[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XLIV.]
De sancto Bernardino
Sermo XLIV.
Quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum.[1] Is. LVIII.
Haec verba licet ad litteram dicta sint Esaiae prophetae, optime tamen eadem verba dicere potuit Redemptor et amator animarum nostrarum Christus beato Bernardino, ut alta voce praedicationis clamaret contra opus diaboli, contra impedimentum salutis humanae peccatum, quod altissimus Dei Patris Filius benedictus Iesus venit destruere et delere de mundo, ut dicitur I. Ioh. III.: In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.[2] Immo propter peccatum Filius Dei fatigatur et suus extitit. Iuxta illud Esaiae XLIII: servire me fecisti in peccatis tuis,[3] insuper propter illud, ut occideret occisus est, Esa. LIII: propter scelus populi mei percussi eum.[4] Odit autem deitatis natura peccatum propter tria, scilicet:
- Primo quia sibi multum displicet
- Secundo quia homini multum nocet
- Tertio quia diabolo multum placet.
Primo dixi quod divitatis natura odit peccatum, quia ei multum displicet. Naturaliter enim Deus nihil odit nisi peccatum. Videlicet propter peccatum hoc ubique persequitur, ubique punit, ubique abominatur in qualicunque excellenti natura invenerit. Unde Augustinus: Puniturus est deus peccatum. Perveni eum punitu non ille, quia horrendum est secundum Apostolum incidere in manus Dei viventis. Ratio autem, quare Deus abominatur peccatum est, quia sapiens Deus omnia creavit sapienter per se, cuius opera sunt perfecta. Sed in bonam creaturam Dei praeter Deum diabolus adinvenit peccatum, cum quo creaturam Dei vilificavit, et tamen deinde id suasit homini. Unde Magister in di. XXXIV. dicit: Hinc illa dialecticorum regula deficit, quam dicunt nulli rei duo simul inesse contraria, nullum simul ubi album, ibi nigrum, quia mala omnino sine bonis, et nisi in bonis esse non possunt, nec fuit prorsus unde oriretur ulla mali natura nisi ex angelo et hominis bona natura. Item omnia dicit creata ei serviunt, sed peccatum non ei iuxta illud Ioh. VIII.: qui facit peccatum, servus est peccati.[5] Et sic patet, quod peccatum peior est diabolo, qui est creatura Dei.
Secundo odit Deus peccatum ideo, quia homini multum nocet, quem supra modum dilexit Deus. Nullum enim venenum tantum nocet, sicut peccatum mortale, quia non statim occidit venenum, sed peccatum, non corpore, sed etiam in anima occidit, iuxta illud Iac. I.: peccatum cum consummatum fuerit, generat mortem.[6] Et Ezech. VIII: anima quae peccaverit, ipsa morietur.[7] Hinc est, quod nullum obsequium, nulla oratio, nullum sacrificium est Deo ab homine peccante mortaliter acceptum. Unde Esa. I.: Ne offeratis ultra sacrificium frustra; incensum abominatio est mihi.[8] Et legitur Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt.[9] Hinc Gregorius: Attendite quantum malum sit peccatum per quod etiam illa abiiciuntur, per quae peccata relaxantur. Nullum igitur periculum, nullus cruciatus, nullus terror ita est timendus, sicut peccatum. Eccl. XXI.: Quasi a facie colubri fuge peccatum.[10]
Tertio Deus odit peccatum, quia diabolo multum placet. In nullo enim alio inimicus animarum delectatur nisi in peccato. Ideo nunquam quiescit, sed die et nocte laborat, ut in peccatum inducat. O quot mille milium hominum animas perdidit, et adhuc non est satiatus. Ideo piissimus amator animarum Iesus neminem volens perire saepius fortis mittit praedicatores a peccato revocandos intus inspirationes, inter quos fuit beatus Bernardinus, cui et dicere potuit: Quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, etc.[11] In quibus quidem verbis Salvator noster suo dilecto praedicatori beato Bernardino tria contra peccatum iniungit.
- Primo ut alta voce contra peccatum clamet, ibi Quasi tuba exalta
- Secundo ut manifeste populo peccatum denunciet, ibi et annuntia populo
- Tertio ut publici peccati periculum declaret, ibi scelera eorum.
Primo siquidem dixi, quod Salvator animarum nostrarum iniungit suo praedilecto praedicatori, ut alta voce contra peccatum clamet, cum dicit Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, quasi dicens: Ego multum clamavi contra peccatum ita, ut iuxta Psalmus: raucae factae sunt fauces meae.[12] Et similiter mi dilecte Bernardine, clama, si forte sint, qui expergiscantur et recedant a suis peccatis, quae sunt periculosa propter tria, scilicet
- Primo propter animae debilitationem
- Secundo propter cordis obdurationem
- Tertio propter hominis interfectionem.
Primo peccatum est periculosum propter animae debilitationem. Sic certe debes fugere peccatum anima salvanda, ut astutia Sathanae te non mordeat, quia si momorderit, sic eris impotens et debilis, quod nunquam per te ipsum resurgere valebis. Hoc autem probare possumus tripliciter, videlicet
- Primo rationibus
- Secundo autoritatibus
- Tertio exemplis.
Primo quod homo propria potestate de peccato mortali refugere non valet, probemus tribus rationibus, scilicet ratione subiugationis, ratione concatenationis, ratione ablationis. Primo inquam probemus ratione subiugationis. Nam qui peccat mortaliter, efficitur servus diaboli, de cuius servitute nullo modo potest evadere. Unde Chrysostomus: Homines corruentes in peccata mortalia efficiuntur membra diaboli. Et nisi valida manu misericordiae dissolvantur, usque in mortem in peccatis permanebunt. Omnes enim ante quod peccemus, liberum habemus arbitrium. Si vero peccamus, iam nostra voluntate resurgere non possumus, nisi gratia et misericordia Dei. Quis autem homo servus diaboli efficiatur per peccatum per Ioh. VIII.: qui facit peccatum, servus est peccati.[13] Et II. Petri II.: a quo quis superatus est, eius et servus est.[14] Hinc Augustinus: Bonus homo si servit, liber est, malus vero etiam si regnet, servus est, non unius, sed tot daemoniorum, quot vitiorum. O anima, Dei imagine insignita Christi sanguine redempta, libertati donata! Considera tuam libertatem, et ne velis te crudeli diaboli dominio subiugare pro momentanea delectatione. Secundo homo mortaliter peccans per se resurgere non potest ratione concatenationis, quia diabolus servos suos tenet vinculatos, ne possint fugere, quod bene est figuratum Actibus XII.: in Petro, quem cum apprehendisset, misit in carcerem, et erat vinctus catenis duabus,[15] quae duae catenae sunt delectatio peccati ett difficultas homini, et nisi per gratiam Dei cadant istae catenae, non exibit quis de carcere peccati. Tertio ratione ablationis gratiae homo per se de peccato resurgere non potest, quia diabolus per peccatum aufert gratiam, ne resurgere possit, sicut aucupes deplumant aves captas, ne avolent. Hinc est, quod aliquando homo ebriosus vel luxuriosus volat ad confessionem, praedicationem etc., et statim cadet in peccatum pristinum, quia non habet poenas gratiae, quas optabat; Psalmus: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam?[16]
Secundo probatur auctoritatibus, quod homo per se de peccatis resurgere non potest. Nam dicit Glossa:ren. VII: Dedi me in manu forti, de quo non potero resurgere. Et Amos V.: cecidit Israel, et non adiiciet ut resurgat.[17]
Tertio probatur exemplis, quod homo per se de peccatis resurgere non potest, quia homo sicut potest se occidere et non vivificare, ita potest per peccatum in anima occidere, sed non excitare. Item potest se homo exoculare, sed non illuminare. Unde peccatum est sicut sagena diaboli, ad quam faciliter quis ingredi potest sicut piscis, sed non egredi, etc.
Secundo peccata sunt periculosa propter obdurationem. Est enim natura mortalis peccati, quod illud cor, quod penetrat, obdurat, et insuper in aliud peccatum trahit. Unde Gregorius: Peccatum, quod per poenitentiam non diluitur, mox suo pondere in aliud trahit. O Deus aeterne, quam multi sunt nunc indurati corde, qui quanto amplius audiunt, aeternae poenae acerbitatem, gloriae iocunditatem, Christi pietatem, tanto magis indurabunt! De quibus dicit Iob XLI.: indurabitur cor eius quasi lapis, et stringetur quasi malleatoris incus,[18] qui quanto plus percutitur, tanto plus induratur. Sic peccatores aliquando a Deo infirmitate, aliquando praedicatione, aliquando bonorum largitione, et super peiores efficiuntur. Sed quid erit talibus, dicit Ecci. III.: Cor durum male habebit in novissimo,[19] id est in hora mortis, quod nunc nec igne tribulationis, nec malleo praedicationis, nec Christi sanginis effusione vult emolliri. Hinc Bernardinus: Nemo duri cordis salutem unquam adeptus est, nisi forte cum Dominus misericors abstulit cor lapideum, et dedit cor carneum. Hinc est, quod duro corde nunc peccatores gloriantur et laetantur dum fecerint male. Dum per peccatum serviunt diabolo, dum se obligant inferno, dum excluduntur a caelo, dum elongantur a Christo, immo efficiuntur procuratores diaboli dicentes ebriosi et gulosi, si reprehendantur: impossibile est aliquem vivere sine cibo et potu; et usurarii dicunt: multis habeo providere etc. Unde sic infatuati etiam peccata maxima non curant, ex quo vident in multis talia, de quibus dicit Augustinus in Enchiridion: Peccata quamvis magna et horrenda cum in consuetudinem venerint, aut parva aut nulla esse creduntur. Usque adeo, ut non solum occultanda, verum etiam praedicanda videantur, quoniam scriptum est: laudatur peccator in desideriis animae suae.[20]
Tertio peccata sunt periculosa, contra quae beato Bernardino iubetur clamare propter hominis interfectionem, quia peccatum interficit animam, et facit eam mortuam modo suo. Unde Augustinus XIII. De civitate Dei, c. II.: Quamvis enim anima humana veraciter immortalis prohibeatur, habet tamen quandam etiam ipsa mortem suam. Nam ideo dicitur immortalis, quia quandoque non desinit vivere atque sentire. Corpus autem mortale adeo dicitur, quia deseri omni vita potest, nec per se ipsum aliquatenus vivit. Mors igitur animae fit, cum eam deserit Deus, sicut corporis, cum illud deserit anima, ergo utriusque mors est, cum anima a Deo deserta deserit corpus. Ex his patet, quod haec triplex mors venit ex peccato. Prima quae fit per separatione animae a corpore, quae mala est. Secunda spiritualis, quae fit per separationem animae a Deo, quae est peior. Tertia gehennalis, quae fit per separationem animae et corporis a Deo, quae est pessima. Psalmus: Mors peccatorum pessima,[21] et vere pessima, quia separatur a vera vita et beata vita et gloriosa vita, et damnatur ad aeterna supplicia, videlicet ignem, foetorem, famem, sitim, etc. O misericors Deus, o piissime Deus, cur tam durum lectum poenarum inferni das animalibus a te creatis, qui es totus dulcis, totus suavis, totus pius, et cui proprium est misereri. Respondet: propter peccatum. Re vera, si peccatum non esset, Deus in nullius laetaretur perditione, sed modo per suam aequissimam iustitiam cogitur unicuique reddere, quod suum est. Peccati autem suum est poena. Unde Augustinus: Nunquam dedecus culpae erit sine decore iustitiae.
Hinc est, quod Deus infinitae misericordiae non parcit peccatoribus obstinatis eius exigente iustitia. Nam homines propter quattuor solent parcere alicuius rei. Primo propter generis nobilitatem, quia rex aliquando parcit baroni vel nobili de aliquo peccato puniendo propter eius nobilitatem. Sed certe hac de causa Deus propter peccatum non pepercit principi militiae caelestis, scilicet Lucifero quin potius pro uno superbiae peccato una cum sibi adhaerentibus omnibus damnavit, qui tot fuerunt, quot modo sunt daemones.Unde Sap. VI.: Non verebitur Dominus cuiusquam magnitudinem, pusillum et magnum ipse fecit.[22] Secundo parcitur alicui rei propter raritatem. Hac de causa non pepercit primis parentibus, licet tamen duo essent, sed morti eos sententiavit propter peccatum. Gen. II.: Quacunque hora comederitis de ligno scientiae boni et mali, morte moriemini.[23] Si enim et nunc tamen duo homines essent, et unus mortaliter peccaret, ille damnaretur, nisi poeniteret. Tertio parcitur multitudini, quae est in culpa. Hinc est, quod universitas seu communitas non excommunicatur. XXIII. q. IV. 'ipsa'. Sed hac de causa non pepercit Deus propter peccatum, sed totum mundum cum omnibus bonis suis et divitiis exceptis octo personis submersit in diluvio, specialiter propter peccatum luxuriae, quae ortum habet a gula. Quarto parcitur parentelae, ut quia frater vel filius est, qui peccavit, ideo talis non punitur, sed iustissimus Deus pater ut peccatum deleret de mundo proprio filio suo non pepercit: ad Romanos VIII. Bernardus: Qui non pepercit filio, numquid parcet figmento? Parcet servo nequaquam, magis enim voluit poenam a proprio filio solui, quam omnino peccatum sine ultione remittere.
O Deus iuste, o salvator Christe! Respice de sancto, solio tuo, gloriae tuae super stultissimos filios Adam, et vide peccatores praesumptuosissimos non curantes propter peccata vana, aeternam mortem parvipendentes pretium animae suae, pretiosum tuum sanguinem. Visita eos in multitudine misericordiae tuae eis mittendo doctorem Spiritum Sanctum ignitum, sicut olim misisti beato Bernardino, ut corrigantur de eorum stultitia, ne pereant aeternaliter, quia vere stulti sunt, vere insipientes, vere fatui sunt omnes in peccato mortali perseverantes. Ecclesiastes I.: Stultorum infinitus est numerus.[24] Nonne stultus est ille, qui ambulat per latam viam, quae ducit ad mortem? [25] Matthaeus VII. Talis est peccator. Nonne stultus est, qui propter modicam delectationem in cibo sumit venenum? Talis est delectatio peccati.
Talibus dulcedine peccati inebriatis misit Salvator hunc divinum praedicatorem beatum Bernardinum opportuno tempore, ut exaltaret vocem suam quasi tuba, et annunciaret populo scelera eorum. Quia tunc Italia multiplicibus peccatis prostrata iacebat, inter religiosos disciplina tepuerat, sed quadam insatiabili cupiditate possessiones augebant, non devotionem, non pietatem, non charitatem; fuerant plerique sine obedientia, patientia, paupertate et castitate. In populo autem erant odium pertinax, usura multiplex, festorum violatio, parentum dehonestatio, luxuriae abominatio, crudelitas, superbia, gula, invidia etc. Contra quae fortiter clamavit beatus Bernardinus, et de finibus eorum expulit. Nam natus ex Tusciae provincia, nobili genere tertio anno mater eius ex hoc saeculo migravit, quam pater secutus est morte. Et sic sexto aetatis anno puer utroque orbatus parente remansit sub cura sororis matris suae nomine Diana, quae quia devota erat, virgini gloriosae ipsum puerum ad virginis devotionem verbis et exemplis excitabat. Qui tamquam non surdus auditor ecclesias frequenter visitabat, missas et praedicatores audiebat, dumque domum reverteretur advocatis pueris devoto corporis gestu et verborum gravitate quantum illa patiebatur aetas fervens praedicabat. Haec vere fuerunt praesagia futurorum. Unde idem dicebat: Ego adhuc magnus praedicator ero. Ideo quasi ad hoc opus quodam divino munere a pueritia se disponebat. Nulla vana, falsa et illicita loqui volebat, sed coaevos de his arguebat. Unde pueri insolentes videntes dicebant: Recedamus, ecce Bernardinus venit, vel de aliis tractemus. Studio autem applicatus proficiebat, et si pauperi elemosyna negaretur, dicebat nutrici: Demus portionem meam pauperi ob amorem Christi. De quo nutrix plurimum gaudebat videns in eo futurae sanctitatis signum. Rediens de scholis dicebat, quod ipse in illa urbe quandam sponsam virginem haberet, cuius venustatem nullus explicare vel pingere posset, de quo redarguebatur a nutrice sua. Sed quia ardebat in corde tacere non poterat, quin saepius talia loqueretur. Unde explorare coepit nutrix, de qua loqueretur, et invenit diluculo, quod coram imaginem virginis super portam civitatis depicta genu flectebat, suspirabat, lachrimabatur, et magna dulcedine iocundabatur.
Unde tunc a matre gratiae hausit gratiam, quam postmodum effudit anno Domini MCCCC ob amorem Virginis in eius hospitali maxima pestilentia saeviente infirmis se serviturum obtulit, quibus inaestimabili humilitate et benivolentia quamdiu pestis duravit, ministravit. Tandem Christum in cruce sequi decrevit, et ebrius spiritu seraphici Francisci fratrum ordinem intravit, ubi coepit omnibus virtutibus florere, humiliter omnibus ministrabat. Elemosynam in propriis humeris portabat, et in ecclesia quasi praesente Deo psallebat. Saepe panem tantum et aqua contentus cilicio corpus ac vigiliis edomabat, et vilissimum peccatorem se reputans gemitibus inenarrabilibus misericordiam a Domino postulabat. Christi vero passionem tam amarissime deflebat, ut pro dolore cor scindi videretur compassionis gladio confossus. Admirabatur filii Dei peregrinationem, fugam, sitim et famem, persecutores flagella, illusiones et crucis dolores, et virgine matre regem gloriae depositum de cruce iacentem spinis coronatum deflebat. Imposito tandem sibi praedicationis officio coepit clamare contra vitia et tam gratiose loqui, ut beatum se reputabat, qui eius sermones audire poterat. Diversis vitiis involutos ad poenitentiam revocabat. Multi denique divites et nobiles relictis pompis saeculi religionem intrabant. Unde iste angelicus vir mundum renovavit etc. Secundo Christus Dominus potuit dicere beato Bernardino, ut manifeste populo peccata denunciet, ibi: et annuncia populo meo scelera eorum. Praedicabat enim non inania et novitates, sed salutem animarum, quae consistit in declinatione mali et operatione boni ac amore Dei. Clamans corda hominum scindebat, manifeste et lucide declarabat peccatum, quod quidem tribus modis optime potest declarari, scilicet
- Primo diffinitione
- Secundo divisione
- Tertio similitudine.
Primo dixi, quod peccatum potest declarari diffinitione. Nam licet peccatum secundum rem nihil sit, formaliter tamen circa aliquid est, ut dicit Bonaventura in II. dist. XXXVII.: Tenendum igitur est, quod peccatum non est res vel substantia aliqua, sed defectus et corruptela. Et sic peccatum dicitur nihil propter tria. Primo propter defectum, quia non est res materialis, sed defectus. Secundo propter effectum, quia peccatum annihilat hominem, et deficere facit a vero esse. Psalmus: Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus.[26] Tertio dicitur peccatum propter despectum despicabilem facere hominem et indignum vitae praemio, Hieremias II.: Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas![27] Et quia peccatum, ut dixi, est circa aliquid. Ideo ab Augustino sic diffinitur: Peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei. Secundo ab eodem sic: Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi, quod iustitia vetat. Tertio sic ab eodem: Peccare est spreto incommutabili bono rebus mutabilibus adhaerere. Ubi est notandum, quod quaedam antecedunt peccatum, quaedam sequuntur, quaedam concomitantur. Ista enim praecedunt, videlicet contemptus, inobedientia, ingratitudo, cogitatio, concupiscentia, perversa delectatio et consensus. Ista autem sequuntur, videlicet deformatio imaginis Dei, reatus, id est obligatio ad poenam. Quaedam concomitantur, ut patet in his versibus: Quis quid ubi per quos, quotiens cum quo quando etc.
Secundo dixi, quod peccatum potest declarari divisione. Cuius multiplex est divisio. Primo modo peccatum sic dividitur. Peccatorum aliud est ex impotentia, aliud est ex ignorantia, aliud ex certa malitia, quod patet in tribus Christi discipulis peccantibus. Primus enim negando Christum dominum peccavit ex impotentia timens flagellari et mori cum Christo, qui pro eo patiebatur. Paulus vero peccavit ex ignorantia: Christianos persequendo existimans se zelare pro lege. Sed Iudas peccavit ex certa malitia Christum vendendo: sciebat ipsum esse innocentem, iustum, pium, omnipotentem, qui etiam ei dederat potestatem miracula faciendi, daemones expellendi. O Deus meus, quam multi sunt modo complices Iudae, qui peccant ex certa malitia in Spiritum Sanctum scientes aliquid esse peccatum, et se praecavere nolunt, quinpotius prece et pretio ac fatiga laborent pro peccatis.
Secundo sic dividitur. Peccatorum aliud est ex amore malo accendente, aliud ex timore male humiliante. Hoc est dicere, quod homo potius vult peccatum committere, quam amato aliquo carere. Vel magis committere peccatum, quam malum poenae incurrere sive malum sit poenae corporalis laesionis sive famae sive substantiae temporalis. Certe multi pro talibus peccant, ne damnum patiantur, aut periurant, aut false iudicant, aut male se vindicant.
Tertio sic dividitur. Peccatorum aliud est cogitationis, aliud locutionis, aliud operationis. Unde si nunquam loquereris ore tuo de aliquo peccato, si tamen in corde consensisti, peristi mortaliter peccando. Si id locutus fueris, amplius peccasti. Si vero opere perpetrasti magis delinquisti. Unde ad hoc designandum Salvator tres mortuos legitur suscitasse. Unum in domo, filiam scilicet archisynagogi, per quam designat peccatum cordis. Alium in porta civitatis: filium mulieris viduae, per quem designat peccatum oris. Tertium de monumento foetidum Lazarum, per quem designat peccatum operis et consuetudinis.
Quarto peccatum dividitur sic. Peccatorum aliud in Deum, aliud in se ipsum, aliud in proximum. In Deum peccat, quis per infidelitatem: male de Deo sentiendo vel credendo vel blasphemando, vel sacramenta indigne sumendo, velut Dei potentiam tentando, velut quando quis petit signa sine vigente necessitate, velut Dei iustitiam temptando per candens ferrum, velut per duellum quaerens iudicium. Vel Dei bonitatem examinando se committit stultis periculis. In se ipsum peccat quis tribus modis. Scilicet necessaria sibi subtrahendo velut ultra vires quidpiam aggrediendo aut superflua sumendo. In proximum similiter tripliciter peccat quis: aut sua auferendo, aut sua in necessitate ei non communicando, aut ad peccatum eum dictis vel exemplis trahendo.
Quinto peccatum dividitur sic. Peccatorum aliud carnale, aliud spirituale. Carnalia peccata maioris infamiae sunt, sed spiritualia maioris culpae, ut superbia, odium, invidia etc.
Sexto peccatum dividitur sic. Peccatorum aliud mortale, aliud veniale. Peccatum mortale est totalis aversio ab incommutabili bono et cui debetur poena aeterna. Sed veniale est amor voluntatis in creatura infra Deum, et cui debetur poena temporalis. Unde circa clariorem intelligentiam huius divisionis est sciendum, quod secundum Raynerium omnes transgressiones praeceptorum decalogi sunt peccata mortalia. Quaedam enim enumerat Apostolus Roma. I.: idolatria, mollities, id est peccatum contra naturam, iniquitas, malitia, fornicatio, avaritia, nequitia, invidia, homicidium, contentio, detractio, dolus, malignitas, sussurratio, contumelia, superbia, elatio, inventio malorum, inobedientia, insipientia, incompositio et subditur, quae sine affectione et sine fede re fiunt, et sine misericordia. Qui talia agunt, dignis sunt morte. Et Gal. V. quaedam enumerat dicens: Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, avaritia, quae est idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, rixae, dissensiones, sectae, ebrietates, comessationes, et his similia, et subdit: qui talia agunt, regnum Dei non consequuntur.[28] Et beatus Augustinus dicit sic, et Hieremias dist. XXV.§ criminis, quae mortalia sunt: sacrilegium, homicidium, adulterium, fornicatio, falsum testimonium, rapina, furtum, superbia, invidia, avaritia et si multo tempore tentatur iracundia, et ebrietas, si assidua sit. Quicunque aliquid de istis in se dominari permiserit, aeterno igne cruciabitur.
O Deus clementissime, quis est, qui aliquid istorum aut non fecit, aut facere non proposuit! Ecce, o homo, speculum aeternae mortis! Plus debes credere sacrae sripturae, in qua est Spiritus Dei, quam tuo vicino vel amico mundano, qui dicunt: Certe ante XXV annos chorizatio non fuit peccatum, nec usura periurium, nec ebrietas. Certe scias, quod ante sex milia annorum os inferni apertum fuit, et omnes mortaliter peccantes devoravit, sicut modo. Et notandum est, quod omnia supradicta si a corde repellantur, non sunt mortalia, ut dicit Lyra super V. c. Matth.: Primus enim motus non est mortale. Nam in peccato tria sunt, scilicet principium, medium et finis. Principium est in nobis pronitas in malum, iuxta illud Genesis VIII.: cuncta cogitatio cordis humani prona est ad malum,[29] et haec pronitas non est peccatum, sed poena peccati originalis. Medium vero peccati est imaginatio mali, et haec est a nobis, quae etiam non est peccatum mortale. Finis vero peccati mortalis est consensus totalis, et hoc est peccatum mortale. Ideo dicit Iac. I.: peccatum cum consummatum fuerit, generat mortem.[30] Non dicit inchoactum vel mediatum sed consummatum etc.
Unde dicit Magister in II. dist. XXXIII., et sunt verba Hieronymi, quod primus pulsus cogitationis non punitur a Deo aeternaliter, quod de genesi asserendum est. Cham enim peccavit irridens nuditatem patris, et sententiam non ipse, sed filius eius accepit. Maledictus inquit Noe Chanaan servus fratrum suorum erit, quae enim iustitia est, ut pater peccaverit, et filius eius punitus sit. Sed in mysterio illud dictum est. Ideo in Exodo Moysi ait Dominus: Ego sum Deus fortis zelotes visitans iniquitates patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem his, qui oderunt.[31] Prima igitur generatio est motus naturalis. Secunda motus sensualitatis. Tertia consensus. Quarta perpetratio operis. Prima igitur et secunda generatio non visitatur ad aeternaliter puniendum, sed tertia et quarta. Idei dicitur in Ezech. XVIII.: Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in Israël, dicentes: Patres nostri comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt? Vivo ego, dicit Dominus, si item non erit ultra haec parabola in proverbium in Israël. Omnes animae meae sunt: ut anima patris, ita anima filii mea est, et anima quae peccaverit, morietur.[32] Filius non portabit iniquitatem patris, nec pater iniquitatem filii. Peccata autem venalia enumerat Augustinus dist. XXV. c. 'aliis'. Quotiens aliquis in cibo vel potu plus accipit, quam necesse est, ad minima peccata noverit pertinere. Quotiens pauperem importune petentem exasperat, quotiens plus loquitur, quam oportet, plus tacet, quam expedit; quotiens somno deditus tardius ad ecclesium vadit, aut discordes ad concordiam revocare neglexerit. Si plus proximum aut uxorem aut filium aut servum exasperaverit, aut amplius blanditus fuerit, quam oportet. Si pauperibus esurientibus sibi nimis delitiosa cibaria praeperaverit. Si se fabulis ociosis dederit. Si incaute iuramus, et per aliquam necessitatem implere non poterimus, et cum omni facilitate maledicimus.
Tertio peccatum declarare possumus similitudine per illam, quam habetur Gen. II. Ut autem tunc serpens mulieri malum suasit, ipsaque consensit, deinde viro dedit, sicque consummatum est peccatum. Ita nunc in nobis pro serpente est sensualis motus animae, qui per delectabilia serpit. Mulier est inferior portio rationis, vir superior portio rationis, quae postquam consenserit, peccatum consummabitur. Ecce vociferatur pius Salvator divinis vocibus. Matth. VII. arcta est via, quae ducit ad vitam: et pauci inveniunt eam,[33] quia non quaerunt, quae Iesu Christi sunt, sed suam delectationem. Lata vero via, quae ducit ad interitum, et multi ambulant per eam sequendo sensualitatem, nec advertunt, quando misera eorum anima morte peccati mortalis moritur, quia carnales sunt. Nam si unus pulex pungat corpus, sentiunt. Si vero diabolus leo et draco mordeat animam, non sentiunt nunc, sentient autem postea in aeterna inferni poena. Ideo Salvator idem vociferabatur in beato Bernardino contra peccata, cuius dicta in numeris signis confirmabat. Nam ad eius mellifluam praedicationem religio christiana est innovata, quia evidentibus signis dicta confirmabat. Cum semel Mediolani praedicaret, subito factus in extasi, et populo sic expectante diu mansit, rediens ad se dixit: Scio, quod mea dilectissima nutrix hodie migravit ad Dominum. Unde cives Mediolanenses Senas miserunt, et ita invenerunt. Post obitum vero ipsius centum et unum miracula probata miserunt papae, ut eum canonizaret. Qui est canonizatus nostris temporibus anno videlicet Domini MCCCCL. Frater etiam Iohannes de Capystrano publice praedicavit, quod beati Bernardini meritis Deus LIII mortuos suscitaverit, ex quibus cum XII ipse locutus fuit etc.
Tertio piissimus Salvator iniunxerat suo dilecto praedicatori, beato videlicet Bernardino, ut peccati pericula declaret, quod fecit ore praedicando, manu contra peccata scribendo, opere sanctissime vivendo, ac peccata immundissima detestando, ut patet in sua legenda. Rogemus igitur Dominum Christum, ut meritis ipsius beati patris emundet a peccatis, det gratiam hic et in futuro gloriam, etc.
[1] Is 58,1
[2] I Io 3,8
[3] Is 43,24
[4] Is 53,8
[5] Ioh 8,34
[6] Iac 1,15
[7] Ez, 18,4; 18,20
[8] Is 1,13
[9] Is 1,15
[10] Sir 21,2
[11] Is 58,1
[12] Ps 68,4
[13] Io 8,34
[14] II Pt 2,19
[15] Act 12,4; 12,6
[16] Ps 54,7
[17] Am 5,1
[18] Iob 41,15
[19] Sir 3,27
[20] Ps 9,24
[21] Ps 33,22
[22] Sap 6,8
[23] Gn 3,5
[24] Ecl 1,15
[25] Mt 7,13
[26] Ps 14,4
[27] Jr 2,36
[28] Gal 5,19
[29] Gn 6,5
[30] Iac 1,15
[31] Ex 20,5
[32] Ez 18, 2-4
[33] Mt 7,14