[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XLII.]
De inventione sanctae crucis I.
Sermo XLII.
Ecce arbor in medio terrae, et altitudo eius nimia et magna, et fortis, et fructus eius nimius.[1]
Dan. IV.
Ad gloriosam venerationem inventoris crucis sanctae haec verba transsumuntur. Nam ipsa arbor Christi crucis, quae in medio terrae habitabilis erecta fuit iuxta illud Ps.: Salvator in medio terrae operatus est salutem,[2] quae erat alta, magna, fortis et fructuosa. Hodie ab Helena matre Constantini imperatoris est inventa. Quae quidem est inventa, et invenitur quinque vicibus:
- Primo in domo saltus a Salomone
- Secundo a Salvatore in passione
- Tertio a fidelibus in carnis mortificatione
- Quarto ab Helena sancta sollicita investigatione
- Quinto ab universo mundo in resurrectione.
Primo quidem sancta crux est inventa in domo saltus a Salomone, ut habetur in historia scholastica. Sic quod regina Saba vidit in domo saltus quoddam lignum, de quo dixit Salomoni, quod in eo quidam suspendendus erat, pro cuius morte regnum Iudaeorum deleri debebat. Ideo Salomon hoc lignum sic inventum in profundum in visceribus terrae abscondi fecit, ubi postea probatica piscina est facta.
Secundo sancta crux inventa fuit a Salvatore in passione, quam pro instrumento redemptionis humani generis trigintribus annis magnis laboribus et fatigiis ac obprobriis quaesierat. Nam ipsum Redemptorem nostrum crudeles Iudaei aliis generibus mortis occidere conabantur saepe, puta praecipitando, ut habetur Lu. IV., et lapidando Ioh. VIII., non tamen alio genere mortis voluit, quam crucis. Et hoc propter quattuor, ut dicit glo. In Clementinis De summa Trin. et fide ca. Primo ut in illa pendens in aere se inter Deum et hominem mediatorem ostenderet. Unde I. Tim. II.: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominis Christus Iesus, qui in redemptionem dedit semetipsum pro omnibus.[3]
Secundo ideo, ut damna, quae obvenerant per lignum primis parentibus vetitum, per lignum crucis restauraret.
Tertio ideo, ut diabolum, qui per lignum vincebat, per lignum superaret. Et has duas rationes beatus Gregorius tangit in Praefatione de sancta cruce. Qui, inquit, salutem humani generis in ligno crucis constituisti, ut unde mors oriebatur, inde vita resurgeret. Et qui in ligno vincebat, in ligno quoniam vinceretur.
Quarto ideo, ut evidenter ostenderet pro quibus restaurandis patiebatut, scilicet pro superbis angelorum ruinis replendis, pro inferis evacuandis, pro amicis redimendis et pro inimicis reconciliandis. Primum designatur per brachium superius. Secundum per inferius, tertium per dextrum, quartum per sinistrum. Ideo tempore passionis hoc lignum a Salomone in terra absconditum in probatica piscina supernatavit, quod Iudaei passionis Christi tempore acceperunt, et crucem ei paraverunt, et ei flagellato et spinis coronato in humeros inposuerunt, et ad locum passionis deportare secum fecerunt. Et tandem super illud eum crucifixerunt. Et sic Salvator invenit lignum sanctae crucis, nobis quoniam quaerendum insinuavit, dicitur Lucae IX.: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.[4]
Unde tertio crux invenitur a fidelibus in carnis mortificatione. Nam qui sanctam crucem sic in mundo non quaerit, in futuro supplicium inveniet, quia dicitur Ad Gal. V.: Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt.[5] Et quoniam illi crucifixerunt, qui neque crucem quaerunt. Et hoc enim ipsi convincuntur, quod non sunt memborum Christi crucifixi. Unde dicit Augustinus: Tota vita christiani hominis, si secundum euangelium vivat, crux est, et supplicium. Optime quippe invenerat hanc Christi crucem beatus Franciscus, qui intantum se mortificaverat, ut merito dicere poterat: Christo confixus sum cruci immo, et Christus Dominus in eo crucifixus erat. In cuius signum sua vulnera sibi baiulando concesserat, ut sentiret eius amorem et dolorem.
Quarto sancta crux fuit inventa a sancta Helena, 143.tif matre Constantini imperatoris sollicita investigatione, cuius modus postea patebit.
Quinto ipsa sancta crux invenietur ab universo mundo in resurrectione, quia tunc, ut dicit Salvator Matth. XXIV. Apparebit signum Filii hominis,[6] idest crux. Secundum enim Rich. in expositione litterae quarti S(?)niarum crux gloriose restaurabitur in aeternum duratura in beatorum consolationem ac damnatorum terrorem. Ideo dicitur optime de ea: Ecce arbor etc. In quibus verbis sancta crux a quattuor specialiter commendatur, scilicet:
- Primo ab altitudinis cognoscibilitate, ibi: Ecce altitudo eius nimia et proceritas eius etc.
- Secundo a magnitudinis dignitate, ibi: magna
- Tertio a fortitudinis venustate, ibi: et fortis
- Quarto a fructuositatis copiositate, ibi: et fructus eius etc.
Primo enim dixi, quod ipsa sancta crux commendatur ab altitudinis cognoscibilitate, quia dicitur: Ecce arbor in medio terrae et altitudo nimia. Ad alicuius rei sufficientem cognitionem quattuor causae sunt investigandae, per quas ad rei notitiam pervenitur, scilicet:
- Primo causa materialis
- Secundo causa formalis
- Tertio causa efficiens
- Quarto causa finalis.
Primo igitur, ut ad veram cognitionem sanctae crucis perveniamus, investigemus causam ipsius materialem. Et si volumus scire, de qua materia crux Christi fuit facta, dicendum, quod de quadruplici ligno, ut dicit magister in historiis. Quia pes sive truncus, qui in terra figebatur, fuit de cedro, stips, qui in altum erigebatur, fuit de cypresso, lignum transversum de palma, tabula vero, in qua fuit titulus scriptus, erat de oliva. Per quae significantur crucis Christi mysteria. Nam ut dicit Isidorus XVIII. Aetimo.: Resina cedri conservat res et libros a putredine. Ita passio Christi in cruce cedrina conservat animas fidelium ac devote passionem Christi meditantium, iuxta illud Heb. IX.: Sanguis Christi emundabit conscientias vestras ab operibus mortuis. Item conservat librum Sacrae Scripturae ab heretica pravitate, quia si Christus Dominus in cruce passus non fuisset, sicut prodixerat, totus mundus errasset. Et sicut odor cedri fugat serpentes, sic crucis mysterium venenum hereticorum et diaboli repellit, ut dicit Chrysostomus in quadam homel. super Iohannem. Clavis, inquit, Christi crucis aperuit portas caelorum, ianuas expandit Paradisi, ingressum renovavit, daemones fugavit, orbem terrarum salvavit, errorem abiecit, veritatem reduxit, terram caelum fecit, et homines angelos. Et ideo propter hoc daemones non sunt bonis hominibus terribiles, sed contemptibiles. Ista enim cedrus tam alta est, quod attingit usque ad caelum, quia figurata est per scalam Iacob, cuius summitas caelos tangebat, et Dominus innixus erat scalae: Gen. XXIV. Nam Dominus angelorum Christus innixus erat huius ligni supremitati, et sic de terra homines per hanc traxit ad caelum. Ioh. XII.: Cum exaltatus fuero, omnia traham ad meipsum.[7] Hinc canit ecclesia: Haec est scala peccatorum, per quam Christus rex caelorum ad se traxit omnia.
Secundo lignum, quod erigebatur, erat de cypresso, quae est arbor aromatica, et suavis odoris, et fructus eius consolidatius membrorum. Sic memoria crucis valde recreat homines, ne desperent. Dicitur enim Esa. IV.: Et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus exoravit.[8] Nam et de ista arbore latroni sceleratissimo Paradisum promisit, ut nobis spem erigeret, et desperationem excluderet.
Tertio lignum transversum erat de palma, cuius fructus est dulcis. O quam dulcis est istius sanctae crucis fructus devotis! Unde beatus Paulus, qui gustaverat eius fructum, dicebat Gal. VI.: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi.[9]
Quarto lignum, in quo titulus inscriptus erat, fuit de oliva, cuius fructus est pinguissimus, quo etiam infirmi inunguntur. Quia suam magnam misericordiam in hoc crucis ligno declaravit Christus, et secundum suam misericordiam salvos nos fecit ungeuendo oleo misericordiae.
Secundo ut ad veram cognitionem crucis perveniamus, investigemus causam formalem. Qualiter scilicet formata fuit ipsa benedicta crux. Quia summitas eius erigebatur versus caelum, et alia extremitas declinabat versus infernum, et dua brachia protendebantur per mundum. Et congruum fuit secundum Bonaventuram in III. di. II. ar. I. q. V. propter quattuor, scilicet:
- Primo ad placandum Deum
- Secundo ad curandum morbum
- Tertio ad attrahandum genus humanum
- Quarto ad expugnandum inimicum.
Primo ad placandum Deum Patrem fuit congruentissima, quia fuit acceptissima. Nam ut dicit Augustinus li. De trinitate: et allegat magister in II. li. di. II.: Dicimus, inquit, alium modum Deo possibilem fuisse salvare genus humanum, cuius potentiae cuncta subiacent. Et Gregorius in moral.: Quis nos fecit ex nihilo existere, revocare sine morte et passione sua potuit, non tamen tam congrue. Unde Anselmus II. lib. Cur Deus: Nihil, inquit, asperius et difficilius potest homo pati ad honorem Dei sponte, et non ex debito, quam mortem. Et nullatenus potest seipsum homo dare Deo, quam cum se ad mortem tradit: Ephe. V.: Tradidit seipsum oblationem et hostiam Deo(?) in odorem suavitatis.[10] Scilicet dicens in contrarium, Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione morientium. Ergo mors Christi non fuit Deo Patri accepta. Respondet Bonaventura ubi supra, quod Deus non delectatur in poena, quia est afflictiva et naturae corruptiva. Delectatur tamen, et placet sibi optima voluntas, per quam poena sustinetur, et ad honorem Dei ordinatur, et ad satisfactionem iustitiae ipsius ac absolutionem hominis. Scilicet Deus homo per Christi passionem non placatur Deo Patri, sed per gratiam. Et quia nullum corporalem habet influere iustitiam et gratiam in rem spiritualem, sed passio Christi fuit corporalis, quia deitas non patiebatur. Ergo non sumus per eius mortem placati Patri. Respondet Bonaventura, quod verum est, quod per modum efficientis influere corporale non potest gratiam, sed per modum merentis et excitantis, qualis fuit Christi passio, quae nobis amicitiam Dei patris meruit.
Secundo mors Christi in cruce fuit congruentissima ad curandum morbum. Primus enim homo peccaverat per superbiam, inobedientiam et gulam sicut dicit Gregorius. Voluit enim assimilari Deo per scientiae sublimitatem, gustare ligni vetiti suavitatem, et transgredi divini praecepti limitem. Et quoniam curatio habet fieri per contrarium, ideo congrue per crucem Christi se pro nobis humiliavit. Voluntatem Patris implevit, ac acetum et fel degustavit. Unde Phil. II.: Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem.[11]
Tertio mors Christi in cruce fuit congruentissima ad attrahendum genus humanum. Non enim decrevit aliter genus humanum salvare, nisi libera arte(?) voluntatis, et nullo modo liberum arbitrium potuit trahere ad amorem suum, quam sustinendo pro eo crucis patibulum. Ioh. XII.: Ego si exaltatus fuero, omnia traham etc.[12] O mens rationalis, o homo spiritualis, attende diligenter, quomodo tuus creator subiit crucem, quomodo tuam aeternam occidit ibi necem, et te attraxit ad se, ut totaliter non valeas ei regratiari! Unde Bernardus: Si, inquit, totum me debeo pro me facto, quid addam pro me refecto. Nec enim tam facile sum refectus, ut factus. In primo dixit, et facta sunt. In reficiendo profecto dixit multa, gessit mira, protulit dura. Nec tamen dura, sed etiam indigna: dura verba, duriora verbera, durissima crucis tormenta. In primo me mihi dedit, in secundo se et sua, me quoniam mihi reddidit.
Quarto mors Christi fuit congruentissima in cruce ad vincendum adversarium. Decebat enim, ut Christus sua prudentia superaret adversarium, sicut diabolus sua astutia decepit hominem. Unde Iob XXVI.: Prudentia sua percussit superbum.[13] Hinc Augustinus: Venit Redemptor et victus est deceptor, tetendit illi muscipulam in crucem, et potuit ei quasi escam sanguinem et corpus suum. Et sic 144. tif captus est. Proverb. XXVI.: Qui fodit fodeam, incidit in eam.[14] Quia diabolus intrans in Iudam foderat Christo foveam mortis.
Tertio ut ad veram crucis sanctae cognitionem perveniamus, necesse est investigare causam efficientem. Hanc autem effecit tota Trinitas, ut sic inimicum cum tali signo salutis fugaret. Esa. XXX.: A voce Domini pavebit assur virga percussus.[15] Unde Augustinus in quodam sermone de vita christiana: Rogo, ait, vos, ut attentius cogitemus, quare Christi sumus et crucem Christi fronte portamus. Non enim sufficit nobis, quod nomen christianum accepimus, si opera christiana non facimus. Si enim christianum quis se dicat, et cruce Christi se signat, et elemosynas secundum posse suum non facit, charitatem et iustitiam habere non vult, nil ei prodest christianum nomen. Quid enim prodest, si aureum scrinium facias, et putridas paleas intus recludas? Quid enim prodest, si signum crucis in fronte et in ore portamus, et intus foetoribus diaboli pleni sumus? Multi enim ad furtum vadunt, et ad adulterium, et signant se cruce. Et tum de malo opere se non revocant, et nesciunt, quia crimine magis includunt in se daemones, quam expellunt.
Quarto ut ad veram sanctae crucis cognitionem perveniamus, necesse est, ut investigemus causam crucis finalem. Nam causa finalis sanctae crucis est, ut pericula mundi per eam evadere possimus. Est ei hic mundus sicut mare tempestuosum, ubi quidam submerguntur superbia, quidam avaritia, quidam luxuria, quidam gula, quidam desperatione etc. Sed ne submergantur fideles Christus Dominus ex sua immensa misericordia de sua cruce fecit pontem, in quo ponte caro eius cum clavis fixa fuit quasi tabula, ne trepident transeuntes. Heb. IX.: Christus assistens pontifex, id est pontem faciens, quo scilicet in caelum itur.[16]
Secundo sancta crux commendatur a magnitudinis dignitate, quia illa arbor a Nabuchodonosor visa erat magna, quae repraesentebat Christi crucem. Quae quidem est magna dignitate propter illa duo magna, quae in ea fecit Salvator.
- Primo propter maximum supplicium
- Secundo propter charitatis indicium.
Primo inquam crux Christi dicitur magna propter maximum supplicium, quod in ea sustinuit Dominus maiestatis, rex angelorum, Salvator noster. Hoc vero supplicium erat maximum ex triplici parte, videlicet:
- Primo ex parte generis
- Secundo ex parte corporis
- Tertio ex parte mentis.
Primo Christi supplicium fuit maximum ex parte generis poenarum. Nam licet Christus non sit passus omnes species passionum, ut dicit Raynerius in Summa sua, quia multae sunt passiones sibiinvicem contrariae: sic combustio ignis et submersio aqua. Similiter nec passiones, quae causantur ab extrinseco, ut sunt aegritudines corporales. Tamen Christus excedit omnes martyrum passiones, quia passus est omnia genera passionum, quod possumus intelligere si consideremus haec tria, videlicet:
- Primo mala inferentia
- Secundo bona amissa
- Tertio membra passa.
Primo Christi supplicium fuit maximum, si consideremus enim, qui inferebant ei malum. Inferebant nocumentum, quantum in eis erant Iudaei, gentiles, masculi, feminae, pontifices, ministri, reges, populares. Ps.: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt insania.[17] Item familiares sicut Iudas. Ideo Ps. dicit in persona Christi: Considerabant ad dexteram et videbant, et non erat, qui cognosceret me.[18] O dulcis Iesu, quid fecisti istis omnibus? Nonne dulciter eis praedicasti? Nonne eorum infirmos curasti? Nonne eos conabaris ab inferno revocare? Quare igitur te sic percusserunt? Respondet Ps.: Retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae.[19]
Secundo supplicium Christi fuit maximum, si consideremus bona amissa. Nam ipse passus est in omnibus bonis, quibus homo potest pati, scilicet in amicitia, fama, gloria, natura, substantia, anima. Omnes enim amici eius derelinquerant eum, et Iudaei et gentiles blasphemaverunt et irriserunt, et vestibus suis eum spoliaverunt. O Domine Iesu, rex gloriae, quantam paupertatem pro nobis sustinuisti! Non enim habebas, nisi viles vestes in hoc mundo, et etiam ipsis spoliatus es! Unde dulcis mater tua dum de cruce fuisses depositus, specialiter plorabat te de tua paupertate dicens: „O fili mi dilecte, solacium animae meae, tu quippe creasti caelum et terram, et decenter omnia, quae ambitu caeli continentur, ornasti. Et ecce non habuisti, ubi caput tuum sanctissimum reclinares! Et nunc expoliatus tuis vestibus nudus et mortuus iaces coram me!”
Tertio Christus Dominus passus est in omnibus membris. In capite per coronationem, in facie etc. Ita, quod a planta pedis usque ad verticem non erat in eo sanitas.
Sed dicitur: minima passio eius sufficiebat ad redemptionem generis humani. Ergo videtur, quod non debebat tanta pati. Respondet Thomas in tertia parte Summae q. XXVII. ar. V., quod secundum sufficientiam minima passio Christi sufficiebat ad totius humani generis redemptionem. Sed tamen secundum convenientiam expediens fuit, ut pateretur omnia genera passionum harum, ut sic magis hominem revocaret a malis. Sed heu homines mundani hoc non attendunt, sed inimici facti cruci Christi rursum per peccatum crucifigunt Filium Dei.
Secundo Christi supplicium fuit maximum ex parte corporis. Nam corpus quanto nobilius est formatum, tanto magis dolore afficitur. Sed Christi corpus fuit nobilissimae comlexionis, eo, quod operatione Spiritus Sancti fuit formatum ex purissimo sanguine virginis Mariae. Heu hoc nobilissimum corpus quam turpiter et incompassibiliter laceraverunt, et cruci affixerunt! Unde Bernardus: Caput illud angelicum densitate spinarum pungitur, facies pulchrae prae filiis hominum sputis Iudaeorum deturpantur. Oculi sole lucidiores velantur, et in morte caligant. Aures, quae audiunt cantus angelicas, blasphemiam et obprobria Iudaeorum. Os, quod docet angelos, felle et aceto potatur. Manus, quae caelos formaverunt, et pedes, quorum scabellum adoratur (quantum sanctum est) in cruce extenduntur, et clavis crucifiguntur. Latus lancea perforatur, et totum corpus in columna crudeliter verberatur, et quid plura. Sola lingua libera fuit, ut pro crucifixoribus exoraret, et matrem discipulo commendaret. Haec ille.
Tertio supplicium Christi fuit maximum in cruce ex parte mentis. Nam tota anima Christi in passione fuit doloribus plena: Ps.: Repleta est malis anima mea. Gloria non vitiis, sed doloribus.[20] Compatiebatur enim peccatoribus de piissima eius morte ingratis, et martyribus pro se in futurum mortificandis, et praesertim genitrici suae carissimae, cuius animam gladius doloris pertransibat. Unde propheta Hieremias Tren. I. clamabat in persona Christi omnibus hominibus dicens: O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor similis, sicut dolor meus.[21] O igitur anima excaecata, o mens indurata! O voluntas diabolica, attende et vide! Ecce Christus rex angelorum dolet et flet tua scelera in cruce! Tu autem non vis dolere tuas iniquitates. Dicit enim Thomas ubi Summa q. XLVI., quod Christus in cruce pro peccatis omnium similiter doluit. Esa. IV.: Vere languores nostros ipse tulit, et pro transgressoribus oravit, ne perirent.[22] Heb. V.: Et exauditus est pro sua reverentia.[23]
Secundo crux Christi dicitur magna propter charitatis indicium. Nam in cruce reconciliati sumus Deo Patri, et in ipsius charitatem sumus recepti, ut dicit apostolus Ro. V.: Reconciliati sumus Deo per mortem Filii sui.[24] Non quod naturam nostram Deus odisset, quam ipse bonam condidit. Nec de novo nos incepit amare, cum dicat Hiere. XXXI.: In charitate perpetua dilexi te, et ideo attraxi te miserans tui.[25] Scilicet dicimur reconciliari Deo, eoque per Christi passionem causa odii eius sublata. Quia nostrum peccatum sanguine Christi est ablutum: Apoc.: Dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.[26] Magnum igitur charitatis indicium in ligno crucis est ostensum. Quia ut dicit Ambrosius super illo verbo: Et qui praeibant, et qui sequebantur, clamabant Osanna. Sive qui praecesserunt 145 tif. Iesum in veteri lege, sive qui secuti sunt in nova lege, non sunt salvati, nisi in fide mediatoris, scilicet Christi Iesu. Hoc, inquam, est magnum charitatis Dei iudicium, ut proprio Filio non parceret, sed pro nobis miseris in tam crudelem mortem traderet. Unde Gregorius in praefatione paschali: O ineffabilis dilectio charitatis, ut servum redimeres, Filium tradidisti. Hinc dicit Scotus super I. dist. XII., quod omne bonum gratiae et gloriae, quod post culpam a Deo collatum est, vel confertur hominibus ratione passionis Christi, confertur etiam quando solum creditum, et non dum in voluntate Christi hominis, nec in actu fuit. Nunc enim passio Christi est efficatior, quam fuit exhibenda. Unde pro eodem actu bono Deus minorem gratiam dedit ante Christi adventum, dum nondum fuit in voluntate Christi hominis, et nunc dat plus gratiae pro eodem bono opere, quando passio Christi est exhibita voluntate et actu exteriori.
Tertio lignum sanctae crucis commendatur a fortitudinis venustate. Quia dicitur: et fortis arbor. Certe fortis arbor erat, quae Dominum omnium portare poterat. Esa. IV.: Forte lignum et imputribile elegit artifex sapiens.[27] Erat enim imputribile non ex natura, sed ex asperatione sanguis Christi. Quia ducentis annis stetit in terra, nec tamen computruit, sed hodie recens inventa est a sancta Helena matre Constantini imperatoris. Et ideo dicitur: forte lignum sanctae crucis. Quia per hoc fortem mundi principem diabolum Christus Dominus devicit. Ioh. XII.: Nunc iudicium est mundi, nunc princeps mundi huius eicietur foras.[28] Et dicit magister in II. dist. XI., quod per passionem Christi omnes sumus liberati a potestate diaboli, quantum ad sufficientiam. Quantum vero ad efficatiam, solum illi, qui sunt de corpore eius. Et sic patet hoc. Diabolus enim ante Christi passionem habebat duplicem manum, videlicet attrahentem et impellentem. Manus attrahens erat potestas deducendi ad limbum, et haec per Christi passionem est amputata. Quia prius quaelibet etiam iustum ibi ducebat, sed non modo. Alia manus, scilicet praecipitandi in malum, quae tantae erat fortitudinis, ut cum difficultate posset quis ei resistere. Et ideo in multis regnabat, quia trahebat per fraudulentiam et violentiam, sicut draco et leo. Sed haec fortitudo est debilitata per Christi passionem, per quam apparuit lumen veritatis per inspirationem intus, et foris per humanitatis instructionem.
Quarto arbor sanctae crucis commendatur in verbis thematis a fructuositatis copiositate. Quia dicitur, quod fructus eius erat nimius et esca universorum in ea. Qui autem et quanti sanctus fructus huius sanctae crucis ostendit Leonardus de Utino(?Urino?) in suo quadragesimali sub quadam similitudine dicens: Quidam medicus obviavit cuidam militi valde tristi. Qui requirens causam tristitiae, respondit: „Ego, inquit, sum miles talis regis, et habeo terram valde corruptam, cuius omnes fontes sunt corrupti. Rex enim dedit mihi filiam suam in uxorem tali pacto, ut eam mundam servarem, quia si sub mea potestate maculam incurreret, amitterem hereditatem et vitam. Et ut primum filia dicti regis terram meam est ingressa, leprosa est effecta, et nunc ideo sum tristis et timidus.” Cui medicus: „Ne timeas, sed audi consilium meum, ut sanes sponsam tuam.” Et duxit ipsum medicus in quoddam viridarium, et ostendit ibi ei medidiciales herbas et fructus. Et intus spineta quandam arborem magnam frondosam, de cuius radice procedebant septem fontes irrigantes viridarium. Et ipsa arbore erant fructus XII, ac in quodam pergameno tribus clavis arbori affixo erant XII regulae vitae. Et dixit medicus: „In ipsis fontibus lavabis sponsam tuam, et tandem de herbis et foliis ligni facias electuarium, quo vescatur, et de fructibus reficietur.” Et regulas arbore affixas de conservatione vitae observabit. Et sic semper sponsa tua manebit immaculata. Spiritualiter intelligendo medicus est Spiritus Sanctus, miles est homo peccator, rex est Deus Pater, filia regis est anima rationalis ad imaginem Dei facta sine macula. Terra corrupta est corpus nostrum, cuius omnes fontes sunt corrupti, scilicet nares, os, oculi, aures etc., de quibus non exeunt, nisi immunda. Mox vero, ut anima corpori corrupto unitur lapsu originalis peccati, leprosa efficitur, et idem homo totus morti aeternae adiudicatur, quia in odium Dei incidet. Viridarium est ecclesia, herbae sunt exempla sanctorum. Arbor intus spineta est crux Christi spinis coronati, quae est frondosa: verbis Christi in passione decorata. De arbore ista septem fontes procedentes sunt septem sacramenta ecclesiae, quae secundum Augustinum a passione Christi habent efficaciam. In quibus praesertim in baptismo lavari docet anima rationalis, alias non mundabitur. Iuxta illud Ioh. III.: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest videre regnum Dei.[29] Duodecim vero fructus arboris sanctae crucis sunt duodecim utilitates passionis Christi. Primus igitur fructus est reconciliatio Deo Patri. Secundus ianuae caelestis apertio. Tertius naturae humanae exaltatio. Quartus angelicae ruinae reparatio.Quintus nostri pretii solutio. Sextus peccatorum nostrorum ablutio. Apoc. I.: Dilexit nos, et lavit nos in sanguine suo.[30] Septimus est nostra defensio, quod notatur in extensione brachiorum. Ps.: Sub umbra alarum tuarum protege me.[31] Octavus est tribulationum alleviatio. Gregorius: Si passio Christi ad memoriam revocetur, nil tam durum etc. Nonus temptationum superatio. Decimus amoris inflammatio. Undecimus patrum visitatio. Duodecimus gloriae collatio. Ideo dicebat latroni Christus de ista arbore crucis: Hodie mecum eris in Paradiso.[32] O arbor decora! O arbor benedicta, quae tales et tam dulces fructus hominibus protulisti! Ascende igitur anima Christi sanguine lota de terrena tua conversatione ad arborem crucis pn(?)ie, et apprehende fructus eius! Et senties, quia fructus eius erit dulcis gutturi tuo. Sed heu quia subter hanc arborem, ut dicitur Dan. IV.: Bestiae quiescunt.[33] Idest bestialiter viventes christiani, qui pretiosos arboris huius fructus pedibus conculcant, dum sacra parvipendunt, et pretium redemptionis animarum suarum non curant. Hanc enim frondosam et fructuosam arborem videbat Iohannes Apoc. ult., de qua dicit: Lignum vitae afferens fructus duodecim et folia ligni ad suavitatem gentium.[34] Pergamenum igitur regulas continens ac tribus clavis affixum est caro Christi tribus clavis cruci affixa, in qua fidelibus suis XII regulas vivendi descripsit. Prima est inaestimabilis dilectio, quia etiam inimicis os ad osculandum inclinavit. Secunda est voluptatum abdicatio in capitis sui coronatione: Bernardus: Non decet sub spinato capite membra vivere deliciose. Tertia regula est obedientiae promptae, et haec continetur in capitis inclinatione. Cum enim Pater iniunxisset Filio mortem pro peccatoribus, Filius caput inclinavit tamquam verus obediens. Quarta est piae compassionis, et haec continetur in lacrymatione: Heb. V.: Cum clamore valido et lacrymis emisit spiritum.[35] Quinta regula est verae humiliationis. Haec continetur in obprobriorum patienti toleratione, quia cum pateretur, non comminabatur. Sexta est sobriae degustationis. Haec continetur in fellis potatione. Septima est in pauperis denudatione. Pauper enim fuit in pecunia, quia non habuit unde didrachma solveret. Pauper in amicis, quia nullum habuit, quia pro eo intercederet. Pauper in possessione, quia unum passum pedis non habuit, sed ambos pedes similiter fixerunt. Pauper in cibo etc. Octava regula est liberalis erogationis, quod patet in manuum perforatione. Nona est maternalis affectionis, quia cognovit matrem de cruce. Decima est orationis, quod patet in manuum elevatione. Undecima est apertae confessionis, quod patet in lateris apertione. Duodecima regula est perseverantiae, quod patet, quia nec Iudaeorum irrisione, nec crucis dolore, nec matris amore descendit de cruce, scilicet ibidem vitam finivit. O igitur Christi vere imitator, serva has regulas, et requiesce sub umbra huius arboris, et require eam devote, sicut beata Helena hodie studiose requisivit et invenit, ut patet in legenda. Rogemus igitur Dominum nostrum Iesum Christum in cruce etc.
[1] Dn 4,17-18
[2] Ps 73, 12
[3] I Tim 2,5
[4] Lc 9,23
[5] Gal 5,24
[6] Mt 24,30
[7] Ioh 12,32
[8] Is 53,12
[9] Gal 6,14
[10] Eph 5,2
[11] Phil 2,8
[12] Ioh 12,32
[13] Iob 26,12
[14] Prv 26,27
[15] Is 30,31
[16] Hbr 9,11
[17] Ps 2,1
[18] Ps 141,5
[19] Ps 34,12
[20] Ps 87,4
[21] Lam 1,12
[22] Is 53,4
[23] Hbr 5,7
[24] Rm 5,10
[25] Ier 31,3
[26] Apc 1,5
[27] Is 40,20
[28] Ioh 12,31
[29] Ioh 3,5
[30] Apc 1,5
[31] Ps 16,8
[32] Lc 23,43
[33] Dn 4,11
[34] Apc 22,2
[35] Hbr 5,7