Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo LXII.]

De sancta Anna
Sermo LXII.

Mulier timens Deum ipsa laudabitur.[1] Prover. ultimo [os 062. c.01.]

Haec verba optime conveniunt huic sanctae mulieri laude dignae, quae quia Deum filiali timore timuit, ideo Deus ipsam omnibus laudandam ostendit. Nam tria Dei Magni timorem nos specialiter inducunt, scilicet:

Primo dixi, quod ad timorem nos inducit Scriptura tehologica. Dicitur enim Deut. X.: Quid petit a te Dominus, nisi quod timeas Dominum Deum tuum?[2] Ad hanc virtutem invitat etiam Ps. dicens: Venite, audite me, timorem Domini docebo vos.[3] Hinc Bernardus super Cant. ait: In veritate comperi nihil esse, ita efficax ad gratiam promerendam, retinendam et recuperandam, quam si omni tempore coram Deo inveniaris non alta sapiendo, sed Deum timendo.

Secundo inducis ad timorem Dei interna ratio, ipsa etenim naturalis ratio dictat Deum Magnum summe timendum, quia si naturaliter timetur, qui flagellare potest, multo magis cui resistere non potest omnis dominatio caelestis et terrestris. Iuxta illud Deut. X.: Ipse est Deus deorum et Dominus dominantium, Deus Magnus potens et terribilis.[4] Et Malach. I.: Si ego Dominus ubi est timor meus?[5]

Tertio inducit ad Dei timorem universalis creatura. Nam omnis creatura invitat nos ad timendum Deum, quia timor ex amore causatur. Omnia vero clamant Dem amandum. Unde Augustinus ait: Respexi caelum et terram et omnia, quae in eis sunt, et omnia mihi clamant, ut diligam te, Domine. Cum igitur omnis amans timeat, ne offendat amantem, ideo omnia invitant ad timendum Deum. Hinc Apoc. XIV.: Angelus habens Evangelium aeternum clamavit omnibus gentibus dicens: Timete Dominum et adorate cum qui fecit caelum et terram![6] Et ut clarius intelligamus: ecce angelus, qui super nos est, clamat Deum timendum et creaturae, quae extra nos sunt, quia omnia elementa punita sunt pro peccato hominis. Gen. III.: Maledicta terra in opere tuo, spinas et tribulos germinabit [os 062. c. 02.] tibi.[7] Item creaturae, quae infra nos sunt, utpote infernus et damnati clamant Deum timendum, quia ibi ipsi, qui Deum non timuerunt, poenam patiuntur acerbissimam et perpetuam. Et quia beata Anna Deum omnium summe timebat, ideo merito de ea dicitur: Mulier timens Deum ipsa laudabitur. Unde ex thematis verbis ad honorem beatae Annae duo declaremus salutis documenta, scilicet:

Primum documentum est ex verbis thematis dixi declarandum timoris multiplicem distinctionem, cum dicitur: Mulier timens Deum ad denotandum, quod non sit laudanda illa, quae timet verecundiari de bono opere vel de salute propria. Unde sciendum, quod Magister in III. dist. XXIV. distinguit multiplicem timorem, scilicet:

Primum itaque timorem Magister distinguit naturalem, quo quilibet timet et horret quicquid naturae est contrarium vel nocivum, et iste timor non est meritorius vel demeritorius, quia non subiacet libero arbitrio. Hoc timore omnis homo timet in mari, in periculo et praecipue in morte. Unde Christus ut verum corpus se habere ostenderet imminente passione, coepit taedere et pavere. Qui licet secundum iudicium rationis ardentissimo amore pro nostra salute optaret passionem, tamen naturaliter horrens eam orabat dicens: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste![8] Isto timore fugit Belias a facie Jezabel III. Reg. XIX., qui tamen secundum ratione dicebat: Tolle, quaeso Domine, animam meam![9] [os 062. c. 03.] Iustum timorem etiam viri communiter habent in morte, ut si quid est in eis purgandum, ipso pavore purgetur. Vel quia timet anima separari carne et intrare regionem sibi ignotam.

Unde in Vitas Patrum legitur, quod quidam patrum desideraret videre, quomodo anima iusti de corpore egerderetur, transiens per quandam villam, quaedam peregrinum solum in platea iacentem ac in extremis laborantem. Et ecce Michael et Gabriel de caelo descedentes et ei assistentes unus ad dextram, alter ad sinistram rogabant animam ex Dei praecepto, ut egrederetur. Quae timens nolebat corpus relinquere, dixit Michael et Gabrielem: "Sume hanc animam, ut egrediamur!" Respondit Gabriel: "Missi sumus a Domino, ut sine dolore et violentia eiiciatur." Cumque haec clamarent ad dominum, misit Dominus cytharam David cum cantorbus caelestis Hierusalem, quorum cantus audiens anima peregrini inter manus angelorum exiit et cum gaudio in caelum ducta est. Nam iste timor dicitur naturalis, non a natura instituta, sed destituta, quia timor est pro peccato primorum parentum inflictus. Si enim non peccassent, nullus modo timeret mortem, quia nullus moreretur. Verumtamen sine causa est iste timor a Deo inflictus, quia si naturaliter homines non timerent, non essetgloriosum pati mortem pro Deo et iustitia. Similiter fierent multa mala, videlicet latrocinia, rapinae, adulteria, etc. Sed et neque leges essent firmae, exquo non timerent de periculo suo. Insuper vix homines ad Deum converterentur. Hinc Prover. XV.: Per timorem Dei declinat omnis a malo,[10] sicut rex Ninive audita comminatione de subversione civitatis inductus est sacco.[11] Ione. II.

Secundus timor est mundanus, quo timet homo amittere tempralia, utpote res, famam, honorem, dignitatem, filios vel timet non consequi, quae desiderat et non habet. Et hoc intantum, quod praeligit facere contra Deum vel eius mandata, ne habita perdat, vel ut desiderata consequatur. [os 062. c. 04.] Hic enim timor nascitur ex nimioamore rerum temporalium. Isto timore peccavit Herodes occidens pueros volens occidere Christum Dominum nostrum, ne auferret ei regnum[12]. Math. II. Item Iudaei Ioh. XI. in tractatu de Christi morte dicebant: Ne forte veniant Romani et tollant nostrum locum et gentem.[13] Similiter Pilatus timens amittere praesidentiae dignitatem Christum tradidit ad mortem, cum tamen ore proprio dicebat: Nullam causam mortis invenio in isto homine.[14] O quam multi nostris temporibus pro temporalium timore perdunt animam suam! Perdunt Deum suum, perdunt regnum aeternum, acquirunt infernum, alii ne infamenter periurant, alii ne damnificentur. Sed contra haec clamavit Christus Dominus Math. XVI. dicens: Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur?[15] Animae vero detrimentum patiatur, aut quis dabit homo commuttionem pro anima sua? Nam sancti viri temporalia nihil reputant amittere pro Deo, quin potius cum gaudio amittunt. Iuxta illud Heb. X.: Et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis.[16] Unde refert Gregorius libro Dialogorum, quod cum quidam malitiosus incendisset omnia bona Stephani viri Dei, et quidam plangens diceret ei: Vae pater, quid tibi contigit? Ille nihil reputans perdidisse plangebat illius peccatum, et se dicebat esse exoneratum.

Tertius timor est humanus, quo scilicet quis nimis timet pelli suae et nascitur ex nimio amore proprii corporis et vitae praesentis. Et iste timor est culpabilis, ideo prohibet Salvator, Math. X. dicens: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere.[17] Triplici enim ratione debet timeri mors pro veritate. Primo ratione humanae impotentiae, quia animae nihil potest homo nocere, sed tamen corpori, sicut nec ille est timendus, qui vestimentum potest scindere, et non corpus. Hinc Chrysostomus ait: Corpus vestimentum est animae. Et Iob X.: Pelle et carnibus vestisti me.[18] Secundo corporalis persecutio non timenda ratione divinae providentiae, quia a divina providentia gubernantur [os 062. c. 05.] omnia, etiam minima animalia, multo magis vita et mors iustorum. Ergo firmissime debes tenere, quod nullus potest tibi nocere, nisi inquantum divina providentia permittit. Cuius permissio cedit tibi in bonum Math. X.: Nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet in terram sine Patre vestro.[19] Hinc est, quod non excusantur, qui metu dominorum suorum peccant. Tertio non est timenda corporalis persecutio ratione resurrectionis, quia in integrum resurget corpusIesu. Iuxta illud Math. X.: Capillus de capite vestro non peribit,[20] ergo multo plus membrum incessum, quod dolet. Sed diceres, utrum talis timor est peccatum mortale. Respondet Thomas II. II. q. CXXV., quod quando aliquis timore alicuius mali temporalis vel etiam mortis committit aliquid, quod est divina lege prohibitum, vel omittit aliquid, quod est praeceptum. Tunc peccat mortaliter alius venialiter.

Quartus timor est servilis, qui secundum Augustinum est, quando aliquis timore gehennae non peccat, non hagens respectum ad amorem iustitiaevel offensam Dei. Unde Augustinus: Inimicus iustitiae est, qui solo timore poenae non peccat. Amicus autem eius est, qui amore non peccat. Sed diceres: uturm timor servilis est donumSpiritus Sancti? Respondet sanctus Bonaventura super III. dist XXIV., quod dona spiritus Sancti in multiplici differentia. Nam quoddam donum est a Spiritu Sancto, sed non cum Spiritu Sancto, ut timor servvilis, qui praeparat ad spiritum salutis. Iuxta illud I Ioh IV.: Timor non est charitate,[21] quoddam donum est a Spoirito Sancto et cum Spirito Sancto, quia per ipsum consecratur habitaculum Spiritus Sancti. Et talis est charitas, quoddam donum est a Spiritu Sancto et aliquando cum Spiritu Sancto, aliquando sine Spiritu Sancto. Sicut donum prophetiae vel scientiae. Timor igitur servilis est, sicut aurora, quae est a Sole, non tamen cum Sole.

Quod etiam patet exemplum, quod refert Vincentius in Speculo moralis libro I. dist, quod Parisius qquidam sscholaris mortuus est valde poenitens, compunctus et confessus. Qui post mortem apparuit suo magistro, cum autem ille cum quaereret de statu, respondet se damnatum. Cum magister: „Nonne [os 062. c. 06.] poenituisti et confessus fuisti?” At ille: „Sic, sed hoc egi timore gehennae, et non amore Dei.” Hinc est, quod pauci salvantur, qui differunt poenitere usque ad articulum mortis, et ideo sic decet homo poenitere amore, quod si numquam moreretur, numquam iudicaretur, si non esset poena inferni, si non gloria Paradisi, tamen propter amorem sui Creatoris optimi doleret, quod tam pium, tam bonum dominum offendit suis peccatis.

Quintus timor est initialis, quo quis timet poenam et erubescit culpam commissam, sed plus det offensam. Ecci I.: Initium sapientiae timor Domini. [22]Hic timor habet duos oculos, dexterum ad declinandum culpa, ssinistrum ad cavendum poenam. Isto timore timet, quis amittere bonum et incurrere malum. Timet enim separari a Deo, quem amat et puniri etculpa, sed timor separationis principalior est. Iste autem timor dicitur initialis, quia est initium salutis, et ducit ad perfectam charitatem. De quo Augustinus tale exemplum ponit de acu et serico. Nam quando videmus coniungere duobus pannos, tunc acus praecedit, sericum vero sequitur, acus removetur, sed servicum remanet coniungens pannos. Sic in proposito Deum ethominem coniungit timor et amor. Timor foras mittitur, sed charitas remanet, propterea dicit I. Ioh. IV.: Perfecta charitas foras mittit timorem.[23] Hic enim timor facit omnia adimplere ad salutem necessaria. Sicut exemplum refert Caesraius in suo dialogo de quodam usuario dicens, quod dum quidam usuarius contritus et confessus quaereret, utrum elemosynae factae de usuris Deo essent acceptae. Respondit sacerdos, quod non. „Vis” – inquit - „scire, quantum Deo oblatum dde usuris est carum?” ait: „Volo.” „Vade” – inquit – „et imple etiam unam de panibus male acquisitis, et claude diligenter!” Quo pacto ecce die crastina omnes illi panes versi sunt in bufones. Territus usuarius ait: „Quid faciam, Domne, ut ego evadam bufones infernales?” „Vade” – inquit sacerdos - „ et redde unicuique, quod suum est. Et demum pone [os 062. c. 07.] te in medium harum ranarum, et pernoctabis ibi.” Mira virtus statim homo contritus iussa complevit. Mane facto sunt reperta nuda ossa hominis in cista, et totum corpusa vermibus consumptum. Qui sepultus in cimiterio claruit miraculis: Nulla enim rana potest cimiterium intrare, quae si intraverit, morietur statim.

Sextus timor est filialis sive castus, quo timet quis offendere Deum, sic quod si prpter peccatum non separaretur a Deo, tamen a peccato abstineret, ne ipsum offenderet. Honc dicit Thomas II. II. q. XIX., quod filialis timor est, quo homo timet peccare non propter poenam, sed propter amorem Patris Aeterni, vel porpter separationem ab eo, non propter proprium commodum, sed conditionem eius, qui timetur. Sic filius offendere patrem propter amorem, et ideo dicitur timor filialis. Vel sicut uxor servat charitatem propter amorem viri sui, etiam si sciret, quod numquam scire vel vindicare posset vir suus. Et ideo dicitur etiam timor castus. Et iste timor permanet in aeternum, iuxta illud Ps: Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi.[24] Hunc timorem habuit sanctus pater Sisoy, de quo sic habetur in Vitas patrum, quod instante eius obitu convenerutn multi patres et subito facta est facies eius quasi fulgore radians. Et dixit: „Consolamini, fartres! Ecce Abraham venit ad vos!” Et paulo post: „Ecce chrous prophetarum!” Et plus: „Ecce sancti apostoli et sancti angeli.”Et cum videretur loqui, et quaererent, quid loqueretur, respondit: „Ecce venerunt sancti angeli tollere animam meam. Et ego supplico eis, ut paululum sustineant propter poenitentiam agendam. „ Et cum dicerent: „Abba, nonne tu indiges poena?” ait: „In veritate dico vobis, quod necdum prinicpium poenitentiae me fecisse memini”, et sic congruerunt, quod perfectus esset in timore Domini.

Hoc perfecto timore plena sunt beata Anna. Ideo est laudanda in saeculum saeculi. Timeamus et nos, charissimi magnum Deum nostrum, qui habet potestatem super corpus et animam, et potest ubique punire peccatores. Expulit [os 062. c. 08.] namque angelos peccantes de caelo,primos parenntes de Paradiso, ac totum mundum delevit dilivio. Et est tam optimus, quod numquam potest ex sua natura bona peccatum pertransire impunitum. Perveniamus igitur, charissimi et puniamus nosipsi! Quia horrendum est incidere in manus Dei.

Secundum salutis documentum ex praemissis theamtis verbis declaaremus beatae Annae felicem laudationem, cum dicitur: ipsa laudabitur propter filialem timorem. Circa hoc est sciendum, quod laus seu honor secundum Philosophum I. Ethicorum est exhibitio reverentiae in testimonium virtutis, et sic soli boni et virtuosi sunt honorandi. Sed propter virtutem quis potest honorari duobus modis. Uno modo propter virtutem propriam, puta castitatem, humilitatem, charitatem etc. Alio modo potest quis honorari propter virtutem alienam, sicut praelatus honoratur etiam malis non propter suam maliciam, sed propter virtutem sibi subditorum, qui quod ammodo sunt in ipso. ideo dicit beatus Petrus I. Canonica II.: Subiecti estote omni humanae ceraturae propter Deum non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis. Cuius ratio est, quia gerit personam Dei et comitatus. Hic Apostolus Rom. XIII.: Qui potestati resistit, domini ordinationi, resistit.[25] Qua praesentis vita quoddam opus negationis, de quo ratio est reddenda.

Sed quia videmus, quod in reddenda ratione rationantes ponunt unum denarium (forte viliorem) pro mille Florenis et quamdiu durat exactio rationis, nollet inde amovere pro decem Florenis non propter se, sed propter representationem. Facta tamen ratiocinatione remanet idem denarius se tantum representans. Sic praelatus vitiosus quamdiu esst praelatus, debet honorari propter representationem, sed dum deponetur, saltem in morte remanebit solus. Et tunc intelliget, quid ei profuit praelatio. Quid honor, quid superbia, quid denique deliciae? Illi vero qui sunt boni praelati, propter se et propter alios sunt honorandi. ideo dicit Apostolus: Qui bene praesunt, duplici honore digni habeantur,[26] maxime, qui laborant in verbo et doctrina. Haec notat [os 062. c. 09.]Thomas II. II. q. LXII. ar IV., in III. vero Sententiarum dicit, quod honor non debetur, nisi rebus divinis, unde quia virtus divinos facit, ideo solum porpriae honor virtuoso homini debetur. Et ideo hanc beatam Annam triplici ratione dicimus honore dignam, scilicet:

Primo itaque beata Anna laude digna ratione dignificationis, quia intantum dignificata, quod ipsa sit super omnes imperatrices mundi reginas, quia minus sanctus in caelo est maior dominus huius mundi Dominis. Quod probat Salvator Math. XI. dicens: Inter natos mulierum non surrexit maior Iohannae Baptista, et subdidit ibidem: Qui minor est in regno caelorum, maior est illo. [27]

Secundo beata Anna est laude digna ratione affectionis, quia magna dilectione afficitur ad nos et promovet bonum nostrum una cum nepote Iesu Benedicto, ac aliis nepotibus sex mundi indicibus, necnon filia sua, gloriosa Maria. O sancta radix, de qua tot et tales rami pullrunt! O beata et laude digna mulier, qua sic caelum tua progenie decorasti!

Terto beata Anna est laude digna ratione virtutum plenitudinis, ipsa nempe plena virtute pietatis erga pauperes. Sicut enim legitur de ea, quod Ioachim accepit uxorem nomine Anna, quae habuit sororem nomine Hysmeriam. Haec autem ganuit Elizabeth, et ipsa Iohannem Baptistam. Anna vero tres viros habuisse dicitur, scilicet Ioachim, Cleopham et Salome. De Ioachim unam filiam, videlicet Matrem Domini genuit, et eam Ioseph treadidit, quae a Spiritu Sancto genuit. Ioachim mortuo accepit Cleopham, et genuit ex eo filiam nomine Mariam, quam Alpheo in coniugem sociavit, quae genuit Iacobum minorem, iustum Ioseph, Symonem et Iudam. Mortuo Cleopha accepit beata Anna tertium virum, Salome, de quo genuit filiam, quam similiter nominavit Mariam (salva [os 062. c. 10.] grammatica!), si decem genuisset, omnes Marias nominasset propter gratiositatem primae Mariae. Et haec genuit Iacobum maiorem et Iohannem evangelistam. Cum enim viginti annis sine prole essent, et singulis annis substantias suas in tres partes dividerent, una templo Domini et servientibus in eo, alia pauperibus et peregrinis, tertiam sibi et familiae retinentes votum fecerunt Domino, ut si prole visitaret eos, ei dedicarent. Dominus autem respexit eorum pium affectum, et dedit hanc Virginem Gloriosam primum, in cuius prole benedicentur omnes tribus terrae.

Item fuit plena devotione, quia filiam suam post ablationem in templum Domino tradidit. O sanctissima mulier, quae regem caeli habes nepotem! O gloriosa domina, quae reginam caeli habes filiam! O pia mater sex apostolos habes nepotes! Vere timebas Dominum Deum, qui te tali inaudita foecunditate laudavit! Rogemus etc. [os 062. c. 11.]

[1] Prv 30,31

[2] Dt 10,12

[3] Ps 33,12

[4] Dt 10,17

[5] Mal 1,6

[6] Apc 14,6-7

[7] Gn 3,17

[8] Mt 26, 39

[9] III Rg 19,4

[10] Prv 15,27

[11] Cf Ion 3,8 sqq

[12] Cf Mt 2,3 sqq

[13] Cf Ioh 11,48

[14] Lc 23,22

[15] Mt 16,26

[16] Hbr 10,34

[17] Mt 10,28

[18] Iob 10,11

[19] Mt 10,29

[20] Lc 21,18

[21] I Io 4,18

[22] Sir 1,16

[23] I Io 4,18

[24] Ps 18,10

[25] Rm 13,2

[26] I Tim 5,17

[27] Mt 11,11