Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati Sermo LX.]

De sancto Iacobo apostolo
Sermo LX.

Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus.[1] Mat. XX.

Charissimi, haec verba dicebat Salvator mundi duobus filiis, Zebedei Iacobo videlicet et Iohanni.Qui audientes a Salvatore, quod potest obprobria et mortem tertia die resurgeret, regnetur. Ideo matrem submiserent apud Christum ipsius obtimeret sessionem eius dextrae et sinistrae. Et quia praemium dabitur secundum meritum, quare bene redarguit eos Salvator dicens eis: Nescitis, quid petatis, et subdidit modum perveniendi ad praemium: Potestis etc. Bonus enim Magister bene dixit eis, quod nescirent, quid peterent pro eo, quod inordinate appetebant. Inordinate autem aquiritur dignitas tripliciter, scilicet:

Primo inquam dignitas aquiritur inordinate affectando. Dicit enim sanctus Thomas in II. q. CXXXI., quod ambitio est inordinatus appetitus honoris. Talis autem appetitus est tripliciter inordinatus. Primo cum appetit honorem de excellentia, quam non habet. Et sic appetit honorem super suam proportionem, ut si ille, qui malus est, desideret honorem, qui debetur bonis. Quia dicit Philosophus I. Ethicorum, quod [os 060. c. 01.] honor est praemium virtutis. Secundo inordinate appetitur honor cum quis cupit exaltari non curans, quod fiat ad Dei honorem, sed tantummodo, ut ipse honoretur. Et hoc est peccatum mortale. Ideo reprehendit Salvator in phariseis dicens Math. XXIII.: Amant primos recubitus in cenis ac salutationes in foro, et vocari rabbi.[2] Tertio honor inordinate appetitiru, quando honoris appetitus in ipso honore requiescit ita, quod non curat referre ad aliorum utilitatem.

Secundo honos inordinate aquiritur ore postulando. Nam secundum sanctum Thomam, Goffrenum, Hostiensem petere pro se aliquis ecclesiasticas dignitates etiamsi sit dignus est peccatum mortale, quia inducit symoniam pro eo, quod prorigit peccates pro indigno ratione praesumptionis. Hinc I. q. I. Principatus, quem metus extorsit aut ambitus occupavit. Si actibus suis vel moribus non effendit, respectu tamen initii est perniciosus, sed non dicitur perniciosum, nisi mortale.

Tertio honor inordinate obtinetur opere aquirendo, puta per violentiam vel quoquo modo per iniusticiam et cum detrimento aliorum. Sic isti apostoli non curabant, quod alii apostoli ex eorum petitonem contristarentur, et quod in futurum aliis esset occasio peccati. Ideo Salvator eos reprehendit dicens: Nescitis, quid petatis. Et vere nesciunt mortales, quam brevis sit temporale dominium, quam multis periculis circumdatum, quam districta ratione exigendum. Propterea prius magister inducit suos ad tutiorem salutis viam dicens: Potestis bibere calicem etc. Und ex his verbis propositis tria salutis nostrae (gratia Dei) declaremus documenta, scilicet:

Primo dixi, quod ex thematis verbis declaremus calicis sumendi diversitatem, calix ei [os 060. c. 02.] realiter accipitur pro vase potum continente, metaphorice tamen accipitur pro passione. Sicut hic est in Evangelio et alibi frequenter, Et secundum hoc triplex est passio seu calix diversos potus in se continens, scilicet:

Primus namque calix est mundi, seu passio pro mundo, qui est aureus. De quo Hiere. LI.: Calix aureus Babilon in manu Domini inebrians omnem terram. De vino eius biberunt omnes gentes, et ideo commotae sunt.[3] Iste enim calix est aureus pro placentiam mundialis properitatis in corde vanorum hominum, sed et est Babilon, id est confusionis. Confundit quippe mundialis complacentia sive labor pro mundo saltem in morte. Quia nihil iuvabit, sed velut somnum, praeteribit. Iste denique calix dicitur in manu Domini, quia Domini est tria plenitudo eius, et cui vult, tribuit tamquam dispensatori. Hinc Ps ait: Dominus ditat et pauperem facit,[4] sed postea strictam ratione requirens dicet: Redde rationem vilicationis tuae, quia numquam manum suam Dominus excipit de bonis collatis, sed ssemper sibi retinet dominium quocumque quis quaerat. Unde iste calix dicitur inebriare totum mundum, ex quo commovetur, tamquam potens crapulator a vino. Quia a maiore usque ad minimum omnes student avaritiae, laborant, fatigant et pugnant pro mundialibus.

Primo ex qo bibent omnes gentes, id est gentiliter viventes, qui non sperant futuram beatitudinem, sed hic in mundo tantum desiderant gloriose vivere, non curando de futuro, de quibus Beda ait: Ne indigemini, fratres mei, si mali in mundo florent, et vos patiamini. Quia non est Christianae dignitatis in temporalibus exaltari, sed potius deprimi. Mali nihil habent in caelo, vos nihil in mundo, ideo spe illius gaudii ad quod tenditis, quicquid contigerit, gaudere debetis. O quam multi sunt, qui patiuntur pro mundalibus, pro honoribus, pro divittis, pro deliciis cruciantur in animo, et tamen illis non pars in Deo. Unde Bernardus libro III. de consideratione ait: O ambitio ambientiumo [os 60. c. 03.] crux quomodo omes torquens et omnibus places? Nihil acerius cruciat, nihil molestius inquietat, quam ambitio! De isto passionis calice bibent omnes peccatores terrae, et inde inebriari non cognoscunt nuditatem et turpitudinem suam. Sed quando expergiscuntur in morte, dicent illud Sap. V.: Quid nobis profuit iactatntia, brevis laetitia, divitiarum copia quid contulit nobis? Transierunt omnia, velut umbra.[5]

Secundus est diabolo calix, seu passio pro peccato vel malicia. Et hoc est triplex., scilicet materialis, spiritualis et gehennalis.

Primus calix diaboli est materialis vini meri plenus mixto (mixtus enim est species aromatica), et de isto calice bibunt ebrii ad mensuram. Et alios bibere cogunt et inebriant, de quibus dicit Augustinus: Qui - inquit - alium cogit, ut bibat plus, quam necesse est, et eum inebriat, melius esset, ut carnem eius gladio vulneraret, quam animam per ebrietatem occideret. Hinc Esa. V.: Vae, qui potentes estis ad bibendum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem.[6] Nam si tales bibulosos interroget Christus dicendo: „Potestis bibere calicem”, dicerent: '”possumus in duplo”, sed non de isto calice quaerebant Christus discipluos suos. Ideo dicebat: Quem ego bibiturus sum. Hic quoque advertendum est, quod iste materialis calix potest esse etiam Christi, quando quis ad bonum utitur eo dando pauperibus a morte Christi. Unde Mat. X. dicebat Salvator: Quemcumque dederit uni ex minimis istis, qui in me credunt calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam.[7]

Secudnus diaboli calix est spiritualis, id est ignominiae, qui rubor est verecundia, seu peccati turpitudo. De quo dicitur Tren. IV.: Gaude et laetare, filia Edom, id est sanguinea (ironia est), quia ad te pervenit calix inebrians atque nudaberis.[8] Hunc quippe peccati calicem diabolus sic propinat, ut vix aliquis sic bibit de calice peccati, quin oporteat cum sumere eius igominiam, etiam in praesenti. Videmus enim ad [os 060. c. 04.] sensum, quod fures suspenduntur, adulteri deprehenditur, etc.

Tertius calix diaboli est gehennalis, qui est calix exterminans. De quo Ps. ait: Ignis sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum.[9] Ignis propter adorem avaritiae, suplhur propter foetorem luxuriae, spiritus procellarum propter ventositates superbiae. Haec sunt enim partes illius calicis, quia multo plures sunt his poenae damnatorum. Unde iste damnatorum calix continet iram magni Dei. Iuxta illud Apoc. XIV.: Si quis adoraverit bestiam et imaginem eius,hic biberet de vino irae Dei.[10] Quod mixtum est merom in calice eius. Primus enim diaboli calix est dulcis peccatoribus, secundus est amarus, tertius vero est amarissimus. Et quicumque biberit de primo, nisi postea biberit de calice poenitentiae, necesse est, ut bibat de secundo, et tandem de tertio. O Domine Deus, iuste respice et vide, quia quasi totus mundus currit pars diaboli calicem propter modicam et vitiosam eius delectationem. Et ecce vix inveniuntur, qui de Christi Domini calice velit bibere, qui tamen gratis et cum amore daretur.

Tertius calix est Domini nostri Iesu Christi, qui etiam est triplex, scilicet temporalis poenae, spiritualis laetitiae et iocunditatis aeternae.

Primus calix Christi dixi, quod est temporalis poenae, de quo loquebatur ipse dicens: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum. Et Mat. XXVI.: Pater si fieri potest, transeat a me calix,[11] id est passio. hunc passionis calicem Christus continue bibit in via, sed maxime in morte. Unde Bernardus: Ab utero Virginis usque ad patibulum crucis volve et revolve vitam Salvatoris , et non invenies in eo, nisi stigmata paupertatis et doloris. Ostendit tibi Christus, o homo, manus, ut facias, quae fecit, latus, ut sentias, quae sensit, pedes, ut ambules, quo perrexit. Sed hunc Christi calicem puta temporalem tribulationem omnibus propinat et valde pauci sunt, qui recipiant propter modicam eius amaritudinem. Alii cum impatientia repellunt a labis, alii vituperando reiciunt, cum tamen sine hoc in caelum non itur. Iuxta illud Act XIV.: Per multas tribulationes oportet intrare in regno caelorum.[12] Et Bernardus sic ait: O [os 060. c. 05.] bone Iesu, si oportuit te pati et ita intrare in gloriam tuam, quomodo nos miseri credimus intrare in gloriam non nostram, nisi patiamur? Beatus igitur vir, qui suffert tentationem, quam cum probatus fuerit, accepit coronam vitae. Talis vere orat illud Ps.: Calicem salutaris, id est Christi accipiam, et nomen Domini invocabo.[13]

Secundus Christi calix est spiritualis laetitiae. Nam omni tribulationem seu passionem pro Christo tolerata est spiritualis laetitia. Iuxta illud Ps.: Secundum multitudinem dolorum meorum consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Iste namque calix est impinguans, delectans et inebrians. De quo ait Ps.: Impinguasti in oleo caput meum, et calix meus inebrians, quam praeclarus est.[14] Certe praeclarus, quem omnes sancti desiderant, sicut beatus Augustinus dicebat: Quis mihi det Domine, ut venias in cor meum, et inebries illud dulcedine tua, et obliviscar omnia mala mea, et te unum bonum amplctar. Ad hoc allicit Ps. dicens: Gustate et videte, quam suavis est Dominus![15] Quicumque hominum de isto calice frequenter biberit, insipidus erit illi totus hic mundus. Unde Gregorius qit: Dulce est esse in rebus humanis, sed eis tantum, qui spiritualia non gustant. Gustato namque spiritu desipit omnis caro. Isto calice inebriati fuerunt apostoli in die Penthecoste, ideo fidem ferventer praedicabant, licet perfidi Iudei eos ebrios dicebat[16] Act II. Isto denique calice fuerunt inebriati martyres, qui mortem pro Christo libenter susceperunt. Isto etiam calice inebriati fuerunt confessores, qui artam poenitentiam pergerunt in dulcedine spiritus. Unde Bernardus: O bone Iesu, si tam dulce st flere pro te, quam dulce erit gaudere de te, si tam dulcis es quaerendo, quam dulcis eris inveniendo? Sed vae animae non quaerenti te, vae animae te non amanti, vae mundum diligenti, vae peccatis servienti! Haec ille.

Tertius Christi calicem est iocunditatis aeternae, de quo Ps.: Dominus pars hereditatis meae et calicis mei.[17] In hoc calice Christus propinabit suis ineffabilem dulcedinem bonitatis suae, quo inebriati elevabuntur supra [os 060. c. 06.] se. Secundum ilud Ps.: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae.[18] Primus enim Christi calix est amarus, secundus dulcis, tertius dulcissimus. Primus habet potum sanantem, secundus delectantem, tertius beatificantem. Unde Bernardus: Gaude et exulta et mercedem tui laboris considera, quae revera est tam multa, quod non potest numerare, tam magna, quod non potest mensurari, tam preciosa, quod non potest aestimari, tam copiosa, quod non potest terminari. Apostoli enim calicem Domini biberunt et amici Dei facti sunt.

Secundum salutis documentum ex thematis verbis dixi declarandum calicis Christi sumptionis modalitatem, cum dicitur: Quem ego bibiturus sum. Nam Christus Deus noster bibit suum calicem, hoc est sustinuit passionem innocenter, patienter et perseveranter. Sic debemus et nos sustinere, sed si non habemus aliquem calicem Christi propinantem sive persequentem, pro iustitia saltem debemus tripliciter gustare Christi Domini calicem seu passionem, scilicet:

Primo itaque debemus Christi calicem degustare in recognoscendo per gratiarumactionem. Cognoscamus primum omnium illam dognissimam personam, qui optatus est nostram salutem. Illam passionem ignominiosam, quae redimit, illam poenam sempiternam a qua redimit. Ille nempe, qui passus est Dei filius, qui est passus opprobria verbera vulnera et amaram mortem pro quibus? Pro nobis ingratis, ut ab aeterna morte redimeret. Hinc Augustinus libro de virginitate ait:  Inspicite vulnera pendentis, sangune morientis, precium redimentis, cicatrices resurgentis! Haec quanta sint, cogitate, haec in statera cordis appendite, totus figatur in corde, qui totus fixus in cruce. Et beatus Bernardus: O homo, agnosce, quam gravia fuerunt crimina tua, pro quibus oportuit [os 060. c. 07.] Christum Dominum pati! Si non fuisset, haec ad mortem sempiternam numquam pro eius filius Dei moreretur. Vae tibi, amaritudo peccatorum meorum, propter quam tollendam tanta amaritudo Christi necessaria sunt. Si vis te fore felicem, redde vicem tantis procul dubio impensis beneficiis sub poena aeternae mortis obligavit ad gartiarumactiones.

Si dicas, utrum homo magis teneatur regratiari Deo pro redemptione, quam ceratione, respondet tibi seraphicus doctor Bonaventura in III. dist. IX., quod  homo plus tenetur regratiari de beneficio redemptionis, quam cerationis, quia in redemptione maiora dona donata sunt homini, scilicet gratia et gloria, quam in creatione, scilicet corpus et anima. Ideo Ambrosius libro De virginitate dicit: Plus Domine Iesu debeo tuis iniuriis, quibus redemptu sum, quam tuis virtutibus, quibus credatus sum. Nihil enim nasci prodesset, nisi redimi profuisset.

Secundo debemus bibere hunc Christi calicem per compassionem sentiendo. Quia Iohannes de Sancto Geminiano ait: Conveniens est, ut sentiat membrum, quod sentit caput, ne fiat distinctio in corpore. Hinc II. ad Cor.: Si socii passionum estis, eritis et consolationum.[19] Si igitur vere Christi membrum es, ei compateris. Quia dicit Apostolus ad Ro. XII.: Si quid patitur, unum membrum compatiuntur omnia membra. Sive gloriantur unum membrum, congaundent omnia membra.[20] Vos autem estis corpus Christi et membra membro.[21] Ubi glossa ait: Indecens valde est, ut membrum carnis patiatur cum capite, et anima, quae est membrum Christi, non patiatiur Christo patiente. O igitur homo Dei ceratura, vere si sentires Christi Domini tui dolores et tormenat, non sic in vestibus superbires, si punctiones spinarum in capite non in ornamentis capitis gloriareris. Reprehendibilie certe et verecundum Christo denudato et pro te spinis coronato cum tanta tua ambitione occurrere.

Tertio dicimus bibere hunc Christi calicem recordando per iugem [os 060. c. 08.] meditationem. Ad quod hortatur per Hieremiam prophetam Tren. III. dicens: Recordare paupertatis meae absinthii et fellis.[22] Et Bernardus devotus sic dicebat: Memor ero, quamdiu vixero laborum, quos protulit in predicando, fatigationum in discurrendo, tentationum in ieiuniando, vigilarum in orando, lachrymarum in compatiendo. Recordabor etiam dolorum tuorum sputorum, colaphorum, clavorum, horumque similium. Alioquin reqiretur a me sanguis iustus, qui effusus est super terram. Debemus autem recordari de Christi passione potissime propter tria. Primo propter virtutum operatione. Secundum propter gratiae impetrationem. Tertio propter poenitentiae dulcorationem.

Primo inquam debemus recordari de Christi passione propter virtutum operationem. Ipsius quippe recordatio docet ad omnia virtutum exertitia. Nam si vis addiscere humilitatem, flagellatus pendet in cruce, si paupertatem, quia mundus, si charitatem, quia pro crucifixioribus orat. Hinc Bernardus: Christus - inquit - factus, quasi liber positus in populo crucis, ubi discimus oboedientiam, humilitatem, patientiam, paupertatem, charitatem et ceteras virtutes.

Secundo debemus recordari de Christi passione propter gratiae interpretationem. Si enim tues arido corde et non habes gratiam devotionis et lachrymarum, cogita flentem Dominum in cruce cum Matre lachrymante, et infundetur tibi gratia lachrymarum. Unde Bernardus: Visa Christi passione quis tam malitiosus, qui non poeniteat? Quis tam delitiosus, qui non abstineat et tam rigidus, qui non doleat? Exemplum de quodam novicio ordinis minorum, qui cum esset magister in theologia et ordinem intrasset, a matre monetur frequenter ad egressum dicens: "Fili mi, ego te nutrivi elemonysis, iam in senectute noli me derelinquere!" Cui igitur de egressu deliberasset prostratus ante crucifixi dicebat: "O Domine Iesu, ratione matris meae iam me oportet te derelinquere." Qui vidit de Christi vulneribus sanguinem emanare, audivit vocem dicentem: "Ego" - inquit - [os 060. c. 09.] "te carius nutrivi, quam mater tua, et isto sanguine te redemi. Nec igitur debes propter matrem demittere". Superfactus novicius ordine postea remansit devotus. Recolens illud Evangelium: Qui amat patrem aut matrem plus, quam me, non est me dignus.

Tertio denique debemus recordario de Christi passione propter praemiae dulcorationem. Ipsa enim omne austeram poenitentiam dulcem facit, in cuius singulare legitur Iudicis XIV., quod in ore leonis mortui mel fuit repertum.[23] Leo enim tribu Iuda est Dominus, in cuius ore mortui, id est considerata passione eius mel dulcorans invenitur. Hunc Heb. XII.: Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus contradictionem,[24] ut non fatigemini animis vestris deficientes.

Tertium salutis documentum ex thematis verbis declaremus sumentis idoneitatis, cum dicitur: dicunt ei: possumus. Isti siquidem Christi apostoli ad sustinendum pro ipso idonei et animo propti fuerunt. Et ideo calicem mortis biberunt, ut patet in legenda.

[1]    Mt 20,20

[2]    Mt 23,6-7

[3]    Ier 51,7

[4]    I Sm 2,7

[5]    Sap 5,8-9

[6]    Is 5,22

[7]    Mt 10,42

[8]    Lam 4,21

[9]    Ps 10,7

[10]  Apc 14,9-10

[11]  Mt 26,39

[12]  Act 14,21

[13]  Ps 115,4

[14]  Ps 22,5

[15]  Ps 33,9

[16]  Cf Act 2,13

[17]  Ps 15,5

[18]  Ps 35,9

[19]  II Cor 1,7

[20]  I Cor 12,26

[21]  Cf Rm 12,5

[22]  Lam 3,19

[23]  Cf Idc 14,8

[24]  Hbr 12,3