Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo LXXI]

De sancto Laurentio martyre II
Sermo LXXI

Ecce in caelo testis meus et conscius meus in excelsis.[1] Iob XVI. c.

Licet haec verba dixerit Iob patriarcha de se, tamen rationabiliter eadem dicere potuit beatus Laurentius, qui de omnibus, quae faciebat, a Deo solum videri affectabat principaliter. Immo dicebat: Ecce in caelo testis meus etc., ubi duo insinuantur de beato Laurentio, scilicet: [os 071 c. 02]

Primum dixi, quia in praemissis verbis insinuatur beatus Laurentius operationis honor, qui licet plenus erat bonis et virtuosis operibus, tamen de eis noluit extolli, nec humanam laudem quaerere. Immo dicit: Ecce in caelo etc. Nam honoris exhibitio quandam testificationem virtutum denotat. Ideo dicit Philosophus VIII. Ethicorum, quod homines, qui volunt honorari, testimonium suae excellentiae quaerunt, tam nobilis enim res est virtus, quod nullus honorandus est, nisi virtuosus, quia dicitur III Ethicorum: Honor est praemium virtutis, et quantuncumque honoretur virtuosus, adhuc maioris honoris est dignus. Immo dicit Philosophus III Ethicorum: Virtuti perfectae non est condignus honor. Unde testimonium virtutis redditur quattuor modis:

Primo corde, et sic redditur Deo, quia Deus est inspector cordium. Bonus enim homo quicquid boni habet, debet Deo regratiarum, nec multum curare de hominum oblocutione, nisi scandalizaret quempiam. Hinc Gregorius: Omnis inde, qui ex eo, quod agit, terrenas laudes appetit, testem in terra quaerit. Qui autem in suis aetatibus Omnipotenti placere studet, testem se habere in caelo considerat. Secundo testimonium virtutis redditur ore, cum aliquis ore refert virtutem alicuius ipsum laudando, et tale testimonium non convenit homini facere de se propter se. Iuxta illud Iob IX: Si iustificare me voluero, os meum condemnabit,[2] quia iustus – ut dicit sapiens – in principio accusator est sui, potest tamen virtutes suas pronunciare in profectum aliorum, sicut Apostolus multa laude digna dicit de se II. Chor. XII.,[3] ne pusilli scandalizentur in fide etc. Tertio testimonium virtutis redditur corpore, cum quis virtutem alicuius declarat inclinatione: Obsequio etc. Quarto testimonium virtutis redditur munere, cum quis alicuius virtuositatem ostendit oblatis muneribus.

Sic beatus Laurentius omnibus [os 071. c. 03] his modis testimonium reddidit fonti virtutum corde ipsum diligendo et in ipsum credendo, ore ipsum confitendo, corpore pro ipso ignis laesionem sustinendo, munere thesaurum ecclesiae pauperibus in nomine Domini ergando. Immo dicebat ipse de his omnibus: Gratias tibi ago, Domine, quia accusatus non te negavi, interrogatus te Christum confessus sum et assatus gratias ago.[4] Merito enim virtuosus graias debet agere Deo etiam in poenis, sicut beatus Laurentius, quia virtus tam nobilis est, quod propter hanc Deus, angeli et sancti tam singulariter diligunt, quod pater et mater numquam sic dilexerunt unigenitum filium.

Secundo in praemissis verbis insinuatur beatus Laurentius bonae conscientiae nitor, cum dicit: Et conscius meus est in excelsis. Conscius enim noster est Christus, qui scit nostram naturam per experientiam, scit namque esuriem, famem, fatigam et mortem. Imo dicit Ps.: Ipse cognovit figmentum,[5] id est fragilem conditionem nostram. Sed beati Laurentii conscientia iam perfecta virtutibus erat. Immo Christum scire se dicebat. Scire enim Dei est approbare, nescire vero reprobare, sicut Matth. XXV. dicit stultis virginibus: Amen dico vobis, nescio vos.[6] Scivit Christus conscientiam beati Laurentii approbando, quod paucorum est, quia dicit Richardus: Quanto maiorem gratiam a Deo accipimus, tanto acriori remordentis conscientiae stimulo urgemur, quotiens peccamus. Quamdiu enim in nobis ipsa conscientia aliquid imperfectionis invenit, eius nos respectus confudit et cruciat. Huius itaque stimuus numquam finitur, donec omnis imperfectio de medio tollatur. Sic erat de beato Laurentio, qui dicere poterat: Igne me examinasti et est inventa in me iniquitas. Propterea dicit: Ecce in caelo testis meus etc. In quibus quidem verbis ad honorem beati Laurentii martyris duo declarabuntur salutis documenta, scilicet:

Primum documentum declarandum dixi ad [os 071, c. 04] honorem beati Laurentii esse testium diversitatem ex eo, quod dicit: Ecce testis meus in caelo, quod dicit: quorundam testes sunt in mundo, quorundam in inferno, meus vero in caelo. Ideo triplices sunt martyresm quia martyr testis dicitur latine, scilicet:

Primi testes, qui et falsi dicuntur martyres mundi, qui verbo, corde et opere sunt mundani, diligentes transitoria loquentes de eis, tamen fatigantes pro ei, et hi dicuntur falsi testes, quia ut dicit sanctus Thomas I. pars Summae q. XV.:, quod falsitas consistit in re, in sermone et in mente. Primo falsitas consistit in re, si res est falsa vel negotium. Ideo dicit Aristoteles in Praedicamentis: Caput de substantia, quod in eo, quod res est vel non est, dicitur oratio vera vel falsa, et sic mundialia diligendo falsum testantur falsum, quia non sunt diu permansura. Hinc Hieronymus: Si mundus cultello veritatis aperiretur, nihil in eo, nisi falsitas appareret. Augustinus: Vincula huius mundi habent veram asperitatem et falsam iocunditatem, certum dolorem et incertam voluptatem, durum laborem et timidam quietem, rem plenam miseriae, spem beatitudinis inanem. Secundo falsitas constitit in sermone, quando quis aliquid promittit et non dabit vel aliud dabit. Sic mundum protestantes promittunt magnum gaudium, longam vitam, ideo laborant pro mundo superbe incedentes, gaudentes, de quibus dicitur Iob XIV.: Breves dies hominis sunt.[7] Et Iac. IV.: Quae est vita nostra? Vapor ad modicum parens.[8] Tertio falsitas consistit in mente, quando quis caeca mente sequitur mundum iudicans pro magno temporalia et pro parvo [os 071, c. 05] spiritualia non recogitando, quia omnia mundana sunt tamquam umbra Iob XXVIII.: Dives, cum dormierit, nihil secum aufert.[9] Et beatus Bernardus: Mundus unexorabilem constituit ianitorem, qui de omnibus, quar mundi sunt, nihi asportare permittit. Hinc etiam Ps.:  Relinquunt alienis divitias.[10]

Omnes igitur, qui pro temporalibus se morti exponunt, qui avare quaerunt, qui illicite lucrantur, mundum falsum et malignum testant false. Contra quos clamat David in Ps.: Filii hominum, ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium.[11] Nam mendacium non solum in verbis, sed etiam in operibus est. Unde Ambrosius et habet XXII. q. II.: Cavete, fratres, omne mendacium. Nam qui amant mendacium, nati sunt ex diabolo.[12] Mendacium est non solum in verbis, sed etiam in factis simulatis. Mendacium est dicere se Christianum et opera Christiani non facere.

Secundi testes sunt martyres diaboli, qui iniqui sunt crudeles: homicidae, odiosi, raptores, per quos protestantur diabolum. Magnum enim est testimonium oris, sed maius signi seu operis. Isti verbis diabolum non testantur, sed factis, quibus Bernardus: Sunt -  inquit -, qui laborem et dolorem sustinent et non est eis par sin Domino. Sicut raptores frigus et aestus sustinentes die noctuque loricis et armis equitantes et fatigantes et isti cruciantur pro diabolo, sicut viri martyres pro Christo Domino. Ecce videmus quotidie, quoniam hi falsi et iniqui testes affliguntur. Nam fur suspenditur, latro trucidatur, homicida capite plectitur, adulter infamia denigratur. De istis testibus dicit Prover. XIX.: Testis falsus non erit impunitus.[13] Et eiusdem XXII. c.: Testis mendax peribit,[14] scilicet aeternaliter.

Tertii boni testes, qui sunt, Christi Domini sunt testes, et tales dupliciter testantur dominum suum, scilicet spiritualiter er corporaliter. Spirituales Christi martyres protestantur per sex virtuosa opera, scilicet:

Primo Christi spirituales testes seu martyres testificant ipsum per veram patientiam in adversis. Unde Gregorius: Martyres esse possumus etiam, si ferro colla non subdimus, quia sine effusione sanguinis martyres esses possumus, si patientia in animo veraciter costodimus. Nam adversitates pro iustitia tolerare est maius signum gratae, quam mortuos suscitare, caecos illuminare, leprosos mundare. De quo Ambrosius: Patientiam -  inquit -  maiorem reputo miraculis, quod natura non dat patientiam in adversis, sed Dei gratia. Quod dicit Aristoteles VIII. Ethicorum: Triste fugit natura immo impatientes vacuos se ostendunt Dei gratia per murmurationem. Immo Gregorius: Qualis unusquisque apud se lateat, illata contumelia probat, quia eleczi in adversis benedicunt, reprobi vero maledicunt. I. Pt. II.: Beati estis, si quid patimini propter iustitiam.[15] In longa enim tribulatione positi dicere possunt illud Ps.: Quoniam propter te mortificamur tota die.[16]

Secundo martyres Christi spirituales testificantur Deum per paupertatis tolerantiam in ubertate. Unde Bernardus: Quod martyrium gravius, quam inter epulas esurire, inter vestes algere, inter divitas paupertatem sustinere. Nam habere delectabilia et non experir est magni meriti. Ibi enim natura vincitur, quae appetit delectabilia. Dicit igitur Hugo de Sancto Victore: Gaudeat , qui potest parce vivere. Parca enim vita occidit vitia, libidinem extinguit, virtutem nutrit, animam roborat, mentem ad caelestia elevat.

Tertio spirituales Christi martyres ipsum testificantur per veram continentiam. Nam vitae continentia et castitas est quoddam genus martyrii, quia ubi maior pugna, ibi gloriosior est victoria, sed in obversantia castitatis magna est pugna contra carnem, praesertim in iuvenibus. Hinc Augustinus: Inter omnia -  inquit -  Christianorum certamina duriora sunt proelia castitatis, ubi quotidiana pugna et rara victoria. Immo virginibus debetur aureola sicut martyribus et praedicatoribus. Cuius ratio est, quia [os 071, c. 07] martyres vincunt mundum, praedicatores diabolum et virgines se ipsas, ideo coronantur. Non enim coronabitur, nisi qui legitime certaverit.

Quarto spirituales Christi martyres ipsum testantur per proximi conpassionem, Unde Gregorius: Qui dolorem exhibet in aliena necessitate, crucem portat in mente. Sic Virgo Maria iuxta crucem filii per conpassionem martyr, immo plus quam martyr effecta est, quia omnia vulnera, quae filius sustinuit in corpore, ipsa in anima sustinuit. Qui igitur afflictis conpatitur, signum est, quod ille sit de Christi membro. Quia dicit Gregorius: Non aliter Redemptoris nostri membra efficimur, nisi adhaerrendo et compatiendo proximis, qt quanto quis plus dolores sentit proximorum, tanto melior coram Deo erit. Talis beatus Laurentius erat, qui etiam in nocte requirebat pauperes et eis elemosynam dividebat. Quosdam eorum etiam a caecitate corporis liberavit. Ideo dicitur Laurentius bonum opus operatus esse, qui per signum crucis caecos illuminavit et thesauros ecclesiae dedit pauperibus.

Quinto Christi spirituales martyres testantur ipsum per inimicorum dilectionem. De quo Gregorius ait: Ferre contumeliam et odientem diligere martyrium est in occulta cogitatione. Magnum enim bonitatis signum est optare illi bonum, qui tibi optat malum, similiter diligere eum, qui te odit et orare pro illo, qui te persequitur, quia haec est regula Christi et doctrina. Regulam eius dixi, quia ipse pro crucifixoribus oravit. Doctrinam dixi, quia Matth. V. ait: Diligite inimicos et bene facite his, qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est.[17] Unde Augustinus: Elige, o homo, modum, quod tibi placuerit, si inimicum non dilexeris, propitium Deum habere nin poteris, si vero dilexeris, non solum amicus, sed etiam filius Dei esse mereberis. Talis fuit beatus Laurentius, qui volens revocare Valerianum eius inimicum dicebat: Disce miser, quia carbones tui mihi refrigerium, tibi autem aeternum supplicium praestant, qui ipse Dominus novit, quod accusatus non negavi eum, interrogatus Christum confessus sum, [os 071, c. 08] assatus gratias ago. Nec cogita, quod illud iniurio se dixerit Decio, scilicet: Ecce, ait, miser, iam assasti unam partem, gyra aliam et manduca, quia ipsum voluit revocare a malo pudore, quem prius revocaverat amore et timore, immo praemittitur: dixit hilari vultu.

Sexto Christi spirituales martyres ipsum testantur elemosynarum largitione. Potissime cum quis in paupertate largam elemosynem facit, sicut fecit illa vidua, quam Dominus commendavit dicens: Haec vidua plus ceteris obtulit, quia omnia, quae habuit, dedit. Ex hoc intelligere poterimus, quod pauper tam magno affectu potest dare unum denarium, quod praevalebit unum florenu, quem dives daret cum minori affectu. Quia dicitur in III. q. VII.: Affectus offerentis plus placet Deo, quam munus. Et XIV. q. V.: Deus plus respicit ad personam, qui dat elemosynam, quam ad datum. Non enim iam Christus tua bucella panis vel potu indiget, qui sedet ad dexteram Dei Patris, sed esurit animam tuam, unde percipendit, si elemosynas das ei et non teipsum. Ideo beatus Laurentius animam, corpus et res obtulit.

Secundo Christi veri et perfecti martyres ipsum testantur per corporale martyrium mortem subeundo, ad quod duo necessaria requiruntur, scilicet causa et forma.

Primo ad corporale martyrium requiritur causa, ut sit bona. Ne videlicet quis se occidi permittat ex superbia aut rancore, sed pro bono faciendo et malo vitando. Unde dicit sanctus Thomas II. II. q. CIV., quod omnia opera virtutum secundum, quod referuntur in Deum, sunt protestationes fidei, et sic possunt esse causae martyrii. Quia ut dicit Augustinus: Poena non facit martyrem, sed causa. Et praecipua causa est quadruplex, quae facit corporalem martyrem. Prima causa est fides, cum quis pro veritate fidei patitur, sicut beatus Iacobus, Stephanus et alii martyres, de quibus Hebr. XI. dicit: Testati sunt, lapidati sunt, in occisione gladii occisi sunt,[18] et hi omnes testimonio fidei probati inventi sunt. De his dicit Leo papa: Omni – inquit - postposito dubio, qui pro fide Christi moritur, caeleste praemium consequitur.

Secunda causa huiusmodi martyrii est veritas, cum [os 071, c. 09] scilicet quis moritur pro veritate et iustitia, redarguens crimina et nolens consentire malis. Sic factus est martyr Iohannes Baptista, qui arguebat Herodem de adulterio. Sic etiam nos debemus pati pro iustitia debito loco et tempore. Quia dicit Augustinus: Melius est pro veritate pati supplicium, quam pro adulatione consequi beneficium. Tertia causa corporalis martyrii est ecclesiae libertas, cum scilicet quis pro ecclesiae libertate patitur. Et sic sanctus Thomas Cantuariensis episcopus factus est martyr, qui dicere potest illud Ps.: Zelus domus tuae comedit me.[19]

Quarta causa, cum quis patitur pro oboedientia sanctae matris ecclesiae, et sic beatus Laurentius ex iussu Sixti distribuit thesauros ecclesiae, in quo humiliter oboedivit non curans poenam sequentem.

Sed diceres, utrum subire mortem pro praedictis sub salutis necessitate teneamur? Respondet sanctus Bonaventura in III. Sententiarum, quod subire mortem intentione placendi Deo potest esse tripliciter. Uno modo, quando necessitas adest vele deferendi fidem aut iustitiam aut amittendi vitam, et sic de necessitate salutis tenetur quilibet mortem praeeligere. Hinc Augustinus: Melius est Deo dilecto mori, quam eo offenso vivere. Alio modo, quando est opportunitas manifestandi divinam gloriam et aedificandi ecclesiam, licet nullus coartet. Sicut beatus Laurentius, qui se sponte dixit pecuniam expendisse et talis non tenetur de necessitate salutis se manifestare. Unde legimus sanctos fugisse ante mortem se occultando quousque potuerunt.Tertio subire mortem potest esse propter hoc, quod vitam suam habet exosam propter desiderium futurae vitae, et sic non licet. Ideo primum martyrium est necessitatis, secundum est supererogationis, et tertium crudelitatis. Unde Augustinus illos, qui seipsos praefocant aut praecipitio collidunt propter praesentis vitae odium, dicit sceleratissimos homicidas et crudelissimos.[20]

Secundo ad [os 071, c. 010] corporale martyrium requiritur forma, et haec est patientia et perseverantia usque ad mortem. Qui dicit Thomas II. II. q. CXXIV. ar. IV., quod ad perfectum martyrium non solum requiritur tolerania carceris vel rapina bonorum temporalium, nisi ex his sequatur etiam mors. O, quam felices animae, quae praedictis virtutibus testantur Christum! O, quam gloriosi homines, qui corporali sua passione testantur Christum! Qui ait: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego coram patre meo.[21] O, quam suaviter modo confitetur beatum Laurentium dicens: Pater aeterne, ecce iste pro mea dilectione mori voluit. Ecce, angeli mei, iste pro me mortuus est, etc.

Secundum documentum declarandum dixi ex verbis thematis bonae conscientiae utilitatem pro eo, quod dicitur: et conscius meus est in excelsis. Unde bonae conscintiae utilitas constitit in quattuor, scilicet

Primo siquidem bonae conscientiae utilitas consistit in hoc, quod hominem assecurat de vita aeterna. Qui enim habet bonam conscientiam, ille quodammodo iam habet vitam beatam in spe, quia dicit Augustinus: Ille sperat, qui bonam conscientiam gerit, quem vero pungit conscientia, mala retrahit se a spe. Et beatus Bernhardus LI. De consideratione sic ait: Magnae divitiae conscientia bona et revera quid dulcius in rebus creatis aut fiutius in terra, quid securius et quietius hoc thesauro. Conscientia enim bina titulus est religionis, ager benedictionis, hortus[22] deliciarum, arca Dei, gaudium angelorum, thesaurus regni, habitaculum Spiritus Sancti, liber signatus et clausus et in die iudicii aperiendus. Nihil iocundius et scurius bona conscientia: praemat corpus, trahat [os 071, c. 011] mundus, terreat diabolus, tamen secura erit conscientia. Sed de mala conscientia dicitur (Sap. XVII.): Semper praesumit saeva, perturbata conscientia.[23]

Secunda utilitas bonae conscientiae est, quia proximum aedificat. Bonae enim conscientiae homo nihil facit, unde proximus scandalizetur. Sic beatus Paulus dicebat (Actuum XXIII.): Studeo sine offendiculo conscientiam habere bonam ad Deum et ad homines.[24] Sed de malae conscientiae homine dicitur (Eccles. VII.): Scit conscientia tua, quod tu crebro maledixisti aliis.[25]

Tertia utilitas bonae conscientiae est, quia hominem excusat coram Deo. Unde Augustinus, et habetur XI. q. III. Custodi: Quoniam Deus iudex erit alius testis, quam conscientia tua non erit. Inter iustum iudicem et conscientiam tuam noli timere nisi causam tuam. Immo bona conscientia contra totum mundum defensabit. Hinc Seneca De moribus dicit: Superat conscientia quicquid finxerit lingua. Et beatus Bernardus: Sanum, inquit, vas est conscientia et servandis secretis idoneum. Nullis patens insidiis, nullis violentiis cedens. Utpote nec manu, nec oculo accessibilis, quicquid ibi posuero, securus sum, servabit vivo, restituet defuncto. Quocumque iero, mecum erit, semper secum ferens depositum, quod servandum accepit. Unde Christiana anima, si tua conscienta fuerit bona. Semper iocunda esse potes, quia dicit Isidorus sic: Si nunquam vis esse tristis, bene vive. Conscientia enim rea semper est in poena, quia nulla poena gravior conscientia mala. Ratio est, quia quocumque ibit, semper secum portat contristantem se, scilicet conscientiam.

Quarta utilitas bonae conscientiae, quia semper cor hominis purificat. Quicquid mali congruerit, hoc vitandum obligat. Ita quod si contrarium faceret, iam peccaret, etiam si bonum esset illud, quod faceret, prohibente sua conscientia. Exempli gratia, si levares festucam dicente tua conscientia esse peccatum, esset peccatum, sed si malum faceres dicente conscientiam quod esset bonum, hoc non esset bonum. Dicit enim sanctus Thomas super II. di. XXXIX. ar. III., quod conscientia recta absolute obligat, erronea vero non, [os 071, c. 012] nisi secundum quid et sub conditione, quia non ligat, nisi in quantum conscientia creditur recta, verbi gratia. Si aliquis habeat conscientiam furandi, ut pascat pauperem, alias peccare se cresat et non furatur, peccat. Cuius ratio est, quia apprehendit illud malum sub ratione boni, et sic ita conscientia durante si omittit furari, bonitatem contemnit. Si aute, furatur, non excusatur a peccato, qui devuisset investigare verum, alias tyranni, qui sanctos occiderunt, non peccassent. Quia Ioh. XVI. dicit, quod arbitrantes se obsequium praestare Deo.[26] Unde beatissimus Laurentius habuit securam conscientiam, ideo non timuit mori pro veritate. Habui conscientiam rectam, ideo proximum aedificavit, cor suum pacificavit, ut patet in sua legenda. Immo dicere merito potuit: Ecce testis meus in caelo et csonscius meus in excelsis. Qui pro nobis intercedendo obtineat hic merito suae passionis gratiam et in futuro gloriam. Ad quam perducat nos Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Amen.

[1] Iob 16,20.

[2] Iob 9,20.

[3] Cf. 2Cor 12,1–6.

[4] Cf. Corpus Antiphonarum Italicum 1235C.

[5] Ps 102,14.

[6] Mt 25,12.

[7] Iob 14,5.

[8] Iac 4,15.

[9] Iob 27,19.

[10] Ps 48,11.

[11] Ps 4,2.

[12] Ambrosius, Decreta 22, questio 5.

[13] Prv 19,5.

[14] Prv 21,28.

[15] 1Pt 3,14.

[16] Ps 43,22.

[17] Mt 5,44–45.

[18] Hbr 11,37.

[19] Ps 68,10.

[20] Cf. Augustinus, In evangelium Ioannis tractatus 51,10.

[21] Lc 12,8.

[22] In textu: ortus.

[23] Sap 17,10.

[24] Act 24,16.

[25] Sir 7,23.

[26] Ioh 16,2.