Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XXXVIII.]

De sanctis Philippo et Iacobo II.
Sermo XLI.

Non turbetur cor vestrum, creditis in Deum, et in me credite. In domo Patris mei mansiones multae sunt.1Joh. XIV.

Verba sunt Iesu Christi, filii Dei vivi istis apostolis, videlicet Philippo et Iacobo loquentis, quibus tria in praesenti evangelio insinuat, scilicet:

Primo siquidem ipsa veritas, Christus istis sanctis apostolis difficilem quaestionem solvit, et haec difficultas consistit circa tria, videlicet circa patriam, circa viam et deitatem piam. Primo namque difficultas quaestionis consistit circa patriam pro eo, quod dicit hic: Vado vobis parare locum. Mirum enim est, quod Deus perfectus, cuius opera sunt perfecta, quod adhuc caelestem patriam nondum perfecit, sed adhuc Christus dicit se ire parare locum, cum potissime dicatur Math. XXV.: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi.2 Si ergo paratum fuit, ut quid adhuc Christus vadit parare locum? Respondet Lyra, quod locus beatitudinis non indiget aliqua praeparatione, qui a constitutione mundi paratus est. Ipsi tamen electi indigent praeparatione ad hoc, quod possent beatitudinem [os 041. c. 01.] consequi, quia licet sint ab aeterno praedestinati, tamen beatitudinem non consequentur, nisi mediante gratia, quae datur temporaliter in praesenti. Ideo subdit Salvator: Et si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum veniam, et recipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis,3 quod complebitur in fine mundi, quando anima cum corpore assumetur ad beatitudinem. Hinc Augustinus: Domine, tunc locum praeparas, cum te nobis nosque tibi praeparas. Quotienscumque gratiam et virtutes dat, totiens locum nobis Christus praeparat.

Secundo difficultas quaestionis consistit circa viam, ideo dicit Christus: Et quo vado " scilicet per mortem " , scitis, et viam scitis.4 Dicit ei Thomas: Domine, nescimus, quo vadis, et quomodo possumus viam scire.5 Mirum quidem videtur et quasi contrarium, cum Christus dicit: viam scitis, et beatus Thomas dicit: Domine, nescimus, quo vadis. Dicendum secundum Lyram, quod non est inconveniens unum et idem sciri et ignorari diversimode. Cognitio enim humana procedit de imperfecto ad perfectum. Ut habetur I. Physicorum: Nam pueri primo omnes feminas vocant matres, sed postea discernunt, et ideo illud, quod scitur in generali et confuse bene, ignoratur in particulari et determinate. Sic erat in proposito, quia Christi doctrinam in generali acceperant, et sic dicit Christus eos scire. Tamen perfecte adhuc nesciebant, et sic Thomas negavit se scire, propter quod Christus explicavit in particulari, dicens: Ego sum via. Ambulare vis? Falli non vis? Ego sum veritas. Ego vita. Mori non vis? Non est ergo, quo eas, nisi ad me. Non est, unde transeas, nisi a me. Non est ubi quiescas, nisi in me. Haec Augustinus. Nam secundum humanitatem est via ad patriam, ideo dicit: Nemo venit ad Patrem, nisi per me.6 Secundum vero deitatem est terminus beatitudinis, ideo dicit: Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis. Et amodo cognoscetis eum, quia eadem est divinitas Patris et Filii.7

Tertio difficultas quaestionis consistit circa deitatem piam, ideo Philippus interrogavit, dicens: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.8[os 041. c. 02]Credebat enim Philippus, quod Deus Pater possit videri oculo corporali, sicut Filius, ex quo dixerat: Et vidistis, et amodo cognoscetis,9 ideo Christus declarat, quod non visione corporali videtur Deus Pater, dicens: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis, Philippe. Qui videt me, videt et Patrem meum. Quomodo tu dicis: ostende nobis Patrem? Non credis, quia ego in Patre et Pater in me est?10

Secundo Christus ostendit similem se esse cum Patre, dicens: Verba, quae loquor vobis, a meipso non loquor. Pater in me manens ipse facit opera. Non credis, quia ego in Patre et Pater in me est.11

Tertio Christus mirabilem operationem eis repromittit, dicens: Amen dico vobis, qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet.12Unde ex praemissis thematis verbis isti sancti apostoli a tribus specialiter commendantur, scilicet:

Primo dixi, quod isti apostoli, Philippus et Iacobus commendantur a Christi dulci consolatione, cum dicitur: Non turbetur cor vestrum. Magna namque est consolatio, ubi Deus consolatur cor humanum. Hinc Bernardus: Quid non temperabit ista dulcedo, quae etiam mortem fecit dulcissimam " ut patet in istis sanctis apostolis. Unde Gregorius: Gustato spiritu desipit omnis caro, quia talem suavitatem homini affert, ut totum mundum desipere faciat. Ideo dicit per Esaiam c. ultimo: Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos.13 Videns enim piissimus Christus, quod discipuli sui de ipsius morte tristabantur, eos sic coepit consolari, dicens: Non turbetur cor vestrum, scilicet de mea acerba morte, creditis in Deum, et in me credite " id est: credite, quod ego sum Deus, et post modicum resurgam a mortuis. Quisnam explicet, cum quanta benivolentia discipulos suos [os 041. c. 03.] consolabatur, replicans eis totam seriem passionis suae ac resurrectionis, necnon ascensionis, dicens: Non turbetur cor vestrum. Unde triplex est turbatio:

Prima " inquam " turbatio est laudabilis, cum homo recordatur de peccatis suis, quibus Deum inhonoravit, diabolo se subiecit, Dei gratiam perdidit, proximum scandalizavit, et poenam meruit, incipit tristari et conturbari. Ps.: Ipsi videntes " scilicet peccata " turbati sunt, commotisunt, tremor apprehendit eos.14 Haec est bona turbatio, quia signum salutis, de qua II. Chor. VII.: Gaudeo propter vos, quia contristati estis ad poenitentiam.15 Ibidem: Quae secundumDeum est tristitia, poenitentiam in salutem stabilem operatur.16 Quia secundum Hieronymumnulla culpa deletur, nisi tristitia anxietur. Quod considerans Apostolus dicebat Ro. X.: Tristitia mihi est magna, et continuus dolor cordi meo.17 Et talis turbatio utilis est, quia convertetur in gaudium sempiternum, immo adhuc praesenti habet annexum gaudium dolor de peccatis. Augustinus: Peccator de peccato doleat, et de dolore gaudeat. Bernardus: Equum indomitum flagella domant. Animam vincunt contritio spiritus et assiduitas lacrimarum. Haec enim utilis turbatio non tantum solet esse de propriis peccatis, sed de omnibus, quae fiunt contra Dei legem et iustitiam, potissime ex proximorum compassione, iuxta illud Apostoli Rom. XII.: Flere cum flentibus,18 quod ipse per se fecit, quod docuit II. Chor. XI.: Quis infirmatur, et ego non infirmor?19Sic etiam fecit Iob. XXX.: Flebam quondam super eo, qui afflictus erat, et anima mea compatiebatur pauperi.20Hoc docuit et fecit etiam Christus, Filius Dei, Ioh. XI.: Infremuit spiritu et turbavit seipsum21super Lazarum mortuum. Similiter Lu. XIX.: Flevit super civitatem Hierosolymam, qui non habuit in se, quid fleret.22 Flevit autem de animae miseria ad significandum, quod magis debemus compati [os 041. c. 04] de spiritualibus defectibus, quam corporalibus. Unde Isidorus: Magis est compatiendum et contristandum male facientibus, quam male patientibus. Nam sicut anima maior est corpore, sic maior compassio debet de ea esse. Bernardus: Suntne in te viscera Christianae compassionis, plangis corpus, a quo recessit anima, et non animam, a qua recessit Deus? De hac tristitia dicitur II. Chorinth. I.: Scientes quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.23

Secunda turbatio est tolerabilis, quando homo ex naturali affectu nullo extrinseco accidente conturbabitur seu tristis efficitur. Et quia secundum Philosophum ex naturalibus homo nec meretur, nec demeretur, ideo per talem turbationem nec bonum, nec malum consequetur. Sed tamen eadem naturalia cum per voluntatem ad bona reflectimus, meremur, si vero ad mala, tunc demeremur. Nam homo naturaliter horret mortem, et ideo eius meditatio conturbat, similiter meditatio poenae aeternae, tamen valde proficuum solet frequenter esse. Unde Hieronymus: Facile contemnit omnia, qui semper se cogitat moriturum.

Tertia turbatio est vituperabilis, scilicet pro amissione rei temporalis, iuxta illud Ps.: Turbati sunt et moti sunt, sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.24 Et talis turbatio solet oriri ex quattuor, scilicet:

Primo itaque turbatio vituperabilis oritur ex nimia avaritia, quando magna sollicitudine acquirit, et superfluo amore retinet, et si amiserit, multum turbabitur. Hinc Prover. XV.: Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam.25Et Tullius: Tota vita avari hominis est plena miseriae et doloris. Nam sicut fons turbatur pede, ut non resplendeat imago, sic turbatio avaritiae obfuscat claritatem rationis. Talem turbationem habuit ille iuvenis, cui Christus dixit Mat. XIX.: Si vis esse perfectus, vende omnia, quae habes, et da [os 041. c. 05] pauperibus, et veni sequere me. Et abiit tristis.26Erat enim multas habens divitias. De hac turbatione dicitur II. Cho. VII.: Saeculi tristitia mortem operatur.27 Et Ecci. XXX.: Tristitiam longe repelle a te. Multos occidit tristitia, et non est utilitas in illa.28Et certe! Quae utilitas dolere pereuntia, quae nec importavimus, nec efferemus?

Secundo turbatio vituperabilis oritur ex immotione seu praeceptione superflua, quando praelatus praecipit, quod non est utile communitati. Sicut I. Reg. XIV. de Saul dixit Ionathas: Pater meus turbavit terram, quia praecepit, quod nemo gustaret cibum usque ad vesperas,29 et sic erant attenuati, quod non poterant persequi inimicos. Similiter II. Reg. XXIV.: David turbavit populum propter indiscretum praeceptum numerandi populum, propter quod Dominus misit pestilentiam in populum de mane usque ad tempus constitutum, et mortui suntex populo a Dan usque ad Bersabee septuaginta milia virorum.30 Nam dicit Apostolus II. Chor. ultimo de praelatis: Dedit eis potestatem in aedificationem, et non in turbationem et destructionem.31 Qualem turbationem fecit Achab in communitate, III. Regum XVIII., cui dixit Helyas: Non ego turbavi Israel, sed tu et domus patris tui, qui dereliquisti viam Domini.32

Tertio turbatio vituperabilis oritur ex subditorum inoboedientia, quando subditus non oboedit praelato praecipienti. Tunc oritur turbatio et murmur. Unde Augustinus: Iussisti, Domine, et ita est, quod omnis inordinatus animus sit sui poena. Et Isidorus: Nulla poena gravior conscientia mala. Nam communitas est unum corpus integrum. Modo ubi non faciunt voluntatem praecipientis, talis communitas est sicut homo infirmus, qui non potest levare manus ad operandum, pedes ad ambulandum etc., et tali communitati frequenter irascitur Dominus. In cuius figura habetur Ios. VII., quod totus exercitus turbatus est propter furtum Achior, cui dictum est: Quia turbasti nos, conturbet te Dominus.33 Bene igitur dicitur de inoboedientibus illud Ecci. XXVIII.: Vir peccator turbat amicos.34

Quarto turbatio [os 041. c. 06] vituperabilis oritur ex locutione maligna, ubicunque fuerit detractor vel susurro seu maledicus, ibi erit et turbatio. Unde Ecci. XXVIII.: Susurrium et bilinguium multos perturbant pacem habentes.35Civitates muratas divitum destruxit et subdit.36Beatus, qui rectus est a lingua nequam. Unde Dominus de turbatione pro peccato sive laudabili consolatur occulta inspiratione dulciter, iuxta illud Sap. XII.: O quam suavis est, Domine, spiritus tuus.37 De turbatione vero tolerabili Dominus consolatur verbo suavi, dicens: Non turbetur cor vestrum.38 De turbatione autem vituperabili non consolatur, sed comminatur, dicens: Turbabuntur a facie Domini. O quam magna turbatio erit impiis videre mitem Christum in iudicio!

Secundo beati apostoli ex praemissis thematis verbis commendantur a fidei utili assensione, cum dicitur: Creditis in Deum, et in me credite, quod dicit secundum Augustinum: Consequens est, quod in me credere debeatis, quia ego sum creator et redemptor ac remunerator vester, nam nullus potest vere in Deum Patrem credere, nisi etiam credat in Filium, quia filius est eiusdem essentiae cum patre. Ideo dicitur Ioh. V.: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.39Nam Christus Dominus fidem ponit remedium contra turbationem, quia fides purgat oculum cordis, ut videat utilitatem tribulationis. Iuxta illud Actuum XV.: Fide purificans corda eorum.40 Et beatus Hieronymus: Fides serenat, ut appareant pericula, quae in tribulatione latebant. Ideo dicit Salvator: Non turbetur cor vestrum, creditis in Deum, et in me credite!41Super quo Augustinus dicit: Aliud est credere Deo, aliud credere Deum, aliud credere in Deum. Credere Deo est credere ea esse vera, quae Deus loquitur. Hoc non salvat, quia hoc credunt etiam mali. Sed credere Deum est credere, quod Deus est, et hoc credit diabolus. Iac. II.: Daemones credunt, et contremiscunt.42In Deum vero credere est credendo Deum diligere et in eum ire et ei firmiter adhaerere et eius membris incorporari, et hoc est solum bonorum, et haec praecellit omnia bona [os 041. c. 07] mundi. Unde Augustinus de verbis Domini: Nullae maiores divitiae, nulli thesauri, nulli honores, nulla huius mundi maior est substantia, quam est fides catholica, quia peccatores homines salvat, caecos illuminat, infirmos sanat, cathecuminos baptizat, fideles iustificat, poenitentes reparat, iustos augmentat, martyres coronat, virgines et viduas ac coniugales casto pudore conservat, clericos ordinat, sacerdotes consecrat, in aeterna hereditate cum sanctis angelis collocat. Idem: Ille apud Deum plus habet loci, qui plus attulit non argenti, sed fidei. Hinc habetur XXIII. q. I.: Quia nisi soliditatem fidei quis tenuerit, divinam praesentiam non cognoscit. Unde fidei veritatem, sine qua non est salus, probemus tripliciter, scilicet:

Primo dixi, quod veram fidem catholicam probemus docentium paucitate. Nam Dominus Iesus paucissimos et indoctos homines elegit ad totum mundum iugo fidei suae subiugandum, ne fides ascriberetur potentiae aut sapientiae, quos Spiritu Sancto ignitos misit in universum mundum, et converterunt sapientes, opulentos et delicatos ad artam vitam evangelicam. Unde quicumque haec tria considerat diligenter, intelligit fidei Christianae veritatem, puta: qui hanc fidem praedicaverunt, secundo: quid praedicaverunt, tertio: quibus praedicaverunt. De quibus tribus dicit Augustinus libro I. De civitate Dei c. V.: Si quidem quod credimus, dicatur incredibile esse, non minus incredibile est homines ignobiles, infirmos paucissimosque ac imperitos rem tam incredibilem tam efficaciter mundo et in illo doctis persuadere potuisse, ut mundus illud crederet, sicut credidisse videtur. Hinc Bernardus in Epistula ad fratres de Monte: Licet " inquit " magna miracula in terris Dominus gessit, hoc tamen maximum super omnia emicuit et cetera illustravit, quod in paucis simplicibus totum mundum et omnem [os 041. c. 08] sapientiae eius altitudinem sibi subiugavit. Isti enim fidei fundatores non divitiis, non potentiis temporalibus armati, sed gladio verbi Dei vulnerabant sapientes delicatos, nec eis promittebant temporalia, sed spiritualia, et ideo ipsos ad mortem temporalem destinabant securos, qui antea errori ydolorum sic haeserant, ut proprios filios daemoniis immolarent. Hi igitur praedicabant carnem mortificare, voluptatibus contraire, mundum contemnere, propria largiri, aliena non appetere, se non vindicare. Haec est fides verax, quae divina virtute tam celeriter sapientes mundi stravit.

Dicit enim sanctus Thomas libro I. Contra gentiles c. VI., quod de secta Machometi, quae etiam multum est dilatata, non est simile, quia contraria via processit, quia ipsis sectam servantibus promisit voluptatem, delicias et paradisum, id est: hortum deliciarum aquis praeterfluentibus irrigatum, in quo sedes habebunt perpetuas, nec frigore aut aestu aliquo affligentur, omnibus ciborum vescentur generibus, sericis vestimentis omnis coloris induentur, et virginibus speciosissimis coniungentur. In deliciis omnibus accubabunt, quibus angeli pincernarum more cum vasis aureis et argenteis ministrabunt, offerentes eis vinum, lac et mel, dicentes: Comedite et bibite in laetitia! Contra quas fatuitates de ipsa secta exsistens Avicenna IX. Metaph. c. V. dicit II.: Lex nostra, quam dedit Machometus, ostendit dispositionem felicitatis et miseriae, quae sunt secundum corpus. Nullus enim secundum corpus tantum beatus esse poterit, sed secundum animam potius, quod etiam philosophi gentiles intellexerunt, et quia etiam Christianus, qui est in vera fide, pronus est ad voluptatem intantum, quod sciens se damnandum propter eam, adhuc se non continet. Non igitur est mirum, si rudes homines susceperunt hanc Machometi legem, ad quam natura prona est. Prohibuit etiam Litteras addiscere et disputare, dicens, quod Deus ipsum misit non in miraculis, sed virtute armorum, quod etiam latronibus et furibus commune est, et hoc ideo [os 041. c. 09] dicebat, ne falsitas suae legis deprehenderetur, quae multas continet fatuitates risu dignas.

Dicit enim in Alchorano, quod cum dormiret in lecto iuxta uxorem in Mecqua in Arabia, apparuit ei Gabriel angelus, et dixit ei: Surge et veni post me!. Et cum venisset ad portam domus, vidit, quod Gabriel tenebat per habenas quandam bestiam, cui nomen erat Alborach, quae erat grandior asino, et habebat faciem hominis, et crines de perlis, et pectus de smaragdo, caudam de rubino, oculos clariores sole, sellam de perlis et auro preciosam, et erat illa bestia circumdata angelis, qui custodiebant eam. Et cum dixisset angelus Machometh: "Ascende et equita!", bestia stare nolebat. Cui dixit angelus: "Alborach, sta in pace, quia numquam talis homo equitavit super te, nec equitabit." Tunc bestia interrogavit: "Quis est iste?" Et Gabriel respondit: "Hic est Machometh, Dei nuncius, et propheta magnus." Ut haec audivit bestia, stetit, et ille equitavit, et Gabriel tenuit sibi scandile.

Secunda fatuitas est, quod Alborach confestim ire coepit, et passus eius ita magni erant, quod inter unum passum et alium erat tantum spatii, quantum homo possit longius prospicere.

Tertia fatuitas, quod associatus ab angelo pervenit ad templum in Hierusalem, et invenit omnes prophetas stantes, quos Deus fecerat exire de sepulchris, ut honorarent eum, qui salutaverunt gaudentes.

Quarta fatuitas, quod inde exeuntes angelus ostendit ei quandam scalam, quae durabat a terra usque ad primum caelum. Tunc Gabriel dixit: "Ascende, Machometh!" Et ascendit cum angelis simul, et invenit in via unum angelum ita magnum, quod tenebat caput suum supra caelum, et pedes in abyssum, et erat factus ad modum galli. Cui Deus ostendebat, quando erat orandum. Nam venit ad eum quaedam vox, dicens: "Tu creatura, quae Deo es oboediens, lauda Deum!" Et ille dicebat alta voce: "Benedicatur Deus, rex [os 041. c. 10] sanctissimus!" Quo dicto galli, qui sunt in terra, cantabant.

Quinta fatuitas, quod vidit quendam alium angelum, cuius medietas erat ignis, et medietas nix, nec ignis destruebat nivem, nec econverso.

Sexta fatuitas, quod pervenit ad caelum Lunae, quod erat totum ferreum, et cum pulsaret ad portam, venit quidam angelus ita magnus, quod habebat in longitudine spatium itineris hominis per mille annos.

Et multas tales fatuitates dicit ibidem, quod vidit angelos, qui habebant facies ad modum hominum, et corpora ad modum vaccarum, et alas ad modum aquilarum, et erant in numero septuaginta milia capita, et quodlibet caput habebat septuaginta milia cornua, et quodlibet cornu septuaginta milia nodorum, et inter unum nodum et alium erat spatium itineris per quadraginta annos, et in quolibet praedictorum capitum erant septuaginta facies, et quaelibet facies habebat septuaginta milia ora, et quodlibet os septuaginta linguas, et quaelibet sciebat septuaginta loquelas, et laudabant Deum septuaginta milibus horis in die. Haec nec audivit, nec vidit, nec miraculis confirmavit, sed ipse miser ex se confinxit, quibus mendaciis simplicem populum decepit. Sed vera fides catholica fuit in Veteri Testamento praefigurata, et a prophetis praenunciata, ac maximis miraculis confirmata.

Secundo fidem catholicam probemus veram esse patientium qualitate. Nam qui hanc fidem praedicaverunt, erant sanctissimi homines, ita quod mortuos suscitabant, umbris suis infirmos curabant, sobrii, pacifici, mansueti, austeri in vita, et quae docebant, quia vera erant, ideo moriebantur libenter pro ipsa veritate. Pessima enim esset fatuitas, si hic se afflixissent et acerbae morti tradidissent, tandem in futuro pro falsitate puniti fuissent. Unde Hieronymus in quaestionibus ad Helbidiam: Triumphus Dei est passus, passio martyrum pro Christi nomine cruoris effusio, et inter [os 041. c. 11.] tormenta laetitia. Cum enim quis viderit tanta constantia stare martyres atque torqueri et in suis cruciatibus delectari, odor notitiae Dei disseminatur in gentibus, et subit tacita cogitatio, quod nisi verum esset evangelium, numquam sanguine defenderetur. Idem ad Palmachium: An credimus, iocando locuti sunt sancti, ridendo loquantur apostoli, Christus infantiliter comminetur? Sed ioca non sunt, ubi supplicia intercidunt. Si iocando passi sunt, credantur iocando locuti. O sanctissima fides Christiana, quot sancti pro tua veritate se sponte morti tradiderunt! O quot per te felicia regna iam possident! Nullus nisi iustus et innocens pro te moritur.

Tertio quoque fidem catholicam probemus esse veram mirabilium copiositate operum, ex quo enim fides haec est super facultatem humani intellectus. Ideo Christus Deus noster dedit apostolis et aliis sanctis fidem suam praedicantibus virtutem miraculorum supra humanam potestatem, ut hanc magnam fidem operibus divinis confirmarent, qui non potest esse testis falsitatis. Unde Augustinus in sermone de apostolis: Dedit eis potestatem super naturam, ut eam curarent, super daemones, ut eos vincerent, super elementa, ut ea mutarent, super mortem, ut eam contemnerent, super angelos, ut corpus Christi consecrarent. O Deus verax, tanta miracula per tuos testes fecisti confirmando fidem tuam, quod si error est in tua fide, per te decepti sumus.

Sed et quotidianis miraculis adhuc fidem roborare non cessas. Unde de multorum sanctorum aridis et inanimatis ossibus liquor emanat indesinenter, sicut de ossibus sancti Nicolai apud Barum, de ossibus sancti Andreae apud Almasiam, sancti Mathei apud Salernum. Unde tanta vis columnae in Romana urbe, ut vexati a daemonio ibi liberentur, nisi quia olim tu, Christe ad eam ligatus fueras? Unde tanta vis ligni crucis, ut si in ignem ponatur, inflammetur, non tamen comburatur, et si ponatur in aqua, non natat, sed submergitur? Nonne ex virtute tua? [os 041. c. 12.] Nam et in civitate Brundisii adustum corpus sancti Theodori martyris tempore siccitatis cum devotione et letaniis extrahitur, et propter merita illius pluvia ipso die descendet. Sed et multorum sanctorum corpora suavissimis odoribus redolent. Audivi namque a fidedignis, quod in castello sancti Petri prope Rodum, quod milites sancti Iohannis Hierosolymitani tuentur, sunt canes ferocissimi, qui in die ligantur, in nocte vero solvultur, et extra castellum liberi dimittuntur. Hi si Christianum aliquem inveniunt, nullam molestiam ei inferunt. Si vero aliquem Thurcum vel Saracenum inveniunt, latratibus et morsibus usque ad mortem insequuntur. Ex odoratu Christianos ab infidelibus discernunt. Et quis explicet in diversis mundi partibus, quot sunt Dei mirabilia in fide!

Tertio isti apostoli commendantur a loci felici mansione ex verbis thematis, cum dicitur: In domo Patris mei mansiones multae sunt, secundum diversitates meritorum. Unde Augustinus: Unaquaque anima pro meritis suis illic honoratur, secundum quod amplius in merito se dilatavit. I. Chor. XV.: Stella differt a stella in claritate, etc.43 Licet enim obiectum beatitudinis sit unum, scilicet Deus, quem omnes sancti vident, tamen unus excedit alium in claritate aeterna et dignitate, qui cum maiori charitate aggreditur, sicut qui maius vas habet, magis recipit, et non erit ibi invidia. Hinc Bernardus: Quod est meum per laborem, fit tuum per amorem. Augustinus: Unusquisque quod in se non possidet, in alio se possidere gaudet. De hac mansione dicit Ps.: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini.44 Isti vero sancti apostoli non solum petierunt a Domino, ut inhabitarent in ipsa domo Domini, sed et pro ea se morti amarissimae exposuerunt, ut patet in eorum legenda. [os 041. c. 13.]

1 Ioh 14,1-2

2 Cf Mt 25,34

3 Ioh 14,3

4 Ioh 14,4

5 Ioh 14,5

6 Ioh 14,6

7 Ioh 14,7

8 Ioh 14,8

9 Ioh 14,7

10 Ioh 14,9-10

11 Ioh 14,10

12 Ioh 14,12

13 Is 66,13

14 Ps 47,6-7

15 II Cor 7,9

16 II Cor 7,10

17 Rm 9,2

18 Rm 12,15

19 II Cor 11,29

20 Iob 30,25

21 Ioh 11,33

22 Cf Lc 19,41

23 II Cor 1,7

24 Ps 106,27

25 Prv 15,27

26 Mt 19,21-22

27 II Cor 7,10

28 Sir 30,24-25

29 Cf I Sm 14,29

30 II Sm 24,15

31 II Cor 13,10

32 III Rg 18,18

33 Ios 7,25

34 Sir 28,11

35 Cf Sir 28,15

36 Cf Sir 28,17

37 Sap 12,1

38 Ioh 14,21

39 Ioh 5,23

40 Act 15,9

41 Ioh 14,1

42 Iac 2,19

43 I Cor 15,41

44 Ps 26,4