[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati Sermo LXV.]
De sancto Petro ad vincula
Sermo LXV.
Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis et nomen Domini invocabo. Ps CXV.[1]
Haec namque verba regratiando dicebat David, cuius vincula peccatorum Deus misericorditer ruperat. Eadem etiam verba potuit dicere beatus Petrus, cuius vincula pedum et etiam peccatorum per angelum solverat, qui typum gerit hominum peccatorum constrictorum, qui eodem modo, quo beatus Petrus, eliberantur. Nam de eo Act. XII. tria notantur, scilicet:
- Primum angelus carcerem illuminavit
- Secundum angelus Petrum tetigit
- Tertium ipsum abire praecepit.[2]
Primum dixi, quod notatur de beato Petro, quod angelus Domini carcerem illuminavit. Sic quilibet peccator mortaliter peccans methaphorice in ignorantiae est tenebris et ligatus duabus catenis, scilicet affectu peccati et difficultate boni, et etiam dormit inter duos milites, qui sunt reatus ad aeternam poenam et odium Dei, pro quibus nunquam posset surgere et eliberari, nisi angelus, id est gratia divina illuminaret animam hominis ad videndum divinam misericordiam, quam prona est poenitentibus, divinam iustitiam, quam austera est peccatibus obstinatis. Hinc Ps.: Domine, in lumine tuo videbimus lumen.[3] Abiiciamus ergo, carissimi, opera tenebrarum et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus.[4]
Secundo angelus Domini tetigit Petrum et sic excitavit dicens: Surge velociter, et statim ceciderunt catenae de manibus eius. Sic spiritualiter peccatores tangit angelus, id est divina [os065. c.01.] gratia et excitat quando timorem mortis vel suppliciis infernalis immittit in cor hominis, quando videlicet dat intelligere, quod post paucos dies debet mori, et si in illo statu perseveraverit aeternaliter damnari, ex qua consideratione evigilat ad poenitentiam, quia dicit Hieronymus: Facile contemnit omnia, qui se semper cogitat moriturum.
Tertio angelus Petrum abire praecepit dicens: Circumda tibi vestimentum et sequere me,[5] et eduxit eum per primam et secundam custodiam, et dum venissent ad portam ferream, haec ultro aperta est eis et continuo discessit angelus ab eo, Petrus aestimabat se visum videre, sed postea dixit: Nunc scio vere, quia Dominus misit angelum et liberavit me de manu Herodis.[6] Sic spiritualiter peccatoribus praecipit abire de statu culpae ad statum gratiae et indui vestibus virtutum educendo eum de tentationibus carnis et diaboli, et ferrea porta, id est aditus regni caelestis apertus est per spem firmam et regratiando dicere incipit: Dirupisti vincula mea etc. Et quibus quidem verbis tria salutis (gratia Dei) declaremus documenta, scilicet:
- Primum de vinculorum multiplicitate, ibi: Dirupisti vincula
- Secundum de absolutionis auctoritate, ibi: et nomen Domini
- Tertium de apostoli liberationis gratiositate, ibi: sacrificabo
Primum dixi documentum ex thematis verbis declarandum de vinculorum seu cathenarum multiplicitate, cum dicitur: Dirupisti vincula mea. Ex quo enim in plurali dicitur vincula, datur intelligi, quod sunt multa, et ideo in sacro eloquio invenimus sex vincula, scilicet:
- Primum vinculum naturae corruptae
- Secundum vinculum consuetudinis pravae
- Tertium vinvulum culpae noxiae
- Quartum vinculum Ecclesiae Sanctae
- Quintum vinculum poenae Gehennae
- Sextum vinculum dilectionis perfectae.
Primum itaque vinculum in sacro invenimus eloquio naturae corruptae, quo divina [os065. c.02.] sententia ligavit Adam cum omnibus suis posteris propter peccatum inoboedentiae ad multiplicem miseriam, scilicet famem, sitim, aestum, frigus, infirmitates, opprobria, mortem amarissimam ac rebellionem carnis ad spiritum, iuxta illud Gen. VIII.: Cuncta cogitatio cordis humani prona sunt ad malum ab adolescentia sua.[7] Istis enim vinculis ligatus homo ducitur per varia desideria et vana, in quorum persona Apostolus loquitur, Ro. VII., dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivum me ducentem in legem peccati, quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius. Et subdit: Gratia Dei per Iesum Christum. [8] De hoc etiam vinculo dicitur Oseae XI.: In vinculis Adam traham eum.[9] Hoc nimirum vinculum est tam forte, quod Dei excelsi Filium constrinxit quantum ad poenalitates ac eius piam Genetricem, in hoc vinculo in cruce mortuus est, ut nos solveret a peccatorum nexibus. Nam Christus Dominus in sua benedicta incarnatione assumpsit defectus nostros, non tamen omnes, sed tantum illos, qui non contrariantur gratiae et virtuti, ut famem, sitim, passionem, ignorantiam, tamen et carnis rebellionem non assumpsit.
Sed quare, piissime Salvator, non tulisti in baptismo temporalis poenae vinculum, id est pronitatem ad malum multiplicemque miseriam, cum sic nos dilexeris, ut tuo pio cruore laveris. Apoc. I.[10] Nonne melius esset, quod essemus securi et firmi, et serviremus tibi corde perfecto. Modo vero licet gratiose tulisti aeternam poenam, id est carentiam visionis divinae, tamen partem funis seu vinculi in collo nostro dimisisti, ex quo miserias non tulisti. Ad quod respondet Alexander de Hales in Christi persona in IV. parte Summae de effectu baptismi ar. I. et II., quod hoc fecit propter multas dignas rationes. Primo ideo, ut homo recognoscat miseriam suam, in quam venit propter primorum parentum transgressionem et huiusmodi consideratio retrahat eum a peccatis, quae Deus sic odit, [os065. c.03.] quod neque fuimus per feminalem rationem in Adam et ecce funem peccatorum eius portamus, ut merito dicere possimus illud psalmum: Funes peccatorum circumplexi sunt me.[11] Et ita ista afflictio aperiat oculos nostros, ut de cetero cautiores simus vexatione intellectum dante, Esa. XXVIII.[12] Secundo ideo Deus non tulit in baptismo has miserias, ut homo in tantis miseriis se humiliet. Quia hoc omnipotens Deus in consistorio suae maiestatis diffinivit, quod nullus ascendat in caelum ad sedes superborum angelorum, nisi qui se humiliaverit, et hoc proclamavit et evangelista Lucas super hoc instrumentum confecit dicens XIV. c.: Qui se humiliat, exaltabitur.[13] Et ideo merito haec patimur, quia si cum tantis miseriis superbimus et Deo reluctamur. Quid faceremus, si essemus sine miseria? Ergo humiliemus nos considerantes miseriam nostram et patris Adam, Zacha. XIII.: Adam exemplum meum ab adolescentia mea.[14] Tertio quoque ideo hoc Deus fecit, ut per talium miseriarum exercitium mereamur et in virtutibus proficiamus, ut iustus Deus habeat, quid iuste praemiet in nobis. Si enim mors non esset, tot martyres non fuissent remunerati, quia si non est inimicus, non est pugna, si non est pugna, non est victoria, si non est victoria, non est corona. A primo igitur ad ultimum est bona consequentia, quam concludit Apostolus I. ad Thim. II. dicens: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit.[15] Quarto ideo Christus Dominus permisit tales miserias super nos, ut de tantis molestiis caelestem patriam desideremus. Hinc Gregorius ait: Mala, quae nos hic premunt, ad Deum ire compellunt. Et Micheae II. dicitur: Surgite et abite, quia non habetis hic requiem.[16] Si enim cum tantis miseriis sic diligimus mundum, quid faceremus, si sine miseria essemus, certe nullus salvaretur, et ideo Dominus nos eiecit de Paradiso voluptatis, ne mundum multum diligeremus. Quinto ideo Deus funem peccatorum dimisit in collo nostro post baptismum, ut fides habeat meritum, et ne homines propter temporale [os065. c.04.] commodum venire videantur ad baptismum.
Secundum vinculum in sacro eliquio invenimus vinculum consuetudinis pravae, quod ex tribus funiculis connectitur. Primus vocatur catena vinculans, secundus laqueus colligans, tertius frigus congelans. Primum itaque funiculum pravae consuetudinis dixi catenam vinculantem, nam sicut quis ferrea catena vinculatus difficulter liberatur, sic qui prava consuetudine ligatur. Unde Augustinus libro VIII. Confessionum: Ligatus – inquit – eram non alieno ferro, sed mea ferrea voluntate, velle meum inimicus, et inde mihi catenam fecerat et constrinxeart. O, Deus aeterne, quam multi sunt isto vinculo constrincti, et, heu, neque sentiunt. Aestimant enim, quod quando ipsis placet, tunc incipiunt bonum et perseverant in eo, sed certe, sicut avis falco nescit se ligatum, nisi quando volare inceperit, tunc sentiret, sic pravae consuetudini dediti. Hinc Comestor in Summa de vitiis ait: O, violenta consuetudo, quanta est tua potentia, qua de libertate facis servitutem, de voluntate necessitatem, de contingente impossibilia. Unde Aristoteles III. Ethicorum dicit, quod habitus mali postquam sunt generati, non subiacent voluntati. Et tamen dicuntur voluntarii a principio, sicut qui proiicit lapidem, licet prius voluntate proiiciat, postea tamen non habet voluntatem retrahendi, sic homo alligatus male consuetudini.
Secundus pravae consuatudinis funiculus vocatur laqueus ligans, quia sicut avis, quae incidit in laqueum, non liberabitur, nisi cum excoriatione pedis. sic hominis mala consuetudo vix tollitur, nisi per separationem animae et corporis. Unde Gregorius in Moralibus ait: Saepe nonnulli a pravis actibus exire cupiunt, sed quia eorundem actuum pondere praemuntur, in male consuetudinis carcere inclusi a semetipsis exire non possunt. De hoc Anselmus De similitudinibus talem scribit similitudinem: Quadam vice pater quidam puerum cum ave ludentem conspexit, quae pedem filo innixum habens saepe ipsa laxius ire permittebatur, [os065. c.05.] avolare nitens a puero per filum retrahebatur. Quod pater intuens rupto filo avem avolare fecit, quo facto puer plorat, et pater exultans advocat astantes dicens: Considerastis iocum pueri, et illis considerasse respondentibus ait: Sic diabolus iocatur cum hominibus, quos suis laqueis irretitos per diversa vitia pertrahit.[17]
Tertius funiculus consuetudinis pravae vocatur frigus congelans, nam sicut frigus fluidam aquam indurat, sic consuetudo voluntatem, quae naturaliter esset vertibilis, indurabit. Unde Philosophus I. Rethoricae dicit: Consuetum fit velut innatum. Et idem X. Ethicorum: Consuetudo – inquit – difficilis est ad dimittendum, quia naturae assimilatur. Et idem De memoria et reminiscentia dicit: Consuetudo est quasi altera natura. Cuius ipse rationem assignat I. Rethoricae, quia ait: Natura est semper, consuetudo saepe. Saepe vero propinquum est ei, quod est semper, propterea dicitur de male assuetis Hiere XIII.: Si Aethiops potest mutare pellem suam et pardus varietates suas, sic et vos potestis benefacere, cum didiceritis malum.[18] Hinc est, quod homines magna peccata parvipendunt, quia in consuetudinem duxerunt, inde fit, ut quae prius horruerunt, postea diligant. Unde Augustinus in Enchiridion ait: Peccata quamvis magna et horrenda cum in consuetudine venerint, aut parva aut nulla esse credantur usque adeo, ut non solum occultanda, sed etiam praedicanda et diffamanda videantur, quoniam scriptum est: Laudatur peccator in desideriis animae suae.[19] O, Domine Deus pie, quare principes parvipendunt oppressionem pauperum et iniustam exactionem, quia didicerunt, ut consueverunt. Quare homines pro modico reputant periurium, quia consueverunt. Quare stipendiarii non curant de peccato rapinae, quia consueverunt. Et cur ebriosi recidivant, cum tamen confiteantur, quia consueverunt. Ideo dicit Augustinus super psalmum, quod vincere consuetudinem dura est pugna, nam sicut equus male assuetus vix corrigitur, nisi per contrariam consuetudinem. Sic consuetudo consuetudine vincitur, sicut ferrum ferro acuitur.
Tertium vinculum invenimus in sacro eloquio vinculum culpae noxiae et habet [os065. c.06.] multos funiculos, quia dicit Augustinus, quod qui peccatum peccato addit, funem nectit, quo suspendatur. Et ideo tres funiculos speciales huius vinculi mali culpae referamus. Primus dicitur infidelitatis, secundus desperabilitatis, tertius exemplaritatis.
Primus inquam funiculus peccatorum dicitur infidelitatis, et hic est non solum infidelium, sed etiam Christianorum verbo Dei non credentium, sed dicentium non esse tam dura et horrida in futuro saeculo, sicut dicunt praedicatores, nec est tam horribilis diabolus, sicut pingitur. Verum est, quod non tam horridus, sed millies horribilior, ita, quod mille homines viso daemone morerentur quousque unum Pater noster diceretur, ut habetur in Vitas patrum. Item dicunt non sunt tot peccata mortalia, quot dicunt praedicatores, quia si tot essent, nullus salvaretur. Quis potest caste vivere? Respondeo: Qui vult salvari. Nam si tantam diligentiam haberent homines circa continentiam, quantam circa vas vini possent continere, quia postquam adverterint, quod vas effluit vel stillat, omnibus postpositis statim reficiunt, multo magis deberent solliciti esse de continentia corporis et animae.
Secundus culpae funiculus dicitur desperabilitatis, et hic est, quando cogitant, quod ipsi non salvabuntur dicentes: Perdidimus, quod habuimus, cur iam volumus aliquid boni facere. O, stulta et maledicta lingua, quae cum tuo peccato momentaneo vis divinam misericordiam infinitam exhaurire. Nonne homo es? Nonne in foro misericordiae es? Deus pius non damnat te, si tu nolis, quia dicit Apostolus I. Thim. II.: Omnes homines vult salvos fieri.[20] Nam si vellet damnare, cur dedisset tibi angelum suum in custodem, cur pro te fuisset mortuus. Ideo dicit Augustinus: Nec criminis quantitas, nec vitae enormitas, nec temporum diuturnitas excludit a misericordia Dei, si mutetur voluntas.
Tertius funiculus culpae dicitur exemplaritas, et hic est eorum, qui dicunt, iste facit hoc et ille illud, et iam est communis modus sic vivendi, vel, quia illis licet ita facere, et quare mihi non liceret. Illi sunt viri sapientes vel clerici sive religiosi. Et ego dico tibi, quod si essen angeli [os065. c.07.] et contra Dei praecepta facerent, ipsi damnarentur.
Quartum vinculum in sacro eloquio invenimus vinculum Ecclesiae Sanctae, quo ligantur excommunicati, interdicti vel suspensi, ut nec possint ecclesiam intrare. De isto vinculo dicit Salvator Petro Math. XVI.: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis.[21] Et isto vinculo ligantur solum contumaces vel mortaliter peccantes, et tales sunt multi ipso facto a iure. Sed ad claram huius dicti intelligentiam sciendum, quod duplex est excommunicatio, scilicet ab homine et a iure. Ab homine, quando per citationem vel denuntiationem excommunicatur, quis a iudice propter contumaciam vel aliquod pecatum mortale. A iure vero est duplex, videlicet maior et minor. Excommunicatio minor, quando quis participat cum excommunicato in verbis etc., de quo quilibet curatus potest absolvere et potest incurrere quis sine peccato mortali. Maior vero excommunicatio incurritur in multis casibus.
Primo, cum quis manus violentas iniicit in clericum, religiosum vel monialem, ut habetur XVII. q. IV. „Si quis suadente diabolo”. Ad hoc, ut incurrat quis in excommunicationem, requiritur dolus et ideo, si indeliberate vel ex ioco vel causa correctionis iniiciat manus, non incurrit in excommunicationem. Sed si ex violentia claudat ostium super clericum aut retineat frenum equi vel spuit in ipsum, incidit in excommunicationem secundum Hostiem. Secundo incurrunt excommunicationem incendiarii locorum sacrorum extra de sententia excommunicationis c. „Conquesta”. Tertio, qui frangunt loca et inde rapiunt bona ibi reposita, extra de sententia excommunicationis „Conquesti”. Quarto, qui asserit Romanam Ecclesiam non esse caput omnium ecclesiarum, nec ei tamquam capiti oboediendum, I. q. I. „Nulli phas”. Et sic omnes scismati et heretici sunt excommunicati. Quinto quicunque per se vel per alium nomine suo vel alieno ab ecclesiis vel personis eclesiasticis pro personis vel rebus, quas non causa negotiationis deferunt vel deferri faciunt, exigunt aliquod pedagium, id est, thelonium vel guidagium, [os065. c.08.] extra de censibus et exactionibus c. VI. „Quamque”. Sexto qui haereticos vel receptos seu defensores aut fautores eorum scienter traderet ecclesiasticae sepulturae, extra de haereticis c. „Quicunque” libro VI. Septimo, qui in coemeteriis sepeliunt tempore interdicti vel in ecclesia corpora defunctorum publice excommunicatorum, interdictorum aut manifestorum usurariorum, extra de sepulturis c. „Eos”. Tamen in iure conceditur sepultura tempore interdicti viris ecclesiasticis tantum. Octavo quaedam mulieres et earum fautores, quae vocantur benignae, quae nulli promiserunt oboedientiam et gerunt se pro religiosis, extra de religiosis domibus c. „Cum de quibusdam” in Clementinis. Nono religiosi, qui dicunt aliquae verba in praedicatione vel confessione, ut retrahant audientes a solutione deciamrum, extra de excessibus praelatorum c. „Cupientes”.
Decimo quicunque clerici vel religiosi inducunt aliquos ad vovendum vel iurandum seu promittendum, ut sepulturam eligant apud eorum ecclesias, aut, ut iam electam ulterius non mutent, extra de poenis „Concupientes” in Clementinis. Undecimo, qui perfidis haereticis arma, equos, ferrum, plumbum, lignamina, sal, oleum, vinum, victualia vel alia quaecunque ad usum hominum pertinentia sumministrant per se vel per suos subditos, aut deferri permittunt, sunt excommunicati per processum annualem Curiae Romanae. Similiter, qui infidelibus similia deferunt. Duodecimo, qui depraedantur Romipetas, qui illuc vadunt causa devotionis, similiter, qui dant consilium, auxilium etc. per processum Curiae. Tredecimo, qui aliquem cogunt celebrare in loco interdicto vel ad audiendum missam etc., convocat excommunicatos vel interdictos, vel interdictis prohibent, ne exeant, et qui moniti non exeant, extra de sententia excommunicationis c. „Gravis” in Clementinis. Quartodecimo, qui scienter contrahunt matrimonia cum consanguineis vel affinibus vel cum monialibus vel aliis in iure prohibitis, extra de consanguinitate et affinitate c. „Eos” in Clementinis. [os065. c.09.] Quintodecimo Domini temporales, qui subditis suis interdicunt, ne praelatis vel personis ecclesiasticis quicunque vendant vel emant ab eis, bladum molant, panem coquant et huiusmodi obsequia exhibere, extra de emunitate ecclesiae c. „Eos” liber VI. Sextodecimo participantes cum excommunicatis in crimine, propter quod sunt excommunicati dando eis consilium et favorem, si cum illis sunt excommunicati, extra de sententia excommunicationis c. LXXXI. „Concubinae”. Decimoseptimo, qui ingrediuntur monasterium sanctae Clarae, nisi in casibus in earum constitutionibus expressis, ut patet ex bulla Gregorii IX., quae incipit: Et si omnium. Et hodie eorum absolutio reservatur papae, ut patet per bullam Eugenii IV. Similiter, qui ingrediuntur monasteria ordinis praedicatorum. Decimooctavo confessores, qui absolvunt ab excommunicatione per processum Curiae excommunicatos praeterquam in articulo mortis. Similiter dispensantes seu absolventes de voto ultramarino, sanctorum Petri et Pauli, sancti Iacobi et castitatis, ut patet in extravaganti Sixti IV., quae incipit: Et si dominici.
Quintum vinculum in sacro eloquio invenimus vinculum poenae Gehennae, quo ligantur damnati in Inferno, quod est sententia Dei altissimi, de quo Salvator Math. XXII.: Ligatis pedibus et manibus mittite eum in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium.[22] Et Sap. XVII.: Una – inquit – catena tenebrarum erant omnes inclusi.[23]
Sextum vinculum est dilectionis perfectae, quo Deus diligitur super omnia, et quo deus trahit ad se omnes salvandos, iuxta illud Ioh. VI.: Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum.[24] Hoc vinculo oramus trahi dicentes illud Cantici I.: Trahe me post te.[25]
Secundum salutis documentum ex praemissis thematis verbis insinuatuur de absolutionis auctoritate, cum dicitur: et nomen Domini invocabo. Nam omnia Ecclesiae sacramenta ministrantur per invocationem nominis Domini. Hinc Augustinus ait: Accedit verbum ad elementum et fit sacrum. Unde de absolutione praedicatorum vinculorum consideremus auctores. Nam de primo [os065. c.10.] vinculo Deus absolvit in morte vel potius in resurrectione universali bonos tantum. De secundo absolvit liberum arbitrium per gratiam. De tertio absolvitur homo de duobus causis, scilicet principali, qui est Deus, iuxta illud Esa. XLIII.: Ego ipse sum, qui deleo iniquitates vestras.[26] Secundo a causa instrumentali, videlicet sacerdote absolvente, sicut enim videmus ad sensum incaptivis, quod absolvuntur a rege et a milite, sed aliter et aliter: a rege ut auctoritatem habente, a milite ut exsequente. Deus enim pepigit cum Ecclesia, ut quandocunque verba absolutionis proferuntur super attritum cum debita intentione, remittatur peccatum, nisi confitens ponat obiicem. De quarto absolvitur homo per habentem auctoritatem. De quinto videlicet de vinculo Gehennae nullus absolvitur, quia illi ligantur vinculo aeternae mortis. De sexto scilicet dilectionis perfectae vinculo Deus nullum absolvit, sed potius fortificat. Verumtamen homo per suam voluntatem potest rumpere quandocunque voluerit et se alligare vinculo magno peccati.
Tertium salutis documentum ex praemissis thematis verbis insinuatur de beati Petri apostoli liberationis gratiositate, cum dicitur: tibi sacrificabo hostiam laudis. Quia enim Deus ipsum liberaverat a vinculo peccati, ideo ipse ad honorem eius sacrificavit se Domino per mortem, quod sacrificium est Deo acceptum. Rogemus igitur etc.
[1] Ps 115, 7–8
[2] Cf. Act 12,6–10
[3] Ps 35,10
[4] Rm 13,12–13
[5] Act 12,8
[6] Act 12,11
[7] Cf. Gn 8,21
[8] Cf. Rm 7,23–25
[9] Cf. Os 11,4
[10] Cf. Apc 1,5
[11] Ps 118,61
[12] Cf. Is 28,19
[13] Lc 14,11
[14] Za 13,5
[15] Cf. II Tim 2,5
[16] Cf. Mi 2,10
[17] Anselmus, De similitudinibus, c. CLXXVI., c. CXC. Exemplum de avicula. (PL 159 0701A)
[18] Ier 13,23
[19] Ps 9,24
[20] I Tim 2,4
[21] Mt 16,19
[22] Mt 22,13
[23] Sap 17,17
[24] Ioh 6,44
[25] Ct 1,3
[26] Is 43,25