Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.
[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XLV]
De sancto Antonio confessore
Sermo XLV

Quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso. [1] Ecclesi XLVII.

Ad laudem beati Antonii, cuius anima charitate ornata fuit sicut vas aureum, lapides autem pretiosi, quibus talem vas divinum decoratur, sunt virtutes. Cuius quidem virtutis presiositas perpenditur ex tribus, scilicet

Primo dixi, quod pretiositas virtutis perpenditur ex ipsius assimilatione. Nam anima humana virtutibus [os 045, c.02] decorata primo assmilatur Paradiso caelesti et terrestri. Paradiso enim terrestri assimilatur propter amoenitatem et fecunditatem. Nam quattuor virtutes cardinales sunt, sicut quatuoe flumina Paradisi, ex quibus Paradisus fit amoena et fecunda. Item etenim fons virtutum irrigat Paradisum. Hic Ecclesi XL dicit: Gratia Dei sicut Paradisus in benedictionibus.[2] Item assimilatur terrestri Paradiso ratione securitatis, quia virtutes nullus potest auferre ab homine, non fur, non latro, non tyrannus. Sicut patet de martyribus, quos tormentaverunt, cruciarunt et occiderunt aliquando propter virtutem fidei, aliquando propter castitatis vel virtutem aliam, non tamen virtutes abstulerunt, quia liberum arbitrium non potuerunt superare, per quod virtutes acquiruntur aut perduntur.

Item assimilatur etiam virtus Paradiso ratione altitudinis. Nam dicit glossa Strabi super Gen., quod Paradisus est in alto sita pertingens usque ad lunarem circulum. Sic virtutes elevant homines ad caelestia. Immo dicit Macrobius, quod sole virtutes faciunt beatum. Assimilatur etiam Paradiso caelesti ratione divinae habitationis, ut dicit Hieronymus, quod nil quietius, nil purius ea debet esse, quam in habitaculum Dei praeparanda est. Item ratione gaudii, quia sicut in caelo est gaudium continuum, sic in anima virtuosa. Esa. II.: Ponam desertum eius delitias et solitudines eius quasi hortum Domini.[3] Desertum enim Dei anima virtuosa, scilicet a vanitatibus mundi. Secundo assimilatur virtus auro, cum dicitur quasi vas auri solidum etc. Et Apocalypsis III: Suadeo tibi emere aurum ignitum, ut locuples fias.[4] Tertio assimilatur virtus vestimento corpus decoranti. Hinc est, quod in baptismo additur baptisatis candida vestis dicente sacerdote: Accipe vestem candidam, quam immaculatam perferas ante tribunal Christi, quae significat virtutes, quibus anima est induta.

Secundo pretiositas virtutis perpenditur ex ipsius commendatione. Nam omnes sancti multipliciter commendant virtutes opere et verbo, immo ipse sanctus sanctorum Christus Dominus. Unde Augustinus: Amatores virtutis Christus beatos [os 045, c.03] praedicat, cum contemptores temporalium beatos dicit. Hinc Gregorius in Moralia: Ad ostendendam – inquit – innocentiam venit Abel, ad manifestandam oboedientiam venit Abraam, ad docendam vitae coniugalis castimoniam venit Isaac, ad insinuandam laboris tolerantiam venit Iacob, ad retribuendum pro mala bona venit Ioseph, ad ostendendum mansuetudinem venit Moyses, ostendendum inter flagella patientiam venit Iob, magisterium autem humilitatis sibi ipsi ascribit Salvator dicens: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.

Tertio virtutis pretiositas attendatur ex ipsius acceptatione. Nam virtutes cum libero arbitrio tantum diligit Deus, quod sine eis nullum salvat, etiam unius diei infantem, beati igitur Anthonii anima virtutibus plena amoena extitit tamquam Paradisus ac iocunda ac sicut aurum pretiosa. Imo merito dicitur de eo: Quasi vas solidum. In quibus verbis tria insinuantur ad honorem beati Anthonii, scilicet:

Primo dixi, quod ad laudem beati Anthonii insinuatur virtutis quidditas, quibus fuit plenus. Unde dicitur: quasi vas auri. Cuius quidem virtutis quidditas ex tribus manifestari potest, videlicet:

Primo nam virtutis quidditas manifestabitur ex virtutis diffinitione. Nam secundum Aug. libro II. De liberi arbitrio sic diffinitur: Virtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus in nobis sine nobis operatur. Ex qua diffinitione quattuor bona virtutis intelliguntur.

Primum est hominis perfectio, quia dicitur: est bona qualitas mentis, perficit enim hominis intellectum prudentia, appetitum rationalem per  iustitiam, appetitum sensualem per fortitudinem fortiter stando contra delectamenta carnis et mundi, appetitum irascibilem per [os 045, c.04] temperantiam perficit et alias animae potentias. Bona est enim scientia, cuius obiectum est bonum. Ideo virtus melior est, quam divitiae multae, quia bona est possessio extra civitatem, sed melior intra civitatem exsistens, qualis est virtus in anima consistens, non in capitis inclinatione, non in simplici incessu, etc., quod etiam hypocritae facere  possunt.

Secundum ex diffinitione innuitur operis directio. Unde subditur: qua recte vivitur. Recte vivere enim vivere in operatione boni constitit, quia tota vita hominis super terram est quoddam iter. Unde dicitur Micheae II: Surgite et ite, quia non habetis hic requiem.[5] Et quia omnis motus est propter quietem, qui vult igitur salvus esse, opportet, quod in mente constituat sibi terminum, ad quem pervenire intendat, ad quem dum pervenerit, requiescat. Sed ad hoc necessarium est, ut incedat per viam lumine illustratam. Lumen est gratia, quo quis carens errat solum hoc modo Joh XII.: Qui ambulat in tenebris, nescit, quo vadat.[6] Via est virtus, de quo dicit Salvator Mat. VII.:  Arcta est via, quae ducit ad vitam et pauci inveniunt eam.[7] Quia virtus est circa difficilia, immo plures vadunt ad aeternum interitum per latam viam delectationis mundi et carnis, quia omnes, quae sua sunt, quaerunt, non quae Iesu Christi. Terminus autem ad quem quis tendere debet, est vita aeterna, superna Hierusalem, visio pacis, ubi sedet populus in pulchritudine pacis et in requie opulenta,[8] ut dicitur Esa XXXII.

Tertium bonum ex diffinitione insinuatur criminis exclusio. Unde subditur: qua nemo male utitur. Nullus enim potest uti male actu virtutis, in quantum a virtute procedit, sed potest male uti virtutibus tamquam obiecto, cum scilicet odit virtutem aut superabit de ea. Quod Isidorus De summo bono prohibet dicens: Cum quis ex deteriori iam melior esse coepit, caveat de acceptis extolli virtutibus, ne gravius per virtutes corruat, qui prius ex lapsu viciorum iacebat. Unde scias tria genera esse bonorum, alia namque sunt magna, alia minima, alia media, ut ait Augustinus: Virtutes, quibus recte vivitur, magna bona sunt. Species autem quorundam [os 045, c.05] corporum, sine quibus recte vivi potest, minima bona sunt. Potentiae vero animae, sine quibus recte vivi non potest, media bona sunt. Item virtutibus nemo male utitur. Ceteris autem bonis, scilicet mediis et minimis, non solum bene, sed etiam male quisque uti potest. Non solum autem magna, sed etiam media et minima bona praestitit bonitas Dei. Hinc Augustinus I. De civitate Dei dicit: Ista temporalia bona et mala voluit Deus onis et malis esse communia, ut nec bona cupidius appetantur, quae mali quoque habere cernuntur, nec mala in adversa turpiter evitentur, quibus et boni plurimum afficiuntur.

Quartum bonum ex virtutis diffinitione innuitur, quod est divini numinis cum consensu voluntatis. Unde dicitur: quam Deus in nobis sine nobis operatur. Nam dona virtutum a solo Deo dantur, non ab angelo vel homine, sed a Deo, cuius donationem retinuit ad manum suam. Ps.: Gratiam et gloriam dabit Dominus[9] et cuicusque dederit, statim amicus eius efficitur, et numquam ab eo aufert quousque propriam voluntatem non perdiderit.

Secundo virtutis quidditas manifestabitur divisione. Nam virtus uno modo sic dividitur. Virtutum etenim quaedam sunt naturales, quaedam acquisitae et quaedam infusae. Naturales virtutes dicuntur illae, quae insunt homini ex dispositione naturali. Quae non sunt perferctae virtutes, sed quaedam semina et inchoationes virtutum, et sic tales inclinationes et aptitudines ad virtutes solo nomine dicuntur virtutes, quia dicit Philosophus: Natura nec laudamur, nec vituperamur. Verumtamen si quis habet inclinationem ad humilitatem, faciulius exercebit se in tali virtute, similiter in misericordia. Unde Iob XXXI dicit: Ab infantia mecum crevit miseratio et de utero matris meae egressa est mecum.[10] Ecce commendatur miseratio, quae a natura est, et gloriatur super illud Mat. IV: Circumibat Iesus totam Galileam.[11] Dicit: docens naturales iustitias, id est virtutes, scilicet castitatem, humilitatem, iustitiam, quas naturaliter homo habet. Nam unus habet aptitudinem ad scientiam, [os 045, c.06] alius ad fortitudinem, alius ad temperantiam, et sic virtutes sunt nobis a natura secundum aptitudinem et inchoationem, praeter theologicas. quae sunt totaliter ab extrinseco.

Secundum vero perfectionem, ut dictum est, nullae virtutes sunt nobis a natura, quia quod in nobis est a natura, commune est omnibus hominibus. Nec per peccatum amittitur, sed virtus nin est omnibus hominibus, quia amittitur per peccatum mortale. Hance profecto virtutis inclinationem habuit beatus Anthonius. Nam natus in Hispania civitate Ulxbona, nomen eius Fernandus imponunt parentes. Quem in ecclesia Gloriosae Virginis educandum tradunt et litteris imbuendum. Qui annos pueriles simpliciter transactus domi. Spretis tandem mundi et carnis illecebris ad quoddam coenobium sancti Augustini ordinis dictae civitati vicinum se contulit habitum religionis sumens. Ubi dum animi pacem importuna amicorum frequentia perturbaret, post duos annos ad aliud Sanctae Crucis eiusdem ordinis monasterium se licentia obtenta contulit, ubi in omni religionis perfectione profecit.

Interea apud Marochiam sanguis innocentum quinque fratrum minorum funditur ab infidelibus, quorum reliquias venerandas dominus Petrus infans a Marochia deferens sui liberationem per ipsorum merita et ordinem passionis eorum divulgavit. Audiens haec beatus Anthonius elephantis more ex aspectu sanguinis ad proelium animatus: ita fidei fervore succensus, ut Christi iniuriam et martyrum mira in se conpassione retorquebat, ad eandemque matryrum palmam prorsus anhelabat. Habitum igitur fratrum minorum assumere deliberat, ut optatum fidei agonem efficacius perficiat. Fratres autem prope Colymbriam commorantes ad ipsum monasterium pro elemosyna petenda divertunt, quod Domini servus ad partem ducens animi sui propositum eis revelavit. Diemque aptum ad hoc instituunt et sic fratres dicti, qui peritiam litterarum non habebant, litterarum scientiam moribus gerebant, laeti revertuntur. [os 045, c.07] Unde statuto die iuxta promissum fratres beato Anthonio in suo monasterio habitum sui ordinis imponunt. Qui mox cum fratribus inde recessit. Quidam autem abeunti e concanonicis in amaritudine cordis dixit: Vade – inquit – vade, quia forsitan sanctus eris. Cui pie sic respondit: Cum me sanctum audieris, Deum ubique collaudabis. Venit ergo ad simplicium coetum in locum, qui sanctus Anthonius dicebatur, iuxta quod se deinceps Anthonium appellari rogavit. Ut pia cautela requirentium sub ignoto nomine declinaret importunitatem.

Secundae virtutes sunt acquisitae ex actibus bonis frequentatis causanter. Ex hoc enim, quod quis frequenter utitur cibo, moderate acquirit abstinentiam. Et ex hoc, quod carnis concupiscentiis frequenter resistit, acquirit castitatem, et sic de aliis, ut ostendit Philosophus libro II. Ethicorum. Nec tamen per unum actum bonum causatur virtus, sicut nec una hyrundo facit ver, nec una dies facit beatum aut felicem, aut parvum tempus, ut dicit Philosophus I. Ethicorum. Nec ignis potest statim vincere suum conbustibile ita, quod subito totum lignum convertatur in ignem, sed paulatim consumendo disposiitiones contarias. Sic non ex uno actu habetur habitus acquisitus virtutis, nec tamen huiusmodi virtutes acquisitae ex assuetudine operum sine gratia Dei sufficiunt ad salutem. Unde Augustinus: Ubi deest agnitio veritatis incommutabilois, id est Dei per fidem, falsa est virtus etiam in optimis moribus. Non igitur tales sunt virtutes perfectae simpliciter, quia non ducunt sine gratia ad ultimum finem, qui est Deus, sed sunt virtutes perfectae secundum quid, quia ducunt ad civilem conversationem. Hince Hieronymus: Virtutibus – ait – Romani promeruerunt imperium. Ex his siquidem virtutibus acquisitis quaedam dicuntur secundum Philosophum in Ethicorum intellectuales, et sunt quinque, ut sapientia, intellectus, scientia, ars, prudentia. Et quatuor cardinales, videlicet temperantia, iustitia, prudentia, fortitudo.

Hae autem virtutes in hominibus maiores vel minores esse possunt, etiam [os 045, c.08] in eodem homine uno tempore, quam alio, specialiter quadruplici de causa. Primo propter meliorem dispositionem, in quantum unus ex naturali complexione est magis dispositus ad aliquam virtutem, quam alius, vel idem homo uno tempore, quam alio. Secundo propter maiorem assuefactionem, quia iste plus est assuetus, quam ille, vel idem homo uno tempore, quam alio. Tertio propter maiorem discretionem, in quantum unus habet perspicacius usum rationis, quam alius. Quarto propter ampliorem infusionem Spiritus Sancti. Hinc I. Chor. IV.: Unicuique data est gratia secundum mensuram donationis Christi.[12] Haec Thomas I. II. q. LXVI. ar. I.

Has nimirum virtutes beatus Anthonius acquisitas perfecte habuit. Nam habuit scientiam, intellectum Scripturarum, prudentiam, iustitiam, etc. Sic enim dicitur de eo, quod cum ferventi desiderio martyrii conaretur ire ad terram Saracenorum, mori pro Christo, sed Deus aliud fidei Christianae utilius decreverat de eo, imo aegritudine correptus ad partes infidelium remeare necesse compulsus Siciliam in capitulum generale est reversus, et inde ad heremum montis Pauli transmissus, ubi cellam in cripta semotam a fratribus orationi congruam reperit. Ibi nocturnis vigiliis solus in oratione perstitit. Ibi se totum dispositioni divinae commendans, ibi etiam tanta panis et aquae abstinentia corpus maceravit, quod aliquando rediturus ad fratres prae debilitate vix se reportare posset, sicque inter simplices simplicem vitam duxit.

Postmodum fratres pro ordinibus suscipiendis missi ad civitatem Forlinii, inter quos affuit et Anthonius et quidam fratres de praedicatoribus. Cumque collationis hora minister praedicatores sollicitaret, ut exhortationis verbum proponerent, qui ad hoc se imparatos dixerunt. Tandem minister ad Anthonium instigante Spiritu conversis, de cuius scientia nil sibi constabat. Rogat eum, ut verbum Dei proponat, qui se minus idoneum ad hoc respondit, qui exercitatior habebatur in abluendis coquinae necessariis utensilibus, quam exponendis divinis eloquiis. Sed tandem devictus tanta [os 045, c.09] verborum luculentia tantaque mysticarum scientiarum profunditate audientium suspendit animos, ut vix se umquam talia audisse faterentur. Deinde praedicationis officio sibi imposito qui calicem Domini diu sitierat tanta auctoritate feriebat veritatis iaculis magnos et parvos, ut rubore confusi longe se abesse volebant. Circumibat igitur civitates et rura mirabantur in eo ingenii subtilitatem et linguae diserritudinem. Unde etiam ipse Romanus pontifex[13] eum archam testamenti vocabat. Confutabat omnium haereticorum perversum dogma. Nam apud Ariminum plures haereticos ad fidei veritatem reduxit facto miraculo circa Eucharistiae sacramentum: heresiarchia (sic!) nomine Bonovillus asinicinus inter alias non consecratas hostias adoravit.

Tertiae quidem virtutes dicuntur infusae, et sunt illae, quae causantur ex Dei gratia et sunt non solum theologicales, videlicet fides, spes et charitas, sed etiam humilitas, prudentia, iustitia, castitas, etc. O Deus liberalissime, quam magna dona donasti nobis, ut essemus consortes divinae naturae! [14] II. Petri II. O Deus meus, quam beatus ille, quem tu erudieris et de lege tua docueris eum, sicut beatum Anthonium. Ubi nota, quod quidam dixerunt idem esse realiter secundum essentiam gratiam et virtutem nfusam, sed differre ratione, quia inquiunt: gratia dicitur in quantum gratis datur a Deo et facit hominem Deo gratum et opera eius, sed virtus dicitur in quantum ducit hominem ad bonum operandum et hoc videtur Magister sensisse in II. dist. VI. Sed beatus Thomas I. II. q. XI. art. III. in corpore quoque dicit, quod differunt realiter secundum essentiam virtus et gratia, quia gratia est accidens existens in essentia animae sicut in subiecto. Virtutes vero in potentiis animae sicut in subiecto, et sicut radii praecedunt a sole, ita virtutes a gratia. Has quoque virtutes perfecte habuit beatus Anthonius supernaturales, imo Deus eas supernaturali miraculo in eo ostendit. Nam cum in capitulo quodam congregatis beatus Anthonius de titulo crucis dulcis Iesu quia passionem dulciter praedicaret, ecce beatissimus Franciscus [os 045, c.10] tunc corporaliter vivens, sed in remotis existens filiis suis ina ere de miraculose praesentavit quasi viri Dei approbando sermonem tamquam brachiis in patibulo crucis extensis apparuit et signo crucis eos benedixit.

Tertio virtutis quidditas manifestari poterit ex similitudine. Nam virtutes assimilantur luci. Sicut enim color purpureus, aureus vel albus non discernitur nisi in lumine et reputatur vilis, sic anima sine virtutibus. Unde Ambrosius in examine animam virtuosam picturae assimilat dicens: Illa anima a Deo pingitur, quae habet in se virtutum gratiam renitentem splendoremque pietatis. Illa anima bene picta est, in qua relucet divinae operationis effigies. Et sic optime patet virtutis quidditas ex diffinitione, divisione et similitudine, quibus beatus Anthonius vas auri solidum plenus fuit.

            Secundo in praemissis verbis ad honorem beati Anthonii insinuatur virtutum acquisitionis modalitas, quia dicitur, quod vas virtutum debet esse non quoddam, sed solidum, forte et bonum, ut sic tale vas quaeratur. Unde quicumque vult virtutes acquirere, debet

Primo dixi, quod debet appetitum ad contrarium dirigere. Non quid appetit vel in quo delectatur, ex corrupta intentione id faciat, se din contrarium conetur sicut qui rectificat ligna distorta ad aliam partem inclinando. Et sic intelligitur, quod regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Mat. XI.[15] Ista enim violentia infertur sibi ipsi quoad appetitum sensualem. Unde et De Peonitentia dist. II.: Si qui semel notatus fuerit invidiae aut contentionis vitio et rursus in idipsum inciderit, sciat se primam causam, ex qua invidia vel contentio nascitur, in interioribus medullis habere reconditam. Quia Gen. VIII dicitur, quod sensus hominis sit prona ad malum.[16]

Secundo [os 045, c. 11] qui vult esse virtuosus, necesse est infectivum abiicere. Non enim possumus in delectationibus diu morari, quin gratulemur in eis et maculemur ab eis. Quia dicit Rom. VIII.: Fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini.[17] Abiiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis. Ro. XIII.[18] Ille enim, qui cupit esse in loco odorifero, necesse habet relinquere locum foetidum.

Tertio debet medium attendere, qui vult fieri virtuosus. Hoc autem facit, quando ab extremis vitiosis recedit. Ubi nota, quod omnis virtus aliquo modo consistit in medio, sed non uno et eodem modo. Nam virtus moralis consistit in medio rationalis. Manifestum enim est, quod inter excessum et defectum medium est optimum, sicut si iustitia excedit mensuram et regulam suam, crudelitas dicitur, rursus si deficit, remissio dicitur. Similiter temperantia si excedit metas, gula dicitur, si deficit, indiscretio iudicatur, et sic de aliis. Virtutes etiam theologicae dicuntur esse in medio, sed non ita proprie, sed per accidens. Nam mensura propria earum est Deus. Fides enim nostra mensuratur secundum veritatem divinam, spes secundum magnitudinem potentiae eius, charitas secundum bonitatem eius, et ista mensura excellens omnem facultatem creatam. Unde nunquam potest homo tantum diligere vel sperare vel credere in eum, quantum debet, et sic non potest ibi esse excessus, sed quanto plus, tanto melius. Sed considerando mensuram harum virtutum ex parte nostra, id est secundum conditionem nostram infirmam, possunt in eis considerari medium et excessus vel defectus. Na min spe defectus est per desperationem, excessus per praesumptionem. In dilectione excessus est, si quis tantum diligit proximum, ut pro ipsius salute peccatum committit, defectus, cum odit vele i invidet. In fide excessus vel defectus credere nimis leviter aut difficulter.

Quarto quicumque vult virtutes acquirere debet se bonis associare. Nam ut Sapiens dicit: Qui cum [os 045, c. 12] sapiente graditur, sapiens efficitur. Sic qui cum virtuoso ambulat, virtuosus efficitur. Sicut enim malum est alterius corruptivum, ita bonum est alterius refectivum. Ps.: Cum sacro sanctus eris et cum viro innocente innocens eris et cum perverso perverteris.[19] Unde dicit Lyra, quod qui cum lupis habitat, ut lupus ululare debet.

Difficile enim valde est, ut bonus et virtuosus sit, qui cum malis associatur, specialiter propter tria. Primo, quia mala societas consumit omnia hominis bona, scilicet naturalia, temporalia et gratuita. Consumit naturalia bona mala societas, quia aliquando homo vulneratur, percutitur, traditur, interdum per socium malum occiditur, ut patet Luc X., in illo homine, qui inciderat in latrones, qui despoliaverunt eum et vulneraverunt, et si in eos non incidisset, tale malum passus non fuisset.[20] Item mala societas consumit bona temporalia, quia mutuo expendunt substantias suas in gulam, luxuriam et superbiam, ut patet Lu. XV. in filio prodigo, qui cum meretricibus devoravit substantiam suam.[21] Item mala societas consumit bona gratuita, ut gratiam, patientiam, temperantiam, castitatem et bonos mores. I. Corinth. XV.: Corrumpunt bonos mores colloquia prava,[22] sicut grex morbidus, sicut putridum pomum, sicut cibus toxicus. Secundo difficile est, ut virtuosus sit, qui malis sociatur, quia a Deo dividitur. In cuius figura dicitur Iosue VII.: Non ero, ait Dominus, ultra vobiscum,[23] scilicet quamdiu Amorreus esset cum eis. Ideo enim dividitur a Deo, quia iram eius meretur, ut dicitur II. Paral. XIX.: Impio prebes auxilium, propter quod iram Dei merebaris.[24] Tertio difficile est, ut virtuosus quis efficiatur malis sociatus propter peccati vinculum, quia prava consuetudo tamquam vinculum colligat hic simul in malis et in futuro in poenis. Unde dicit Mat. XIII.: Colligite zizania et ligate in fasciculos ad comburendum,[25] ut videlicet cum quibus [os 045, c.013] peccavit, illis torqueatur. Hinc et Eccli. XXI.: Stupa collecta synagoga peccantium, et consummatio eorum ignis.[26]

Quinto quicumque vult virtutes acquirere, debet devote petere a Deo, a quo omne bonum procedit. Dicit enim Thomas I. II. q. LV. ar. IV., quod virtus infusa causatur in nobis sine nobis agentibus vel operantibus. Imo monet Salvator Lu. XI.: Petite et accipietis. Omnis enim, qui petit, accipit et qui quaerit, invenit.[27] Disponit profecto divina maiestas ab aeterno omnia bona virtutum nobis dare, sic tamen humiliemus nos ad tale bonum. His namque modis beatus Anthonius virtutum copiam acquisierat, quia contra appetitum sensitivum voluit pie mori pro Christo, et ob ipsius amorem omne peccatum cavere et medium virtutum tenere. Insuper bonis, immo melioribus hominibus mundi studuit se sociare, scilicet fratribus minoribus, ubi instanter supplicabat Deo pro virtutibus consequendis.

            Tertio in praemissis verbis ad honorem beati Antonii insinuatur acquisitae virtutis fructuositas, quia dicitur ornatum omni lapide pretioso. Nam lapides multas habent virtutes, sic acquisitae virtutes specialiter tria operantur in nobis, scilicet

Primo virtutes operantur in nobis mali exclusionem. Excludunt enim virtutes a nobis non solum culpam, sed et poenam. Contraria enim sicut simul esse non possunt. Sic virtus et vitium, quaelibet autem virtus habet vitium sibi directe contrarium, ut castitas luxuriam, liberalitas avaritiam, humilitas superbiam, etc., quae omnia virtus infusa excludit, quia numquam simul cum peccato mortali stare potest. Unde Augustinus: Mens non potest habere regimen virtutum, nisi prius iugum excusserit vitiorum. Licet peccatum veniale virtus non excludat, tamen excludit poenam, quia quanto quis virtuosius operatur, tanto poena eius minuetur, etc.

Secundo virtutes [os 045, c. 14] operantur et fructificant in nobis in proelio triumphationem. Nam inter alia quatuor sunt iacula, quibus ab adversario percutimur, videlicet stultitia, iniustitia, inconstantia et concupiscentia. Per oppositum quattuor sunt virtutes, quibus armamur, quibus protegimur, scilicet prudentia contra stultitiam, iustitia contra iniustitiam, fortitudo contra inconstantiam et temeprantia contra concupiscentiam. Sed et ultra haec potiora arma sunt secundum Apostolum, scilicet scutum fidei, galea spei salutis et gladium charitatis. Et breviter quicumque una virtute debite indutus fuerit, omnibus virtutibus protinus est circumdatus, quia virtutes sunt connexae. Unde quicumque unam solam virtutem non habuerit debite, nullam habet. Hinc Gregorius: Unaquaeque virtus tanto sola vera non est, quanto deficiunt ceterae. Nam saepe nos pudicos contingit, sed non humiles. Quosdam vero quasi humiles, sed non misericordes. Certum est, quod nec castitas in eius corde vera est, cui humilitas deest, quippe si superbia intrinsecus fomentetur seipsum diligens, a divino amore fornicatur. Nec humilitas vera est, cui misericordia iuncta non est. Et infra una igitur quaeque virtus sine alia aut omnino nulla estm aut imperfecta. O igitur insipiens genus Adae! O virtutibus vacue quid gloriaris de castitate, si plenus es crudelitate? Quid de sobrietate plenus furore, etc.?

Tertio virtutes fructificant in nobis praemiationem in coelo, quia quanto quis fuerit hic virtuosior, tanto in coelo splendidior. I. Cor. XV.: Stella differt a stella in claritate.[28] Hinc est, quod beatus Antonius per virtutes declinavit a peccato, triumphavit de inimico, ideo copiose praemiari meruit in coelo. Cuius haec sunt inter alia signa evidentia: Appropinquante enim die mortis suae coepit aegrotare. Accepta absolutione coepit devotius [os 045, c.015] cantare hymnum beatae Virginis „O gloriosa domina”. Deinde oculis sursum erectis in directum aliquamdiu prospexit. Et cum interrogatus fuisset, quid cerneret, respondit: Video Dominum meum. ET afferentibus iterum sacrum oleum dixit: Habeo hanc unctionem intra me, verum tamen beneplacet, ut inungar. Et post dimidiam quasi horam inter manus fratrum obdormivit in Domino anno Domini MCCXXXI. Coeperuntque protinus miracula multiplicari et populi circumquaque concurrere et eius beneficia exhibita narrare. Unde quidam miles a primeva aetate hereticus ad mensam secundus audivit de miraculis sancti viri narrantes, qui mox piccarium vitreum manu tenens in terram ab alto proiecit dicens: Si vitrum hoc Anthonius conservaverit integrum, tunc utiquam credo sanctum. Quo licet ad petram colliso, tamn mirabiliter conservato mox erroribus abdicatis fide perfecta credidit Christo. Ex quo patet, quod beatus Anthonius fuit vas auri solidum anima et corpore ornatum omni virtutum venustate, cuius meritis vitreum vas a fractione fuit conservatum. Rogemus igitur Dominum, ut eius meritis etc.



[1] Ecl 50,10.

[2] Sir 40,17.

[3] Is 41,18.

[4] Apc 3,18.

[5] Mi 2,10.

[6] In 12,35.

[7] Mt 7,14.

[8] Is 32,18.

[9] Ps 83,12.

[10] Iob 31,18.

[11] Mt 4,23.

[12] Eph 4,7.

[13] Sc. Gregorius pp IX.

[14] II. Pt 1,1.

[15] Mt 11,12.

[16] Cf. Gn 8,21.

[17] Rm 8,12.

[18] Rm 13,12.

[19] Ps 17,26.

[20] Cf. Lc 10, 31–35.

[21] Cf. Lc 15,11–32.

[22] I. Cor 15,33.

[23] Ios 7,12.

[24] II. Par 19,2.

[25] Mt 13,30.

[26] Ecl 21,10.

[27] Lc 11,9–10.

[28] I. Cor 15,41.