Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XLVII.]

De nativitate sancti Iohannis Baptistae II.

Sermo XLVII.

Quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.[1] Mt XI.

Verba sunt Christi Nazareni redemptoris turbis Iudeorum Iohannem commendantis suum dilectum praecursorem, de quo hodie Sancta Mater Ecclesia festivat. De quo tria notare possumus ex praefatorum verborum Christi sententia scilicet:

Primo namque ex Christi Domini verbis notemus Iohannis admirandam commendationem ex eo, quod dicit: Quid existis videre? Numquam certe Deus legitur aliquem purum hominem tam mirabiliter commendasse, sicut hunc praedilectum  suum patrinum, licet multos commendaverit, sicut Genesis VII. dixit Deus ad Noe: Te vidi iustum coram me ex omnibus gentibus[2] et Iob I.: Dixit Dominus ad Sathan: Num quid considerasti servum meum Iob, quia non sit ei similis in terra.[3] Et David Psalmi LXXXVIII.: Inveni – inquit David – servum meum, oleo sancto meo unxi eum.[4]  Et I. Regum XVI.: Inveni virum secundum cor meum.[5] Sed et Paulum commendans Christus Actus Apostolorum IX. dixit: Vas electionis est mihi iste.[6] Et de Stephano: Ecce vere Israelita in quo non est dolus.[7] De Iohanne vero Baptista his omnibus multo maiora commendans locutus est Matthaeus XI. : Dixit Iesus turbis de Iohanne: Quid existis in desertum videre harundinem [os 047. c. 01.] vento agitatam etc.[8] Ubi commendavit eum de quattuor:

Primo de constantia dicens: Harundinem vento agitatam, quod dicitur nobis, quia Iohannes fuit ita constans, quod nec timore, nec amore, nec favore a veritate declinabat. Secundo commendavit ab austera poenitentia, dicens hominem mollibus vestitum, quod dicitur non. Tertio commendavit a divina notitia dicens: Prophetam existis videre? Etiam dico vobis, plus quam prophetam, quia non solum Christum praevidit venturum, sicut alii prophetae, sed etiam digito ostendit. Quarto commendavit a sana doctrina dicens: Hic est, de quo scriptum est,[9] scilicet propheta Malachias: Ecce ego mitto angelum meum,[10] idest Iohannem, qui vitam duxit angelicam: ante faciem meam,[11] idest Christum, qui est figura patris, qui praeparabit viam ante te. Amen dico vobis, inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne Baptista.[12]

Unde non est bona commendatio a turpibus; ideo Christus daemones non sinebat se filium Dei confiteri. Hinc Seneca in Proverbiis: Tam turpe est laudaria turpibus, quam si lauderis ob turpia, scilicet a bonis hominibus bonitas commendatur sicut istius beati Iohannis. Quem sanctus pater ipsius Zacharias commendans dixit: Et tu, puer, propheta altissimi vocaberis,[13] Et angelus Gabriel: Erit magnus coram Domino.[14] Super homines autem et angelos ipse Deus Dei Filius mirabiliter commendavit, ut patuit. De qua commendatione dicit Hieronymus in Sermone de assumptione: Quiquid humanis dici potest verbis, minus est a laude Dei.

Secundo ex dictis Christi Domini notare possumus commendationis profundam declarationem, cum dicit: Existis videre prophetam. Tamen Iohannes ipse Iudeis quaerentibus, si propheta esset, respondit: non sum. Et ecce Christus dicit, quod est propheta, et plus quam propheta. Ubi dicit Lyra, quod Iudaei quaerebant, si esset ille propheta, de quo Deuteronomiis XVIII.: Prophetam suscitabit vobis Dominus de fratribus vestris.[15] Similiter Christus dixit: Elias venit, et si vultis scire ipse est Iohannes.[16] Iohannes vero requisitus, si esset [os 047. c. 02.], Elias, ait: Non sum. Ubi Lyra: Iudei quaerebant de persona, ideo Iohannes negavit.  Erat tamen Elias in spiritu et virtute, ut dixit angelus Gabriel, quia sicut Elias praecedet secundum Christi adventum, ita Iohannes primum, et sic Elias  austeritatem vitae duxit, ita Iohannes.

Tertio ex Christi verbis notare possumus Iohannis stupendam humiliationem, quia cum esset plus quam propheta, inquisitus respondit: Ego vox clamantis in deserto.[17] Similiter ait: Medius vestrum stetit, quem vos nescitis, qui post me venit, ante me factus est, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamenti.[18] Ideo merito laudatur a Christo Domino dicente: Quid existis videre? In quibus quidem verbis beatus Iohannes a duobus specialiter commendatur, scilicet:

Primo itaque beatus Iohannes commendatur ab officii sui dignitate, cum dicitur: Quid existis videre? Prophetam? Beatus enim Iohannes fuit officio propheta, quod quidem officium magnum est in ecclesia militante, quod probare poterimus tripliciter, scilicet:

Primo namque quod officium prophetandi  sit magnum in ecclesia militante, probemus diffinitione. Diffinit Cassiodorus sic: prophetia est inspiratio vel revelatio divina rerum eventus immobili veritate denuncians. Quam diffinitionem allegat sanctus Thomas II. II. q. CLXXI. arti. VI.: Dicit primo: Prophetia est ispiratio vel revelatio divina, nam talis revelatio principaliter est a Deo, instrumentaliter ab angelo, et aliqualiter quandoque a diabolo. Dixi primo, quod prophetiae revelatio principaliter sit a Deo, iuxta illud II Petri I.: Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt Sancti Dei homines,[19] quia illud, quod [os 047. c. 03.] fit voluntate humana, deorsum venit, idest per naturales rationes, prophetia vero desursum venit, quia per inspirationem. Nam si voluntate humana esset, tunc super adesset facultas prophetandi, quia esset quidam habitus, quo homo ad placitum uteretur, quod est falsum, quia dicit Gregorius super Ezechiel, quod spiritus prophetiae deest prophetis, nec super eorum mentibus praesto est; quatenus cum non habent, agnoscant se hunc habere ex dono Dei. Unde Eliseus dixit IV Re. IV. De muliere Sunamite: Anima eius in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi.[20]

Et hoc est, quod dicitur in prophetiis: locutus est Dominus. Nam et apostolis, qui magis fuerunt illuminati, quam prophetae, dictum est: Dum steteritis ante reges et praesides, nolite cogitare quo aut quid loquimini, dabitur enim vobis in illa hora, quid loquimini. Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.[21] Quod exponens beatus Gregorius dicit: Vos verba editis, sed ego sum, qui loquor, et sic donum prophetandi est gratia gratis data; non gratia gratum faciens. Gratia enim gratum faciens ad hoc datur, ut anima hominis Deo coniungatur per charitatem. Gratia vero gratis data datur ad utilitatem aliorum, secundum illud I Cor. XIIII.: Qui prophetizat hominibus, loquitur ad aedificationem, exhortationem et consolationem.[22]

Et ideo ad actum prophetandi non requiritur de necessitate bonitas prophetae, verumtamen dicit sanctus Thomas II. II. q. CLXXII. ar. IIII., quod bonitas morum potest considerari dupliciter, scilicet secundum radicem interiorem et secundum passiones et actiones exteriores. Primo modo non requiritur bonitas prophetae, ut dictum est, sed secundo modo requiritur, quia aliquis impeditur a prophetia per morum malitiam. Cuius ratio est, quod ad prophetiam requiritur mentis elevatio ad spiritualium contemplationem, quae quidem impeditur per vehementiam irae et concupiscentiae ac occupationem rerum exteriorum. Unde et de filiis prophetarum legitur  IV Re. IV., quod simul habitabant [os 047. c. 04.] cum Eliseo vitam solitariam ducentes, ne a dono prophetiae mundanis occupationibus impedirentur. Sic quoniam beatus Iohannes in aetate puerili fugit in desertum, ut aptior ad Christum prophetandum et demonstrandum haberetur, ne saltem levi culpa macularet vitam suam.

Secundo prophetica revelatio fit ab angelo ut ab instrumento Dei. Dicitur tamen revelatio divina sicut rei agentis, quia operatio instrumenti attribuitur principali agenti, sicut faber facit cultellum cum malleo; dicitur tamen faber fecisse.

Tertio prophetica revelatio aliqualiter quandoque fit a diabolo, dicit enim Glossa Super XXII. Numeri, quod Balaam divinus erat – daemonum, scilicet ministerio et arte magica nonnumquam futura cognoscebat, sed ipse multa prophetavit vera, sicut Numeri XXIIII.: Orietur stella ex Iacob et virga consurget ex Israel.[23] Dicit enim Lyra, quod Balaam solebat futura dicere ex revelatione e daemonum, sed quando absolute vera prophetavit, tunc praevenit angelus bonus malum et ipse edocuit ad vera. Unde dicit sanctus Thomas, ubi super quod Deus Gloriosus permittit daemoni dicere aliquae vera quandocunque rationibus. Prima est, ut mendacium suum rara veritate commendet. Hinc Beda dicit, quod nulla est falsa doctrina, quae non aliquando aliquae vera falsis immisceat. Secunda est, ut credibilior fiat veritas, quae etiam ab adversariis testimonium habet. Tertia est, ut homines, qui talibus credunt, inducantur magis ad veritatem. Ideo etiam Sibyllae multa praedixerunt de Christo. Quarta est, ut naturales actiones libere faciant. Nam prophetia importat cognitionem procul a cognitione humana, intellectus vero superior potest quaedam cognoscere, quae non potest inferior. Cum igitur non solum intellectus divinus vel angelicus, sed etiam daemonis sit super intellectum humanum secundum ordinem naturae, ideo daemones sua naturali cognitione quaedam cognoscunt, quae possunt aliis revelare. Ratio est quare Deus daemonibus permittit revelare futura, ut intelligantur homines, quod ea, quae daemones a se dicunt, sicut peccata et mendacia, ea tamen, quae habent a Deo, [os 047. c. 05.] ut est prophetia sicut vera. Unde daemonum prophetae non super loquuntur ex daemonum revelatione, sed quamquam ex divina revelatione, ut de Balaam patet, et hoc ideo est, quia utitur malis ad utilitatem aliorum. Demonstretur secundo in diffinitione prophetiae.

Rerum eventus immobili veritate denuncians, quia Deus est infallabilis veritas, ideo, quae ipse revelat, infallibiliter eveniunt, iuxta illud Psalmi: Quae procedunt de labiis meis, non faciam irrita.[24] Sed contra hoc videtur, quod haec diffinitio non valet, quia dicta verorum prophetarum non supersunt impleta, sicut in prophetia Esaias XXXVIII., ubi Esaias praedixit regi Ezechiae ex parte Dei: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives,[25] qui tamen tunc non est mortuus, sed supervixit quindecim annis. Similiter Ionas III. praedicavit ex parte Dei: Adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur,.[26] Quae tamen non est subversa eo quod paenitentiam egit. Ad quod dicendum est, quod prophetia est duplex, scilicet comminationis sive promissionis, et diffinitionis. Prophetia comminationis sive promissionis quandoque mutatur; Deus tamen nunquam mutatur, licet dicatur Ieremias XVIII.: Repente loquar adversus gentem et adversus regnum, ut eradicem et disperdam et destruam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo, quod cogitavi, ut facerem ei,[27] id est cavebo eos a malo, quae prophetiae mei locuti sunt, et tales locutores et consiliatores sicut Genenis VI.: poenitet me fecisse hominem,[28] scilicet locutores metaphorice. Nam quando homines non implent, quod minati sunt facere, poenitere videntur, et sic voluntatem mutare, sed Deus nunquam mutatur, iuxta illud Malachias III.: Ego enim Deus et non mutor.[29] Et Numeri XXIII.: Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur,[30] ergo Deus nunquam vult aliud, nisi quod ab aeterno voluit. Voluit autem, ut Ezechias tunc non moreretur, sed ex prophetia Esaiae fleret et rogaret Dominum, ut mereretur supervivere XV annis. Similiter noluit, ut Ninive tunc subverteretur, sed ut ex praedicatione [os 047. c. 06.] Ionae poenitentiam agerent, et conservarentur. Quae autem dicta prophetarum in talibus comminationibus vel promissionibus non implentur, propter hoc prophetae non sunt mentiti, quia ipsis sic fuit revelatum, quia sic fuit in causa inferiori. Nam Ezechias debebat mori et Ninive subverti, nisi Deus aliter ordinaret, Dei autem ordinatio non fuit eis revelata, sicut verbi gratia. Quicunque vidisset Lazarum mortuum, potuisset dixisse: iste non resurget, quia in causa inferiori sic fuit, si quidem in causa prima id est, divina dispositione resuscitatum vidisset, bene dixisset: iste resurgeret, et tamen ambo verum dixissent: sic fuit in prophetis.

Secunda est prophetia diffinitionis, quae nulla via mutabitur sicut diffinitive praeceperat Deus ipsi Adam dicens: Quacunque hora comederitis etc.[31] Et ita firmiter stat, quod omnes tam parvulos quam maximos oportet mori, quando potius et Dei genitricem ab omni peccato immunem. Insuper ipsum Dei Filium oportuit mori. O, igitur Domine Deus, quam mirabiliter es in te! O, quam incomprehensibilis in tuis dispositionibus! O, quam verax in tuis sententiis! Credite igitur filii Adam miseri, quod qui bona agunt, ibunt in vitam aeternam, qui vero mala, in ignem aeternum absque ulla mutatione. Haec est fides catholica.

Secundo quidem quod officium prophetandi sit magnum in ecclesia militante, probemus distinctione. Nam Isidorus VII. II. Ethimologiarum ponit septem genera prophetiae. Primum est exstasis, quae sit per elevatorum mentis in aliquae altiora, ideo dicitur exstasis mentis sive excessus, quia a pavore non alienatur, sed inspiratione divina elevatur, de qua Actus Apostolorum III.: Repleti sunt timore et exstasi.[32] Istum excessum mentis habuit Petrus Actus Apostolorum X., cum vidit in stupore mentis vas quoddam submissum de caelo plenum variis animalibus.

Secundum genus prophetiae est visio, quae fit in vigilando, qualem habuit Esaias, qui vidit Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et plena erat domus a maiestate eius, et ea, quae sub ipso erant, replebant temlum. Seraphin stabant [os 047. c. 07.] super illud sex alae uni et sex alae alteri, et infra. Dicebant: sanctus, sanctus, sanctus.[33] Esaias VI. Ubi sibi fuerat revelatum mysterium trinitatis.

Tertium genus prophetiae est somnium, sicut Genesis XXVIII.: Iacob vidit dormiens scalam subnixam de caelo, angelos quam descendentes.[34] Nam cognitio in dormientibus melius potest fieri de futuro, quam vigilantibus, quia tunc sedantur passiones. Unde Augustinus: Iacob dormiens angelos vidit, quia illi divina conspiciunt, qui ab appetitu corporalium rerum oculos claudunt, quos bene clausos diabolus aperuit, dicens: In quacunque die comederitis ex eo, aperientur vobis oculi vestri.[35] Scala enim significat Christi generationem per diversos gradus, cui tandem innixus est Dominus Iesus. Ideo Iacob lapidem suppositum capiti unxit oleo et Dei domum futuram consecravit, ubi tandem constructum est templum Salomonis.

Quartum genus prophetiae est, quando aliqua res sensibilis exterius apparet, et hanc prophetiam habuit Moyses, quando ei Dominus per nubem locutus est Exodus XIX. in qua quattuor fuerunt Moysi revelata, scilicet, quod Deus est infigurabilis, hominibus nunc invisibilis in patria incomprehensibilis, et Moyses est venerabilis.

Quintum genus prophetiae est, quando aliqua vox exterior ad auditum hominis insonat, sicut Genesis XXII.: Abrae dixit: Ne extendas manum tuam super puerum, nec facias ei quidcunque, nunc cognovi, quod timeas Dominum, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me,[36] in qua intellexit passionem Christi futuram.

Sextum genus prophetiae est parabola, puta quando vox per hominem formatur cum similitudine alicuius rei sicut Numeri XXIII. fuit prophetia Balaam; qui assumpta parabola ait: Sta Balach et asculta; audi fili Sephor; non est quasi homo Deus, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut  mutetur,[37] et c. XXIIII.: Irruente in se spiritu Dei, assumpta parabola, ait: Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cuius obturatus est oculus, dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis Dei intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi eius[os 047. c. 08.]: Quam pulchra tabernacula tua, Iacob, et tentoria tua, Israel! Ut valles nemorosae, ut horti iuxta fluvios irrigui,[38] ubi expressit Christi incarnationem, cum dixit: Orietur stella ex Iacob, et consurget virga ex Israel, et percutiet duces Moab.[39]

Septimum genus prophetiae est repletio Spiritu Sancti, sicut Actuum I. apostoli fuerunt repleti Spiritu Sancto. Hanc prophetiam habuit beatus Iohannes, qui adhuc ex utero matris suae repletus fuit Spiritu.

Tertio denique, quod officium prophetandi sit magnum in ecclesia militante probemus similitudine. Nam sicut secretarius regis terreni dicitur magnus in regno regis, ita propheta, qui cognoscit secreta divina aliis occulta, magnus est in ecclesia. Verumtamen in hoc prophetae non debent gloriari, quia rex eternus Christus terribile de malis prophetis praedicavit Matthaeus VII. dicentibus in iudicio: Nonne in plateis nostris docuisti? Nonne in nomine tuo prophetavimus? Dicet illis: Amen dico vobis non novi vos. Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem.[40] Beatus vero Iohannes fuit sanctissimus, ideo laude dignus.

Secundo beatus Iohannes Baptista ex praemissis thematis verbis commendatur ab omnium prophetarum maioritate, cum dicitur: Dico vobis, plus quam prophetam, quia alii omnes prophetae prophetabant Christum de longe, sed ipse digito suo demonstravit dicens: Ecce agnus Dei etc.[41] Unde sanctus Thomas dicit II. II. q. CLXXIIII. ar. IIII., quod prophetae novi testamenti praeferuntur prophetis veteris testamenti, quasi magis revelatae gloriam Domini speculantes, iuxta illud Io. I. : Vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre.[42] Et I Iohannis I.: Quod fuit ab initio, quod vidimus, et perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae: et vita manifestata est.[43] Sed Iohannes Baptista non videtur pertinere ad novum testamentum, quia dicitur Heb. IX.: Testamentum in morte sed Christi confirmatum est,[44] ergo comparemus praecipuos prophetas veteris testamenti, ut ex eorum comparatione intelligamus, quis fuerit maior inter eos, comparemus enim istos tres praecipuos, scilicet [os 047. c. 09.]:

Primo enim videtur, quod Moyses fuerit maior inter omnes prophetas veteris testamenti, et hoc tenet sanctus Thomas, ubi scribit et probat dupliciter, scilicet rationibus et auctoritatibus. Primam rationem sumit, quantum ad visionem intellectivam Dei sicut Paulus in raptu, ut dicit Augustinus super Genesi ad Lyram, quam nec David, nec Iohannes in vita praesenti leguntur vidisse, ideo dicitur Numeri XII., quod non per aenigma Deum vidit, sed facie ad facie[45]. Secundo fuit excellentior, quantum ad visionem imaginariam quam quasi ad suum nutum habebat; non solum audiens loquentem sed etiam videns, et non solum in specie angeli, sed etiam in specie Dei, et non solum dormiendo, sed etiam vigilando, ideo dicitur Exodus XXXIII., quod loquebatur ei facie ad faciem, sicut homo solet loqui cum amico suo,[46] sed David non sic loquebatur. Tertio Moyses videtur maior, quantum ad denuntiationem, quia loquebatur toti populo fidelium in persona, dicit eis legem de novo proponens, quod non fecit David, neque Iohannes Baptista, sed nec alii, sed loquebatur populo in persona Dei quasi inducentes populum ad observantiam legis Moyse, secundum illud Malachias IIII.: Mementote legis Moysi servi Dei.[47] Quarto videtur maior quantum ad miraculorum operatorum, quae fuerunt magna et multa, et fecit toti populo, quae non fecit David neque Iohannes Baptista, quinpotius dicitur de Iohanne, quod nullum miraculum fecit.

Secundo praecipuum prophetam Veteris Testamenti capiamus David, quem Nicodemus Lyra super praelogum psalterii tenet, quod fuerit maior ipso Moyse, et omnium prophetarum veteris testamenti, cuius rationem dicit: Quoque summus gradus [os 047. c. 10.] prophetiae est, quasi sine apparitione alicuius figurae vel signi sensibilis capitur veritas intelligibilis de occultis per divinam revelationem, et hoc modo revelationes factae fuerunt ipsi David, ideo dicebat: Super senes intellexi.[48] Et iste gradus est summus in prophetia. Sic enim ille diceretur melioris ingenii, qui caperet conclusionum geometricalium veritatem sine descriptione figurarum sensibilium, quam ille, qui capere non posset, absque tali descriptione. Sic in cognitione prophetica ille dicitur excellentius divinitus illustratus, qui veritatem intellegibilem capit absque sensibilibus signis, qualis fuit David. Et ideo David fuit excellentior propheta, quam Moyses, quia ei plena Christi mysteria sine sensibilibus signis sunt revelata.

Ad rationes autem sancti Thomae respondet Lyra, quod prima non valet, sed quod Moyses vidit divinam essentiam, ergo est maior propheta, quia visio divinae essentia excludit actum prophetandi sicut et actum fidei, quia uterque actus est necessario aenygmaticus, et ideo visio divinae essentiae non constituit excellentiorem prophetam, licet faciat clariorem notitiam. Nam ut dicit sanctus Thomas II. II. q. CLXXVII. ar. VI,, quod Christus fuit comprehensor et viator, et in quantum fuit comprehensor, non competit sibi ratio prophetiae, sed solum in quantum viator, et sic bene dicebatur de ipso Lucas VII.: Propheta magnus surrexit in nobis.[49] Et eiusdem XXIIII.: de Iesu, qui fuit vir propheta.[50] Unde si visio divinae essentiae constitueret excellentiorem prophetarum, tunc Moyses fuisset excellentior apostolis praeter Paulum, quibus non fuit concessum videre divinam essentiam, qui tamen habuerunt spiritum prophetiae tam copiose, ut etiam in cruciatibus prophetarent, non sicut autem prophetae veteris testamenti, sed specialiter ad hoc elevabantur, sicut IIII Regis III. Eliseus turbatus ex intuitu regis Israel psalterium fecit applicari,  ut per laudem psalmodiae elevaret,[51] et ad spiritum prophetiae posset attingere. Similiter Moyses quod denunciavit toti populo, hoc non pertinet ad prophetiam, sed sequitur eam. Similiter maiora signa fecit [os 047. c. 11.], etiam non pertinet ad prophetiam, sed sequitur. Unde et Iohannes nullum fecit signum, ut dicit Iohannes X., et tamen est propheta et plus quam propheta. Aliqui enim sunt sanctiores, et multa signa faciunt, ergo David, licet non fecerit tanta signa, quanta Moyses, tamen dicitur eo excellentior ratione praedicta.

Tertio praecipuum capiamus istum sanctum Iohannem Baptistam, quem Iesus Mariae filius tenet, quod post ipsum ipse est maior propheta omnium tam veteris quam novi testamenti dicit: Quid existis videre? Prophetam? Etiam dico vobis, plus quam prophetam,[52] cum quo nos et omnes catholici tenent, quod Iohannes est maior inter prophetas, licet usque ad tempus non surrexerat maior Moyse, sed certe Iohannes eo multo maior, de quo Salvator Matthaeus XI.: Lex et prophetae usque ad Iohannem (scilicet exclusive) prophetaverunt,[53] ideo Iohannes non est propheta veteris testamenti, sed novi, licet enim testamentum novum in Christi morte sit confirmatum, tamen in Iohannis praedicatione est inchoatum. Ideo eius nativitas et vita ac praedicatio in novo testamento continetur, cuius maioritas luce clarius patet in ipsius denuntiatione conceptionis, in nativitate, vita, ac Christi Domini Nostri commendatione, quae patent in evangelio. Rogemus igitur ipsum, ut intercedat etc. [os 047. c. 12.]

 

 



[1] Mt 11,9

[2] Gn 7,1

[3] Iob 1,8

[4] Ps 88,21

[5] Act 13,22

[6] Act 9, 15

[7] Ioh 1,47

[8] Mt 11,7

[9] Mt 11,10; Lc 7,27

[10] Mal 1,2; Mt 11,10

[11] Mal 3,1; Ps 56,7; Is 65,3; Jr 15,19; Agg 2,15

[12] Mt 11,11

[13] Lc 1,76

[14] Lc 1,15

[15] Dt 18,15

[16] Mt 17,12; Mc 9,12

[17] Ioh 1,23

[18] Ioh 1,26-27

[19] II Pt 1,21

[20] IV Rg 4,27

[21] Mc 13,9-11

[22] I Cor 14,3

[23] Nm 24,17

[24] Ps 88,35

[25] Is 38,1

[26] Ion 3,4

[27] Ier 18,7

[28] Gn 6,7

[29] Mal 3,6

[30] Nm 23,19

[31] Gn 3,5

[32] Act 3,10

[33] Is 6,3

[34] Gn 28,12

[35] Gn 3,5

[36] Gn 22,12

[37] Nm 23,19

[38] Nm 24, 2-6

[39] Nm 24,17

[40] Lc, 13,26-27; Mt 7, 22-23

[41] Ioh 1,29; 1,36

[42] Ioh 1,14

[43] I Io 1,1-2

[44] Cor 1,6

[45] Nm 12,8; 14,14

[46] Ex 33,11

[47] Mal 4,4

[48] Ps 118,100

[49] Lc 7,16

[50] Lc 24,19

[51] IV Rg 3,13-15

[52] Mt 11,9

[53] Mt 11,13