Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XLIX.]

De sancto Ladislao rege Hungarorum II.

Sermo XLIX.

Simulque considerate, quia os vestrum et caro vestra sum.[1] Iudicum IX. cap.

Licet haec verba dixerit Abimelech Sychimitis, tamen eadem verba rite dicere potest beatus rex Ladislaus omnibus Hungaris, de quorum progenie oriundus eosdem regali iustitia gubernavit decem et novem annis, ideo omnes invitat in praemissis verbis ad suam dilectionem tripliciter, scilicet:

Primo siquidem beatissimus rex Ladislaus invitat ad sui dilectionem vinculo propinquitatis, quia quilibet magis diligere debet aliquo vinculo propinquitatis sibi coniunctos, quam extraneos. Sicut enim magis homo debet seipsum diligere, quam alios, ita magis suos, quam alienos, ideo eis magis providere. Hinc I Thim. V: Si quis suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et infideli deterior est.[2] Dicit enim sanctus Thomas in III. dist. XXVI. art. VII, quod homo pluribus modis diligit sibi coniunctos [os 049. c. 01.], quam extraneos etiam meliores, quia ad extraneos non habemus nisi amicitiam charitatis, ad coniunctos vero nostros habemus etiam alias amicitias secundum modum coniunctionis ad nos.[3] Aliqui enim sic sunt coniuncti nobis secundum naturalem ordinem vel originem, a qua discedere non possumus, sed bonitas virtutis potest accedere vel recedere, augeri aut minui. Modo beatus rex Ladislaus nunquam potest dicere, quod ipse non fuisset Hungarus natione et rex Hungarie. Ideo merito magis eum quam alios diligere debemus. Ipse enim dicit: Os vestrum et caro vestra sum.

         Secundo beatus rex Ladislaus invitat Hungaros ad se diligendum debito equitatis. Nam ipse praevenit nos diligendo et bona largiendo. Ideo ex debito aequitatis obligamur ipsum diligere propter suum beneficium nobis impensum. Ipse namque rexit nationem nostram ab inimicis defensando, in fide dirigendo, modo autem ex quo recessit ex hoc mundo, non perdidit dominium super nos, quia temporalem commutavit coronam in caelestem, ideo potentior patronus nobis est effectus et magis diligendus. Unde Augustinus libro De cathechizandis rudibus dicit: Nulla est maior provocatio ad amorem, quam praevenire amando, nimis enim durus est animus, qui dilectionem et si non vult impendere, nolit rependere.[4]

         Tertio beatus rex Ladislaus invitat Hungaros ad sui dilectionem excessu bonitatis, nam meliores in virtutibus magis sunt diligendi ceteris partibus, quia principio diligendi, scilicet Deo propinquiores sunt. Ideo dicit Ambrosius, quod boni domestici sunt malis filiis praeponendi.[5] Sed quia os nostrum et caro nostra, beatus videlicet Ladislaus est proximus Deo per beatitudinem aeternam, ergo est a nobis diligendus, excellit enim omnem statum sanctitatis praesentis vite eius status in beatitudine, quia minimus sanctorum est maximus respectu viatorum. Unde Math. XI, cum Christus beatum Iohannem Baptistam commendasset, quod inter natos mulierum eo maior non surrexisset [os 049. c. 02.], protinus adiunxit, qui – inquit – minor est in regno caelorum, maior est illo.[6]  Beatus rex iste erat magnus etiam in praesenti sanctitate, ergo et in gloria. Nam de eo scribitur sic: Illustratus enim Spiritus Sancti gratia, arridentis sibi atque blandientis mundi gloriam caducam reputans et transitoriam, esurivit et sitivit iustitiam, ut ad aeternam perveniret patriam. Quamvis enim mundus sibi alluderet, in eius corde tamen aruerat, cuius ipse concupiscentiis crucifixus fuerat. In hoc itaque mortali corpore vivens iam non ipse, sed in ipso Christus,[7] et infra: Erat enim copiosus in misericordia, longanimis in patientia, pietate rex serenus, gratiarum donis plenus, cultor iustitiae, patronus pudicitiae, sublevator oppressorum, pius pater pupillorum.[8] Ideo merito nos invitat ad sui dilectionem dicens: Simulque considerate, quia os vestrum et etc. In quibus verbis a duobus specialiter commendatur, scilicet:

Primo itaque beatus rex Ladislaus ex praemissis verbis thematis commendatur a sanctitatis suae indubia veritate, cum dicitur: Simulque considerate. Nam de eius sanctitate dubitabant diversi homines, scilicet magnati et sapientes, fortes milites et legati papae solemnes.

         Primo quidem de sanctitate regis Ladislai dubitabant magnates et sapientes notantes eum indiscrete de pessimo ambitionis vitio pro eo, quod fratrem suum Salomonem, filium Andree Albi, privaverat regno, et ipso vivente ipse regnaverat adducentes ad suum intentum multa scripturarum argumenta. Dicit enim Augustinus libro De civitate Dei XIX: Locus superior, sine quo populus regi non potest, etsi ut debet, administratur, indecenter tamen appetitur.[9] Et Chrysostomus Super Mattheum, quod habetur dist. XL, „Multi: Qui desideraverit primatum in terra, inveniet confusionem in caelo, nec inter sanctos Dei computabitur, qui de primatura tractaverit.[10] Hi namque dicebant: licet multa vivens is rex faciebat sanctitatis opera, tamen [os 049. c. 03.] vix ei profecerunt, quia dicitur Iac. II.: Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.[11] Et I. q. I.: Principatus, quem metus extorsit aut ambitus occupavit, etsi moribus aut actibus non offendit, ipsius tamen initii sui exemplo est perniciosus, et difficile est, ut bono peragantur exitu, quae malo sunt inchoata principio.[12] Sed horum dubium dissolvamus in persona beati regis Ladislai, qui est os nostrum et caro nostra dupliciter, scilicet scripturae auctoritate et divina revelatione.

         Primo – inquam – quod beatissimum os nostrum regnum fratre Salomone vivente occupaverat legitime, et non per ambitionem, probemus scripture auctoritate. Dicitur enim, Eccli. IV. : Usque ad mortem certa pro iustitia.[13] Et Astesanus in Summa libro VI. cap. XXXVIII. dicit, quod triplex est potestas, scilicet: per hereditariam successionem, secunda per principis substitutionem, tertia, quae habet animarum cure subministrationem. Prima – inquit – licite potest peti et appeti, et de hac non intelliguntur praedicte auctoritates allegate.  Secunda etiam potestas appeti tribus concurrentibus, quae notat Philosophus I. Politicorum:[14] primo si habet amorem ad politiam, secundo si habet potentiam, tertio si habet virtutem et iustitiam in unaquaque politia. Et licet talis possit appetere potestatem, non tamen debet petere, quia dicit Philosophus II. Politicorum: Non bene statutum est ipsum petere, qui principatu dignificabitur.[15]  Tertia vero potestas, videlicet spiritualis, nec debet appeti nec peti.[16] Et de hac loquuntur praedicte auctoritates.

Quod autem regnum Hungarie legitime concernebat beatum regem Ladislaum potius, quam Solomonem regem, patet per Hungarorum Cronicam, ubi habetur, quod in secundo ingressu Hungarorum in Pannoniam primus princeps fuit Arpad, secundus Zolthan, tertius Thoxon, qui genuit tres filios, scilicet Geysam, Michaelem et Calvum Ladislaum. Geysa genuit sanctum regem Stephanum, Michael Wazul, et obiit per effossionem oculorum per reginam [os 049. c. 04.] Geslam, consortem regis sancti Stephani. Ladislaus vero genuit tres filios, scilicet Andream, Belam et Leventhe, qui propter metum dictae reginae profugerunt in Poloniam, ubi Bela in singulari certamine pro rege Poloniae devicit quendam Alemanum statura magnum, ideo rex Polonie filiam suam tradidit ipsi Bele in coniugium, de qua genuit in Polonia duos filios, scilicet Geysam et Ladislaum, et in Hungaria unum, scilicet Lumpertum. Cumque Hungari gravarentur per regem Petrum Alemanum, coacti introduxerunt heredes legitimos regni, scilicet Andream, Belam et Leventhe, tali inter se dispositione praehabita, ut unus quousque viveret, regnaret, post cuius mortem etiam si successorem haberet, alius regnare deberet, deinde tertius. Et sic inter trium fratrum generationes circumiret regimen. Primo igitur Andreas Albus, quia maior erat natu, regnavit, qui genuit Salomonem, quem contra iuramentum suum et initum foedus adhuc in cunis coronavit, Bela metu mortis consentiente Leventhe vero in infidelitate obiit, et sic regnum legitime ad Geysam et sanctum regem Ladislaum erat devolutum. Verumtamen annis multis fidelissime servierunt Salomoni. Sed ipse volens eos iniuste occidere, fugierunt in Poloniam, et inde copioso exercitu congregato expulerunt Salomonem, et sub eo Geysa, frater beati Ladislai, tribus annis regnavit, ipse autem XIX annis. Tandem Colomanus, filius Geyse XVIII annis.

         Secundo dubium magnatorum et sapientum de sanctitate regis Ladislai dissolvamus divina revelatione. Nam Deus miraculorum revelationibus declaravit sanctitatem sancti regis Ladislai, Deus autem non potest esse testis falsitatis, cum ipse sit prima veritas. Miraculum vero – secundum Richardum– est opus Creatoris divine virtutis manifestativum. Unde Nicolaus de Lyra super illud Ioh. IX: Quomodo potest homo peccator haec signa facere[17] dicit, quod miraculum est opus excedens omnem virtutem creatam, et per consequens fit a solo Deo. Talia autem fiunt ad testificandum aliquid, quod est supra humanam [os 049. c. 06.] cognitionem. Et hoc dupliciter:

         Uno modo ad testificandum veritatem alicuius doctrine existentis supra facultatem nostri intellectus, et tunc doctrina fit vera, cum Deus non potest esse testis falsitatis, tamen non oportet, quod ille, qui docet illam doctrinam, sit bonus, quia illud miraculum non fit ad testificandum docentis bonitatem, sed doctrine veritatem, et sic per malos praedicatores fiebant miracula ad testificandum fidei catholice veritatem, de quibus dicitur Math. VII.: Multi dicent mihi illa die: Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Tunc confitebor, quia nunquam novi vos, discedite a me, qui operamini iniquitatem.[18]

         Alio modo miracula fiunt ad testificandum bonitatem docentis, et tunc oportet, quod ille sit bonus, quia Deus non potest esse testis falsitatis. Ideo dicebat Christus, Ioh. V.: Opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me.[19] Unde et cecus natus dicebat Ioh. IX.: Nisi esset hic a Deo, non poterit facere quicquam.[20] Hinc dicit Iob cap. V. (9): Qui facit magna et inscrutabilia.[21] Et Ps.: Qui facis mirabilia magna solus.[22] Unde dicit Thomas I. pars Summe q. CX. ar. IV. quod solus Deus facit miracula principaliter, angelus autem vel homo instrumentaliter, Deus enim operatur per illos, sicut artifex per instrumentum.[23] Deus vero sic testatus est sanctitatem sancti regis, qui Hierosolymam se iturum voverat, ut ubi sanguis Domini nostri Iesu Christi pro redemptione nostra fusus est, ipse ibi contra inimicos crucis sanguine dimicaret. Duces autem Francorum, Lothoringorum et Alemanorum pariter pium regem Ladislaum ducem exercitus praefecerant, prius autem, quam de Francia et Alemania ac ceteris regionibus exercitus Domini in Hungariam convenirent, pius rex urgente necessitate contra Bohemos in expeditionem profectus est, ibique repentina aegritudine correptus convocatis regni principibus indicavit sui corporis dissolutionem imminere. Quo audito clamor multitudinis plangentium, lamentantium et gementium mortem piissimi regis usque in caelum extollitur. Sed pius rex accepta eucharistia feliciter migravit ad Dominum. Planxit autem eum universa multitudo Hungarorum, clerus et populus, dives et pauper trium annorum spatio in vestibus squalidi choreas non duxerunt, et omne genus musicorum et delinitiva dulcissona ultra tempus luctus siluerunt. Cum autem sui fideles corpus ipsius Waradinum efferrent, prae labore et merore fatigati dormierunt, cumque plus iusto demorarentur, currus, in quo positum fuerat corpus eius, sine subvectione alicuius animalis recto itinere Waradinum ducitur. Vigilantes autem et currum non invenientes contristati coeperunt per loca discurrere inveneruntque currum versus Waradinum ultro currentem et corpus in eo positum. Videntes itaque miraculum, quod corpus beati confessoris ad locum, quem ipse praeelegerat divinitus deferretur, Deo gratias agentes laudevarunt Deum.[24] Et ita dubium de ipsius sanctitate propter ambitionis vitium opinatum evanuit etc.

         Secundo quoque de sanctitate sancti regis Ladislai dubitabant fortes milites pro eo, quod multum sanguinem propriis manibus effuderat, non solum infidelium Tartarorum, sed et fidelium et devotissimorum Christicolarum Alemanorum, dicentes inter se: Licet multa bona faciebat, tamen vix suffecerunt pro poenitentia unius hominis occisi, cum tamen ipse occiderit multos. Insuper usque ad mortem usurpatum regni imperium tenuit coronato rege Salomone vivente. Quorum quidem dubium dissolvamus dupliciter in persona beati regis, quia est os nostrum et caro nostra, scilicet: auctoritate et revelatione.

         Primo inquam, quod beatus rex Ladislaus licite effuderit sanguinem sui et suorum defensionem, probemus auctoritate. Nam dicit Ambrosius: Qui non repellit a socio, si potest, iniuriam, tam est in vitio, et non minus participat, quam ille qui infert. Et Tullius: Qui non defendit, neque obsistit iniurie, si potest, tantum est in vitio, quam si parentes, aut amicos, aut patriam deserat.[25] Et Thomas II. II. q. LXIV. ar. VII, dicit, quod vim vi pellere decet incontinenti cum moderamine inculpatae tutelae. Inculpata vero [os 049. c. 07.] tutela est id facere, sine quo aliquis defendere se non potest sine periculo personae vel rerum.[26] Et secundum Iohannem de Lignano in tractatu De iusto bello: Etiam religiosis sine licentia superioris, quando licentia commode haberi non potest, licet se defendere et invasorem occidere. Cuius ratio est, quod hoc competit de iure naturali dist. I. „Ius naturale”,[27] et quoad actus naturales, religiosi non censentur mortui. XXI. q. I. c. „Placuit”.[28] Et etiam adversus suum superiorem potest quis se defendere, dummodo superior iniuriose vult ipsum laedere, secus si iuste, quia tunc non liceret se defendere, ar. c. „Ex parte de accusatore”. Unde non solum pro defensione propriae personae, sed etiam pro rebus suis et suorum licet defendere, quia dicitur Exod. XXII: Si effringens fur domum, sive effodiens fuerit inventus, et accepto vulnere fuerit mortuus, percussor non erit reus sanguinis.[29] Unde non debet pati damnum, quod damnificetur, si damnum est irrecuperabile, alias secus, ut ff. ad legem Corneliam l. „Furem”.[30] Modo beatus rex Ladislaus occidit illos Christianos, qui veniebant contra eum suos iniuste occidere et spoliare, et ipse non intendebat principaliter illos occidere, sed se suosque defendere, quod aliter fieri non potuit, nisi cum Christianorum occisione. Unde etiam presbyter indutus ad celebrandum iuxta altare, si aliquis volens ipsum occidere, quem nullo modo declinare potest, arripiat librum et occidat, ac inceptam missam demum compleat. Similiter volentem spoliare laicus potest occidere, non tamen clericus. Ergo a fortiori beatus rex Ladislaus licite potuit occidere homines.

         Secundo dubium militum Dominus Deus dissolvit sua revelatione de sanctitate sancti regis. Legitur enim, quod cum multitudo magna officium humanitatis exhibendo sepulture eius astarent, quidam miles de circumstantibus dicebat fetere corpus, reliquis omnibus suavissimam corporis fragrantiam sentientibus, retortum est ilico mentum illius ad dorsum eius, et reflecti [os 049. c. 08.] non poterat. Qui seipsum divina ultione debilitatum videns miserabiliter clamabat: ‘Peccavi in sanctum Dei’, et procidens ad sepulcrum beati Ladislai, misericordiam eius imploravit. Avulsa est itaque cutis cum carne menti sui, quae dorso eius inheserat, et ipse sanitatem recuperavit, sed cicatrix rupte cutis in mento eius occalluit.”[31] O gloriosum regem! O felicem principem, pro quo divina pugnat maiestas, cuius sanctitatem divina declarat per miracula pietas.

         Tertio quoque de sanctitate ipsius dubitabant legati domini papae solemnes pro eo, quia sciebant, quod in potestate difficulter se homo potest praecavere a periculo, magnam enim potestatem magna tentant pericula. Unde Augustinus De singularitate clericorum: Plus duces et principes, quam milites ab hostibus appetuntur in pugna, et violentius propulsantur ventis et turbinibus culmina quaecumque sunt altiora.[32] Ideo magis magisque quo plus ceteris unusquisque potest, magis sciat sibi esse metuendum. Et beatus Gregorius in Moralibus: Subtilissima ars vivendi est culmen tenere, gloriam reprimere, esse quidem in potentia, sed potentem se esse nescire.[33] Hinc etiam Isidorus De summo bono: Quanto quisque in superiori loco constitutus est, tanto in maiori versatur periculo.[34] Chrysostomus: Divitiarum sequela est luxuria, ira intemperans, furor iniustus, arrogantia superba omnisque irrationabilis motus.

         Unde anno Domini MXCV venientes legati domini pape Waradinum ad examinandum sanctitatem beati regis Ladislai, ut Cathalogo sanctorum ascriberetur, secundum iura inquirebant de quattuor, scilicet:

Primo quidem legati domini pape inquirebant de iusto labore beati regis Ladislai, quia dicitur LXI dist. „Miramur[35] et XII. q. II. „Quattuor”: Oportet enim praesenti testificatione praedicari, et bonae famae preconiis non taceri,[36] si fuit in laboribus multis et iustis. Sic namque Deus iustus ordinavit, ut per merita bona homines adulti veniant ad caeleste praemium. Iuxta illud Gregorius: Ad magna praemia perveniri non potest, nisi per magnos labores.[37] Quod etiam Salvator insinuat, Matth. XX. dicens: Voca operarios et redde illis mercedem.[38] Et gloriosus Hieronymus: Unusquisque pro operibus mercedem recipiet, nec possunt in die iudicii aliorum virtutes aliorum vicia sublevare.[39] Sciebant nempe sapientes legati illud, quod dicit beatus Gregorius in Homeliis: Numquam amor Dei est otiosus, operatur enim magna, si est, si vero operari renuit, amor Dei non est.[40] Ideo diligentius inquirebant de ipsius beati regis bonis operibus, quia in regali sublimitate otium et vanitas solent adesse.

         Unde ad duorum legatorum sollicitam inquisitionem multi testes accesserunt, tam eunuchi, quam extranei dicentes et fatentes illa, quae continentur in sua Legenda, ubi habetur: In examinandis iudiciis non tam iudicare, quam iudicari credebat sibique terribile iudicium imminere, quam his, qui ab eo iudicabantur. Unde rigorem iustitiae lenitate temperans misericordiae talem se erga subditos exhibebat, ut potius ab eis amaretur, quam timeretur. Regni quippe gubernaculum non solum honori sibi erat, sed et oneri. Non enim quae sua sunt, sed quae Jesu Christi sunt, quaerebat, propter quod mutato nomine ab omni gente sua pius rex vocabatur.[41] Ieiuniis et orationibus iugiter insistebat, peccata populi plangebat, et in ara cordis semetipsum Deo hostiam vivam offerebat. Quodsi nocturnis vigiliis et orationibus prolixioribus ipsum fatigari contigisset, non delicatum thorum repetebat, sed in exedris ecclesiae [os 049. c. 10.] pausabat paululum, unde accedens quidam cubicularius fide mediante fassus est, quod »quadam nocte Waradiense monasterium ingressus, ut oraret, et dum diu in oratione permansisset taedio affectus surrexi et introspexi in ecclesiam, vidi dominum regem glorificato corpore sursum in aere mirabiliter elevatum.« O vere beatum virum, quem carnea moles non praemebat, sed fervor devotionis adhuc viventem ad suum Creatorem erigebat anima et corpore.[42]

         Secundo domini legati inquirebant de eius humili facto, scientes, quam difficile sit humilitatem tenere in sublimitate, sine qua tamen salus esse non potest. Extra De praesumtionibus: Ex studiis quaerendum est de simplicitate et humilitate.[43] Hinc Bernardus: Non est magnum habere humilitatem in abiectione, sed omnino magna et rara virtus est humilitas honorata,[44] et tamen ad sanctitatem ipsa necessario requiritur. Unde Hieronymus super Mattheum: Humilitas est servatrix custosque virtutum, et nihil est, quod ita gratum Deo faciat et hominibus, quam si vite merito non magni, sed humilitate infirmi videamur.[45] Et Cassiodorus: Per humilitatem fideles supra regna proficiunt, per hanc superbia tyrannica superatur, per hanc in aeternum martyres coronantur, nec potest dici perfectus, qui hac virtute est privatus.[46] Licet enim beatus rex Ladislaus omnem materiam habuit se exaltandi, tamen fuit humillimus. Unde fatebantur tam nobiles, quam ignobiles dicentes: In naturalibus bonis divine miserationis gratia speciali praeeminentia supra communem valorem hominum praetulerat. Erat enim manu fortis, visu desiderabilis, et secundum phisionomiam leonis magnas habens extremitates, statura procerus, ceterisque hominibus ab humero supra praeeminens, ita, quod exuberantem in eo gratiae plenitudinem ipsa quoque corporis species imperio digna declararet,[47] sed se ex humilitate cum tantis donis exhibuerat, ut ab omnibus amaretur potius quam timeretur.[48]

         Tertio quoque legati domini pape inquirebant de eius pacifico animo secundum iura, quia dicitur VII. q. I. „Omnis qui gemebat” [os 049. c. 11.]: Sine pace certe nullus sanctus efficitur, [49] quia dicit Augustinus De verbis Domini: Pax est serenitas mentis, tranquillitas animi, simplicitas cordis, vinculum amoris, consortium charitatis. Et infra: Hanc qui accepit, teneat, qui perdidit, repetat, qui amisit, exquirat, quoniam qui in ea non fuerit inventus, a Patre abdicatur, a Filio exhereditatur, nihilominus a Spiritu Sancto alienus efficitur.[50] Ideo affuerunt quidam fatentes tantam pacientiam sancti regis, quod pro iniuriis beneficia exhiberet. Sicut contigit aliquando in monasterio Waradiensi in noctis silentio, ut quaedam mulieres flentes altis vocibus maledicerent regem Ladislaum pro eo, quod uni vir, alteri vero filius in bello occisi fuerant, quas pius rex quaesivit, in quo vico et domo manerent, et sequenti die eas decenter donavit ad se vocatas, quibus et annonam dari instituit.

         Quarto domini legati inquirebant de eius vero miraculo. Et licet secundum Gregorium miracula non faciant sanctum, tamen ostendunt. Unde Dominus Deus volens testis esse de sanctitate sui praedilecti confessoris, in ipsa hora canonizationis quidam puer, cui loco manuum et pedum tumida carnis massa ossibus penitus carnes fluitabat, meritis eiusdem sancti regis ossibus increscentibus perfectam manuum et pedum sanitatem recepit.[51] Plures etiam caeci illuminati, muti quoque loquelae beneficium receperunt, claudi, paralytici variisque languoribus diuturno tempore attriti ad sepulchrum eius sanati sunt.[52] Eadem etiam hora diei quasi sexta rutilans stella stetit supra in directo monasterii, ubi sanctum corpus positum fuerat, quam maxima multitudo contra monasterium congregata per spatium duarum horarum videntes gavisi sunt gaudio magno valde,[53] sed et domini legati admirantes et dicentes: O quam magni meriti est apud Deum gloriosus iste rex Ladislaus, cui Deus tanta coram omnium oculis ostendit testimonia. Insuper leprosus quidam ad solemnitatem eius veniens mundatus est.[54] O igitur magnates et sapientes, considerate divina miracula per merita sancti regis facta [os 049. c. 12.], et credite! O milites fortes, attendite beneficia pii regis huius et credite, ecce caelum, terra et omnia in eis clamant ipsius sanctitatem. O vos Hungari ac Poloni, simulque considerate, quia iste gloriosus rex est os vestrum et caro vestra, quem Deus glorie tantis illustrat miraculis.

         Secundo quoque ex praemissis thematis verbis beatissimus rex Ladislaus commendatur a suae prosapiae sublimitate, cum dicitur: Os vestrum. Magna profecto fuit ipsius regis carnalis progenies, sed certe multo maior spiritualis, quae iam est filius aeternus Dei viventis. Nam secundum beatum Gregorium XXIII. Moralium: Ossa in scriptura sacra virtutes accipiuntur, sicut scriptum est: Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur,[55] quod utique non de ossibus corporis, sed de virtute dicitur mentis. Nam multorum corporaliter ossa martyrum confracta sunt.[56] Ideo beatus rex Ladislaus est os nostrum, quia adiutor fortis in virtutibus, puta iustitia, ut patet de illo milite, qui scutellam argenteam usurpaverat, similiter adiuvat in omnibus, ut patet in sermone praecedenti. Rogemus igitur Dominum nostrum Iesum Christum etc. [os 049. c. 13.]

 


[1] Idc 9,2

[2] I Tim 5,8

[3] Recte: Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 26 a. 7.

[4] Augustinus, De catechizandis rudibus, lib. 1, c. 4. – PL 40, 314.

[5] Citatur in: Petrus Pictaviensis, Sententiae, lib. 3, c. 23. – PL 211, 1097B. „… in auctoritate Ambrosii, quod domestici…” Cf. Glossa Ordinaria in Cantica Canticorum 2, 4, „introduxit”.

[6] Mt 11,11

[7] SRH II, 516, 21–517, 3.

[8] SRH II, 517, 9–13.

[9] Augustinus, De civitate Dei, lib. 19, c. 19.

[10] Decretum Gratiani, D. 40, c. 12.

[11] Iac 2,10

[12] Decretum Gratiani, C. 1, q. 1, c. 25.

[13] Sir 4,33

[14] Aristoteles, Politica, 1, 6. Citatur in: Astesanus, Summa de casibus conscientiae, lib. 6, c. 38.

[15] Aristoteles, Politica, 2. L. cit. Astenasi.

[16] Cf. Astesanus, Summa de casibus conscientiae, lib. 6, c. 38.

[17] Ioh 9,16

[18] Mt 7,22

[19] Ioh 5,36

[20] Ioh 9,33

[21] Iob 5,9

[22] Ps 135,4

[23] Thomas Aquinas, Summa theologiae, I, q. 110 a. 4.

[24] SRH II, 521, 12–523, 21.

[25] Cicero, De officiis, 1, 23.

[26] Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 64, a. 7.

[27] Decretum Gratiani, D. 1, c. 7.

[28] Decretum Gratiani, C. 16, q. 1, c. 1.

[29] Ex 22,2

[30] Iustinianus, Digesta, 48, 8, 9.

[31] SRH II, 523, 24–524, 3.

[32] Pseudo-Cyprianus, De singularitate clericorum. – PL 4, 868A.

[33] Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 26, c. 26. – PL 76, 377D–378A.

[34] Isidorus, Sententiae, Lib. 3, c. 50. – PL 83, 722A.

[35] Decretum Gratiani, D. 61, c. 5.

[36] Decretum Gratiani, C. 12, q. 2, c. 27.

[37] Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, lib. 2, Hom. 37. – PL 76, 1275B.

[38] Mt 20,8

[39] Hieronymus, Commentaria ad Matthaeum. – PL 26, 185B.

[40] Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, lib. 2, Hom. 30. – PL 76, 1221B.

[41] SRH II, 518, 25–519, 6.

[42] SRH II, 519, 14–520, 2.

[43] Gregorius IX, Decretales, L. 2 t. 23, c. 3

[44] Bernardus, Sermones super Missus est, Hom. 4. – PL 183, 84C

[45] Pseudo-Hieronymus, Epistolae, Ep. 148. – PL 22, 1214

[46] Cassiodorus, Expositio in Psalterium, Ps 118. – 70, 873A.

[47] SRH II, 517, 14–21.

[48] SRH II, 518, 28–519, 1

[49] Decretum Gratiani, C. 7, q. 1, c. 36.

[50] Augustinus, Sermones suppositi de Scriptura, Sermo 97. – PL 39, 1931.

[51] SRH II, 526, 7–14.

[52] Cf. SRH II, 525, 17–526, 3.

[53] SRH II, 526, 14–20.

[54] SRH II, 526, 20–21.

[55] Ps 33,21

[56] Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 23, c. 24. – PL 76, 280B.