Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo L.]

De sancto Ladislao rege Hungarorum III.

Sermo L.

 Constituit eum Dominus domus suae et principem omnis possessionis suae.[1] Ps. CIV

 Licet Propheta haec ad literam loquatur de Ioseph, quem dominus suus Puthiphar constituit dominum super omnia bona sua, tamen rationabiliter eadem verba intelligi possunt de beatissimo rege Hungarorum Ladislao, quem Dominus Deus constituit dominum super spiritualem domum suam, id est, episcopatus et monasteria, ut sibi ordinaret, et constituit principem, id est regem omnis possessionis eius, id est hominum in fide devotorum pretio sui sanguinis acquisitorum, ut eos salubriter regeret. Ex qua Dei ordinatione tria debemus tribus, scilicet:

 Primo siquidem debemus Deo pro tanto dono nobis gratiose collato, ut eum amemus, quia ut dicit Bonaventura super III: Sicut odor et sapor cibi excitat famem in homine, nam per odorem sentitur bonitas cibi vel potus, quae cognita facit appetere eum. Sic hoc Dei beneficium genti Hungarorum impensum, quia dedit regem salutarem, triumphalem, exemplarem, obligavit, ut ametur. Haec enim est debita solutio Deo de suis beneficiis, ut amemus eum, qui bonorum nostrorum non indiget. Unde Bernardus: Non – inquit – melius ac decentius, quam per dilectionem rependi potest, quod per dilectionem donatum est.[2]

         Secundo principi tam praeclaro, et regi sancto et grandioso debemus, ut eum honoremus. Nam inter alia triplici de causa est aliquis honorandus. Primo propter virtutem, ut si quis est humilis, pius, misericors, obediens, pacificus etc., merito est honorandus, quia ut dicit Aristoteles IV. Ethicorum: Secundum veritatem solus virtuosus est honorandus, quia III. Ethicorum, quod honor est praemium virtutis. Secundo aliquis est honorandus propter dignitatem, sicut imperatores, reges, principes et praelati, quia virtualiter omnes subditi sunt in principe, sicut in computo unus denarius in linea superiori stat pro mille, unde etiam si malus est princeps in se, tamen propter dignitatem est honorandus, quia in multitudine, cui principatur, sunt aliqui virtuosi, ideo dicitur, I Petr. II: Deum timete, regem honorate.[3] Rationem assignat Apostolus, ad Rom. XIII: Quia non est potestas nisi a Deo, et qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit.[4] Tertio quis est honorandus propter antiquitatem. Nam senes et adulti a iunioribus propter etatem sunt honorandi. Levit. XIX: Coram cano capite consurge, et honora personam senis.[5] Et quia beatissimus rex Ladislaus omnes habet istas conditiones, pro quibus honore est dignus. Fuit enim pius [os 050. c. 02.], benignus, misericors, iustus et ceteris virtutibus plenus, item fuit dignitate regia sublimatus, et iam multis annis regnat in beatitudine, gloria et honore coronatus,[6] unde bene dicitur de eo: Salve rex benigne, Ladislae, laude digne et patrone pie, honor noster.[7]

         Tertio proximo debemus, ut nos invicem excitemus ad amandum Deum et laudandum regem. Assurge igitur gens inclita Hungarorum in Dei amorem, exulta et iubila, quia dedit tibi doctorem iustitie.[8] Iohelis II, assurge et excitando dicas: Laudemus viros gloriosos et patres nostros in generatione sua.[9] Eccli. XLIV, quia Ladislaus secundum nominis interpretationem „laus divinitus data populo dicitur,”[10] et hunc piissimus Iesus constituit dominum domus suae et principem omnis possessionis suae. In quibus quidem verbis tres conditiones beati Ladislai Deo instituti regis exprimuntur, scilicet:

Primam dixi, quod conditionem pii regis Ladislai exprimit Psalmus legitimum ipsius dominium, cum dicit: Constituit eum, scilicet beatum Ladislaum regem Christus, Filius Dei. Nam quaemcumque Deus principem instituerit approbando hunc ex sua institutione legitimabit, virtutibus sublimabit et glorificabit. Domini enim est terra et plenitudo eius,[11] et cui vult, qualiter vult, quando vult, assignabit, et non est, qui possit resistere potestati eius. Sicut terram Chananeorum, Eneorum, Phereseorum etc. septem gentium exigentibus eorum culpis, legitime dedit filiis Israel possidendam,[12] similiter regnum Saulis propter ipsius inobedientie peccatum dedit David legitime. Pro quo est nobis notandum, quod principes constituuntur a tribus, scilicet:

Primo enim dixi, quod quidam instituuntur in dignitatem ab elationis spiritu per ambitionem [os 050. c. 03.]. Nam sunt nonnulli, qui serviunt aliquibus etiam contra Dei praecepta, aut dant dona vel promittunt, ut aliquod dominium obtineant, floreant, glorientur in terra, imperarent hominibus. De quibus dicit Chrysostomus et habetur XL. dist. c. „Multi”: Quicumque – inquit – desideraverit primatum in terra, inveniet confusionem in caelo.[13] Ambitio enim, secundum Thomam, II. II. q. CXXXI est inordinatus appetitus honoris. Talis autem honoris appetitus tripliciter est inordinatus.

          Primo, cum quis appetit honorem de excellentia, quam non habet, quod est appetere honorem supra suam proportionem,[14] ut si ille, qui est malus, desideret honorem, qui debetur bonis, quia honor, ut praedictum est, debetur bonis in testimonium virtutis. Secundo inordinate appetitur, cum quis cupit honorari vel exaltari non curans, quod hoc fiat ad Dei gloriam, sed ut tantummodo suo inordinato appetitui satisfiat, cum tamen Dominus dicat, Esa. XLII: Gloriam meam non dabo alteri.[15] De huiusmodi dicit Apostolus, Phil. III: Gloria eorum in confusione, qui terrena sapiunt.[16] Glossa: Gloria eorum terrena ducet eos ad aeternam confusionem, quia dicit Bernardus: Quotiens praeesse desidero, totiens Deum meum praeire contendo,[17] quod est contra rationem. Ideo Salvator etiam minimum gradum ambitionis reprehendit dicens, Math. XXIII: Amant primos recubitus in cenis et salutationes in foro.[18] Tertio inordinate appetitur honor, quando quis sic appetit honorem, ut non solum non refert ad Dei gloriam et proximi utilitatem,[19] immo, ut adipiscatur, multa facit contra charitatem proximi, scilicet vulnerando, spoliando, alios inflammando. De quibus [os 050. c. 04.]  XLVII. dist. c. „Catholicum virum”: Mens potentie avida nec abstinere novit a vetitis, nec gaudere concessis, nec pietati adhibere consensum, immo vult omnes conculcare, vicinos libertos in servitutem redigere, ecclesiasticam libertatem infringere, ecclesiasticas personas dehonestare et opprimere, quia postposito divino honore et proximi utilitate solum quod suum est, quaerit, non quod Iesu Christi.[20] Certe non talis fuit beatus rex Ladislaus, filius Belae, cuius mater erat filia regis Poloniae, de quo sic dicitur: Pura mentis intentione Christo servire studuit, illustratus enim Spiritus Sancti gratia arridentis sibi atque blandientis mundi gloriam caducam reputans et transitoriam, esurivit et sitivit iustitiam, ut ad aeternam perveniat patriam. Quamvis enim sibi mundus florens alluderet, in eius tamen corde aruerat, cuius concupiscentiis ipse crucifixus fuerat. In hoc itaque mortali corpore vivens iam non ipse, sed in ipso Christus. Ecce patet, quod »non sua, sed quae Iesu Christi sunt, quaerebat[21]«. [22]

         Secundo quidam constituuntur in principatus dignitatem a cupiditatis estu per usurpationem. Nam ad hoc, quod quis sit verus dominus alicuius possessionis, necesse est, ut legitimo titulo possideat, non usurpet, nec modico pretio propter metum ab aliquo extorqueat, nec per calumniam aliquem privet sua hereditate, quia talis fur est et latro, et continue est in peccato et statu damnationis aeterne. Donec satisfaciat, nec tali domino subditi tenentur obedire et solvere tributum. O stultitia humana, fatuitas maxima appetere donationem, quam naturalis conditio nostra suadet fugiendam. Nam natura omnes homines equales fecit, quae non praeposuit hominem homini, nisi per rationis abusum peccando se faciat brutum. Bernardus: Nihil bestialius homine, qui est ratione vigens, et ratione non utens,[23] dum enim homines utuntur ratione, tunc sunt similis conditionis. Unde Gregorius in Moralibus: Non est data homini praelatio, ut dominetur hominibus, sed ut »praesit bestiis [os 050. c. 05.] terre, piscibus maris et volatilibus celi«[24], et si indurent facies eorum, ubi non delinquimus, pares sumus. Modo vero homines sunt sic vitiosi et infirmi, quod unam corporis partem, scilicet oculum, linguam vel aures nesciunt bene regere, et volunt aliis dominari, et ex hoc servi efficiuntur demonum, prout scripserunt Bragmanni Alexandro dicentes: Tu omnium hominum acquirendo dominium servum te facis omnium demoniorum, in eorum servitutem redigens universitatem membrorum tuorum.

         Duplici enim ex causa tyrannos et crudeles permittit principatum sibi usurpare Deus. Primo propter exercitium bonorum, nam si Nero non fuisset, quomodo Petrus et Paulus martyrio coronati fuissent. Unde Augustinus: Omnis malus aut ideo vivit, ut convertatur, aut ut boni per eum exerceantur.[25] Secundo regnare permittit malum principem propter populi mali punitionem. Hinc dicit Dominus, Osee VIII: Ipsi regnaverunt et non ex me,[26] super quo Hieronymus et habetur VIII. q. I: Audacter fortasse aliquid dicimus, tamen quod scriptum est dicimus, non semper princeps populi et iudex ecclesie per Dei arbitrium datur, sed prout merita nostra deposcunt, si mali sunt actus nostri et operamur maligna in conspectu Domini, nobis dantur principes secundum nostrum meritum.[27] Hinc et Iob XXIV dicit: Qui regnare facit hypocritam propter peccata populi.[28] Et, Osee XIII dicit Dominus: Dabo vobis regem in furore meo.[29] Nempe non sic fuit constitutus beatus Ladislaus rex, qui erat copiosus in misericordia, longanimis in pacientia, pietate rex serenus, gratiarum donis plenus, cultor iustitie, patronus pudicicie, consolator afflictorum, sublevator oppressorum, pius pater pupillorum.[30]

         Tertio quidam instituuntur ad principatum a maiestatis nutu per debitam institutionem, quando videlicet hereditario iure succedit bene morigeratus, aut per divinam ordinationem propter rectoris seu principis vite puritatem, aut instituendae [os 050. c. 06.] personae dignitatem et populi utilitatem, sicut Dominus proiecerat Saulem propter peccatum inobedientie, et constituerat David propter eius idoneitatem. Ideo dicebat Dominus: Inveni regem secundum cor meum.[31] Sic piissimus Deus constituit hunc beatum Ladislaum regem, qui tam iure hereditario, quam divina ordinatione regnare debuit. Nam in secundo ingressu Hungarorum in Pannoniam primus princeps fuit Arpad, secundus Zolthan, tertius Taxon, qui genuit Geysam, patrem sancti regis Stephani regis primi, et Michaelem, qui genuit Wasal (!), qui per reginam Kesla, uxorem sancti regis Stephani, per effossionem oculorum fuit interfectus, et Calvum Ladislaum, qui genuit Andream, Belam et Leventhe. Bela enim genuit tres filios, duos in Polonia, scilicet Geysam et hunc beatum Ladislaum, et Lampertum in Hungaria. Andreas vero genuit Solomonem, qui dum coronatus regnaret, corruptus per pravorum consilium machinabatur contra Geysam, quem Dominus, sicut Saulem, deiecit de regno, et beatum Ladislaum, ut alterum David praefecit populo, ideo optime dicitur de eo: Dominus constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis.

         Secundo verba thematis exprimunt beati Ladislai laude dignum exercitium, quia dicitur, quod Dominus constituerit eum dominum domus suae, qui optime rexit domum mentis suae hospicium Spiritui Sancto praeparando, et domum carnis eam mortificando, et talis est dignus ordinari supra alios Christianos, ut dicit Apostolus, I Timoth. III: Si quis praeesse domui suae nescit, quomodo ecclesie Dei dignitatem habebit.[32] Nam quemcumque Dominus Deus ad dignitatem  secundum cor suum, id est beneplacitum ordinavit, ille debet se exercitare circa tria, videlicet:

Primo dixi, quod princeps quilibet constitutus a Deo debet se exercitare circa seipsum secundum regulam a Domino, Deuter. XVII [os 050. c. 07.] datam, ubi ait: Cum fuerit constitutus rex, non multiplicabit sibi equos,[33] quorum scilicet numerositate sit subditis onerosus. Equos multiplicare est, plures quam necessitas exigit vane glorie causa congregare, multo minus licet eis multiplicare canes, volucres, ioculatores. Hinc Augustinus, libro De civitate Dei c. XIV: Reges felices dicimus, si iuste imperant, si inter linguas sublimiter honorantium et obsequio obsequendo nimis humiliter salutantium non extoll[un]tur, si se homines esse meminerint, si suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum maiestati eius famulatum faciunt.[34] Felix quippe rex noster erat, in quo ultra praedicta haec tria copiose erant, videlicet:

Primo erat in isto beato rege Ladislao humilitas stupenda. Nam soli humiles sunt securi et Deo accepti, et testimonio Christi exaltandi. Unde Isidorus: Si humilitatem tenueris, gloriosus eris, descende, ut ascendas, humiliare, ut exalteris, ne exaltatus humilieris, humilitas casum nescit, lapsum non novit, qui sibi visus est parvus, ante Deum magnus est, et qui sibi displicet, Deo placet.[35] Cuius rationem assignat Gregorius sic dicens: Nunquam vera humilitas et obedientia sine charitate aut fuerunt aut esse potuerunt.[36] Et infra: Omnis enim labor sine humilitate vanitas est, humilitas vera nec ipsa irascitur, nec alios irasci permittit, humilitas est praecursor virtutis. Sicut enim Iohannes trahens ad Iesum omnes, ita et humilitas praecursor est charitatis, et qui non habet charitatem, perdet vitam.[37] Optime namque dicit beatus Hieronymus, quomodo per humilitatem quis exaltetur coram Deo dicens: Ad summitatem virtutum non potentia, sed humilitate pervenitur,[38] ergo in summo honore [os 050. c. 08.] summa sit tibi humilitas.[39] Hanc stupendo modo habuit beatus Ladislaus, licet omnia fomenta superbie haberet, quibus vani hominum filii intumescunt. Erat enim regali prosapia sublimatus dignitate regia, insuper in naturalibus bonis divina gratia speciali praeeminentia supra communem hominum valorem praetulerat. Erat enim manu fortis, visu desiderabilis et secundum phisonomiam leonis magnas habens extremitates, id est humeros, brachia, manus etc. Statura procerus ceteris hominibus ab humero supra praeeminens, ita quod plenitudinem donorum ipsa quoque corporis species imperio digna declararet.[40] Stupenda profecto virtus humilitatis est inter tanta superbie incitamenta non inflari. Unde Bernardus: Non omnino magna virtus est humilitas in abiectione, sed magna profecto et rara virtus est humilitas honorata.[41]

         Secundo in nostro beato rege Ladislao erat castitas laudanda. Nam in tantum dilexit castitatem, quod potius voluit tantus rex sine herede mori, quam rursus aliam uxorem accipere, sciens, quod castitas, ut dicit Chrysostomus, est res angelica, per hanc enim solam singulariter homines angelis similantur, et vincitur natura virtutibus. Inter omnia enim Christianorum certamina duriora sunt proelia castitatis, ubi quotidiana pugna et rara victoria. Nemo certe viribus propriis potest servare castitatem, quia sic dicit Sap. VIII (21): Scio, quia continens esse non potero, nisi tu dederis mihi.[42]

         Tertio in isto beato rege austeritas sequenda erat, sciens enim, quod cum carnis mortificatione pervenire potest quis ad Christum, iuxta illud, ad Gal. V: Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum viciis et concupiscentiis.[43] Qui vero secundum carnem vivunt, moriuntur. Ideo Apostolus utiliter quemlibet salvandum contulit, ad Col. III: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram,[44] quasi diceret, quia dum erunt sub terra, dilacerabuntur [os 050. c. 09.] a vilissimis vermibus tamen inutiliter. Similiter in inferno affligentur sine fructu. Ideo beatus Ladislaus ieiuniis et orationibus iugiter insistebat, peccata populi plangebat, et in ara cordis semetipsum hostiam vivam Deo offerebat, quod si nocturnis vigiliis et prolixioribus orationibus ipsum fatigari contigisset, non delectatum thorum repetebat, sed in exedris ecclesiarum paululum pausabat.[45]

         Secundo princeps constitutus a Deo debet se ordinare circa Deum maxime in tribus, scilicet:

Primo princeps debet se ordinare circa Deum, ut honorem divinum promoveat, quia propter hoc specialiter ordinatur, ut catholicam fidem a corrumpentibus defendat, et in suo dominatu Deo debitum honorem impendat, vice cuius principatur. Unde dicit sanctus Thomas II. II. q. XCI. ar. III, quod non solum princeps, sed etiam quilibet homo obligatur laudare Deum sub pena damnationis aeterne, quia ad hoc est creatus, ut dicitur, Deuter. XXVI: Omnes gentes creavit in laudem et gloriam nominis sui.[46] Nam si patrem honorare tenemur, qui ad miserias et mortem genuit, multo magis, qui patrem et nos in laudem et honorem creavit.

         Sed quidam Deum honorant labiis tantum, de quibus, Esa. XXIX, dicitur: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.[47] Glossa: Horum laus est inutilis. Secundo quidam Deum honorant corde tantum, dum delectantur in Dei bonitate, pietate, maiestate etc., et talis honor est Deo acceptus, iuxta illud, Ioh. IV: Deus spiritus est, et qui eum adorant, in spiritu et veritate oportet adorare.[48] Tertio quidam Deum laudant corde simul et ore. Psalm: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo.[49] Quarto quidam Deum honorant corde, ore et opere, ut qui ex devotione [os 050. c. 10.] faciunt super calices sacerdotalia indumenta, construunt ecclesias etc., ut honor divinus amplietur in eis. Talis fuit beatus Ladislaus rex, qui corde diligendo super omnia, ore laudando, opere suum cultum ampliando laudabat Deum. Sic enim dicitur de eo: Cum itaque pius rex Ladislaus armatus esset pietate, praecipuus tamen erat humilitate, a quibus solum magna Dei potentia honoratur, omnes enim ecclesie et monasteria regalia sive ab ipso, sive a quocumque alio fundata elemosynis eius sunt locupletata. Unde merito usque in hodiernum diem elemosynas eius enarrat omnis ecclesia Hungarorum, duos quoque episcopatus ordinavit et regia largitate locupletavit,[50] Waradiensem et Albenesem Gyele (!) in Transilvania.

         Secundo princeps a Deo ordinatus debet se componere circa Deum in contemplatione illius bonitatis, ut intelligat Dominum, cuius vicem gerit in terris, sed quicumque vult divina dulcedine inebriari, necesse est, ut ab omnibus viciis abstineat, bonis operibus se exerceat, omnia temporalia delectamenta respuat, evagationem mentis cohibeat, crebris suspiriis Deum invitet et sincera charitate prae omnibus affectet. Dicit enim beatus Gregorius, quod „haec distare inter delicias corporis solet et cordis, quod corporales delicie cum non habentur, grave in se desiderium accendunt, cum vero habite eduntur, comedentem per satietatem in fastidium vertunt. At contra, spirituales delicie cum non habentur, in fastidio sunt, cum vero habentur in desiderio, tantoque a comedente amplius esuritur, quanto ab esuriente amplius comeditur. In illis appetitus placet, experientia discplicet, in istis autem appetitus vilis est, experientia quo magis placet.[51] Ideo invitat Psalmus dicens: Gustate et videte, quam suavis est Dominus.[52] Ubi Glossa: Per experimentum probate, quam suavis est Dominus, et loquitur ad modum hominum suavitatem vini probantium, qui primo modicum [os 050. c. 11.] degustant et extunc cognita vini dulcedine alliciuntur ad amplius degustandum, sic est de gustu divine contemplationis.

         O filii Adam sitientes! O deliciosi delectamenta affectantes, venite et comedite, bibite et inebriamini de fonte divine bonitatis, et qui non habetis argentum, venite et accipite absque ulla commutatione. Non enim decet salvandis in mundialibus iocundari, ut dicit Augustinus, lib. Confessionum: Quaerebam – ait – sine offensione iocundari, et ubi hoc possem, non inveni praeter te, Domine.[53] Idem: Quid est, nisi impunita naequitia luxuriari, inebriari, comesationibus vacare, vanitatibus intendere, et pro his nihil in hac vita sustinere. Putant omnium securos se esse mali in deliciis, cum non corriguntur et non curant, quia nihil infelicius felicitate peccantium.[54] Hinc et secundum Bernardum: Bibere et comedere cum hoc saeculo non est hominis sensati, sed frenetici, quia mundum cor non cum hoc saeculo, sed cum Deo iocundum est et laetum. Nam illud solum verum est gaudium, quod non de creatura, sed de Creatore concipitur. Merito igitur in ipso solo Deo est gaudendum, quia suavitate attrahit cor humanum, illuminat et in se mirabiliter elevat. Taliter beatus Ladislaus rex iocundabat in eo. Quadam enim nocte Waradiense monasterium ingressus est, ut oraret. Factum est autem, dum prolixius oraret, quidam cubicularius eius, qui foris eum solus expectabat prae nimia mora tedio affectus surrexit et introspexit viditque dominum suum glorificato corpore sursum in aera mirabiliter elevatum. O vere beatum virum, quem adhuc in carne constitutum carnea moles non praemebat, sed meritorum sanctitas et divina suavitas sublevando ad se trahebat.[55]

         Tertio princeps a Deo constitutus debet se circa Deum ordinare in eius servitutis obligatione ita, ut tam corpus, quam animam bone voluntatis gladio Deo immolet [os 050. c. 12.]. Nihil enim charius habet homo, quam vitam suam, pro qua omnia sua daret, ne amitteret, iuxta illud, Iob II: Omnia, quae habet homo, dat pro anima,[56] ideo Deo nihil gratius offerre potest, quam ad honorem ipsius voluntariam mortem subire. Ps.: Praetiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius.[57] Hoc intelligens beatus Ladislaus Hierosolymam se iturum voverat, ut ubi sanguis Domini nostri Iesu Christi pro redemptione nostra fusus est, ipse ibi sanguine suo contra inimicos crucis Christi dimicaret. Duces autem Francorum, Lothoringorum et Alemanorum, qui cum exercitu Domini illuc profecturi erant, omnes pariter pium regem Ladislaum digne dignum sibi ducem praefecerant, sed antequam de Francia et Alemania ceterisque occidentalibus regionibus in Hungariam convenirent, pius rex Ladislaus[58] ivit in celestem Hierusalem, ubi vivum Christum et eius sepulchrum animatum templum, beatam videlicet Mariam felicius invenit, nolens enim Dominus Deus Hungaros tam praetiosa margarita privare, sed eis tamquam singulare refugium dereliquit.

         Tertio princeps a Deo constitutus debet se ordinate habere circa proximum sive suos subditos, et specialiter in tribus, scilicet:

Primo dixi, quod rex et princeps a Deo constitutus debet se erga proximum ordinare in benigna pietate, ut omnium suorum necessitates suas putet, et, dum poterit, omnibus subvenire intendat, sicque Christo Domino se assimilabit, qui ait, Matth. XI: Discite a me, quia mitis sum etc.[59] Unde Salomon: Clementia praeparat vitam,[60] misericordia et veritas custodiunt regem, et roborabitur clementia thronus eius.[61] Hinc et Cyprianus: Neque promereri Dei misericordiam poterit, qui misericors ipse non fuerit.[62] Quare autem nunc principes non sunt misericordes, rationem dicit Isidorus sic: Nullus in alio misericors esse potest, qui prave vivendo in se misericors non fuerit.[63] Licet enim misericordia [os 050. c. 13.] et pietas omnibus conveniant, nulli tamen ita decenter, sicut principi, iuxta illud III Reg. XX: Reges domus Israel clementes sunt.[64] Talis fuit beatus Ladislaus rex a Deo constitutus, qui omnium indigentias suas putabat, et omnium miserias solita pietate relevabat, et si aliquando non habebat, Deus ad hoc miraculose adiuvabat. Nam dum „latrunculi Bissenorum confinia Hungarorum irrupissent, et viros ac mulieres captivos abducerent, rex pius Ladislaus eos cum exercitu persequens venit in magnam solitudinem, ubi nec habebant quid manducarent, et dum fame periclitaretur exercitus, evulsus est ipse ab eis seorsum, et in oratione prostratus implorabat misericordiam Dei, ut qui quondam filios Israel de celo manna paverat, Christianum populum fame perire non sineret. Cumque ab oratione surgens reverteretur, ecce grex cervorum et bubalorum obviavit ei, et cum ipso simul deposita feritate venit, tulit ergo unusquisque ex animalibus quantum sibi sufficiebat, laudantes et glorificantes Deum in sancto rege per quem misericordiam consecuti fuerant.”[65]

         Hodie vere Dominus de multis principibus potest conqueri, et dicere illud, Ps.: Devoraverunt plebem meam, sicut escam panis,[66] sed quid talibus fiet, dicit Dominus per Ezech. cap. XXXIV: Vae pastoribus Israel, id est populi fidelis, qui pascebant semetipsos, non greges. Nonne greges pascuntur a pastoribus, lac comedebatis et lanis operiebamini, id est extorsistis victum deliciosum, vestitum pretiosum. Quod crassum erat, occidebatis, id est habentibus solvere calumniam imponebatis, quod infirmum fuit, non consolidastis per vestrum subsidium, quod egrotum scilicet per peccatum, non sanastis per bonum exemplum, quod fractum per consuaetudinem, non alligastis[67] eos ad bona compellendo etc.

         Secundo princeps a Deo institutus debet se circa proximum ordinare in prudentiae fidelitate. Nam dicit Vegetius, quod nullus est natus, quem oporteat vel meliora scire quam principem,[68] ideo dicit Salvator, Matth. XXIV: Fidelis servus et prudens, quem constitit dominus super familiam suam.[69] Haec autem prudentiae fidelitas [os 050. c. 14.] secundum Lyram in Prologo super Canonicas apostolorum: in quattuor constitit, scilicet: in contemptu temporalis prosperitatis, intuitu future beatitudinis, secundo in sustinentia adversitatis obtentu quietis perpetue, tertio in amore fraternitatis, quarto in fuga carnalis voluptatis. De his Eccles. IV: Melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto, qui nescit praevidere in posterum, quod de carcere catenisque interdum quis egreditur ad regnum.[70] O Deus aeterne, modo horum contraria sectantur principes non advertentes beati regis prudentiam, sed sicut potentes crapulati a vino omnis sapientia eorum devorata est.

         Tertio princeps debet se circa proximum seu subditum suum ordinare in iustitie aequitate, ut omnibus suis secundum Deum iustitie aequitatem administret, quia iustitia – secundum Ambrosium libro De officiisest, quae unicuique, quod suum est, tribuit, alienum non vendicat, utilitatem propriam negligit, ut communem equalitatem custodiat.[71] In qua diffinitione tria tangit beatus Ambrosius, scilicet:

Primo dixi, princeps secundum iustitie aequitatem tenetur iuste iudicare, ut personam alicuius non accipiat, munera vel obsequia ne intueatur, nec favore aut amore declinet a iustitia, quia dicit Dominus, Math. VII: In quo iudicio iudicaveritis, iudicamini.[72] Et Proverb. XV: Qui saequitur iustitiam, diligetur a Domino.[73] Et quia beatus rex Ladislaus sic diligebat iustitiam, quod quando actor et in causam attractus coram eo personaliter constituebantur, non respiciebat vultum eorum, ne ad unum eorum naturali inclinatione magis afficietur, ideo diligebatur a Domino et ab omni populo. Sic enim dicitur de eo: „In examinandis iudiciis non tam iudicare, quam iudicari, sibique magis terribile iudicium imminere credebat, quam his, qui ab eo iudicabantur. Unde serenitatem iustitie lenitate temperans misericordie, talem se erga subditos exhibebat, ut potius ab eis amaretur [os 050. c. 15.] quam timeretur. Non enim sua, sed quae Iesu Christi sunt, quaerebat, propter quod a proprietate rerum et nominum quasi mutato nomine ab omni gente sua pius rex vocabatur.[74]

         Secundo secundum iustitie aequitatem princeps tenetur, ut tangit beatus Ambrosius: ne alienum usurpet, sine hac iustitia nec civitas, nec regnum, nec provincia, immo nec societas latronum stare diu potest. Ubi enim talis non habetur iustitia, dicit Augustinus libro De civitate Dei: Remota iustitia quid sunt regna, nisi latrocinia.[75] O Deus iuste, vide nunc de solio maiestatis tue, quomodo dissipatur hereditas, conculcatur iustitia per principes, qui non solvunt suis famulis dicentes, quod non convenerunt cum eis, cum tamen eorum servitium receperunt. Item suos subditos non dimittunt disponere in morte de bonis suis, ut eis placet, aut testata non habentium consanguineos sibi usurpant, quod est rapina. Item propter eos in suis civitatibus et villis interdictum imponitur, et nihil curant. Item faciunt frequentes venationes cogentes suos ad venandum cum eorum gravaminibus, insuper conculcant vineas et segetes pauperum. Item cogunt suos subditos ad contrahendum matrimonium contra eorum voluntatem. Item spoliant, captivant et iurare cogunt volentes ad aliorum possessionem se transferre moraturos, auferentes libertatem eorum, quae pro toto auro non bene venditur, et neque estimant peccatum, quia nec confitentur.

         Insuper tallias suis graves imponunt et exigunt cum captivitate, et angariant ad metendum fruges, ad falcandum feneta, ad vindemiandum promontoria, ad fodiendum castrorum fossas, ad erigendum sepes, in quibus pauperes labore consumpti et fame clamant ad Dominum vindictam imprecantes, et „clamor eorum introibit in aures Domini Sabaoth,[76]  quibus dicit Dominus per Micheam prophetam, cap. III: Audite principes Iacob et duces domus Israel, numquid vestrum est scire iudicium, qui odio habetis bonum, et diligitis malum, qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper [os 050. c. 16.] ossibus eorum, qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, scilicet per labores indebitos, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, quasi carnem in medio olle. Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut naequiter egerunt in adinventionibus suis,[77] haec dicit Dominus.

         O igitur vos, domini principes, qui floretis de sudore pauperum, saginati estis de ieiunio et fame pauperum, nisi praedictas iniustitias dimiseritis penitentes, et de perpetratis satisfeceritis, Domini gloriosam faciem non videbitis, ut dicit Anthoninus in III parte Summe suae tit. III: Sed multi excusantes se dicunt: Mea est hereditas, et potestatem habeo faciendi de eis et de eorum bonis. Certe adhuc tu nescis bene tuam hereditatem, sed dicit tibi Sapiens, Eccli IV: Homo cum morietur, hereditabit serpentes et bestias,[78] scilicet infernales. Nam tuam hereditatem possides per privilegium, lege tuum privilegium, si invenies, quod totiens tallias inponere possis, quotiens volueris. Certe credo, quod non invenies, sed a parentibus tuis didicisti, aut a tui similibus, qui ante te possederunt, nec secum auferre potuerunt, quia in eis tantum dispensatores fuerunt.

         Tertio princeps tenetur proximo, ut subditos defenset, ideo enim accipit legitimam dicam, ut eorum negotia dirigat, alias iniustus est, Ps.: Iniusti autem peribunt.[79] Sic faciebat beatus Ladislaus rex suos ab infestatoribus defendendo. Nam antequam exercitus de Francia, Alemania et ceteris occidentalibus partibus conveniret in expeditione, urgente necessitate contra Bohemos profectus est,[80] dic eius obitum in alio sermone conscriptum.

         Tertia conditio beati Ladislai in praemissis thematis verbis insinuatur bonorum celestium magnum eius participium, quia dicitur principem omnis possessionis eius, [os 050. c. 17.] omnis autem possessionis nomine gloria celestis intelligi potest, ubi omne bonum est. Quod autem sit princeps omnis possessionis Dei, id est aeterne glorie, patet in multis, quia egris sanitatem obtinuit, quia iustum ab impio eripuit, quia de celo stella emicuit, patet in articulo tertio alterius sermonis.[81] Rogemus igitur Dominum etc. [os 050. c. 18.]

 

 



[1] Ps 104,21

[2] Pseudo-Augustinus, De spiritu et anima, c. 17. – PL 40, 793.

[3] IPt 2,17

[4] Rm 13,1-2

[5] Lv 19,32

[6] Ps 8,6

[7] A verses officium 6. responzóriumának részlete, emlékezetből idézve. Helyesen: Salve rex benigne, Ladislae, laude digne, Honor noster et patrone, Pie, potens, tutor bone. (Dankó 179.)

[8] Ioel 2,23

[9] Sir 44,1

[10] SRH II, 516, 10.

[11] Ps 23,1

[12] Cf Gn 10,17; 15,18-20

[13] Decretum Gratiani, D. 40, c. 12.

[14] Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 131 a. 1. „Tripliciter ergo appetitum honoris contigit esse inordinatum: Uno modo per hoc, quod aliquis appetit testimonium de excellentia, quam non habet: quod est appetere honorem supra suam proportionem. Alio modo per hoc, quod honorem sibi cupit non referendo in Deum. Tertio modo per hoc, quod appetitus eius in ipso honore quiescit, non referens honorem ad utilitatem aliorum.”

[15] Is 42,8

[16] Phlm 3,19

[17] Bernardus, Sermones super Missus est, Hom. 1. – PL 183, 60B–C.

[18] Mt 23,6-7

[19] Cf. Thomas Aquinas, l. cit.

[20] Decretum Gratiani, D. 47, c. 6.

[21] I Cor 13,

[22] SRH II, 516, 21–517, 3; 519, 2–4.

[23] Bernardus, Sermones in Cantica canticorum, Sermo 35. – PL 183, 966B.

[24] Gn 1,26

[25] Cf. Augustinus, Sermones de Scripturis, Sermo 15, c. 9. – PL 38, 119.

[26] Os 8,4

[27] Decretum Gratiani, C. 8, q. 1, c. 18.

[28] Iob 34,30

[29] Os 13,11

[30] SRH II, 517, 9–13.

[31] Cf Act 13,22

[32] I Tim 3,5

[33] Dt 17,16

[34] Augustinus, De civitate Dei, lib. 5, c. 24.

[35] Isidorus, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, lib. 2. – PL 83, 850 A, B.

[36] Defensor Locogiacensis, Scintillae, cap. 4. – PL 88, 610C.

[37] Loc. cit. PL 88, 610C–D.

[38] Hieronymus, Commentaria in Matthaeum. – PL 26, 144C.

[39] Augustinus, Sermones suppositi de diversis, Sermo 297. – PL 39, 2314.

[40] SRH II, 517, 14–21.

[41] Bernardus, Sermones super Missus est, Hom. 4. – PL 183, 84C.

[42] Sap 8,21

[43] Gal 5,24

[44] Col 3,5

[45] SRH II, 519, 14–19.

[46] Dt 26,19

[47] Is 29,13

[48] Ioh 4,24

[49] Ps 33,2

[50] SRH II, 519, 8–13.

[51] Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, lib. 2, Hom. 36. – PL 76, 1266A-B.

[52] Ps 33,9

[53] Augustinus, Confessiones, lib. 2, c. 2. – PL 32, 677.

[54] Augustinus, Epistolae, Ep. 138, c. 2. – PL 33, 531.

[55] SRH II, 519, 19–520, 4.

[56] Iob 2,4

[57] Ps 115,15

[58] SRH II, 521, 12– 522, 1.

[59] Mt 11,29

[60] Prv 11,19

[61] Prv 20,28

[62] Cyprianus, De opere et elemosynis. – PL 4, 606A.

[63] Isidorus, Sententiae, lib. 3, c. 60. – PL 83, 733B.

[64] III Rg 20,31

[65] SRH II, 520, 5–17.

[66] Ps 13,4

[67] Ez 34,2-4

[68] Vegetius, Epitoma rei militaris, lib. 1.

[69] Mt 24,45

[70] Ecl 4,13-14

[71] Ambrosius, De officiis ministrorum, lib. 1, c. 24. – PL 16, 57B.

[72] Mt 7,2

[73] Prv 15,9

[74] SRH II, 518, 25–519, 6.

[75] Augustinus, De civitate Dei, lib. 4, c. 4.

[76] Iac 5,4

[77] Mi 3,1-4

[78] Sir 10,13

[79] Ps 36,38

[80] SRH II, 521, 24–522, 2.

[81] Osvaldus de Lasko, Biga salutis Sermones de sanctis, sermo XLVIII, (2. 3).