aliquos de argento, sed unum de terra, ne unus alteri se praeponeret et despiceret, sed se invicem amarent. Secundo servi et domini aequales sunt ex parte medii, quia omnes in hac miserabili vita sumus mortales et brevis vitae. Heb. IX.: Statutum est hominibus semel mori.47 Et Iob XIV.: Breves dies hominis sunt,48 scilicet [os 079. c. 09.] divitum, pauperum, dominorum et servorum, ideo quilibet potest dicere illud Iob VII.: Ventus est vita mea.49 Noli igitur extolli, quia dicitur Ecci. XXXII.: Rectorem te posuerunt? Noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis.50 Et eiusdem X.: Rex hodie est, et cras morietur;51 vade igitur, et respice ossa mortuorum, et vide, quae sit differentia inter servum et dominum. Tertio domini et servi sunt aequales ex parte finis, iuxta illud Ecci. XLI.: Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur,52 unde sicut servus, sic et dominus dicere potest illud Iob XVII.: Putredini dixi: pater meus; mater mea et soror mea, vermibus.53 Ideo Ecci. X.: Quid superbit54 terra et cinis?55 Augustinus: O homo, agnosce te mortalem, et franges elationem. Unde Ecci. VII.: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis.56 Quarto fidelitas domini ad servos consistit in compassione, ut si fuerint infirmi et defectuosi; quia dicit Hieronymus: Hoc vult Deus, ut uniuscuiusque alterius angustias sentire debeamus, ut proprias. Et ideo I. Ioh. III.: Qui viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo,57 quasi diceret: nullo modo. Quia dicit idem can. IV. c.: Qui non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo diligere potest?58 Ideo beatus Gregorius ait: Minus proximum amare convincitur, qui proximo in necessitate non compatitur. Ut enim dicit Augustinus XIX. De civitate Dei, quod iusti non dominandi cupiditate imperant, sed officio consulendi, unde dominatio mundialis solum durat inter homines mortales, et post iudicium cessat praelatio, ut dicit Magister in II. dist. VI.: Quamdiu durat mundus, angeli angelis, daemonibus daemones et homines hominibus praesunt. Ideo dicit Alexander de Hales II. parte Summae, q. CXCVI., quod servitus violentiae, quae pro peccato est introducta, in statu innocentiae non fuisset, quia nec peccatum fuisset; modo deficiente causa deficit et effectus. Fuisset tamen servitus benevolentiae, quia si homo in statu innocentiae stetisset, filii eius honorem et reverentiam ei fecissent ac corporaliter [os 079. c. 10.] servissent, ut quando voluisset comedere fructus, detulissent, et similia.

Sciendum igitur circa hoc est, quod praelatio ad tria ordinatur, scilicet ad supplendum, ad corrigendum et ad ordinandum seu dirigendum. Primo dominium est ordinatum ad supplendum vel defendendum subditos, et sic populus per reges defensatur, contra quos se iuvare non potest, et tale dominium ante peccatum non fuisset, quia nihil fuisset, quod homini nocuisset. Secundo dominium ordinatur ad corrigendum malos mores et ad violentandum ad opera virtuosa, et nec tale dominium fuisset in statu innocentiae, quia nullius voluntas contradixisset bono. Tertio dominium ordinatur ad dirigendum subditos in his, quae agenda sunt, et tale dominium fuisset in statu illo, quia unus homo etiam tunc maiori lumine intelligentiae vel sapientiae fuisset praeditus, et in agendis alios direxisset. Cuius ratio est, quia status innocentiae tunc non fuisset altior, quam nunc status angelorum, sed status angelorum sic est, quod unus ordo Dominatio appellatur, alius Principatus, alius Potestas, ergo tale dominium fuisset in statu innocentiae, modo vero dilapsi sumus ad servitutem, ignorantiam, mali pronitatem, infidelitatem, perversitatem, ideo iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. O Domine Christe! O Salvator pie! Respice de solio maiestatis tuae super filios Adam, et vide, quod fere omnes appetunt sublimari, dominari, praecipere etiam contra salutem animarum suarum, quaerentes omnes, quae sua sunt, non quae Iesu Christi. De quibus dicitur Eccls. VIII.: Dominatur homo homini in malum suum,59 de quibus mirantur angeli, quasi si unus mus velit dominari super alios.

Quarto fidelitas commendatur in magistro ad discipulum, cuius quidem fidelitas in tribus consistit, scilicet:

Primo dixi, quod magistri fidelitas consistit in hoc, quod impedimenta doctrinae excludat. Impedimentum vero sanae doctrinae [os 079. c. 11.] est malitia et avaritia, ideo dicitur Ephe. IV.: Omnis sermo malus non procedat ex ore vestro, sed si quis bonus ut praestet aedificationem audienti.60 Et I. Pe. IV.: Si quis loquitur, quasi sermones Dei,61 quia dicit Apostolus: Corrumpunt bonos mores colloquia prava.62 Et Salvator: Ex abundantia cordis os loquitur.63 Quicquid enim frequentius versatur in corde, hoc erumpit ex ore, ideo sicut herba cognoscitur odore, sic homo sermone. Aliud quoque impedimentum est avaritia, quae mentem occupat ad terrena. Nam etiam gentiles philosophi abhorrebant divitias, ne impedirentur in studio philosophiae. Unde dicitur Lucae XVI., quod dum Salvator docebat Iudaeos de via salutis, ipsi deridebant eum, quia avari erant.64

Secundo fidelitas magistri consistit in hoc, ut dicenda prius ipse faciat, exemplo Christi Actu. I., qui coepit facere et docere.65 Hinc Ambrosius super "Beati immaculati": Antea vita, quam doctrina quaerenda est; vita bona sine doctrina gratiam habet, doctrina sine vita bona integritatem non habet, quia secundum Gregorium: Cuius vita despicitur, restat, ut et eius praedicatio contemnatur. Et Ecci. XX.: Sapiens in verbis producit seipsum.66 Nihilominus tamen doctrina bona, a quocumque dicatur, non est contemnenda, quia dicit Salvator Mat. XXIII.: Super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei, quaecumque dixerint vobis, facite, secundum autem opera eorum nolite facere, dicunt enim, et non faciunt.67 Super quo Chrysostomus: Si bene vixerint, eorum lucrum, si bene docuerint, vestrum, accipite igitur, quod est vestrum, nolite discernere, quod est alienum. Idem ibidem: Doctrinam accipiamus, non mores. Apibus herbae non sunt necessariae, sed flores; sic et vos flores doctrinae colligite, et conversationem relinquite. Frequenter enim de malo homine doctrina procedit bona, sicut terra vilis pretiosum aurum producit; numquid propter vilem terram pretiosum aurum contemnitur? Sic et vos doctrinam accipite, et mores relinquite. Tales enim in Dei iudicio excusationem nullam [os 079. c. 12.] habebunt, quia dicit Apostolus Roma. II.: Tu, qui alium doces, teipsum non doces, qui praedicas non furandum, furaris, qui dicis non moechandum, moecharis etc.68 Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia effugies iudicium Dei, propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas; in quo enim iudicas alium, teipsum condemnas.

Tertio fidelitas magistri ad discipulum consistit in hoc, ut ponderanda seu utilia moneat, unde Ecci. XXI. dicitur: Verba sapientum statera ponderabuntur.69 Et ibidem XXVIII. c.: Verbis tuis facito stateram.70 Hinc Philosophus dicit in principio Metaphysicae, quod ad sapientem pertinet considerare altissimam causam, per quam de omnibus iudicat, et secundum quam de omnibus ordinat. Debet igitur magister fidelis docere discipulum de fine vitae hominis, scilicet morte, de fine boni operis, qui est Deus gloriosus, de fine mali operis, qui est ignis aeternus. Haec est fidelis doctrina. Hanc docuit Magister caelestis dicens de bonis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum.71 De malis vero: Ite, maledicti, in ignem aeternum.72 Hanc docebat Apostolus dicens: Volo loqui quinque verba in ecclesia,73 id est quae sunt credenda, quae sunt facienda, quae sunt vitanda, quae sunt desideranda et quae sunt contemnenda. Haec docuit Christus, Filius Dei vivi, dicens Mat. XI.: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.74 O sancta lectio! O beatum studium! O facilis doctrina, duae solummodo dictiones, scilicet mititas et humilitas! Haec debet quilibet fidelis magister docere, quia dicit Salvator Lucae VI.: Perfectus omnis erit, si sit, sicut Magister eius.75 Et ut dicitur Mat. XXIII.: Magister vester unus est, Christus.76 Sed modernis temporibus multi docent et legunt suis discipulis materias de lasciviis, ut Ovidium De arte et similes, quae audire et legere prohibita sunt, dist. XXXVII. c. "Sacerdotes" et c. "Legantur" et c. "Ideo".

Unde beatus Bartholomaeus quia [os 079. c. 13.] fuit Christi verus et fidelis servus, ideo bene se habuit ad Dominum; quia fuit fidelis eius amicus et noster, ideo animam suam posuit pro nobis; quia fuit fidelis praelatus, ideo nobis fideliter procuravit salutem. Tandem quia fuit fidelis magister, ideo fideliter nos docuit ad illa, quibus veram vitam invenire possumus. Sic quoque bene dicitur de eo: Esto fidelis usque ad mortem. Ad quam fidelitatem docendam tenentur patrini, de consecratione dist. IV. "Vos ante omnia", videlicet ut doceant puerum baptizatum, quem tenuerunt, Symbolum et Orationem Dominicam. Similiter parentes tenentur docere filios ad Credo, Pater noster et Decem praecepta, et qui ex negligentia omittunt, videntur peccare mortaliter, similiter qui non addiscunt, cum possint addiscere, cum sint necessaria ad salutem. Sufficit tamen scire implicite, ut si quaerantur, adorare deos alienos si sit contra Dei praeceptum, et illi77 respondent, quod sic; et idem intelligendum de aliis.

Secundo ad honorem beati Bartholomaei ex praemissis thematis verbis declaremus ipsius remunerationis copiositatem, cum dicitur: Et dabo tibi coronam vitae. Qui quomodo hodie adeptus fuit eam, patet in legenda. Rogemus etc. [os 079. c. 14.]

1 Apc 2,10

2 Cf. Ps 99,3

3 Is 44,21

4 Tb 12,2-3

5 Iac 1,17

6 I Cor 3,22-23

7 I Pt 1,18-19

8 I Cor 6,20

9 Is 60,12

10 Ioh 12,26

11 Is 65,13-14

12 Mt 24,13

13 Cf. Eph 6,6-7

14 Cf. Lc 6,31

15 Eph 6,5

16 Rm 13,1

17 Ioh 8,29

18 Lc 2,51

19 Mt 26,42

20 Cf. Phil 2,8

21 Ps 100,5

22 Gratianus, Concordia discordantium canonum, c.16.C.VI.qu.1. (PL 187,732B-C), cf. I Io 3,15

23 Cf. Ecl 4,10

24 Sir 37,1

25 I Io 3,18

26 Cf. II Sm 20,9

27 Lc 22,48

28 Cf. Sir 6,9

29 Prv 18,1

30 Iob 6,13

31 Cf. Lam 1,1-2

32 Prv 19,4

33 Sir 8,22

34 Ioh 15,15

35 Eph 6,9

36 Cf. Tb 4,15

37 Cf. Prv 22,22-23

38 Sir 34,27

39 Editio: Tertio.

40 Cf. Iac 5,20: ... salvabit animam eius a morte.

41 Eph 6,9

42 Sir 4,35

43 Gn 2,7

44 Sap 7,5

45 Cf. Mt 23,8-9

46 Iob 33,6

47 Hbr 9,27

48 Iob 14,5

49 Iob 7,7

50 Sir 32,1

51 Sir 10,12

52 Sir 41,13

53 Iob 17,14

54 Editio: superbis.

55 Sir 10,9

56 Sir 7,40

57 I Io 3,17

58 I Io 4,20

59 Ecl 8,9

60 Cf. Eph 4,29

61 I Pt 4,11

62 Cf. I Cor 15,33

63 Mt 12,34; Lc 6,45

64 Cf. Lc 16,14

65 Act 1,1

66 Sir 20,29

67 Mt 23,2-3

68 Rm 2,21-23

69 Cf. Sir 21,28

70 Sir 28,29

71 Cf. Mt 25,34

72 Cf. Mt 25,41

73 I Cor 14,19

74 Mt 11,29

75 Lc 6,40

76 Mt 23,10

77 Editio: ille.