Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.
[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo LII.]

De eisdem apostolis Petro et Paulo
Sermo LII.

 

Linguae eorum claves caelorum factae sunt. Apoc. III. c.

 

Ad gloriam solemnitatem beatorum Petri et Pauli apostolorum praemissa verba rationabiliter conveniunt, quorum felices linguas, caelorum claves ipse caelorum Christus ordinavit spiritualiter potestate eisdem conferendo. Principaliter tamen Petro dicens: Tibi dabo claves regni caelorum.[1] Pro quo sciendum, quod ad aperiendum caelum quattuor requiruntur, scilicet:

Primo dixi, quod ad aperinedum caelum requiritur ostii aperio, cuius quidem ostium non videtur materialiter, quid sit nisi ille, qui de se dicit Ioh. X.: Esto, sum ostium per me, si quis introierit, salutabitur,[2] quod in passione clave crucis fuit apertum. Iuxta illud Apoc. IV.: Vidi et ecce in caelo ostium apertum.[3] Nam sicut ostium cum aperitur, cardine vel postibus separatur, sic per crucis clavem anima Christi caeli ostii fuit separata, et iam patefactum est caelum. Ideo dicitur Apoc. III. de Christo: Claudit et nemo aperit. Aperit et nemo claudit.[4]

Secundo ad aperiendum caelum requiritur ipse aperiens. Et quia Christus ascendit in caelum, ideo potestatem aperiendi commisit Petro et sibi succedentibus, ut ad caelum ire volentibus aperiant suis linguis praedicando veram Christi fidem, quae videtur ostium, quod est Christus virtutes faciendas et vitia vitanda, ac sacra per Christum in remedium iniusta ministrando, quae omnia fiunt per linguam. Quia verbum aeternum Dei Patris per verbum temporale voluit ad se in caelum transire homines. Nam quando baptizatur quis, per verbum baptizatur. Quando matrimonium consecratur, per verbum consecratur, quando a peccatis absolvitur, per verbum absolvitur. Ideo merito linguae apostolorum dicuntur claves caelorum, [os 052. c. 01.] quia Petrus ipso die Penthecostes quinque milibus hominum cum sua praedicatione caelum aperuit, et postea tribus milibus, et tandem innumeris. Similiter beatus Paulus innumeris multitudinibus paganorum. Ideo ipse specialiter dicitur praedicator gentium seu paganorum, secundum quod ipse dicit: Qui operatus Petro, in apostolatu operatus est, et mihi inter gentes et cognoverunt gratiam, quae data est mihi in Christo Domino.[5]

Tertio ad aperiendum caelum requiritur causa aperiendi, quae est meritum. Virtutes enim reddunt hominem dignum vita beata, et vitia excludunt ab ea. Unde Augustinus in sermone de dedicatione dicit: Ita laboremus, ut nobis bonorum operum clavibus ianuam regni caelestisaperire possimus. Sicut enim malis operibus quasi quibusdam seris et vectibus vitae nobis ianua clauditur, ita procul dubio bonis operibus aperitur, id est bonum opus est causa aperiendi.

Quarto ad aperiendum caelum requiritur potestas exequendi secundum meritum et demeritum, et ideo in Catholica Ecclesia claves secundum quod dicuntur esse, nec ostii aperio, nec ipse aperiens vel causa aperiendi dicuntur claves, sed ipsa potestas illud exequendi, quod fit per verbum sacerdotis. Ideo optime de sitis verba dicuntur: Linguae eorum claves caelorum factae sunt. In quibus quidem verbis isti gloriosi apostoli a duobus specialiter commendantur, scilicet:

Primo namque beati apostoli commendantur ex thematis verbis a magna spirituali potestate, cum dicitur: linguae eorum, quia potestas spiritualis in virtute linguae constitit. Quia ut dictum est: Ecclesiae sacrificia ministrantur per verba. Ideo duplex est potestas, scilicet secularis et spiritualis. Secularis exequetur per gladium seu temporalem potentiam, spiritualis autem per verba. Et hae potestates signifixabtur per duos gladios, de quibus [os 052. c. 02.] dixerunt discipuli: Domine, ecce duo gladii hic. Ad propositum igitur circa spiritualem potestatem, quam habent praelati Ecclesiae tria consideremus, scilicet:

Primo itaque circa spiritualem potestatem consideremus eius diffinitionem. Dicit enim Richardus super IV. dist. XVIII. art. I. q. III., quod claves in Ecclesia sunt potestates iudicandi in foro animarum, scilicet non in foro causarum, quae potestas ex duobus integratur, scilicet ex potestate discernendi in causae examinatione, et potestate diffiniendi in causae determinatione. Prima dicitur clavis scientiae, secunda clavis potentiae et quamvis praedictae claves distinguantur penes actus, tamen in radice sunt una, non tamen inter se, sed cum potestate sacrum conficiendi. Quia istae tres partes fundantur in carcere sacerdotali, et ideo solis sacerdotibus Novae Legis datae sunt, ut verum Christi corpus conficiant, ac peccatores seu poenitentes absolvant. O quam magna est sacerdotum spiritualis potestas, qua corpus Filii Dei consecrant, et hominem de faucibus diaboli extrahunt et ad Deum perducunt!

Secundo circa potestatem spiritualem consideremus ipsius potestatis diffinitionem. Dicit enum sanctus Thomas super IV. dist. XVIII., quod  regni caelestis ostium nobis per peccatum clauditur. Et quantum ad culpam, id es maculam, quae in anima ex peccato causatur, et quantum ad reatum, id est obligationem poenae etiam temporalis, et ideo potestas, quae tale obstaculum regni caelestis removetur dicitur clavis, quae est triplex, scilicet:

Prima clavis auctoritatis est, quamlibet ipsa summa Trinitas principaliter peccatum remittendo. Iuixta illud: Quis est hic, qui etiam peccata dimittunt? Nemo dimittit peccatum principaliter, nisi solus Deus. Esa. XLIII. Ego sum, qui deleo iniquitates vestras.[6] Et ut dicit Scotus: [os 052. c. 03.] Hanc auctoritatem, sicut et divinitatem nulli potest dare, quia se hac summa potestate privare non potest. O igitur peccator, considera peccati pondus, quod nulla pura creatura potest remittere peccatum principaliter, sed sola sanctissima Trinitas. O quotiens tua peccata tibi remisit, de quibus ei ingratus es, nec scis recogitare!

Secunda clavis est praeeminentiae, quae est in Christo Iesu homine, quae merito suae passionis caelum aperuti. De hac dicitur Esa. XXII.: Dabo clavem domus David super humerum eius. [7]  Et Apoc. V.: Nemo poterat aperire librum, nisi agnus, qui occisus est.[8]

Tertia clavis est ministerialis, quae est in Ecclesia. Iuxta illud Mat. XVI.: Tibi dabo claves regni caelorum,[9] quod etiam probari potest similitudine. Sicut enim rex terrenus habens thesaurum magnum in domo sua non cuilibet, sed maioribus et fidelioribus claves thesauri domus suae committeret, ita rex aeternus ad communicandum thesaurum gloriae suae non cuilibet, sed determinatis personis, id est sacerdotibus claves dedit. Similiter omnis dispensator dicitur habere claves eorum, quae dispensat, scilicet ministri Ecclesiae sunt dispensatores divinorum, ut patet I. ad Chor. IV.: Sic nos existent homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei.[10] Ergo habere dicitur claves et has claves Petrus singulariter recepit. Unde Hieronymus: Petrus singulariter recepit, ut omnes intelligatur, quicumque scilicet ab unitate fidei separant, nec a peccatis absolvuntur, nec regnum caelorum ingredi possunt, nec alios a peccatis absolvere.

Tertio circa potestatem spiritualem consideremus potestatis operationem, quid scilicet facere potest. Ad quod dicendum, quod sex, scilicet:

Primo dixi, quod spiritualis potestas peccata remittit non virtute propria, quia sic solus Dominus remittit. Iuxta illud Lu. V.: Quis est, qui peccata dimittit, [os 052. c. 04.] nisi solus Dominus?[11] Scilicet dispositive et ministerialiter, iuxta illud Ioh. XX.: Accipite Spiritum Sanctum, quorum remisieritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta erunt.[12] Et sic utrumque verum est, quod Deus remittit peccata et sacerdos, sed differenter. Ex peccato enim mortali tria incommoda homine generatur. Primum est Dei inimica, Augustinus: Scio Deum omni criminoso inimicum. Secundum est deformis macula, Hiere II.: Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas.[13] Tertium reatus, id est obligatio ad poenam aeternam, quia contra aeternum Deum peccavit. Modo ista tria solus Deus virtute contritionis remittit.

Solus enim remittit offensam, solus lavat maculam, solus dissolvit obligationem aeternam, ista figurant Lu. XV. in filio prodigo, de quo tria dicuntur. Primum, quod pater ipsum amplexatus et osculatus fuit. Secundum, quod ipsum stola indui fecit. Tertium, quod dixit: filius meus mortuus fuit et revixit. Per primum, quod amplexatus fuit, datur intelligi, quod solus Deus remittit inimicias, iuxta illud Ezech. XVIII.: Si averterit se ipsius ab impietate sua, omnium iniquitatum non recordabor.[14] Per secundum, scilicet quod ipsum stola induit, datur intelligi, quod solus Deus reornat turpitudinem animae. Per tertium, scilicet quod dixit: filius  meus mortuus fuit et revixit, datur intelligi, quod aeternam mortem ipse remittit. Sacerdos vero hac potestate clavium etiam remittit peccata, itaque tum sacrificia ministrat.

Dicit Astesanus in summa libro V. c. XVIII., quod quaedam sacrificia sunt ordinata a Christo ad gratiam aquirendam, quae sunt duo, videlicet baptismus et poenitentia. Quaedam a gratiam  habitam promovendam, ut omnia alia sacrificia, quae si ministretur, gratiam non habentibus nihil proficiunt. Sed baptismus proficit non habentibus gratiam similiter poenitentia, sed poenitentiae tres sunt partes, scilicet contritio, confessio et sanctificatio. Modo si per contritionem gratia infunditur, hoc fieri potest etiam sine administratione sancti poenitentiae, sed communiter infunditur gratia per sacrificium poenitentiae non habentibus eam in absolutione peccatoris, ubi est materia et forma. Materia est homo attritus, forma vero sunt verba, quibus super attritum prolatis a sacerdote [os 052. c. 05.] cum debita intentione de attritio fit contritus, nisi ponat obicem, seu nil habeat propositum ad peccatum mortaliter.

Secundo denique potestas spiritualis poenam remittit, iustitia enim Dei non patitur, ut remaneat aliquod malum impunitum, ut dicit Augustinus. Unde licet Deus remittat poenam et aeternam adhuc remanet obligatus ad poenam Purgatorii, a qua potestate clavium absolvit sacerdos et poena satisfactoria praesenti ligat, ita quod si sufficiens fuerit, aliam poenam Purgatorii non sustinebit, quae est acerbissima respectu poenae praesentis vitae. Potest etiam de poena praesenti satisfactoria liquid relaxare, II. Chor. II.: Nam et ego quod donavi, si quid donavi propter vos in persona Christi,[15] et sic illam relaxationem pro rato habebit Deus. O Deus misericors, quanta clementia et misericirdia tua administrabitur hominibus per potestatem sacerdotum! Quis potest recogitare et quis recogitari?

Tertio potestas spiritualis hominem peccatorem extra communicatione fidelium ponit, id est omnibus spiritualibus bonis, quae in Ecclesia Catholica fiunt privati per excommunicationem. Quia dicit Salvator: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis. Non quia in caelis aliquis sit ligatus, sed a caelis ligabitur ita, quod non permittetur ibi transire. Unde dicit Augustinus et habetur XI. q. III.: Omnis excommunicatus Sathane traditur. Ideo dicit Gregorius: Sententia excommunicationis sive iusta sive iniusta semper est timenda. Dicit tamen Augustinus super Ps.: Qui iustus est et iuste maledicitur praemium illi redditur et econverso. Hinc XV. q. III.: Nemo contenta vincula ecclesiastica, quia non est homo, qui ligat, sed Christus, qui hanc potestatem dedit. In primitiva enim ecclesia timebatur excommunicatio, quia excommunicatum statim diabolus accepta potestate super ipsum verberat. Sed ideo non verat visibiliter, ut excommunicatio minus timeatur.

Quarto potestas spiritualis sacrificia conficit, scilicet sacrificium corporis et sanguinis, ad quod consecrandum tanta potestas requiritur, quod si omnes mundi homines non sacerdotes vellent, conficere non possent. Immo si omnes angeli vellent hoc, facere non possent, ideo dicit sanctus Thomas: Si sacrificium [os 052. c. 06.] istud instituit, cuius officium committi voluit solis presbyteris, quibus sic congruit, ut sumant et dent ceteris.

Quinto potestas spiritualis Ecclesiae sanctae ministros disponit consecrando eos quosdam in ostiarios, quosdam in accolitos, quosdam in subdiaconos, quosdam in diaconos, quosdam in presbyteros, quosdam in episcopos, quos tanta potestate consecrat, ut totius mundi principes unicum presbíterum consecrare non possent.

Sexto potestas spiritualis indulgentiam tribuit. Indulgentia vero est thesaurus Ecclesiae proveniens ex passione Christi et meritis sanctorum et totius Ecclesiae ex misericordia Omnipotentis Dei. Ut patet De poenitentia et reliquis cum ex eo c. ultimo libro VI. et dicitur thesaurus, quia nulla res charior, quam sanguis Christi effusus. De quo derivantur principaliter indulgentiae. Videns enim elemens Christus fragilitatem humanam et ad malum pronam ei, quem ab aeterna morte redemitur contra poenam etiam Purgatorii, providit merito suae passionis. Cuius clavem Petro et sibi succedendtibus commisit,ut ipsas indulgentias dispensent. Et ideo solus papa potest dare plenariam indulgentiam in tot orbe, quia ipse solus est assumptus in plenitudinem potestatis. XXIV. q. I. 'Quodcumque': Alii autem omnes legati et episcopi tantum dare possunt, quantum papa voluerit.

Ad hoc autem, quod quis indulgentias consequatur, quattuor requiruntur. Primum, quod sit contritus et confessus, videtur tamen satis rationabile, quod hoc intelligitur secundum Ecclesiae interpretationem. Unde ille, qui fuit confessus in Pascha et postea cecidit in mortale peccatum, si conteratur de eo et deliberet confiteri in quadragesima futura, censebitur concessus et contritus. Et sic habebit indulgentiam. Secundum, quod credat tantam potestatem apud Ecclesiam. Tertium, quod sit subditus eius, qui facit indulgentias. Quartum, quod faciat illud, pro quo datur indulgentia. Alius non valet, licet habeat bonam voluntatem. Nam quando dantur indulgentiae, quod qui dederit unum denarium ad talis Ecclesiae fabricam consequatur, tantum de indulgentia. Ego cum sim frater ninor, numquam consequi possem [os 052. c. 07.] illam indulgentiam, ex quo numquam denarium habere possum.

Sed diceres: quantum valent indulgentiae centum dierum? Respondetur, quod tantum diminuunt de poena, quantum si per tot dies fecisset quis poenitentiam. Non autem tantum valent, quod si centum diebus deberet quis puniri in Purgatorii, quod illos diminueret, sed plus, quia unius diei poenitentia multi dies Purgatorii relaxantur. Ergo indulgentiae valent ad evadendum poenam Purgatrii et satisfaciendum pro iniuncta poenitentia a sacerdote. Si quis enim consequitur plenariam indulgentiam, iam liberatus est a satisfactione, quam confessorum iniunxit, et a poena Purgatorii, et sic indulgentiae tantum valent, quantum sonat. Se enim dicatur a dante indulgentias, damus indulgentiam omnium peccatorum vel centum annorum de poenitentia sibi iniuncta. Tunc solum remittitur poenitentia imposita a confessore, et si moreretur, puniretur de aliis, quae deberet exsolvere.Aliquando dicitur, damus indulgentiam omnium peccatorum, de quibus contriti et confessi sunt. Et sic oblita vel ignorata non remittuntur. Aliquando simpliciter datur remissio omnium peccatorum, et tunc si post consecutionem talis indulgentiae nullum peccatum comittunt, statim evolant ad gloriam. O misericordia Domini Dei infinita! O pia clementia Christi, o ineffabile meritum Crucifixi! Quam copiose subvenis peccatoribus ad te conversis, ut aeternam poenam commoves in temporalem, et temporalem redimas passione pia tua. Certe implebitur in nobis illud Ps.: Pro nihilo salvos facies filio hominum.[16]

Secundo isti apostoli Christi ex thematis verbis commendantur a modalitate aperiendi caelum, cum dicitur: Linguae eorum factae sunt claves caelorum. Mirum namque videtur, quod lingua sua aperiant caelum, cum iam diu sit apertum per Christi passionem. Quocirca tria dubia hic declarabuntur, scilicet:

Primum dubium declarandum dixi, quod est, si vrer caelum apertum sit. Respondetur, quod sic, quia dicitur Mar. I., quod baptizato Christo Iohannes ascendens de aqua vidit caelos apertos et Spiritum Sanctum tamquam columbam.[17] Sed contra hoc arguitur, quod non fuit conveniens baptizato Christo caelum aperiri, quia talis apertio non fuit secundum veritatem, cum corpora caelestia non sunt corrupotibilia. Nec debuit fieri secundum apparentia tantum, quia falsitas fuisset in operibus divinis, quod non convenit. Item Christo baptizato non fuit aperta ianua caelestis, sed in passione. Cum ergo talis apertio caeli significaret apertionem beatitudinis videtur, quod non debuit fieri Christo baptizato, sed ipso passo. Ad quod dubium respondet Lyra super I. c. Mar., quod Christus baptizatus fuit a Iohanne, non ut baptismo indigeret, sed ut virtutem regenerandi aquis conferret. Et ut testimonio Iohannis manifestaretur, et propter utrumque conveniens fuit caelum aperiri, quia cum testimonio Iohannis, quod erat humanum, fuit testimonium Dei Patris et Spiritus Sancti apparentium in voce et columba. Et similiter creaturae irrationalis et ineffabilis testimonium per illam apertionem caelestem. Item conveniens fuit ad designandum virtutem baptismi David per Christum, per quem est introitus in regnum Dei.

Secundum quod dicitur Ioh III.: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto non potest introire in regnum Dei?[18] Ad primum dicendum, quod illa apertio non fuit in corpore caelesti, sed in aere, sicut solet fieri in coruscatione, quando videtur caelum aperiri, et sic dicunt homines vulgares: caelum apertitur in coruscatione. Scriptura autem Sacra communiter tenet modum loquendi vulgarem, nec fuit ibi aliquae falsitas, quia sufficiens erat ad significandum apertionem ianuae caelestis per baptismum. Sicut secundum aliquos doctores columba illa non fuit vera columba, sed tamen fuit ibi aliquae falsitas, quia sufficiebat ad representandum Spiritum Sanctum. Ad secundum dicendum, quod licet per passionem Christi ianua caeli sit aperta, quantum ad remotionem impedimenti generalis, quod erat ex peccato Adae [os 052. c. 09.]tamen applicatur virtus passionis Christi ad singulares personas beatitudinem intrantes per baptismum, per quem incorporantur Christo, et efficiuntur participes redemptionis factae per passionem. Quae quidem applicatio fit ut communius per verba sacerdotis, ideo linguae eorum efficiuntur claves regni caelorum. Ex quibus patet, quod ostium regni caelestis dicitur metaphorice, sicut et aperiri. Ideo etiam claves dicuntur metaphorice, unde per quod quis intrabit in caelum, illud dici potest clavis, sive sit lingua praedicatoris, sive vera poenitentia.

Secundum denique dubium declarandum, quomodo scilicet quis ad caelum habeat introitum. Et respondetur, quod per quattuor. Primo per veram fidem et baptisma. Mar. ultimo: Quid crediderit et baptizatus fuerit salvus erit,[19] ideo in Christi baptismo caelum fuit apertum. Secundo per veram poenitentiam Mat. III.: Poenitentiam agite appropinquavit enim regnum caelorum,[20] in cuius figuram Iohanni in insula Pathmos in loco, scilicet poenitentiae apertum fuit regnum caelorum. Tertio per innocentiam, iuxta illud Ps.: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius?[21] Er respondet: Innocens manibus et munus etc. Hinc Hieronymus ad filiam Mauricii: Nemo te seducat, nemo sermonibus circumveniat, caelestis enim aula non nisi sanctos pueros et innocentes suscipit. Ab omni malitia et nequitia mundum esse oportetm qui cupit regnare cum Christo. Nullum enim malum locum habet apud Deum regnum caelorum, sicut infideles haeretici et scismatici non habebunt. Ita Catholici criminosi non possidebunt, in cuius figura Ezechieli apertum fuit caelum. Quarto caelum aperitur per opera virtuosa recta intentione factam. In cuius signum Stephano protomartyri apertum fuit. Hinc Mat. VII.: Non omnis, qui dicit mihi Domine etc.[22] Quo igitur vadunt omnes pagani? Dico, quod in infernum, quo haeretici, scismatici, in infernum, quo mali Christiani. Dico heu, nisi poeniteant ad aeternum tormentum, o misera vita omnium talium!

Tertium dubium declarandum est, quomodo videlicet isti beati apostoli Petrus et Paulusierunt in caelum. Respondetur, quod per fidem constantiam poenitentiam, innocentiam et per martyrii tolerantiam, [os 052. c. 10.] ut patet in legenda. [os 052. c. 11.]



[1] Mt 16,19

[2] Ioh 10,9

[3] Apc 4,1

[4] Apc 3,7

[5] Cf Gal 2,8-9

[6] IS 43,25

[7] Is 22,22

[8] Cf Apc 5,3

[9] Mt 16,19

[10] I Cor 4,1

[11] Lc 7,49

[12] Ioh 20,22-23

[13] Ier 2,36

[14] Ez 18,24

[15] II Cor 2,10

[16] Ps 55,8

[17] Cf Mc 1,4sqq

[18] Ioh 3,5

[19] Mc16,16

[20] Mt 3,2

[21] Ps 23,3

[22] Mt 7,21