[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo LXX]
De sancto Laurentio martyre Sermo LXX
Igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas.[1] Ps. XVI.
Haec verba beatus Laurentius optime potuit dicere Domino, dum volveretur in craticula super ignem ardentem. Sciebat nimirum, quod Deus non recepit in caelestem gloriam quemquam, nisi prius hunc probet in camino tribulationis. Immo dicebat Petrus Actuum XIV.: Per multas tribulationes[2] oportet nos intrare in regnum caelorum.[3] Quocirca est sciendum, quod homines quatuor solent probare per ignem, ita Deus, scilicet:
- Primo aurum
- Secundo argentum
- Tertio figuli lutum
- Quarto ferrum.
Primo namque solent homines probare aurum in fornace, si est purum. Per aurum vero, quo dalia metalla excellit, intelligitur praelatus, quem Dominus vult probare in fornace tribulationis iuxta dictum Iob XXIII.: Probavit Dominus quasi aurum, quod ignem pertransit.[4] Sed quia beatus Laurentius fuit tamquam aurum ratione praelationis, quia fuit archidiaconus, qui excellebat subditos fulgore vitae sicut aurum alia metalla. Ille vero, qui xic super alios nonlucent, non debent praelationis officium suscipere. Quia dicit Gregorius in Pastorale: Non debet hominum ducatum suscipere, qui nescit bene vivendo praeire.
Secundo solent homines per ignem probare argentum, si valeat. Sic Deus suos praedicatores, qui dicuntur argentum, tum ratione fulgidae vitae, tum ratione sonorositatis. Sed quia beatus Laurentius fuit accepius praedicator, immo ipsum una cum aliis examinavit, ut iam dicant illud Ps.: Igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.[5]
Tertio homines solent examinare per ignem vas figuli iuxta illud Ecclesi. XXVII.: Vasa figuli probat fornax, et homines tentatio tribulationis.[6] Et quia beatus Laurentius in vase fictili corporis habebat praetiosum [os 070. c. 02] thesaurum virginitatis, patientiae, charitatis, etc. Immo Deus probavit ipsum (Thobiae XII.): Dixit angelus: Quia acceptus eras Deo, necesse erat, ut temptatio probaret te.[7]
Quarto homines per ignem solent probare ferrum ad aliquod opus aptum, ut eius rubigo purgetur. Sic beatus Laurentius tamquam lapis vivus erat locandus in caeleste palatium, quo nullum coinquinatum intrat, imo debebat probari. Iuxta illud I. Cho. III.: Alii aedificant lignum, alii foenum, alii stipulam, uniuscuiusque opus quale sit, ignis probat.[8] Et quia beatus Laurentius fuit sine rubigine mortalis peccati, imo merito dicere potuit: Igne me etc. In quibus quidem verbis ad honorem gloriosi Christi militis Laurentii tria insinuantur salutis documenta Dei gratia declaranda, scilicet:
- Primum examinationis acerbitatis ibi: igne me.
- Secundum examinationis stabilitatis ibi: examinasti.
- Tertium examinati dignitas ibi: et non est inventa etc.
Primum dixi documentum, quod ex praemissis thematis verbis insinuatur declarandum examinationis acerbitas, cum dicitur igne. Ignis enim inter alia elementa magis est activus, citius et plus laedit. Propterea poena acerba nomine ignis exprimitur in Sacra Scriptura, sicut dicit Salvator (Mat. XXV.): Ite maledicti in ignem aeternum,[9] nullum excipiendo. Cum tamen parvulos cum originali peccato decedentes dicit Bonaventura non puniri poena sensus, sed tamen poena damni. Et immo in Sacra Scriptura quintuplex ignis reperitur, scilicet:
- Primus ignis gratiae, qui est fovendus
- Secundus ignis malitiae, qui est fugiendus
- Tertius ignis temporalis poenae, qui est sustinendus
- Quartus ignis materialis flammae, qui est superandus
- Quintus ignis gehennae, quiest horrendus.
Primus itaque ignis in sacro eloquio invenitur ignis gratiae, qui est fovendus. Quia ipse Dei Altissimi Filius propterea venit in hunc mundum, ut istum ignem gratiae in cordibus peccatorum [os 070. c. 03] frigidis reaccenderet. Unde dicebat Lu. XII.: Ignem veni mittere in terram et quid volo, nisi ut ardeat.[10] Et in veritate magnam materiam combustibilem apposuit ad hunc ignem gratiae accendendum in mundum veniens hic progrediens et de mundo egrediens. O quanta paupertate et humilitate venit! O quanta charitate, fatigatione et pietate docuit! O quanta acerbitate pro nobis mortem subiit! Si quis haec frequenter ad cor suum apponat, revera exardescet. Datur autem divina gratia ignis propter proprietates quas materialis habet ignis:
Prima proprietas est, quod alta aedificia in pulverem redigit, sic gratia elatos humiliat, ut se incinerandos veraciter reputent iuxta illud Gen. III.: Pulvis es et in pulverem reverteris.[11] Secunda proprietas ignis, quod iluminat. Sic gratia illuminat mentem tenebrosam. Hanc petebat Zacharias Lu. I. dicens: Illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent.[12] Tertia ignis proprietas, quod solidat, ut patet in testa vel luto. Sic gratia corda timore liquefacta consolidat. Hinc ait Gregorius: Petrus ante Spiritus Sancti adventum una mulieris voce perculsus, dum mori timuit, vitam negavit. Sed post adventum Spiritus Sancti vires etiam principum caesus praemit. Quarta ignis proprietas est, quod quaedam indurata liquefacit, ut patet in cera, sic gratia. Nam durum cor Mariae Magdalenae sic liquefecit, ut tantum lachrimaretur, quia pedes Domini lavaret. Et quicumque hoc igne in praesenti non arserit, necesse est, quo din igne infernali ardeat. Ne tamen ad hunc quis deveniat, totis viribus laboret hunc gratiae ignem conquirere et conservare. Nam ignis materialis duobus modis quaeritur et invenitur. Primo petitione sicut faciunt homines a suis vicinis petendo, ita ignis gratiae petentivus dabitur, maxim esi cum devotione petatur. Unde Ps. ait: In meditatione mea exardescit ignis.[13] Secundo ignis acquiritur per fortem collusionem lapidis vel calibis vel alterius rei. Sic ignis gratiae [os 070. c. 04] per castigationem et macerationem corporis Lev. IX.: Ignis egressus est a facie Domini.[14]
Secundo denique inventus ignis conservatur duobus modis. Primo per appositionem cinerum. Sic ignis gratiae per cogitationem mortis conservatur. Gen. III.: Memento homo, quod cinis es et in cinerem reverteris.[15] Secundo conservatur ignis gratiae per combustibilium appositionem. Sic ignis gratiae per multiplicationem bonorum operum, in cuius figura dicit Levit. VI.: Ignis in altari meo semper ardebit, quem nutriet sacerdos submittens ligna per singulos dies.[16] Ubi dicit Lyra, quod sacerdos apponebat ibi tamen duo ligna, in quibus designantur duo praecepta charitatis: Dei videlicet et proximi, a quibus omnia opera bona egredi debent. Instis modis beatus Laurentius quaesivit et conservavit ignem divinae gratiae, qua in tantum ardebat, quod pro dilatione mortis fleret dicens ad Sixtum papam: Quo sine filio properas, pater, quo, sacerdos sancte, sine dyacono progrederis?
Secudum ignis in sacro eloquio invenitur ignis malitiae, utpote irae, invidiae, superbiae, luxuriae, quae quidem ignis tria propter tria dicitur. Primo, quia sicut ignis materialis corporalia consumit, ita malitia spiritualia bona. Iohel I.: Ignis comedit speciosa deserti.[17] Secundo sicut ignis deformat, quae ambit et lambit, ita malitia. Esa. XIII.: Facies combustae vultus eorum.[18] Tertio sicut ignis horrorem generat, ita malitia in anima excaecat. Iuxta illud Ps.: Supercecidit ignis et non viderunt solem.[19] Ecce certe ubique ardet ira, ubique luxuria, ubique avaritia, ubique invidia, ubique gula, ut impleatur illud Ps.: Incenderunt igni sanctuarium tuum polluerunt scilicet invidia tabernaculum nominis tui.[20] Bene quippe dicebat Ioh.: Totus mundus in maligno – id est in malo igne – positus est.[21] O anima Christi Domini sanguine redempta fuge ignem irae, avaritiae, luxuriae, quasi super te ceciderit combureris et nisi poenitueris, peribis. Hinc Psalmista ait: Supercecidit [os 070. c. 05] ignis et non viderunt solem.[22] Hunc malitiae ignem beatus Laurentius extinxerat. Ideo dicere poterat: Igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas.
Tertius ignis in sacro eloquio invenitur ignis temporalis poenae, de quo ait Ps.: Transivimus per ignem et aquam et induxisti nos in refrigerium.[23] Hunc ignem beatus Laurentius sustinuerat. Ideo dicebat: Domine Iesu Christe, Deus de Deo, miserere mei servi tui, quia „accusatus non negavi nomen sanctum tuum interrogatusque te Christum confessus sum”.[24]
Quartus ignis in sacro eloquio invenitur ignis materialis flammae, de quo Dan. III. dicit: Tres pueri missi sunt in fornacem ignis ardentis.[25] Hunc ignem beatus Laurentius superavit, nam cum ipsum ministri Decii super cratem ferream extendissent et prunas supposuissent, dixit ad Valerium: Disce miser, quia carbones tui sunt mihi refrigerium, tibi autem aeternum praestant supplicium, quia ipse Dominus scit, quod accusatus non negavi eum, interrogatus Christum confessus sum, assatus gratiam ago.
Quintus in sacro eloquio invenitur ignis Gehennae. De quo dicit Deuter. XXXII.: Igneis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima.[26] et iste ignis est valde horrendus et valde timendus, quia urit sine intermissione, sine terminatione et sine mitigatione, qui non urit alios, quam peccatores. Sed circa hoc quaeritur, utrum ille Gehennae ignis sit materialis, spiritualis sive imaginarius. Ad quod respondet Richardus in III. dist. XLIII., quod circa hoc fuerunt diversi errores. Nam Avicenna IX. Metaphysicorum dicit, quod ibi est ignis methaphoricus sive similitudinarius, qui resurrectionem corporis noncredebat, sed dicebat, quod anima cum sit incorporea, igne corporeo puniri non potest. Cuius dictum secuti sunt quidam doctores catholici dicentes, quod ille ignis nos est corporeus, sed est quaedam [os 070. c. 06] spiritualis poena, quae propter suum acumen dicitur methaphorice ignis, quia inquiunt: cum divina potentia possit reprobos cruciare sufficienter spirituali poena, superfluum fuisset in inferno ponere corporeum ignem. Et hoc probant per illud Lu. XVI., ubi dives dixit, quia lingua sua cruciatur in flamma.[27] Constat autem, quod anima linguam non habebat, sed est locutio methaphorica. A simili de igne inferni est locutio methaphorica. Sed hoc dictum est erroneum, prout dicit Richardus et sanctus Thomas in III. dist. XLIV. et Gregorius IV. Dialogorum.: Ignem Gehennae corporeum esse non ambigo, et Augustinus XXI. in Civitate Dei c.X.: Gehenna illa, quod et stagnum ignis et sulphuris dicitur, corporeus ignis est. Ad dictum autem damnati divitis dicendum, quod quo ad linguam est locutio methaphorica, quo vero ad ignem realis.
Secundo quidam dixerunt, quod ignis inferni tantum modo est imaginarius et quod animae post mortem non puniuntur per corporalia, sed per similitudines corporum, sicut dormientes somniant et imaginantur, quod torqueantur diversis poenis. Sed hoc est erroneum. Ratio secundum Thomam, quia imaginatio est potentia quaedam utens organo corporali, ideo non potest esse a corpore separata, sicu est in anima somniantis.
Tertio quidam dicunt, quo din inferno est ignis materialis eiusdem speciei cum nostro igne, quod dictum probant tripliciter, scilicet autoritatibus, rationibus et exemplis. Primo inquam probant ignem materialem esse in inferno autoritatibus innumeris, sicut Esa. ultimo dicitur: Ignis eorum non extinguetur.[28] Et Ps.: Pluet super eos laqueos, ignis, sulphur et spiritus procellarum, pars calicis eorum.[29] Sed et ipsa veritas Mat. XIII.: Exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis ardentis.[30] Et eiusdem XXV. dicet his, qui a sinistris eius erunt: Ite, [os 070 c. 07] maledicti in ignem aeternum.[31]
Secundo ignem inferni esse materialem doctores probant rationibus. Primo ratione divinae iustitiae, quae exigit, ut sicut sancti in caelo corpore et anima praemiabuntur, ita reprobi in inferno corpore et anima puniantur. Sed si ibi corporalis ignis non esset, corpore et anima puniri non possent, et ideo dicit Gregorius: Sicut auctori suo corpore et anima deliquerunt, sic anima et cormore puniuntur. Secundo hoc idem probant ratione divinae ordinationis. Nam Deus sic ordinavit, ut per quae quis peccat, per haec puniatur. Sed quidam peccant in visu, quidam in auditu, etc. Ergo necesse est, quod puniantur in auditu corporali igne (Sap. XI.): Per quae quis peccat, per haec et torquetur.[32]
Tertio quoque, quod in inferno sit ignis materialis, probemus exemplis. Nam refert Gregorius in IV. Dialogorum, quod in Sabina civitate quaedam sanctimonialis fuit, quae carnis continentiam habebat, sed linguae procacitatem nondeclinebat. Haec du min ecclesia Sancti Laurentii fuisset sepulta ante martyris altare, a demonibus secata una pars illaesa permansit, altera cremata, ita ut mane adustio visibiliter appareret. Loquar igitur fidens omnibus Christi et veritatis ac bonitatis inimicis, utpote luxuriosis, superbis, avaris, furibus, latronibus, periuris, sodomitis et quibuslibet mortaliter peccantibus, quod nsi paenitueritis, aeternis ignibus corpore et anima puniemini. Heu miseris, heu insipientibus, heu Dei inimicis!
Quis eorum poterit habitare cum igne devorante non uno die aut uno anno? Plus dico: non mille milibus annis, sed in aeternum et ultra ardebunt in omnibus sensibus corporis et animae potentiis. Sed quia beatus Laurentius primum ignem quaesivit et fovit, secundum fugit et extinxit, tertium et quartum patienter sustinuit, quintum vero [os 070. c. 08] valde perhorruit.
Secundum denique documentum ex praemissis thematis verbis insinuatur declarandum examinati stabilitas, cum dicitur: Examinasti me. Tantae namque stabilitatis erat beatus Laurentius supra firmam petram Christum fundatus, quod nec blandimentis, nec terroribus potuit a Deo evelli et a fidei veritate flecti. Pro quo sciendum secundum Sanctum Bonaventuram in II. dist. CCIII. ar. I. q. III., quod nostrae stabilitatis examinatio a triplici principio fit, scilicet:
- Primo a Deo omnipotente
- Secundo a carne inclinante
- Tertio a diabolo instigante.
Primo dixi, quod examinatio seu tentatio nostra fit a Deo Omnipotente, quae optima et desideranda est. Quia Deus non tentat, nisi ad bonum nostrum, aut ut erudiat, sicut Philippum apostolum dicens Ioh. VI.: Unde ememus panes, ut comedant hi? Haec autem dicebat tentans eum.[33] Aut ideo, ut virtutem occultam alicuius alteri manifestet, sicut Gen. XXII. dicitur: Tentavit Deus Abraam in immolatione filii Isaac,[34] ut ipsius fidei notitia et oboedientia aliis manifestetur. Ideo dicitur Iac. I.: Deus est intentator malorum.[35] Deus enim neminem tentat, ut scilicet pervertat. Propterea ipsius tentatio est optanda. Iac. I.: Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis.[36] Hinc V.q.V.c.: Non omnis, qui parcit, amicus est, nec omnis, qui verberat, inimicus est. Meliora enim sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici. Melius est cum severitate diligere, quam cum lenitate decipere. Et infra: Qui phreneticum ligat et qui litargicum excitat, ambos amat. Quis potest nos amplius amare, quam Deus, et tamen non solum nps docere suaviter, verum tamen salubriter terrere non cessat. Haec Augustinus contra Vincentium donatistam: Sed dicitur, [os 070. c. 09] quare ille misericors Deus suos filios et servos sic examinat. Nonne melius foret, quod conservaret eos in dulcedine devotionis et in illa devotione servirent ei usque ad mortem. Respondent doctores, quod hoc facit propter multas electorum utilitates, scilicet
- Primo propter pectorum purgationem
- Secundo propter cordis humiliationem
- Tertio propter proximorum compassionem
- Quarto propter dilectionis ostensionem
- Quinto propter virtutis conservationem
- Sexto propter malorum punitionis designationem.
Primo itaque piissimus Deus hic examinat electos propter purgationem pectorum. Frequenter enim in sanctis est aliquid purgabile, puta venialia saltem peccata. Immo hic purgantur misericorditer, ne in purgatorio puniatur pro eis acriter. Unde Augustinus ait: Quod lima ferro, fornax auro, flagellum grano, hoc facit tribulatio homini iusto. Et beatus Hieronymus: Rubigo peccati sine igne tormenti consumi non potest.
Secundo Deus examinat propter cordis humiliationem, sine qua non est homini spes salutis. Gregorius: Dum vitia nos tentant, proficientes in nobis virtutes humiliant, ut videlicet homo cognoscens suam fragilitatem ad divinum auxilium confugiat. Dicit enim Sanctus Bonaventura, quod aliquando Deus subtrahit devotionis dulcedinem in tantum, quod videtur homini Deus durus et immisericors in dando gratiam tam ardenter petenti. Haec autem tribulatio est tam valida, quod homo et ea quasi insanit et nec comeder, nec bibere appetit, ex quo illum abesse cogitat, quem desideraverat, esurierat et sitierat. In quorum persona Iob XXX.: Clamabo ad te, Domine, et non exaudies me, sto et non respicis, commutatus est mihi in crudelem.[37] Sed talis humilitate cordis expectet Dei misericordiam patienter credens, quod Deus iustus est. Imo num quam gratian suam aufert ab eo, nisi ille per peccatum mortale recedat ab ipso.
Tertio examinat Deus misericors propter proximorum compassionem, [os 070. c. 10] ut vicem homo sciat compati fratri suo tribulato. ropterea Christus permisit se a Petro ter negari, qui futurus eius vicarius erat, ut sciret compati peccatoribus. Unde dicitur Eccli. XXXIV.: Qui non est tentatus, qualia scit? Vir expertus in multis cogitabit multa.[38]
Quarto Dominus pius examinat homines propter vere dilectionis ostensionem. Nam tribulatio est pignus salutis aeternae, et imo dum tribulatio venit homini, pignus salutis aeternae datur illi. Hinc dicitur II. Timoth. III.: Flagellat Deus omnem filium, quem recipit[39] et V.q. V.: Non osculatur pater semper filium, sed aliquando castigat, ergo quando castigatur, qui diligitur, pietas circa eum exercetur. Facit enim Christus secundum sanctum Bonaventuram sicut peregrinus portans sacculum. Fessus non dat ignotis ad portandum, sed bene notis, dicens: Charissime, porta paululum sacculum victualium et in hospitio pariter comedamus. Saccus Christi ponderosus est tribulatio, quam usque ad fatigationem portavit et tibi tamquam filio ad portandum dedit. Porta igitur libens, quia in hospitio mortis delicata experieris cibaria, quae in ea sunt recondita. Similiter magni amoris est signum, cui ter da suum calicem. Calix vero Christi est tribulatio iuxta illud Lucae XXII.: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste.[40] Hunc ipse bibit et nobis ad bibendum porrexit, et contentari potest servus de cypho Domini sui, quia dicit Dominus omnium Io. XV.: Non est discipulus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur.[41] O Deus meus, quam dulciter amasti hunc gloriosum martyrem Laurentium, cui tam multum dedisti bibere de picario tribulationis, ut flagellaretur, incarceraretur, cruciaretur, et tandem in crate ferrea cremaretur. Certe magna fuit tua dilectio erga ipsum. Contra hoc faciunt multi, qui si in aliqua tribulatione non exaudiantur temporaliter, improperantes quaerulanur et murmurantur.
Quinto Deus examinat homines propter virtutis conservationem, ne homo in virtuosis operibus superbiat et pereat. Deprimit [os 070. c. 11] Deus talem aliqua tribulatione. Sicut Paulum, qui ait II. ad Chor. XII.: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi angelus Sathanae, qui me colaphizet, propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret a me. Et dixit Dominus: Paule, sufficit tibi gratia mea. Legitur etiam in Collationibus patrum, quod cum quidam patrum faceret miracula, propter quae populus ipsum honoraret, petivit Dominum, ut daemon ipsum vexaret, et quattuor diebus permissus est a daemone vexari, et ita populi declinavit applausum.
Sexto pius Deus examinat homines propter malorum punitionis designationem. Nam si amici Dei cum tanta tribulatione intraverint regnum Dei, quanta putamus pati inimicus Dei in inferno. Unde Gregorius III. Moralium libro ait: Quid est, quod Iob Dei testimonio praefertur, et tamen plagis usque ad sterquilinium sternitur? Quid est, quod Ioannes Dei voce laudatur, et tamen pro temulentis verbis in saltationis praemium moritur? Quid est, quod Omnipotens Deus sic vehementer in hoc saeculo despicit, quos sic sublimiter ante saecula elegit? Hinc ergo unusquisque colligat, quod illic sint passuri, quos reprobat, si hic sic cruciat, quos amat.[42] Haec ille. Haec igitur est illa via ad caelum, quam praedicabat Christus Math. VII. dicens: Contendite intrare per angustam portam, quia arta est via, quae ducit ad vitam.[43] O Deus Aeterne, quam arta est ista porta, ubi Paulus amisit caput, Bartholomaeus pellem, Laurentius decorem corporis! Beatus igitur vir, qui a Domino corripitur [44] Ioh. V.. Quia dicit Gregorius: Parcit hic Deus, ut in aeternum feriat, ferit hic, ut in aeternum parcat. Propterea dicit Augustinus: Domine, hic ure, hic seca, ut in aeternum parcas. Quia ut dicit Gregorius: Electi cum reprobis, admixti sunt. Sed secundum Augustinum: Si vis probare in ecclesia [os 070. c. 012] Dei, qui sunt granum et qui sunt palea, adhibe oris iudicium, id est perfla aliquo convitio, si steterit, granum est, si palea, recedet in altum per tumorem superbiae.
Secunda examinatio est a carne, quae est fugienda, quia vix potest esse sine peccato saltem veniali. Ut dicit Magister in II. dist. XXI. Unde dicit beatus Iacobus c. I.: Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentetur. Deus enim intentator malorum est. Ipse enim neminem tentat, scilicet inducendo ad peccatum, unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus.[45] Super quibus dicit Lyra: Nec argumentum valet, quia Deus sit actor peccati, ex quo potentiae animae et actus earum sunt a Deo, quia actus peccati, in quantum actus est aliquid bonum, et ideo reducitur in Deum, sicut in causam efficientem. Sed in quantum malum est privatio nec habet causam efficientem, sed deficientem, scilicet malitiam voluntatis, vel eius defectum, sicut motus claudationis est a virtute gressiva effective, quia nisi ambularet, non claudicaret. Deformitas autem talis motus est ex curuitate tibiae.
Tertia examinatio est a Diabolo, qui ab infirmis in virtutibus est fugienda, a perfectis vero appetenda. Sicut beatus Franciscus dicebat daemonibus: Quicquid inquit a divina virtute est vobis permissum, facite in corpore. Scio enim, quod non potestis facere amplius, nisi in quantum Dominus permiserit. Examinat autem hostis astutus multipliciter, de quo Leo in quodam sermone ait: Non desinit antiquus hostis deceptionum laqueos undique praetendere. Novit, cui adhibebat aestus cupiditatis, cui gulae illecebras ingerat, cui infundat virus invidiae, novit, quem merore concutiat. Omnium descutit consuetudines, ventilat curas, scrutatur affectus, et ibi quaerit causas nocendi. Haec ille. Sed haec omnia beatus Laurentius tribus [os 070. c. 013] considerationibus speravit, quibus et nos debemus superare, scilicet:
- Primo onsideratione aeterni cupplicii
- Secundo consideratione caelestis praemii
- Tertio consideratione passionis Christi.
Primo namque debemus examinationes et tentationes undecumque subortas superare consideratione aeterni supplicii, quia si haec non sustinuerimus adversa patienter, oportebit sustinere infernalia tormenta, quae sunt multo longiora et duriora. Unde Bernardus: Durus multis videtur haec sermo: Abnega temet ipsum et tolle crucem tuam. Sed multo durius erit audire illam sententiam: Ite maledicti in ignem aeternum.
Secundo debemus superare tentationis consideratione caelestis praemii. Dabitur quippe pro modica vexatione ineffabilis gloria. Hinc Gregorius: Consideratio praemii minuit vim flagelli.
Tertio debemus tolerare adversa consideratione passionis Christi. Si enim rex caelestis cum tantis tribulationibus et passionibus ivit in regnum suum iuxta illud Lucae ulterius: Oportebat Christum pati et ita intrare in gloriam suam,[46] quanto magis nos oportet pati. Hinc Gregorius ait: Si passio Christi ad memoriam revocetur, nihil durum, quod non equanimiter toleretur. Quomodo autem beatus Laurentius et quid passus est, luce clarius patet in sua legenda, ex quibus intelliget quilibet, quia merito dicere poterat illud Ps.: Igne me examinasti etc. Rogemus igitur charissimi etc.
[1] Ps 16 (17),3.
[2] Editio: tribubulationes.
[3] Act 14,21.
[4] Iob 23,10.
[5] Ps 66,10.
[6] Sir 27,6.
[7] Tb 12,13.
[8] I Cor 3,12–13.
[9] Mt 25,41.
[10] Lc 12,49.
[11] Gn 3,19.
[12] Lc 1,79.
[13] Ps 38,4.
[14] Cf. Lv 9,24.
[15] Gn 3,19.
[16] Lv 6,12.
[17] Ioel 1,19.
[18] Is 13,8.
[19] Ps 57,9.
[20] Ps 73,7.
[21] I Io 5,19.
[22] Ps 57,9.
[23] Ps 65,12.
[24] Corpus Antiphonarum Italicum 1235C.
[25] Cf. Dn 3,15.
[26] Dt 32,22.
[27] Cf. Lc 16,24.
[28] Is 66,24.
[29] Ps 10,7.
[30] Mt 13,49–50.
[31] Mt 25,41.
[32] Sap 11,17.
[33] Ioh 6,5–6.
[34] Cf. Gn 22,1–2.
[35] Iac 1,13.
[36] Iac 1,2.
[37] Iob 30,20–21.
[38] Sir 34,9.
[39] Hbr 12,6.
[40] Cf. Lc 22,42 et Mt 26,39.
[41] Ioh 15,20.
[42] Gregorius Magnus: Moralia in Iob III, cap. VII, rec. V. Omittit post elegit: nisi hoc, quod pietati fidelium patet, quoniam idcirco sic eos premit in infimis, quia videt quomodo remuneret in summis; et foras usque ad despecta deiicit, quia intus usque ad incomprehensibilia perducit. Hinc etc.
[43] Cf. Mt 7,13 et Lc 13,24.
[44] Cf. Ioh 5,1–15.
[45] Iac 1,13–14.
[46] Lc 24,46.