[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo LXXVI.]
De sancto Stephano, rege Hungarorum I.
Sermo LXXVI.
Certe videtis, quem elegit Dominus, quoniam non est similis ei in omni populo.1I.Reg. X.
Haec verba, carissimi, dicuntur de Saule, primo rege Israel ad litteram, tamen eadem verba rationabiliter dici possunt de beato Stephano, primo rege Hungariae, qui gentem suam ydolatriae deditam meruit convertere ad Deum. Ideo elegit eum Dominus de suo populo ad tria, scilicet:
-
Primo ad faciendam iustitiam
-
Secundo ad exstirpandam gentis malitiam
-
Tertio ad suae gentis gloriam.
Primo dixi, quod Dominus Deus elegit beatum Stephanum regem ad faciendam iustitiam inter regnicolas, ad illud profecto quilibet princeps, praesertim rex instituitur, iuxta illud [os 076. c. 01.] Sap. I.: Diligite iustitiam, qui iudicatis terram.2 Nam secundum Macrobiumiustitia est virtus reddensunicuique, quod suum est, utpote maiori reverentiam, aequali dilectionem, minori correctionem. Et quia sic iustitia sumpta omnium virtutum est perfectio, ideo a Philosopho V. Ethicorum pulcherrima virtutum vocatur, quae maxime decet principem, ut non timore, amore, odio vel favore pervertat iustitiam, quia ille rex iustus et aeternus terribilem sententiam dixit de iniustis Matth. V. dicens: In quo iudicio iudicaveritis, iudicabimini, et in qua mensuramensi fueritis, remetietur vobis.3 Et Esa. V.: Vae, qui iustificatis impium pro muneribus.4 Is etenim gloriosus rex Stephanus Deum prae oculis habendo iudicabat, insuper iniuste iudicantes acrius puniebat. Nam quendam iudicem iniustum excoriari fecerat.
Secundo Dominus elegit ipsum ad exstirpandam gentis suae malitiam, quae quidem gens Hungarica erat malitia obstinata, durae cervicis, occisor sanctorum, ecclesiarum devastatrix, idolatriae dedita, cui rebellanti si aliunde Dominus misisset praedicantem, protervius reluctati fuissent. Sed huic beato regi dixit illud Hiere. I.: Ecce constitui te super gentes et regna, ut destruas, scilicet malitiam, dissipes perversos, aedifices fidem, et plantes virtutes.5
Tertio quoque hunc Dei sanctum regem elegit Dominus ad gentis et sui ipsius gloriam, quia gentem suam effecit (gratia Dei) talem, ut dicatur gens sancta, populus acquisitionis, quem de tenebris Deus vocavit in admirabile lumen suum, ut virtutes eius enarret. Sui quoque gloriam habuit, quia suae vitae sanctitate inter omnes fideles reges celebris exstitit. Insuper in sua gente secundum revelationem divinitus factam primus meruit regia corona insigniri. Quam ob rem omnibus demonstrari potest sic: Certe videtis, quem elegit Dominus etc. In quibus quidem verbis beatus rex Stephanus a tribus specialiter commendatur, scilicet: [os 076. c. 02.]
-
Primo de ipsius electionis cognitione, ibi: Certe videtis, quem elegit etc.
-
Secundo de ipsius electionis ratione, ibi: Quoniam non est etc.
-
Tertio de ipsius perfectionis operatione, ibi: In universo populo etc.
Primo namque beatus Stephanus ex praemissis thematis verbis commendatur de ipsius electionis cognitione, cum dicitur: Certe videtis, quem elegit Dominus. Electio siquidem ipsius sancti regis fuit manifesta tam quo ad regiam dignitatem, quam quo ad salutem aeternam. Ad cuius clariorem notitiam sciendum, quod electio est triplex, scilicet:
-
Prima divina tantum.
-
Secunda humana tantum.
-
Tertia humana et divina simul.
Prima namque electio est divina tantum, quae eligit aliquos ad aliquam dignitatem seu gratiam, et tandem ad salutem aeternam. Si dicas, utrum haec divina electio possit aliquo modo cognosci, ad quod respondet sanctus Thomas I. II. q. CXII. Ar. V., quod aliquid cognosci potest tripliciter, videlicet: certitudinaliter, supernaturaliter et coniecturaliter.
Primo itaque aliquid cognoscitur certitudinaliter, quando alicuius rei principium certitudinaliter cognoscitur, et ita in hac vita nullus potest se certitudinaliter scire electum ad salutem, quia principium gratiae, id est: Deus propter sui excellentiam est a nobis ignotus, ideo dicitur Eccs. IX.: Sunt iusti et sapientes et eorum opera in manu Domini,6 nemo scit tamen, utrum odio ac amore dignus sit, etiam si sciat se non esse in mortali peccato, tamen certitudinaliter nescit se electum, quia nescit, quamdiu stat in tali statu, ideo dicebat Apostolus I. Cor. IV.: Nihil mihiconscius sum, sed tamen in hoc iustificatus non sum.7
Secundo cognoscitur aliquid supernaturaliter per divinam revelationem, sicut Christus Dominus revelavit electionem apostolorum Lu. X. dicens: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in caelo.8 Et Apostolus Ro. VIII. dicebat: Certus sum, quia nulla creatura poterit me separare a charitate, quae est in Christo Iesu.9Isto modo beatus rex Stephanus scivit se a Domino fore [os 076. c. 03.] electum ad salutem aeternam, et tandem ad gloriam. Quia adhuc in utero matris nec existens dictum fuit patri eius sic: De te " inquit " filius nascetur, hic erit unus ex regibus electis a Domino, coronam vitae saecularis commutaturus aeterna.
Unde sic legitur de eo: Ea siquidem tempestate, qua gens Hunorum ecclesiam Dei depopulabatur, erat in ea gente princeps quidam quartus ab illo, qui ingressionis Hungarorum in Pannoniam dux primus fuit, nomine Geysa, severus quidem et crudelis in suos, misericors autem ad alienos, maxime Christianos. Hoc quoque notandum diligenter est, quod duabus vicibus ingressi sunt Hungari in Pannoniam. Primo Bendegum, filius Thordae tentavit de Scythia venire, qui tamen defunctus exstitit, qui habuit tres filios de genere Kadar, scilicetEthele, Keve et Budam. Hi anno Domini CCCCXVII. Venerunt cum maxima multitudine, tandem Chaba, filius Athilae iterum regressus in Scythiam, et ibi genuit Ed. Ed vero Ugiel. Ugiel autem Eliud. Eliud Almas, qui quidem ideo sic vocatus est, quia mater eius vidit in somnis de ventre eius crescere pulcherrimam arborem, in qua erant generosi reges et duces, et sic factum fuit, quia sancti reges de ea processerunt, videlicet Stephanus, Emericus, Ladislaus, Ludovicus etc. Somnus enim Hungarico idiomate alom dicitur, et inde Almas vocatus exstitit, qui copiosa multitudine Hunorum secunda vice egressus in Pannoniam, et prope Tituliam occisus est, qui genuerat Arpad, et iste fuit primus dux. Arpad genuit Zolthan, qui genuit Toxon, qui genuit Geysam et Michlem. Geysa igitur existens quartus dux statuit libertatem intrandi regnum suum clericis, monachis et Christianis, et concessit licentiam adeundi praesentiam suam. Quid plura?
Adest tempus caelitus dispositum, credidit ipse, et baptisatus est cum suis. Cumque nimium esset sollicitus de domandis rebellibus et baptisandis ac episcopatibus statuendis, mirabili eum Dominus visione nocte quadam consolatus est. Nam fecit sibi astare iuvenem [os 076. c. 04.] delectabilem, qui dixit ei: "Pax tibi, Christi electe, iubeo te de sollicitudine tua securum, non tibi concessum est, quod meditaris, quia manus pollutas humano sanguine gestas, sed de te filius nascetur, qui haec omnia disponet. Hic enim erit unus ex regibus electis a Domino, coronam vitae saecularis commutaturus aeterna. Verumtamen virum tibi a Deo destinatum honorabiliter suscipe, et exhortationibus eius assensum praebe." Expergefactus princeps visionem prius stupens secum deinde cum Christi fidelibus tractans expassis manibus humiliter pavimento haerens se et filium nasciturum fusis lacrimis Deo commendavit. Dumque sic miraretur de dicta visione, nuntiatur ei beatum Adalbertum, Bohemiensis ecclesiae praesulem ad se fore venturum. Cui obviam honorifice cum Christi fidelibus processit, et iuxta visionem se ei oboedientiae filium per omnia ostendit. Fit igitur congregatio gentis indomitae, et ad beati episcopi exhortationem baptisantur multi, ac ecclesiae aedificantur. Fit magna in populo Dei exultatio. Tunc imlpetur illa Esa. propheta c. IX.: Populus gentium, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam.10 Lux lucis est Deus, Dei filius, quem postmodum fide clarius viderunt per doctrinam beati Stephani.
Cumque mater beati Stephani regis nostri esset vicina partui, apparuit ei beatus Stephanus, Levita, protomartyr, Levitico habitu indutus, qui dixit ad eam: "Confide in Domino, mulier, quia filium paries, cui in hac gente primum corona debetur et regnum, meumque nomen illi impones. " Cui mulier admirans ait: "Quis es, domine, vel quo nomine nuncuparis?" Respondit: "Ego sum Stephanus protomartyr, qui primus pro Christi nomine martyrium pertuli" " quo dicto disparuit. Nascitur unterea filius dicto principi, quem antequam conciperetur, Dominus novit, et nomen ei per beatum Stephanum protomartyrem indidit. Quem beatus Adalbertus, episcopus Stregonii baptisavit, ipsumque Stephanum secundum revelationem nuncupavit. Iste quippe est, cui Dominus dicere potuit illud Hiere. I.: Prius, quam te [os 076. c. 05.] formarem, novi te.11
Crevit itaque iste puer a Domino datus aetate et moribus, ac grammaticae artis scientia a dicto episcopo est inbutus. Postea pater illius a singulis baronibus regni sacramentum fidei exegit, et ita post se regnaturum praefecit. Ipse denique princeps Geysa defunctus est anno Domini DCCCCXCVII. Et sic claret, quomodo istius sancti regis electio ad regnum et salutem supernaturaliter a Deo est revelata.
Tertio quoque electio sciri potest coniecturaliter per aliquae signa, et hoc modo potest se homo scire fore electum. De quo sanctus Thomas ubi supra ponit quattuor signa. Primum, si quis non pungitur mortali crimine, nec in affectione, nec in actione, id est: nec in actu, nec in habitu, nec in voluntate. Unde Ps. ait: In hoc cognovi, quoniam voluisti scilicetsalvare, quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Tunc enim diabolus gaudet super nos, cum peccare conspicit. Ad hoc dicit beatus Bernardus, quod Deus tripliciter praeservat electos a peccatis. Primo cum occasiones peccati ab eis aufert, puta divitias, honores, sanitatem etc. Secundo cum dat resistentiam contra tentationes. Tertio cum affectum satiat sua gratia, ne in vitiis delectentur. Facit enim misericors Deus, sicut mater volens puerum amovere a lacte, amaricat mammas. Hinc II. Tim. II.: Novit Dominus, qui sunt eius, ut discedant ab omniiniquitate,12 ergo si non discedis ab iniquitate, non credas te fore electum. Secundum signum electionis est, si quis non afficitur mundi culmine, hoc est: non aspirat ad dignitates temporales. Unde Gregorius ait: Evidentissimum signum reproborum est superbia, electorumvero humilitas. Tertium divinae electionis signum est, si quis non gravatur alieno aere, id est: alienam rem vel pecuniam non concupiscit contra Dei praeceptum, nec rapit aliena, quia dicit Augustinus: Tenes aliena, teneris a diabolo. Quartum divinae electionis signum est, si quis delectatur Dei dulcedine in oratione vel contemplatione. Ps.: Gustate et videte, quam suavisest Dominus.13 [os 076. c. 06.] Et tunc ut ait Apostolus Ro. VIII.: Ipse spiritus, scilicet dulcedinis testimoniumperhibet spiritui nostro, quod sumus filii Dei.14 Hinc Bernardus: Dubitantes ex aliquo, utrumDeo placeamus, nec umquam meliorem certitudinem capimus, quam cum veraciterlacrimantes oramus. Haec ille. Praesertim cum seriem passionis Christi ruminamus compassiva mente, quia pro illo Beata Virgo cum omnibus sanctis intercedit, videns filium portare in anima benivole, quem aliquando ipsa portavit in suis bracchiis.
Haec enim quattuor electionis divinae signa gloriosus rex Stephanus in se habuit. Cavebat revera se ab omni peccato studiose, deinde cum talis et tantus esset rex, humiliabat se in pulvere dicens illud Ps.: Exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus.15 Non denique rapiebat aliena, sed potius sua propria erogabat pauperibus largissime. Diebus etiam et noctibus delectabatur divina dulcedine. Ex his igitur sciebat se a Domino electum fore.
Sunt siquidem et alia electionis signa, de quibus aliquae adiungamus praemissis.Quintum igitur electionis divinae signum est verbi Dei libens auditio, et hoc ponit Salvator Joh. VIII. dicens: Qui ex Deo est, verba Dei audit.16 Et eiusdem X.: Oves meae vocemmeam audient.17 Quid enim est verbum Dei aliud, quam cibus animae? Matth. IV.: Non in solopane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.18 Sicut enim corpus sine cibo materiali vivere non potest, ita anima sine Dei verbo. Unde Gregorius in homelia ait: Cibus enim mentis est sermo Dei, et quasi acceptus cibus stomacho languente reiicitur, quando auditus sermo in ventre memoriae non tenetur.Idem in alia homelia: Si " inquit " verba Dei audit, qui ex Deo est, et audire verba eius non potest, quisquis ex illo non est, interroget se unusquisque, si verba Dei in aure cordis percipit, et intelliget, unde sit. Is nimirum sanctus rex Dei verbum avide non solum audiebat, sed aliorum cordibus inserebat.
Sicut enim legitur de eo, quod post patris obitum adolescens [os 076. c. 07.] sedit in patris solio, coepitque cogitare, qualiter subiectum sibi populum ad unius Dei fidem copularet. Sed quia intelligebat id minime sine pace fieri, pace igitur undique reformata desiderium suum, ad quod anhelabat, litteris et nuntiis curavit significare. Audientes igitur multi presbyteri et clerici, abbates et monachi relictis propriis sedibus venire in Hungariam, coeperunt et ibi verbum Dei praedicare. Inter quos et Astricus abbas una cum suis advenit, qui honorifice susceptus ac ad radicem montis ferrei coenobium construxit, et fidem praedicabat, et multos baptisabat, ex quibus aliqui ab infidelibus repellabantur, aliqui vulnerabantur. Sicut Bonifacius missus ad partes inferiores vulneratus exstitit in capite, qui licet mortem evasit, palmam tamen non amisit.
Sextum divinae electionis signum est perpessio tribulationum pro Christo, si est in personam propriam. Si vero iniuria est contra Deum, debet vindicari. Unde Sathanas, quando voluit divinum honorem sibi usurpare, dicens Matth. IV. Christo Domino: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me19 " fuit a Christo repulsus, dicens: Vade, Sathana, non tentebis Dominum Deum tuum.20
Nam contra hunc Christi militem insurrexerunt nobiles de Symigio et de Zala provinciis cum infinita populorum multitudine, coeperuntque servos eius caedere, possessiones vastare, urbes desolari, asserentes nullo modo a ritu parentum discedere, nec unquam fidem catholicam recipere. Dux igitur sanctus sub vexillis sanctorum Georgii martyris et Martini confessoris obviam eis processit, qui tunc castrum Wesprimiense obsederant. Quibus debellatis dux victor de eorum possessionibus et agris dotavit monasterium sancti Martini in loco, qui dicitur Sacer Mons, ubi sanctus Martinus orationis locum sibi elegerat, dum in Pannonia degebat. Sicque factum est post debellationem [os 076. c. 08.] Atthon, qui in Niir morabatur, quod infra septennium gens Hungarorum fidem suscepit catholicam.
Erat enim dux Stephanus corpore parvus, animo magnus, audax, bellicosus, prudens et Christum colens. Post hoc regnum Hungariae in decem partes dividens et in illis episcopatus decem instituens Stregoniensem ecclesiam metropolim omnium praefecit, quibus demum episcopatibus alios duos rex Ladislaus sanctus una cum fratre suo Geysa superaddidit.
Secunda electio est humana tantum. Homines autem frequenter eligunt opulentos, sapientes et potentes, de quibus dicitur Baruch III.: Fuerunt gigantes nominati a principio virifamosi, statura magni, scientes bella, nam hos elegit Dominusetc.21 Et licet Dominus hos non eligat, tamen dominari permittit propter peccata subditorum. Unde Iob. XXXIV.: Qui regnarefacit hypocritam propter peccata populi.22 Et Oseae VIII.: Regnaverunt, et non ex me principesexstiterunt, et non cognovi eos.23 Sed hunc beatum ducem Stephanum tamquam digne dignum omnes regni barones elegerunt in regem secundum Dei beneplacitum.
Tertia electio est divina et humana simul, et haec est, quando homines legitime et secundum divinum beneplacitum eligunt aliquem ad aliquam dignitatem, sicut Mathiam in apostolum elegerunt apostoli,24 Act. I. Sic beatus Stephanus fuit electus. Nam Astricum abbatem, quem in ecclesia Colocensi pontificem statuerat, anno quarto post patris obitum sanctus rex Romam destinavit, ut episcopatus praedictos pontifex Romanus auctoritate sua muniret, ac ut ipsum iuxta divinam revelationem regia insigniret corona. Eodem quoque tempore Miska, Polonorum dux fidem cum suis receperat Christianam, qui etiam diademate regio se petebat fulciri. Cuius petitionem annuens papa coronam iam eidem parari fecerat transmittendem. Sed quia novit Deus, qui sunt eius, ecce ipsa nocte per visum angelus astitit Christi vicario dicens: "Crastina die hora prima ignotae gentis nuntios ad te venire cognoveris, qui suo [os 076. c. 09.] duci a te coronam regiam cum benedictione flagitabunt. Coronam igitur, quam praeparare fecisti, absque cunctatione eorum duci mittere cures, sibi enim pro vitae meritis scito deberi." Iuxta igitur huius visionis modum sequenti die hora prima abbas Astricus ad papam venit, qui fideliter suum exsequens officium ac gesta beati Stephani referens eum regia dignitate fore dignum declaravit, qui tot infideles auxilio Dei ad fidem convertit Christianam. Quibus papa auditis valde gavisus est, ideo cuncta, prout fuerant, postulata concessit, crucem insuper ferendam ante regem in signum apostolatus misit, "Ego " inquiens " sum apostolicus." Ille vero merito Christi apostolus est, per quem sibi Christus talem populum convertit. Itaque ipse Astricus cum gaudio ad propria rediit. Unde anno Domini millesimo primo Stephanus dux in civitate Albensi laetantibus cunctis coronatus est. Qui statim decretum statuit, quod nullus alium hostiliter invaderet, viduas et orphanos non opprimeret etc. Accepit tandem uxorem sororem Henrici imperatoris, nomine Keslam, quae postea fundavit ecclesiam Vesprimiensem. Ex quibus omnibus luce clarius patet beati regis Stephani electio a Domino Deo ad salutem aeternam, ergo bene dicitur de eo: Certe videtis etc.
Secundo ex praemissis thematis verbis beatus Stephanus commendatur ab ipsius electionis ratione, cum dicitur, quod non sit similis ei, quare scilicet debuit eligi a Deo. Pro quo est nobis sciendum, quod duplex est divina electio, scilicet:
-
Prima aeternalis.
-
Secunda temporalis.
Prima namque Dei electio est aeternalis, quae est idem, quod praedestinatio sive receptio unius et non alterius, nullam penitus habens causam, quia Reprobatio vero numquam est sine causa, quia nullus damnatur, nisi pro peccato, de quo Augustinus libro De praedestinatione ponit talem exemplum: Si unus habet duos debitores iuste, si ab uno exigit, et alteri remittit,nulli facit iniuriam, sed uni iustitiam, alteri misericordiam. Sic per suam magnammisericordiam voluit et [os 076. c. 10.] eligit, ut salvemur. De quo Apostolus ad Eph. I. ait: Elegit nos antemundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius.25 Ideo hanc electionem Dei nullus potest praevenire, quia nulla creatura est aeterna.
Dic mihi, quid fecisti, vel quid Deo tuo dedisti, ut te hominem crearet, et infra Christianos nasci faceret? Certe nihil facere vel dare potuisti, qui omnino non fuisti. Unde bene dicit Salvator Joh. XV.: Non vos me elegistis, sed ego vos elegi.26 Et ut dicit Augustinus libro De praedestinatione sanctorum: Nec ideo elegit, quia futuros tales nos esse praescivit, sedideo elegit, ut essemus tales per electionem. Idem in libro Retractationum ait: Elegit, quos voluitgratuita misericordia, non quia fideles futuri erant, sed ut fideles essent. Unde igitur, o gens Hungarica, olim idolatriae dedita, meruisti, ut fidelis fieres, an per blasphemiam creatoris tui, an per sanguinis martyrum effusionem, an per ecclesiae Christianae devastationem, an forte per abominabilem tuam idolatriam. O gens olim Deo exosa et Christianis infesta, nunc inclyta! Certe misericors Deus secundum suam misericordiam te salvam fecit. Age ergo dignas Deo gratias, quia non facit taliter omni nationi.
Secunda electio Dei est temporalis, qua quis eligitur temporaliter ad aliquod negotium. Hoc modo dico, quod bonum opus nostrum potest esse causa alterius boni operis, quia est ordo in donis divinis. Unde et ipsa virgo gloriosa ut esset electa in matrem Dei, virtutibus promeruit, ut dicit sanctus Bonaventura in III. di. V. ar. II. Similiter Abdias ut eligeretur in prophetam, meruit ex eo, quod paverat centumquinquaginta prophetas, prout dicit Hieronymus in Prologo super Abdiam. Mereri igitur possumus a Deo temporaliter multiplici virtute, ex quibus disponimur ad divinam electionem. Primo virtute humilitatis, sicut Beata Virgo humilitate meruit fieri Dei mater, Lu. I.: Quia " inquit " respexit humulitatem ancillae suae.27 Et Salvator Lu. XIV.: Qui se humiliat, exaltabitur.28 Sicut beatus Stephanus quanto maiora dona gratiae et devotionis [os 076. c. 11.] sentiebat recepisse a Deo, tanto magis se humiliabat, sicque ad maiora dona se praeparabat.
Secundo meretur quis temporaliter suam electionem virtute aemulationis, id est: vindicta divini honoris, sicut Iehu IV. Regum X. meruit, ut posteritas eius eligeretur in regem super Israel, eo quod zelo Dei succensus occidit prophetas Baal.29 Similiter Numeri XXV. Phinees, qui occidit ambos fornicantes, electus fuit in sacerdotem.30 Sic beatus Stephanus zelo Dei succensus voluit Christum vindicare de Saracenis terram sanctam occupantibus, ideo votum fecerat ire in Hierusalem contra Christi nominis inimicos, ut ubi roseus sanguis Domini Iesu effusus est in redemptionem nostram, ibi effundetur et suus. Sed tunc votum ipsum ex certis causis adimplere nequivit, sed redemit aedificando monasterium, quod est situm super Varadinum, in honorem beati Stephani protomartyris, postea vero Domino concedente cum socero suo, Henrico imperatore ivit Hierosolymam, ac per fortes manus Hungarorum prostrati fuerunt Saraceni, quod videns imperator spolia eorum quaeque nobilia eidem concessit, ipse vero omnia in divinum erogavit honorem. Nam Hierosolymis monachorum coenobium aedificavit, praediis et vineis ad quotidianum victum sufficientibus dotavit. Inde veniens Constantinopolim, ibi quoque ecclesiam magnam erexit, demum declinans Romam, ubi sub titulo beati Stephani protomartyris hospitale construxit Hungaris limina apostolorum visitantibus, ubi duodecim canonicos instituit cum victualium abundantia. Inde tandem gloriose rediit ad propria per dominos et barones Almanicos honorifice associatus.
O beatum virum, Dei altissimi zelatorem! O sanctum regem gentem suam exaltantem! O devotum principem, pietatis et misericordiae opera exercentem! Quanta debemus amplecti devotione, quanta denique gratiarum actione, quantis suspiriis et lacrimatione! Vere, o Hungari, cecidit corona capitis vestri, ubi sunt modo principes Dei zelatores [os 076. c. 12.] ex te progeniti. Ecce ecclesias et monasteria, quas beatus rex ille magna devotione et diligentia erexit, dotavit et Deo servientibus replevit, nunc saecularium cupida manus occupavit, et ubi divinae laudes resonabant, flagellationes et devotae orationes fiebant, ibi heu modo scelestorum clientum calcaria tinniunt, ac cantus theatrales perstrepunt, vituperia, scurrilia verba et alia inaudita perpetrantur.
Tertio meretur quis temporaliter eligi a Domino virtute miserationis, sicut Act. X. Cornelius centurio, qui cum esset gentilis, faciebat multas elemosynas et orationes, ut Deus dignaretur sibi ostendere viam salutis. Et ecce Deus misit illi angelum nuntians, ut de Ioppen vocari faceret beatum Petrum apostolum, qui doceret eum viam salutis.31 Ideo dicit Salvator Mat. V.: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.32 Sic etiam beatus Stephanus meruit suam electionem. Nam nullus umquam peregrinus et pauper sine subsidio et consolatione ab eo recessit. Unde quotidianas largiter instituit fieri elemosynas, plerumque propriis manibus elemosynas dividebat. Quadam enim nocte nemine sciente solus saccum pecuniae tulit, et more solito pauperes visitare perrexit, pauperes autem in distributione elemosynae se disturbantes sancti regis barbam evulserunt, insuper deiectum in terra conculcarunt, qui inde surgens et gaudio perfusus ad Beatissimam Virginem se contulit, terrae prostratus gratias agens sic ait: "Ecce, regina caeli, tuum regem, quem super hoc regnum instituisti, tui milites quomodo honoraverunt! Ecce barbae, quas evulserunt! Quippe si hoc ab edversario mihi illatum fuisset, per tuum me ulciscerer auxilium, sed sciens hoc mihi in aeterna retribui felicitate, nunc exulto et gratias ago, ac verba Domini mei revolvo, qui dixit: Et capillus de capite vestro non peribit. O potentissime princeps! O invictissime rex! Nonne tu Saracenorum acies penetrabas, nonne tu es, qui multos gladio confodiebas amore Christi inebriatus, et quoque nunc conculcaris pedibus [os 076. c. 13.] caecorum aridorumque manibus, sinis evellere tuas barbas.
Quarto meretur quis suam electionem a Deo virtute orationis. Hinc Magister in I. dist. XLI.: Orandus est Deus, ut velit nostram salutem, quoniam si voluerit, necesse est, ut fiat. Et Salvator Lu. XI. dixit: Quicquid orantes petitis, credite, quod accipietis, et fiet vobis.33 Sic beatus rex orabat cum vigiliarum prolixitate pro se et gente sua. Unde legitur, quod quadam vice cum esset in exercitu cum imperatore, ceteris in exercitu dormientibus nocte surrexit ad orandum, ubi caelesti consolatione perfusus (mira res) ecce sanctus Dei una cum papilione, in qua orabat, a terra elevatus tam diu pependit in aere, donec vir Dei in se reversus a contemplatione spiritum relaxavit. Quidam etiam tunc orationi deditus erat, qui hoc videns stupefactus mirabatur. Cognoscens autem rex beatus hanc rem illum cognovisse, ad se vocato ne cuiquam, dum viveret, revelare debeat, comminando praecepit. O desideranda huius regis devotionis dulcedo, quae virtute sua molem corporis ad Deum dilectum elevabat! Hic nimirum est rex a Deo dilectus, cui non est similis.
Tertio ex praemissis thematis verbis beatus rex commendatur de ipsius perfectionis operatione, cum dicitur: In universo populo, scilicetpro tunc non erat ei similis in opere perfectionis. Cuius quidem operatio perfectionis claret in triplici suo statu, scilicet:
-
Primo in vita.
-
Secundo in morte.
-
Tertio post mortem.
Primo namque regis beati operatio virtuosa claruit in vita, quia dum adhuc viveret, multos sanavit suis meritisquibus quidem mittebat bucellam panis aut fructus, et illis gustatis statim sanabantur. Aliquibus vero mittebat herbam odoriferam suis manibus contrectatam, ad cuius mox olfatum sanabantur.
Secundo denique ipsius operatio perfecta claruit in morte. Nam filii sui parvuli, videlicet Otto et alii, quorum nomina tacentur, diu ante mortem regis decesserunt, solus beatus dux Emericus [os 076. c. 14.] remanserat, quem credebat post se regnaturum, erga quem divina saepe saepius conspexerat mysteria, spiritu quoque prophetiae eundem plenum cognoverat, propterea multum afficiebat ad eum. Sed Domino disponente est factum, ut octo annis ante patris obitum migraret in caelum, prius gloria coronandus in caelis, quam temporali honorandus corona in terris. De cuius transitu rex ipse plurimum contristatus exstiterat, sed trigesima die post illius obitum tristitia fuit commutata in gaudium, dum beatus dux variis coepit coruscare miraculis. Tandem Domino revelante diem sui obitus pius ipse rex praecognovit, accersitisque episcopis et primis ac nobilibus Hungariae exhortatus eos, ut in fide fixi starent, ac ut iustitiam omnibus administrarent, famaque sui transitus per regnum velocius diffusa coeperunt nobiles et ignobiles, clerici et vulgi ad illum confluere. Ipse vero corpore Domini nostri Iesu se muniens in die assumptionis Virginis Mariae, quam in patronam assumpserat, elevatis in caelum manibus testamentaliter hoc regnum eidem commendavit. Tandem diutius orans bearum Deo reddidit spirium. O quantus luctus omnium baronum et nobilium, maxime autem pauperum! O tunc audires fletus usque ad sidera more Ungarico extollentes, ipsumque deploratum honorifice sepelierunt in ecclesia Beatae Virginis Albae, quam ipse vivens construxerat.
Tertio perfectio operationis claruit post mortem eius. Nam post quadragintaquinque annos coepit miraculis coruscare, ex hoc arguunt aliqui, quod illis quadragintaquinque annis fuerit in Purgatorio, ex qua non fuerunt facta miracula per ipsum usque tunc. Sed horum opinio non est valida, quia dicit beatus Gregorius, quod multorum corpora venerantur in terris, quorum animae sunt in poenis, et sic existens in Purgatorio quandoque facit miracula, sicut exemplificat beatus Gregorius.
Unde elapsis XLV annis beatus rex Ladislaus voluit sanctum regem Catalogo Sanctorum ascribi facere. Cumque adesset domini [os 076. c. 15.] papae legatus, lapidem desuper tumbam regis positum nullis modis levare valuerunt. Revelatum autem fuit cuidam monacho et cuidam sanctimoniali, quod lapis ideo levari non possit, quia rex Salomon in captivitate regis Ladislai detineretur. Quo libertati restituto lapis quasi sine pondere levatus est. Tandem quinto die post festum assumptionis Virginis Gloriosae sublato lapide dominus legatus una cum rege Ladislao archiepiscopis et episcopis peractis vesperis accessit ad tumbam regis marmoream, in qua invenerunt aquam rubeam mixtam oleo, quasi odore redolentem. Et dum ossa supernatantia excepissent, et sigillum cum anulo et manu dextra non invenissent, coeperunt aquam oleo mixtam in argentea caldaria exhaurire, sed quanto magis liquor ille effundebatur, tanto magis tumba replebatur. Quo viso haustam aquam refuderunt, nec tamen refusa reliquam augmentavit. Interim monachus quidam, nomine Mercurius assistens, ne quid raperet de reliquiis, a rege est redargutus. Cui tristi in choro residenti iuvenis quidam albis indutus pannum involutum tradidit dicens: "Hunc tibi commendo servandum, cum tempus fuerit manifestandum." Qui in angulo ecclesiae pannum expandit, ibique integram viri Dei manum dextram cum anulo cernens expavit, atque secum clam in suum monasterium deportavit, ubi secundum tempus a iuvene praefixum manifestavit. Rex vero congregatis episcopis et rgni primatibus dexterae illius diem statuit celebritatis.
Quid est, fratres, quod ceteris membris resolutis dextra sola remansit, nisi quia cum eadem dispersit, dedit pauperibus, ergo iustitia eius manet in saeculum saeculi. Ex his omnibus certe videtis luce clarius, quod non est ei similis in universo populo, quem Dominus elegit. Rogemus igitur etc. [os 076. c. 16.]
1 I Sm 10,14
2 Sap 1,1
3 Mt 7,2
4 Is 5,23
5 Cf Ier 1,10
6 Cf Ecl 9,1
7 I Cor 4,4
8 Lc 10,20
9 Rm 8,39
10 Is 9,2
11 Ier 1,5
12 Cf II Tim 2,19
13 Ps 33,9
14 Cf Rm 8,16
15 Ps 87,16
16 Ioh 8,47
17 Cf Ioh 10,16
18 Mt 4,4
19 Mt 4,9
20 Mt 4,10
21 Cf Bar 3,26
22 Iob 34,30
23 Os 8,4
24 Cf Act 1,23-26
25 Eph 1,4
26 Joh 15,16
27 Lc 1,48
28 Lc 14,11
29 Cf IV Rg 10,1 sqq
30 Cf Nm 25,9 sqq
31 Cf Act 10,1-8
32 Mt 5,7
33 Mc 11,24