Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati Sermo LXI.]

De sancto Iacobo maiore, sermo II.
Sermo LXI.

Dic, ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dextram tuam, et unus ad sinistram tuam in regno tuo. Respondens autem Iesus dicit: Nescitis, quid petatis.[1] Mat. XX. et in Evangelio.

In quo quidem ostenduntur tria per ordinem, scilicet:

Dixi primo, quod in hoc Evangelio insinuatur honoris cauta ambitio, quia secundum Iohhanem os auri[2] in sermone: Hi duo fratres filii, scilicet Zebedei, Iacobus et Iohannes, cum audissent a Christo eum passurum et tertia die resurrecturum et demum regnaturum coeperint dicere intra se cum essent fideles: Ecce rex descendet ad regna tartarea, ut destruat et habentia victoria, quid restat nisi ut regni gloria subsequitur. Ergo quid faciemus, fratres? Si rogamus magistrum, forsitan ceterorum fratrum corda concutiemus, submittamus [os 061. c. 01.] matrem nostram, ut suo nomine deprecetur nobis praelatura. Si enim ipsa peritio reprehendibilis fuerit, facile meretur veniam, quasi mulier, si autem non fuerit reprehendibilis, facilius impetrabit mater pro filiis. Ecce quam subtilis et cauta honoris ambitio discipulorum Christi, qui adhuc fuerunt carnales, licet in schola Salvatoris modo vero non solum tam caute acquiritur honor, sed etiam per symoniam. Unde Bernardus sermone XL.: Ambitio subtile malum, secretum virus, pestis occulta, doli artifex, mater hypocrisis, limoris parens, vitiorum origo, tinea sanctitatis, excaecatrix cordium.

Secundo in Evangelio insinuatur sollicita matris petitio pro filiis, quae accedens cum filiis ad Iesum, et ut dicitur Mar. X. primo petiit in generali dicens: Magister, volumus, ut quodcumque petierimus, facias nobis. At ille dixit eis: Quid vultis, ut faciam vobis?[3] Non interrogat quasi ignorans, sed ut manifestius appareat petitonis irrationabilitas, et occasio fiat reprehensionis eorum. Et dixit mater eorum: Dic, ut sedeant hi duo filii mei etc.[4] Ista enim matrer pro animabus et corporibus natorum advocabat non sicut ceterae matres, quae secundum Iohannem os auri corpus natorum suorum tantum amant, animam autem contemnunt. Desiderant enim illos valere in hoc saeculo et non curant, quid passuri sint in alio. Alii militiam filiis provident, alii honores et nemo filiis providet Deum. Proditionem illorum magno precio comparant et salutem illorum nec domo accipere volunt. Si viderint illos servire Christo, tristantur et suspirant. Si autem viderint eos peccantes, nemo tristatur. Ut ostendatur, quia corporum sunt parentes, non animarum. Haec ille.

Tertio ex Evangelio insinuatur Christi discreta responsio, qui cum videret filios ad talem petitionem matrem induxisse, non matri responit, sed filiis dicens: Nescitis, quid petatis. Certe nescit, quid quaerit ille, qui terrenam dignitatem quaerit, quam brevis sit, quam periculosa, quam onerosa sit, quam infructuosa. Et subdidit Salvator: Potetis bibere calicem, quem bibturus sum?, id est potestis sustinere passionem, [os 061. c. 02.] quam ego sustinendus sum. Et dicunt: Possumus. Loquuntur tamquam inexperti, quia tempore passionis Christi fugerunt. Quid ait Salvator? Calicem quidem meum bibetis, quia Iacobus mortem sustinuit pro Domino, et Iohannes venenum bibit et in exilium relegatus post iniectorem ferventis olei. Dicit tandem Salvator: Sedere autem ad dextram meam vel ad sinistram non est meum darevobis, sed quibus paratum est a patre meo. Secundum Lyram non est meum dare vobis, adhuc carnalibus, sed spiritualibus. Nescibant, quid petebant, quia illis, qui a sinistris erunt, dicet Christus: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum! Et licet irrationabiliter petebant, tamen ex hoc nobis utilis doctrina declarata est, ne honorem ambiamus.Hinc Iohannes os auri: Frequenter Dominus patitur discipulibus aliquid non recte aut dicere aut agere aut cogitare. Ut ex eorum culpa occasionem inveniat docendi exponendique regulam pietatis. Unde ex huius Evangelii tenore tria proponamus salutis documenta declaranda, scilicet:

Primum documentum de ambitione declarandum erit ambitionis periculositas. Magna namque periculositas est ambire dignitatem ecclesiasticam, quia ad quodcumque cor intrare poterit, inde omnes virtutes expellit. Ideo ipsam ambitionem

Primo dixi, quod ambitionem vetat Scriptura. Dicit Chrysostumus super Math. et habetur dist XL. c. 'multi': Qui desideraverit primatum terra, inveniet confusionem in caelo. Nec inter sanctos Dei computabitur, qui de primatu tractaverit. Ecci VII.: Noli quaerere [os 061. c. 03.] ab homine ducatum, neque a rege cathedram honoris.[5] Phil. III.: Gloria eorum in confusione, qui terrena sapiunt.[6] Et I. Cor. XIII.: Charitas non est ambitiosa.[7] Et LXI. dist. 'Miramur', II. q. VII. 'non omnes episcopi', XXIII. q. IV. ' sicut excellentiam', et in multis aliis Scripturae Sanctae locis, ideo quicumque ambit, praelationem facit contra Christi ordinationem, qui dixit Math. XX.: Quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister.[8]

Unde quaeritur, utrum appetere praelationemsit semper peccatum? Respondet Astesanus in Summa libro VI. titulo XXVIII., quod triplex est praelatio. Una habetur per hereditariam successionem, et licite potest peti et appeti. Secunda est praelatio per secularis principis institutionem, et haec etiam potest appeti tribus concurrentibus, quae notat Philosophus I. Politicorum. Primo si habet amorem ad consistentem policiam, secundo si habet potentiam in maximorum operum principatum, tertio si habet virtutem et iustitiam unaquaeque policia. Licet autem aliquis haec habens possit licite principatum appetere, non tamen debet petere, quia dicitur II. Politicorum: Non bene statutum est petere, qui principatu dignificabitur. Tertia autem praelatione est, quae habet animam curam annexam. Et talis nec debet peti, nec appeti, quia dicit beatus Augustinus IX. De civitate Dei c. XIX.: Locus superior, sine quo populus regi non potest, etsi ut decet, administrat, indecentis tamen appetitur.

Nam in hac praelatione tria attendunt, videlicet caelestitudo honoris, abundantia rei temporalis et exercitum spiritualis operationis. Propter primum igitur appetere praelationem est praesumptuosum et a Christo reprobatum. Math. XXIII.: Amant - inquit - primos accubitus in cenis et primas cathedras in Synagogis, et vocari ab hominibus Rabbi.[9] Secundo appetere praelationem propter tres temporales est signum cupiditatis, quia finem melioris boni ponit minus bonum, id est res temporales, cum Dominus dicat Math. VI.: Primum, id est principalius quaerite regnum Dei et iustitiam eius.[10] Et sic cupidus pervertit Christi ordinationem primum quaerendo res temporales. Tertio appetere praelationem propter bonum opus est fatuum, quia fatuum est appetere cum periculo, [os 061. c. 04.] quod fieri aeque bene potest sine periculo. Bene enim operari potest homo sine periculo praelationis. Ideo contra tales sic arguit Chrysostomus super Mat.: Qui (ait) appetit praelationem propter bonum opus, annexum autem credit se ad hoc dignum et tunc est praesumptuosus, et ideo indignus, aut credit se indignum et tunc est fatuus et perversus, quia obligat animam suam pro animabus aliorum. Si enim haberet mille animas, ut unam daret vel centum pro animabus aliorum, etiam sic non esset bonum appetere praelationem cum cura. Quantominus exquo habet unicam animam, quam et ipsi ignorat, iuxta illud Ezech. III.: Sanguinem eius de manu tua requiram.[11] O quis non appetit praelaturam causam honoris? O quis non causa substantiae locupletoris? O denique quis non sitit eam causam vitae lautioris? Quae heu omnia sunt trupia, vana et brevia! Ecce fatuitas eorum, quiaquirunt talem praesidentiam per omnem industriam, et quandoque per symoniam vel precium suarum instantiarum.

Secundo dixi periculosam ambitionem improbat natura, quia natura omnes homines aequalis conditionis fecit, non enim fecit unum Adam de auro, alium de argento, tertium de luto, sed omnes de luto, ne aliquis alteri praeferretur. Ideo Deus non praeposuit hominem homini, nisi per abusum rationis peccando. Quia tunc homo se quodammodo brutum facit, et talibus hominem virtuosum praefecit. Iuxta illud Gen. I.: Dominamini bestiits terrae, piscibus marus et volatilibus caeli.[12] Hinc Gregorius in Moralibus: Non est data homini praelation, ut dominetur hominibus, sed ut praesit bestiis terae, piscibus maris et volatilibus caeli. Et nisi indurent facies eorum, ubi non deliquimus, pares sumus. Unde quando tu virtuose vivis, nullus praelatus potest tibi iuste nocere, neque lex in aliquo molestare, quia lex malis hominibus est data, quae eorum malicia compescatur. Iuxta illud I. Tim. I.: Lex iustis non est posita, sed iniustis, et non subditis ipsis et peccatoribus, sceleratis et condemnatis, patricidis et matricidis, homicidis et formicariis, etc.[13] Et si aliquid sanae doctrinae adversatur, ecce patet, quod homo abutens ratione bestiis [os 061. c. 05.] comparatur. Iuxta illud Ps.: Homo cum in honore esset, non intellexit comparatus est iumentis etc.[14] Et beatus Bernardus: An non tibi videutr bestia bestialior homo ratione vigens et ratione non utens? O vanissima ambitio, quae appetit hominibus praeesse et frequenter ex hoc se subiecit daemoni vilissimo. Nam unum oculum vel linguam non potest bene regere et vult alios multos regere. Unde Bragmani sic scripserunt Alexandro: Tu - inquit - omnium hominum acquirendo dominium servum facis te omnium daemoniorum servitutem redigens universitatem membrorum tuorum.

Tertio periculosam ambitionem damnat figura, nam II. Reg. XVIII. habetur, quod Criminibus suis Absolon quaerem adhaerens tribus lanceis, transfixus interiit, qui regnum patris ambiens sanctum patrem suum David persequebatur.[15] Et figura, quae habetur Iudic. IX. damnta ambitionem, ubi sic habetur: Ierunt ligna, ut facerent sibi regem, dixeruntque olivae, impera nobis! Respondit oliva: numquid possum deserere pinguedinem meam, ut utuntur dii et homines, ut promovear inter ligna? Dixerunt deinde ad arborem ficum: Veni, accipe regnum super nos! Quae respondit: Numquid possum deserere dulcedinem meam fructumque suavissimos et ire, ut promovear inter ligna? Locutaque sunt ligna ad vitem: Veni et impera nobis! Quae respondit: Numquid possum deserere vinum, quod laetificat Deum et homines, ut promoveat inter ligna? Quibus pariter regimen recusantibus postea dixerunt ad ramum: Impera nobis! Qui respondit: Si me regem constituisti, venite et sub umra mea requiescite! Et egrediatur ignis de ramo et comburat vos.[16] Ligna in hac parabola a Ionathan dicta, scilicet: Comestor est in summa homines sunt, qui sibi volunt praeficere pium praelatum, sed homo pietate plenus refugit per olivam significatus. Sed et contemplantium per ficum denotatus, ac dilectione clarus per vitem representatus. Spinosus vero ambitiosus acceptat et sitit tamquam ranus, a quo exibit ignis tribulationis et maligni actus, quo infestatur subditus. Sed supra has figuras [os 061. c. 06.] accedat rei veritas.

Veni o rex gloriae Christe vivendi forma et regendi norma, exemplar caeleste! Veni et visita de solio maiestatis tuae populum sanguis tui commercium! Aperi ei semitam humilitatis, quae in terra praestiti, insinua, quid egisti, quomodo vixisti, quid de praelatione dixisti, quomodo hinc existi, ac gloria coronatus in Patris dextra consedisti! Certe hoc scire dedisti, quod nullus sicut tu regere potuit sine culpa, et dum te regem facere voluissent, Iob. VI. eos declinasti. Insuper Math. XX.: intulisti. Qui maior est vestrum fiat vir minister.[17] Deinde coram Pilato de praelatione terrena te exinavisti dicens: Regnum meum non est hic, ideo tuos ad sui abnegationem et crucis baiulationem induxisti dicens Lu. IX.: Si quis vult venire post me, abneget se etc. Hoc esset amiendum, ad hoc aspirandum, sicut sancti Dei videntur fecisse. Nam Exo. IV., dum Moyses mitteretur a Domino, ut esset dux populi Hebraeorum, excusabat se dicens, quod impeditorius linguae esset.[18] Similiter Hieremias dicit: AAA, Domine Deus, nescio loqui.[19] Hiere. I. Similiter beatus Gregorius fugit, ne papa ordinaretur, et santus Marcus evangelista pollicet amputasse dicitur, ut sacerdotio reprobus haberetur. Et beatus Franciscus noluit fieri sacerdos propter sacerdotii dignitatem.

Quarto periculosam ambitionem declinat iactura. Nam ipsa ambitio tria potissime damna causat, videlicet:

Primum damnum, quod ambitio causat, quod mentem inquietat. Quia quibusdam invidet, alios odit, aliis detrahit, nonnullis maledicit. Unde Bernardus in libro III. De consideratione: O ambitio ambientium crux, quomodo omnes torques et omnibus places? Nihil acrius cruciat, nihil molestius inquietat. Et infra: An non limina apostolorum terit ambitio magis, quam devotio? An non quaestionibus eius tota legum et canonum disciplina insudat? Haec enim ambitionis [os 061. c. 07.] pestis super alia negotia inquietat. Ideo dicit Ambrosius super Luc.: Saepe quos vitia nulla delectant, quos nulla potuit movere luxuria, nulla avaritia subvertit, facit ambitio criminosos. Habet enim forensem gloriam, domesticum scelus, ut damnetur aliis prius servit. Ut enim dicit Alexandros II. II. Tractatu de avaritia, quod ambitio aut est appetitus potentiae, ut per eam aquiratur honorificentia, et tunc reducitur ad superbiam, aut est appetitus sufficicentiae vel abundantiae, et tunc reducitur ad avaritiam. Et talis potentiae appetitus non semper est peccatum, sed est mortale aut ratione finis. Et est tunc, quando in tali appetitu constituit finem, scilicet quia paratus esset quodcumque mortale committere pro consequando potentiam vel honorificentiam. Vel est mortale ambitio ratione rei appetitae, ut puta quia appetit plura beneficia ecclesiastica ar. C 'quia intantum' de prebem???. Nisi in casu licito, vel appetit aliquod beneficium seu officium ecclesiasticum vel saeculare sciens se ad id indignum ratione criminis vel ignorantiae et hiusmodi. Ratio, quia vult, quod lex prohibet. Similiter si appetit beneficium cum cura animarum principaliter propter honorem videtur mortale ratione praedicta, sicut patet ar. dist LXI. 'statuimus' et VIII. q. I. c. 'licet'.  Et hoc intelligitur, si sit deliberatio voluntatis alius veniale.

Secundum damnum, quod ambitio causat est, quia proximum damnificat in anima, quia malo suo exemplo corrumpit alios. Unde Gregorius: Cum pastor per abrupta graditur, necesse est, ut in praecipitum grex sequatur. Et damnificat etiam in temporalibus vim inferendo. Hinc I. q. I.: Principatus quem metus extorsit, aut ambitus occupavit, et si actibus suis aut moribus non offendat, ipsius tamen initii est pernitiosus exemplo, et difficile est, ut bono peragatur exitu, quae malo sunt incohata principio. O Deus iuste, ecce, quanta sunt nunc mala in tua Ecclesia! Et unde certe propter pessimam ambitionem.

Tertium damnum, quod ambitio causat est, quia se et alium damnat. Se, quia obligat se propter aliorum animas rationem reddere, [os 061. c. 08.] Luc. XII.: Cui plus committitur, ab eo plus exigitur.[20] Alium etiam damnat inducendo ad symoniam vel aliud peccatum, vel non corripiendo eosdem. Ideo Sap. VI.: Potentes potenter tormenta patientur.[21] Et Eccs. VIII.: Damnatur homini homo in malum suum.[22]

Secundum salutis documentum declaremus servitutis Christi utilitatem, quia dicitur in verbis thematis: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum. Quilibet enim salvandus debet calicem Christi bibere, id est sequi ipsum ei serviendo. Unde sciendum, quod triplex est servitus.

Prima servitus dixi, quod est Christi, et est quando quis se occupat in virtutibus humilitate, pietate etc, vel cum se occupat in oratione, contemplatione, lectione, praedicatione etc. Et talis servitus numquam prohibetur. Unde glossa Num. XXVIII. dicit, quod fabri et huiusmodi artifices otiantur die Sabbati, lector autem Divinae Scripturae non desinit ab opere suo, nec tamen contaminat Sabbatum.

Secunda servitus est peccati, et est quando contempto Deo et eius mandatis vivit secundum suum appetitum. De quo Ioh. VIII.: Qui facit peccatum, servus est peccati.[23]

Tertia servitus est mundi, id est quando quis propter temporalia aestuat et laborat, quod prohibetur Exo. XX.: Omne opus servile non facietis in die Sabbati, non enim Deus creavit hominem solummodo ad laborem, ut serviat Deo et eo benefacietur.[24] Et Magister in II. dist. I.: Mundus creatis est, ut serviret homini, sicut homo creatus est, ut serviret Deo. Ideo Deo servire debemus propter tria, scilicet:

Primo inquam debemus Deo servire propter dignitatem. Magna profecto dignitas est servire regi gloriae, qui aeterna felicitare remunerat. Unde Ecci. XXIII.: Gloria magna est sequi Dominum. Longitudo enim dierum assumetur ab eo. Et Ioh XII. ait Salvator: Si [os 061. c. 09.] Quis mihi ministrat, honorificabit eum Pater meus, qui est in caelis.[25] O Deus aeterne, quam multi sunt modo filii Adam, qui erubescunt sequi Christum, Dei Filium praesertim iuvenes pulchri, quos Deus decoravit, divites, quos locupletavit, de quibus conquaeritur per prophetam David dicens: Rertribuebant mihi mala pro bonis[26] et odium dilectione mea. Omnia enim excelsus Deus creavit ad serviendum ei, et faciunt iuxta Ps.: Quoniam omnia serviunt tibi.[27] Et licet summus Deus in omnibus sibi servientibus gaudeat, iuxta illud Sap. VII.: Laetatus sum in omnibus.[28] Plus tamen diligit servitium duarum creaturarum, quam omnium aliarum, quibus solus pro mercede vitam aeternam angelis videlicet et hominibus. Cuius ratio est, quia hae solae servivunt ei ex libero arbitrio et amore, et etiam hae solae resistunt eius voluntati. Hinc Iudith XVI.: Adonai Dominus magnus es tu, et non est, qui resistat tuae voluntati,[29] nisi duae creaturae, scilicet angelus malus et homo pravus. Nam ei serviunt angeli, archangeli et omnia superiora, Sol, Luna, stellae, caeli, ignis, aer, aqua, terra, purgatorium mundano animas, infernus cruciando inimicos, et sic de aliis. Et super omnibus magis gauderet Deus de servitio hominum, quam horum omnium vel etiam angelorum secundum quod dicitur Prover. VIII.: Deliciae meae esse cum filiis hominum.[30]

O misericors Deus! O animarum amator Christe, cur plus gaudes de servitio hominum vilium, quam sublimium angelorum? Ecce ipsi servient tibi ab initio mundi et servient usque ad finem. Hoimines vero brevi tempore, puta decem viginti aut triginta annis, et remuneras sicut angelos. Immo plus, quam angelos, quia dote corporis et animae, cur hoc facis? Forte ideo, quia sapeintissimi angeli nesciunt tibi servire aut non suficiunt? Vel gloria tua forte ex hominum servitio augmentatur? Scio certe, quod non propter hoc. Quia angeli sunt divina gloria illustrati, scientes ad beneplacitum tibi servire, et sunt innumerabiles. Iuxta illud Iob XXV.: Numquid est numerus militum eius?[31] Sed et neque gloria tua ineffabilis augebitur [os 061. c. 10.] ex hominum servitio, quia si omnes damnarentur, non minuerentur, et si omnes salvarentur, non augmentarentur tua gloria. Sed qui serviunt tibi, misericors Deus, sibi, non tibi proficiunt, et ideo gaudes, pie Christe de hominum vilium servitio propter favorem tuae gloriae humanitaris! Ac ut tua magna materia ostendatur, ac meritum tuae passionis effectum sortiatur et tua doctrina et exemplum. Augustinus de vera religione: Tota vita Christi in terris, quae per hominem gessit, disciplina morum fuit. Et beatus Gregorius: Omnis Christi actio est instructio.

Secundo debemus servire regi Christo propter nobilitatem, quia tam nobile est servitium Christi, quod sufficit, ut quis ei serviat, solummodo corpore, sed potius mente, ideo nobilitas servorum Christi est tribus, scilicet:

Primo dixi, quod nobilitas Christi servorum est ex parte mentium, quia mens eorum coniugitur Deo Domino eorum, et quandam participationem Dei percipit, et quodammodo adhuc in hac vita divina efficitur. Hinc Apostolus: Qui adhaeret Deo, unus spiritus efficitur cum eo. Et econtrario qui servit diabolo aut mundo, adhaeret istis inferioribus, quae sunt vilia et sordida. Ideo maculatur ab eis. Hinc est opera corporalia mechanica dicuntur, id est sordida.

Secundo servitium Christi nobilitat ex parte finis. Nam finis nobilior et praestantior est eorum, quae sunt ad finem, quia finis est primum in intentione et ultimum in executione, ut dicitur II. Physicorum. Sed finis servitii est aeterna beatitudo, iuxta illud dictum Salvatoris: Volo, Pater, ut ubi ego sum, ibi sit et minister meus. Econtrario finis servitutis carnis est delectatio sensibilis, quae brutis et hominibus est communis. Unde Boethius III. De consolatione: Tristes esse exitus voluptatum, quisquis reminisci voluptatium suarum volet, intelliget quae si beatos efficere possent, nihil causae est, quin pecudes [os 061. c. 11.] quaeque beatae esse dicantur.

Tertio Christi servitium nobilitat ex parte laudis, nam servitium Christi ubique est laudabile, et fit publice servitium carnis, et diaboli est vituperabile, ideo occulte faciunt. Iuxta illud Io. III.: Qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ne arguantur opera eius.[32]

Tertio debemus Christo servire propter suavitatem. Nam servitium ipsius est suave, non acerbum, sicut quidam aestimant. Ideo de Salvator Mat. XI.: Iugum enim meum suave est et onus meum leve,[33]quod facit leve charitas scilicet gratia. Unde Ecci XXIV.: Spiritus meus super mel dulcis.[34] Et Bernardus: Ubi est charitas, non labor, sed sapor sentitur. Et beatus Augustinus: Omnis labor non amantibus est difficilis. Quod autem servitium Christi sit suave, hoc ideo, quia servitio eius conscia non remordet, sicut mundiservitio, tum etiam quia praeceptum Christi est dilectio, quae dulciter fieri potest. Hinc Bernardus dicit: Multi - inquit - vident nostros labores, sed non vident nostras consolationes. Magna enim multitudo dulcedinis suae, quam Deus largitur sequentibus, et non invenitur in terra suaviter viventium. Absit hoc a nobis, ut maiores in spiritu non inveniamus consolationes, quasi in qualibet corporis foeditate. Quodtestatur beato Gregorio sic dicente: Dulce est esse in humanis rebus, sed eis tantum, qui spiritualia non gustant. Gustato enim spiritu desipit eos omnis caro. O quantam suavitatem sentiebat, quando dulcissimum Christi verbum audiebat, quando cum eo comedebat et bibebat beatus Iacobus! quando ipsum resurrexisse videbat et in caelum ascendere conspiciebat!

Tertium documentum declaremus beati Iacobi passionis seriositatem pro eo, quod in verbis thematis dicitur: Calicem quidem meum bibetis, id est passionem acerbam propter me sustinebitis. Quomodo autem beatus Iacobus bibit Domini calicem, luce clarius habetur in ipsius legenda. [os 061. c. 12.]

 

[1]Mt 20,21-22

[2]scilicet Chrysostomus

[3]Mc 10,36-37

[4]Mt 20,21

[5]Sir 7,4

[6]Phil 3,19

[7] I Cor 13,5

[8] Mt 20,26

[9] Mt 23,6

[10] Mt 6,33

[11] Ez 3,18

[12] Gn 1,28

[13] I Tim 1,9-10

[14] Ps 48,13; Ps 48,21

[15] Cf II Sm 18,17sqq

[16] Cf Idc 9,8-16

[17] Mt 20,26

[18] Cf Ex 6,29

[19] Ier 1,6

[20] Cf Lc 12,48

[21] Sap 6,7

[22] Ecl 8,9

[23] Ioh 8,34

[24] Cf Ex 20,9-11

[25] Ioh 12,26

[26] Ps 34,12

[27] Ps 118,91

[28] Sap 7,12

[29] Idt 16,17

[30] Prv 8,31

[31] Iob 25,3

[32] Ioh 3,20

[33] Mt 11,30

[34] Sir 24,27