Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati Sermo LXIV.]

De sancta Martha hospita Christi
Sermo LXIV.

  Mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam. Lu. X. c.[1]

Ad honorem beatae Marthae virginis Christi matrisque ipsius, Mariae ac discipuloruum eius hospitae haec verba rationabiliter dicuntur. In quibus a tribus specialiter commendatur, scilicet:

Primo namque virgo praeclara Martha, Christi hospita, commendatur a sua conditione, cum dicitur: Mulier quaedam. Haec enim dictio non derogat virginitati suae, sed exprimit sexum, sicut Gen. II. dictur: Aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam in mulierem,[2] et tamen tunc Eva fuit virgo. Similiter Creator mundi matrem suam virginem vocat mulierem, Ioh. II.: Quid mihi et tibi, mulier.[3] Et Ioh. XIX. de cruce dixit: Mulier, ecce filius tuus,[4] quod ideo dictum putandum est, quia si dixisset: O, cara genetrix mea, o, dilecta mater mea, o, mea Maria, ad quantam amarem passionem me nutristi, ecce iam erit tibi filius iste Iohannes, cor maternum scissum compassione fuisset. Haec autem Christi hospita, Martha virgo dicta est mulier in laudem omnium virginum et mulierum pro eo, quod in tali fragili sexu corporale servitium exhibuit Creatori mundi. Mulier enim dicitur quasi mollis vel molliens, quia suis servitiis mollivit fortem Dei filium intantum, ut ad ipsius nunciationem veniret et fratrem suusm, Lazarum quadriduanum suscitaret a morte. Unde dicitur Ioh. XI.: Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius, Mariam et Lazarum.[5] Magna profecto est laus et utilitas, quem mundi Creator diligit.

Secundo haec beata Martha, Christi hospita commendatur a sua denominatione, cum dicitur: Martha nomine, quod quidem sanctum nomen saepius replicatur in evangeliis et a Salvatore geminando dicitur: Martha, Martha, sollicita es.[6] Vix enim in toto evangelio invenitur, ut alicuius [os064. c.01.] idem nomen Salvator geminando dixerit, nisi istius suae hospitae et Act. IX. Saulo dixit: Saule, Saule, quid me persequeris?[7] Et forte propter ipsius significationem. Nam Martha dicitur a marte, id est a bello, quia subtiliter disputando cum Christo confessa est generalem resurrectionem ac Christi divinitatem. Sic enim legitur Io. XI.: Dixit Martha ad Iesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus, sed et nunc scio, quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. Dixit illi Iesus: Resurget frater tuus. Dicit enim Martha: Scio, quia resurget in resurrectione, in novissimo die. Dixit ei Iesus: Ego sum resurrectio et vita, qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet, et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? Ait illi: Utique, Domine, ego credidi, quia tu es Christus, filius Dei vivi etc.[8]  Vel dicitur Marta a bello, quia activam vitam agebat, quae quidem quoddam certamen spirituale est inter multos labores tenere patientiam, ideo dicitur ei a Salvatore Lu. X.: Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima.[9] Et beatus Gregorius VI. Moralium sic ait: Qui contemplationis arcem tenere desiderant, prius se in campo per exercitium operis probent.

Tertio beata Christi hospita commendatur a sua actione, ut enim dicit sanctus Thomas in III. dist. XXXV.: Vita activa principaliter consistit in optimo agibili erga proximum, sicut vita contemplativa in optimo intelligibili erga Deum. Nam principalis actus vitae contemplativae est contemplari Deum vel in se ipso, vel prout relucet in creaturis, sed actus principalis vitae activae versatur in operibus misericordiae. Hinc Gregorius super Ezechielem: Activa vita est panem esurienti tribuere, verbo sapientiae nescientem docere, errantem corrigere ad humilitatis viam, superbientem proximum revocare, infirmantem visitare, peregrinum colligere. Talis fuit beata Christi hospita, de qua dicitur: Mulier quaedam Martha nomine excepit illum Iesum, illum virginis natum, illum mundi Creatorem, illum hominum Redemptorem in domum [os064. c.02.] suam cordis et aedis. Unde in praesenti sermone ex his thematis verbis tria notemus documenta ad gloriam praedelictae Christi hispitis declaranda, scilicet:

Primum documentum ex verbis thematis declarandum dixi beatae Marthae figuralem repraesentationem, cum dicitur: Mulier quaedam martha nomine. Nam in Martha figurabatur vita activa, quae laborabat circa Domini corporalem necessitatem et in Magdalena vita contemplativa, quae intenta erat dulcedini verbi Dei. Unde Augustinus in homilia: Remanserunt ergo in duabus feminis duae vitae, ambae innocentes, ambae laudabiles, sed una laboriosa, altera otiosa, nulla facinorosa, quam cavere debet laboriosa, nulla desidiosa, quam cavere debet otiosa. Erant ergo in illa domo istae duae vitae et ipse fons vitae, in Martha erat imago praesentium, in Maria futurorum, quod agebat Martha, quod agebat Maria, hoc speramus.[10] Unde has duas vitas adinvicem comparantes habent se sicut excedentia et excessa. Nam simpliciter et absolute loquendo melior est vita contemplativa, quam vita activa, alioquin quando Martha suscipiens Dominum in domum suam interpellabat Dominum occupata in cura ministrandi Dei: Domine, non est tibi curae, quod soror mea reliquit me solam ministrare, dic ergo illi, ut me adiuvet.[11] Certe si vita contemplativa melior non esset, Dominus protinus dixisset Mariae: Surge et adiuva sororem tuam! Sed dixit: Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima. Porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.[12] Ecce patet, quod secundum Domini sententiam vita contemplativa praefertur activae. Verum tamen secundum quid, in tribus sese excedunt, scilicet: [os064. c.03.]

Primo istae duae vitae, scilicet activa et contemplativa sese excedunt in hoc, quia activa est prior non perfectione, sed tempore, quia vita activa disponit ad contemplativam. Unde Isidorus De summo bono sic dicit: Qui prius in vita activa proficit bene ad contemplationem ascendit. Et beatus Gregorius VI. Moralium: Qui – inquit – contemplationis arcem tenere desiderant, prius se in campo per exercitium operis probent, ut sollicite sciant, si nulla mala iam proximis irrogant. Si irrogata a proximis aequanimiter portant, si obiectis bonis temporalibus nequaquam mens laetitia solvitur, si subractis non nimio maerore sauciatur ac deinde perpendant, si cum ad seipsos introrsus redeunt in eo, quod spiritualia rimantur, nequaquam se cum temporalium umbras trahunt vel fortasse tractas manu discretionis abigunt. Haec ille. Ad hoc dicit beatus Thomas II. II. q. CLXXXII., quod exercitium vitae activae comprimit et quietat interiores passiones animae, ex quibus phantasmata proveniunt per quae contemplatio impenditur. Hinc est, quod beatus Franciscus volens suos fratres ad contemplationem promovere, in principio conversionis eorum mittebat eos ad hospitalia, ut ibi in humilibus exercitiis se prius disponerent. Vita vero contemplativa excedit activam in hoc, quia ipsa est permanentior, hic enim incipit Dei contemplatio et nunquam terminabitur etiam in vita futura, sed ibi perficietur. Hinc Augustinus ultimo De civitate Dei: In caelesti – ait – vita vacabimus et videbimus, amabimus et laudabimus, ideo dixit Salvator Lucae X.: Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.[13] Quod tractans Augustinus in libro De verbis Domini dicit: A te, Martha, auferetur aliquando onus necessitatis, non enim, cum veneris ad illam patriam, invenies [os064. c.04.] peregrinum, quem suscipias, non esurientem, quem reficias etc. A te igitur auferetur opus vitae activae, non quasi sit malum, sed ut, quod est melius, detur, quia auferetur a te labor, ut requies detur. Cuius ablationis rationem dicit Thomas II. II. q. CLXXXI.: Ideo post hanc vitam vita activa finietur, quia vita activa occupatur circa exteriora, quae in futura vita cessabunt, quando corpus erit non animale ( vulgo toplalaudo[14]), sed spirituale. Vita autem contemplativa versatur circa interiora, quae nunquam cessabunt, quod confirmat Augustinus in fine De civitate Dei dicens: Deus autem sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur, hoc munus, hic affectus, hic actus erit in omnibus.

Secundo vita activa et contemplativa sese excedunt, quia activa est laboriosior, quam contemplativa, ideo dicit Marthae Christus: Sollicita es et turbaris erga plurima,[15] id est secundum Augustinum: Circa multa es occupata. Vult enim occurere, quando ministrat et aliquando non potest, quaeritur, quod deest, distenditur animus, et sic ex laboriositate sollicita excludit vanum otium, quod multam malitiam docuit. Vita vero contemplativa licet non sit laboriosior, est tamen suavior. Iuxta illud Ps.: Vacate, scilicet per contemplationem, et videte, scilicet in se et in suis creaturis, quoniam suavis est Dominus.[16] Hinc Augustinus in homilia, „Maria sedebat secus pedes Domini” dicit: Intenta erat Martha, quomodo pasceret Dominum, intenta Maria, quomodo pasceretur a Domino. A Martha convivium Domino parabatur, in cuius convivio iam Maria iocundabatur. Et infra: Mira enim suavitate tenebatur Maria, quia profecto maior est refectio mentis, quam ventris. O, Deus aeterne, o Salvator Christe, quam dulcis es te cogitantibus, quam suavis te desiderantibus adhuc in praesenti vita, et quid eris tunc in futura. Certe illud, quod oculus non vidit, auris non audivit, ne cin cor hominis ascendit. Levemus igitur, carissimi, corda nostra in praesenti ad Deum nostrum [os064. c.05.] recogitantes suam ineffabilem bonitatem, qua ipse beatus est, suam misericordiam, qua vult nos beatificare, suam caritatem, qua nos sibi eligit in servos speciales supra multorum regnorum homines, et sic degustemus suam dulcedinem per contemplationem dulcissimam. Hinc Sapientiae VIII. dicitur: Non habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus eius, sed gaudium et laetitiam.[17] Et rationem dat beatus Gregorius super Ezechielem dicens: Cum aliquis ipsum, quem amat, viderit, in amore ipsius amplius inardescit. O, pie Christe, quam suaviter te intuebatur ista tua sancta hospita dicens in corde suo: Tu es Christus, Filius Dei vivi, cui ego servire non sufficio, dic ergo sorori meae, ut me adiuvet, quia etiam totus mundus tibi servire non sufficit. O, mi Redemptor, si in praesenti vita nos peccatores semel tantum visibiliter possemus osculari pedes tuos pro nobis confixos, eius dulcedo nunquam a corde nostro excideret.

Tertio vita activa et contemplativa sese excedunt, quia activa proximis fertilior, quia ipsa intendit saluti proximorum. Unde Gregorius super Ezechielem dicit: Vita contemplativa pascitur a Domino, sed vita activa pascit Dominum. Ideo dicit sanctus Thomas III. Scripto Sententiarum dist. XXXV., quod vita contemplativa aliquando intermittitur ratione utilitatis proximorum, ut eorundem utilitati deserviatur, sicut oratio, devotio vel fervida Scripturae lectio propter praedicationem, praedicatio enim et audientia confessionis seu administratio aliorum sacramentorum est officium activorum. Ergo ego immeritus, qui praedico officium Marthae tenendo Christum in vobis pane, ubi deo pasco, vos vero devote audientes cum Maria ipsum Christi verbum reficit, quia Christi verba sunt, quae dicu iuxta illud Lu. X.: Non vos estis, qui loquimini, sed spiritus [os064. c.06.] Partis vestri, qui loquitur in vobis.[18] Unde Augustinus in homilia: Convenitis[19] – inquit – statis auditis inquantum hoc agitis Mariae similes estis, et facilius vos, quod agit Maria, facitis, quam ego, qui praerogo, si quid tamen dico, Christi est, ideo vos pascit. Unde vita activa impedit contemplativam, ex quo circa multa occupatur, contemplativa vero circa unum tamen Beata Virgo similis utramque agebat, ut dicit Anselmus. Ideo in eius assumptione levitur evangelium de Martha et Maria, quando enim ipsa manibus aliquid faciebat, vel cum filio procurabat, aut ipsum respiciebat, super cor eius in Deo ardebat mira spirituali suavitate, ideo sub cruce mira compassione confodiebatur. Vita autem contemplativa licet non sit maioris utilitatis proximorum, quam activa, est tamen sibi utilior, quia ipsa est maioris meriti, quam activa, quod tripliciter probo, scilicet auctoritate, ratione et signo.

Primo inquam probo auctoritate Gregorii super Ezechielem dicentis: Magna sunt vitae activae merita, sed vitae contemplativae potiora. Secundo hoc idem probo ratione sic: Meritum magis consistit in dilectione Dei, quam proximi, sed in vita contemplativa homo magis consistit in dilectione Dei, quam proximi, in activa vero magis proximi, quam Dei, ergo vita contemplativa est maioris meriti, quam activa. Quicumque igitur officium Marthae agit, bene facit, qui vero officium Mariae, facit melius. Tertio, quod vita contemplativa sit maioris meriti, quam activa, probo signo. Nam labor exterior, ut dicit Thomas in III. Scripto Sententiarum dist. XXXV., operatur ad augmentum praemii accidentalis, caritas vero contemplationis ad augmentum praemii essentialis, praemium enim accidentale est gaudium proveniens de creatura, essentiale vero, quod provenit de Creatore. Sed quia multo dulcior est Creator omnium, quam omnes mundi creaturae etc.

Secundum documentum declarandum ex verbis thematis est operis activae vitae laudabilis exsecutio pro eo, quod dicitur: excepit Martha illum Iesum in domum suam, opus enim tunc laudabiliter exsequatur, si fiat cum tribus, scilicet: [os064. c.07.]

Primo opus laudabiliter exsequetur, si fiat cum vera fide. Quia licet infideles faciant bonum de genere, tamen non laudabiliter, exquo sine fide sunt, quia dicitur ad Heb. XI.: Sine fide impossibile est placere Deo.[20] Et quicumque Deo non placet, nec eius opera placent, quia dicitur Gen. IV: Respexit Dominus ad Abel et ad munera eius.[21] Prius enim Deus respicit fidem eius , cui opera vult acceptare.

Secundo opus laudabiliter exsequetur, si fiat cum spe certa, id est sciens opus suum Deo placere, quia si quis faceret bonum, eius opinio diceret esse malum, iam esset malum, quia contra conscientiam faceret.

Tertio opus laudabiliter exsequetur, si sit cum intentione recta. Pro quo est sciendum, quod aliquando bonum fit sine intentione, aliquando cum mala intentione, aliquando cum bona intentione, aliquando intentio fit sine operatione. Primo dixi, quod aliquando bonum opus fit sine intentione, sicut illorum, qui aut ebrietate, aut amentia non habent intentionem ad bonum, quod faciunt, sed sicut bruta animalia ducuntur instinctu naturae, sic tales homines consuetudine. Et talium opus Deo intantum est acceptum, sicut brutorum nunquam aeterna mercede remunerandum, quia intentio ita est necessaria etiam in administratione sanctorum, quod ea praetermissa nihil agitur. Exempli gratia: Si sacerdos sine intentione faciendi Christianum illum, quem baptizat, baptizet, non est ille baptizatus; similiter, si dicat verba absolutionis ad confitentem dormiens vel non intendens absolvere a peccatis, nihil agit. Similiter si Christianus vadit ad ecclesiam vel dat elemosynam etc. sine intentione, sed tantum ex consuetudine, nihil meretur.

Secundo bonum opus aliquando fit cum mala intentione, utpote aliquis dat elemosynam, vel facit convivium cum pauperibus, vel ieiunat etc., ut idem glorietur. Nihil ex hoc meretur, sed potius peccat, licet opus sit de genere [os064. c.08.] bonorum, quia dicit Salvator: Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis,[22] quod tractans Augustinus dicit: Intentio quippe cordis humani, quo dirigatur, et quid expectet intuendum. Si enim vult videri ab hominibus bona opera sua, gloriam et utilitatem suam ponit ante homines et hanc in conspectu hominum quaerit, nihil eorum, quae de hac re Dominus praecepit, implevit. Et infra: Se quippe glorificare voluit, non Deum, et suam quaesivit utilitatem, non dilexit Domini voluntatem, de quibus dicit Apostolus: Omnes enim, quae sua sunt, quaerunt, non quae Iesu Christi.[23] O, Deus misericors, quam multa bona spernes propter intentionem pravam, quam homines reputant, quasi nihil, cum tamen maior sit, quam opus, ideo dicitur: Intentio tua operi tuo nomen imponit, id est ex intentione nominatur opus bonum vel malum.

Tertio dixi, quod aliquando opus bonum fit cum bona intentione. Intentio vero tunc est bona, quando intendit ad finem bonum per bona media, nam si intenderent bonum finem per malum medium, non esset bona intentio, ut si vellet pauperi subvenire ita tamen, quod ab aliquo furaretur, vel mentiri, ut aliquem a malo retrahat. Ideo dicit Bernardus ad Eugenium: Ad hoc, quod oculus sit simplex, id est intentio bona, necessario requiruntur duo, scilicet, quod veritas sit in electione, et caritas in intentione, id est amet, quod est amendum, et eligat, quod est eligendum. Nam in malo opere sufficit sola mala intentio, sed in bono non sufficit, quia requiritur, quod bonum bene intendat, ratio est, quia plus requiritur ad aedificationem, quam destructionem. Dicit sanctus Bonaventura in II. dist. XLI. q. ultimo, quod non sufficit ad meritum bonae actionis, si homo referat ad Deum intentione habituali omnia sua opera, quae facturus est in die vel in anno, sed requiritur, ut referat in Deum opus suum saltem in primordio illius operationis, ad quam alia consequenter se habent, et sic omnia ex primo opere sequentia erunt meritoria, dummodo opus sequens directam habet ordinationem ad primum opus. [os064. c.08.] Unde si quis intendit pro Deo dare C florenos, et incipit hodie dare unum cogitando actualiter de Deo, postea det alios, tunc nihil de deo cogitando. Similiter si quis vovet ieiuniare quarta feria ad honorem corporis Christi, vel sabbato ad honorem Mariae Virginis actualiter cogitando de eis, si postea perficiatur, non cogitando de eis. Similiter religiosi intendentes primo portare religionis pondus, quidquid faciunt, quod ad observantiam suae religionis spectat ex prima intentione est meritorium ad salutem, nisi quod absit contraria intentio superveniat, puta doleat se talia vovisse. Si autem aliud opus bonum facere vellet, quod non pertineret ad religionem, oporteret tunc, quod intentio renovaretur, et sic valeret. Scias ergo magnam potestatem tuae bonae intentionis, quia si intendis, opus tuum dare potes patri vel matri vel alteri ad Purgatorium, si sic intendis, dare potes deo vel aliis in caelum, et cum tanta utilitate, quantum intendis.

Hinc Glossa super illud Mat. XII. „Bonus homo etc.”[24] dicit: Quantum bonum intendis, tantum facis. Quod clarius exponit sanctus Bonaventura in II. dist. XL. ar. I. q. II., quod si ly, tantum et quantum sunt adverbia, sic verum est, quod quantum actus intendendi est, magis intensus in bonitate vel malitia, tantum operatio exterior est bona vel mala. Si vero ly tantum et quantum sunt nomina, tunc dicunt quantitatem ex parte intenti, et sic non est verum generaliter, quia non semper intentio mensuratur operi exterius facto, quia frequenter homo intendit magnum bonum, et non facit et minimum bonum ex humilitate et facit magnum.  Quarto aliquando intentio fit sine operatione, nam pauper intendit bona opera multa facere, puta nudos vestire, elemosynam facere, et postea non potest, vel ieiuniare et infirmitate superveniente non potest. Dicit sanctus Bonaventura ubi supra, quod si quis habet facultatem et oportunitatem bene operandi, non sufficit intentio, si vero facultas non adest, tunc sufficit. [os064. c.09.] Ex quibus adverte, quid quidam habent multa opera cum modica bona intentione, et tales parvi sunt in conspectu Dei. Quidam habent pauca bona opera cum magna intentione, et tales magni sunt in conspectu Dei. Quidam autem habent multa bona opera cum maxima intentione, et tales maximi sunt in conspectu Dei. O homo, si vis magnus esse coram Deo, tunc habeas magnum propositum cavendi a peccato mortali sic, quod usque ad mortem non velis peccare, et iterum habeas intentionem faciendi opus misericordiae. Talis fuit beata Martha, quae sollicitabatur quomodo decenter servire possit Deo, homini, Christo. Ideo ad hoc incitat Sacra Scriptura Heb. XII. dicens: Hospitalitatem nolite oblivisci, per hanc enim quidam placuerunt Deo angelis hospitio receptis.[25] Nam Abraham angelos meruit hospitari, similiter Thobias, sed certe Dominum angelorum meruit Martha. Si tu dicis et ego libenter reciperem Christum Dominum hospitio. Dico tibi, quod falsum dicis, quia si pauperes nunc non recipis, neque ipsum reciperes, qui ait Matt. X.: Qui vos recipit, me recipit.[26] Sequitur: Qui autem non recipit vos, amen, dico vobis, quod tolerabilius erit in die iudicii terrae Sodomorum, quam civitati illi vel etiam domui.[27] Magnum igitur valde est, si quis recipit in hospitium pauperem mendicum, maius, si pauperem sacerdotem, maximum, si pauperem episcopum vel papam, sed beata Martha recepit pauperes Christi disciopulos. Item recepit pauperem et humilem matrem Dei. Item recepit pauperem regem gloriae, non tantum semel, sed saepesaepius. Unde Christus in mundo non habuit aliud hospitium ita frequentatum, sicut istud, de quo etiam ad mortem inde ivit etc.

Tertium documentum declarandum ex verbis thematis est exsecuti operis utilis fructificatio, cum dicitur: recepit in domum suam. Est enim domus corporalis et est domus materialis, est etiam domus spiritualis. Ad corporalem domum recepit Mater Dei, Maria vel etiam communicantes, sed aliter, quam Mater Dei. Ad spiritualem domum recipiunt poenitentes per gratiam [os064. c.10.], ad materialem vero domum recipiunt misericordes, sicut beata Martha, et hi dicere possunt illud Ecci. XXIV.: Et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo.[28] Et huiusmodi receptionis Christum multiplex est fructus, videlicet:

Primus recipere Christum in domum in suis pauperibus fructus est, quia in Dei cognitionem illuminat. Nam ut dicitur Lucae ultimo, quod Iesus ibat cum duobus discipulis in Emmaus et loquebatur cum eis, et non eum cognoscebant, et dum ipsum coegissent ire cum ipsis ad hospitium, ibi illuminati cognoverunt.[29] Ex quo habetur, ut dicit beatus Gregorius, quod hospites cogendi sunt venire ad hospitium, quia saepius homo ex operibus magis cognoscit Deum et viam salutis, quam ex praedicatione. Hinc Gregorius de duobus discipulis: Audiendo illuminati non sunt, faciendo illuminati sunt.

Secundus fructus illorum, qui recipiunt Christum, est, quia a peccatis omnibus iustificat, sicut patet in Zacheo, Lucas. XIX., cui Dominus remisit culpam iustificando ipsum, cui et dixit: Hodie salus huic domui facta est,[30] et hoc merito, quia non libenter habitant in uno hospitio Christus et diabolus, ubi enim pauper in Christi nomine recipitur, Christus recipitur. Iuxta illud Mat. XXV.: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.[31] Ideo inde exire cogitur diabolus, ubi prius habitabat per mortale peccatum.

Tertius fructus huius operis est, quia bona temporalia multiplicat, sicut patet III. Re. XVII., ubi propter hospitalitatem Eliae prophetae mulieri viduae multiplicata fuit farinula et lecytus olei.[32] Item de oleo viduae multiplicato habetur IV. Reg. IV.[33]

Quartus fructus huius operis est, quod in terra mirificat, sicut patet de beato Gregorio: qui Christum meruit hospitio recipere et de aliis, praesertim patet de ista sancta Christi hospita, quae draconem magnum suo cingulo alligatum occidi fecit. Similiter legitur, quod [os064. c.11.] dum apud Avinionem inter urbem et fluvium Rodani praedicaret, iuvenis quidam ultra fluvium consistens et eius verba audire desiderans cum navigio careret, nudus natare cepit, sed vi fluminis rapitur et suffocatur, cuius corpus secunda die inventum ante pedes sanctae Marthae resuscitandum praesentatur. Ipsa vero in crucis modum solo prostrata sic oravit: O, Domine Iesu Christe, qui olim resuscitasti dilectum tuum, Lazarum fratrem, respice, mi hospes care, ad fidem circumstantium et resuscita hunc puerum, et appraehensa manu eius mox surrexit et sacrum baptisma suscepit.

Quintus fructus huius misericordiae operis est, quia finaliter beatificat. Ideo dicitur Esa. LVIII: Egenos vagosque induc in domum tuam.[34] Et sequitur: et gloria Domini colliget te,[35] ubi sic dicit Glossa: Praebe tectum et accipe caelum. Et Matth XXV., dicet Salvator in iudicio: Venite benedicti patris mei.[36] Et sequitur: Hospes eram et collegistis me.[37] Unde legitur, quod dum videret animam sororis suae ab angelis feliciter deferri, clamavit ad eam dicens: O, dilecta mi soror, quare me in corpore vivam, ut promiseras non visitasti, sed mi dilecta, iam vivas cum magistro tuo et hospite meo. Statim Martha exitum suum praesciens suos admonuit, ut accensis luminaribus circa se usque ad obitum vigilarent. Audita autem hac fama convenit innumera multitudo hominum, et ecce nocte media ante transitus sui diem custodibus somno gravatis irruit ventus vehemens, qui omnia luminaria extinxit. Illa vero malignorum spirituum turbam cernens cepit orare excitans vigiles, ut luminaria reaccenderent. Interim soror sua accensa face reaccendit luminaria dicens: Ecce carissima, veni, sicut promiseram te visitare dum viveres, et dum alloquerentur propriis nominibus dulciter nominantes venit ipse Christus dicens: Veni, dilecta hospita, et ubi ego sum, illic mecum eris. Tu me in terra suscepisti hospitio tuo, ego te recipiam hospitio meo in caelo, et invocantes te exaudiam amore tuo. Venientes interim custodes [os064. c.12.] mirabantur de accensis luminaribus. Appropinquante exitus sui hora iussit se super cinerem in terram poni et crucem ante se teneri, iussitque, ut passio secundum Lucam legeretur, et cum diceret: Pater, in manus tuas, beatum emisit spiritum, quo Christum susceperat in domum suam. Quomodo vero sit sepulta, patet in legenda.

 

 

 

[1] Lc 10,38

[2] Gn 2,22

[3] Ioh 2,4

[4] Ioh 19,26

[5] Ioh 11,5

[6] Lc 10,41

[7] Act 9,4

[8] Ioh 11,21–27

[9] Lc 10,41

[10] Augustinus, Sermones, 10, SERMO CIII. De verbis Evangelii Lucae, Et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam. etc. http://www.monumenta.ch/latein/text.php?tabelle=Augustinus&rumpfid=Augustinus,%20Sermones,%2010,%20%20104&level=4&domain=&lang=0&id=&hilite_id=&links=&inframe=1

[11] Lc 10,40

[12] Lc 10,41–42

[13] Lc 10,42

[14] A kifejezés értelmezése: táplálandó. Ennek magyarázatáról: Bárczi Ildikó, Ars compilandi – A késő középkori prédikációs segédkönyvek forráshasználata, Universias, Budapest, 2007. 45.

[15] Lc 10,41

[16] Cf. Ps 45,11; Ps 33,9

[17] Sap 8,16

[18] Mt 10,20

[19] Convenistis. Vö.. Augustinus, Sermones, 10, SERMO CIII. De verbis Evangelii Lucae, Et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam. etc. Cap. X, V. 38-42. http://www.monumenta.ch/latein/text.php?tabelle=Augustinus&rumpfid=Augustinus,%20Sermones,%2010,%20%20104&level=4&domain=&lang=0&id=&hilite_id=&links=&inframe=1

[20] Hbr 11,6

[21] Gn 4,4

[22] Mt 6,1

[23] Phil 2,21

[24] Mt 12,35

[25] Cf. Hbr 13,2

[26] Mt 10,40

[27] Cf. Mt 10,14–15

[28] Sir 24,12

[29] Cf. Lc 24,13–31

[30] Lc 19,9

[31] Cf. Mt 25,40

[32] Cf. III Rg 17,14

[33] Cf. IV. Rg 4,1–7

[34] Is 58,7

[35] Is 58,8

[36] Mt 25,34

[37] Mt 25,35