Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XXXVIII.]

De sancto Marco evangelista
Sermo XXXVIII.

Ascendit leo de cubili suo.1 Hiere. IV. c.

Haec verba optime assumuntur ad honorem beati Marci evangelistae, qui figuratus est in specie leonis, ut dicitur Ezech. I.: Facies - inquit - leonis a dextris ipsorum quattuor,2 qui quidem ascendit de cubili carnis suae hodie ad immensam gloriae laetitiam. Ubi est sciendum, quod licet beatus Marcus de omnibus Christi factis scribat, sicut et alii evangelistae, specialiter tamen immoratur circa Domini resurrectionem et ipsius regnum, quod assecutus est in sua benedicta resurrectione. Ut dixit Math. XXVIII.: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra, quod quidem regnum per leonem designatur, qui est rex animalium, ut dicit Isidorus Ethimologiarum libro XII. Ideo Marci evangelium in nomine leonis designatur, et hoc propter tria, ut dicit Lyra super prologum Marci, scilicet:

Primo dixi, quod beati Marci nomine leonis designatur propter resurrectionis efficiens principium, quia alii omnes homines potestate aliena, scilicet Dei in die novissimo resurgent, sed Christus Dominus propria virtute resurrexit, ideo ipse dicebat Ioh X.: Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo sumendi eam.3 Et simile huius in proprietatibus leonis repperitur, dormit enim oculis apertis, ut dicit idem Isidorus ubi supra. Licet enim caro Christi in sepulchro dormierit per veram animae separationem, tamen divinitas utrique coniuncta vigilabat. Ut dicitur Cant. V.: Ego dormio et cor meum vigilat.4 Et virtute huius deitatis leo de tribu Iuda surrexit a somno mortis.

Secundo evangelium beati Marci, qui sepcialiter assimilatur leoni propter Christi resurrectionis tempus et modum, quia resurrectionis tempus factum est post triduum. Et hoc per synedochen: ita similiter leo natus de novo tribus diebus dicitur dormire secundum Isidorum, et postea fremitu et rugitu patris excitatur. Sic Christus post triduum dormitionis in sepulchro virtute Dei patris fuit excitatus a mortis somno, secundum quod dicitur Act III.: Hunc Deus suscitavit a mortuis.5 Et ideo de hoc potest exponi illud Gen. XLIX.: Catulus leonis Iuda. Et subditur: Requiescens accubuisti, ut leo, scilicet in sepulchro. Et subditur: Quis suscitabit eum 6 - scilicet de somno mortis post triduum? Ad quod potest responderi: Deus pater. Nec istud dictum contrariatur ei, quod dictum est, scilicet quod Christus resurrexit propria virtute, quia una et eadem est potestas Patris et Filii.

Tertio assimilatur leoni in evangelium beati Marci, quod specialiter tractat de Christi resurrectione propter Christi resurgentis assecutum imperium, quia licet Christus ante suam resurrectionem humilis et abiectus apparuit, tamen in resurrectione [os 038. c. 02.] Dominum obtinuit, secundum quod dicit apostolus Phil. II.: Humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem,7 mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum et dedit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum. Et in leone invenitur huiusmodi similitudo, inquantum est rex animalium. Et hoc dicitur Apoc. V.: Ecce vicit leo de tribu Iuda,8 quia sua benedicta passione et resurrectione subiecit sibi omnem creaturam etiam angelicam. Et sic beatus Marcus, quia hanc Christi resurrectionem specialiter describit, ideo merito in leone praefiguratur et ei verba praemissa optime conveniunt, scilicet: Ascendit leo de cubili suo ad caelum hodie. In quibus quidem verbis ad honorem beati Marci evangelistae tres notemus articulos, scilicet:

Primo inquam ad honorem beati Marci notemus leonis variam significationem, ex quo beatus Marcus in specie leonis designatur. Nam in Sacra Sciptura pro diversis designationibus accipitur leo, specialiter tamen significat tria, scilicet Dominum Christum, hominem iustum et diabolum perversum. De quibus loquuntur sancti doctores, dicit namque in V. Moralium Gregorius: Quia natura uniuscuiusque rei ex diversitate componitur, in sacro eloquio per rem quamlibet licite diversa figurantur. Habet quippe leo virtutem, habet et saevitiam. Virtute ergo Dominum, saevitia diabolum significat. Unde dicitur in Apoc. V. de Domino: Vicit leo de tribu Iuda,9 et de diabolo dicit vertex Apostolorum: Sicut leo rugiens circuit quaerens, quem devoret.10

Primo igitur leo significat Dominum Christum, quia ultra ea, quae praedicta sunt leo habet quattuor proprietates, quas Dominus habere perhibetur, scilicet: [os 038. c. 03.]

Primo siquidem Christus Dominus optime assimilatur leoni, quia sicut parcit bestiis coram se humiliter prostratis et homines captivos obvios repatriare permittit, ut dicit Isidorus Ethimologiarum libro XII. Sic Christus Dominus, leo de tribu Iuda parcit vere humilibus. Unde Ps.: Parcet pauperi et inopi et salvas faciet animas pauperum.11 Nam propter humiles et pauperes venit in mundum. Ps.: Propter inopiam et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus.12 Et idem: Orphano tu eris adiutor.13 Ideo saepius inducebat verbo Lu. XIV.: Qui se humiliat, exaltabitur, et qui se exaltat, humiliabitur.14 Et exemplum humilitatis semetipsum praebuit dicens Math. XI.: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.15 Ratio huius est, quia iste leo fortissimus Christus Dominus vult omnes homines salvos fieri et neminem perire. Nullus autem salvari poterit, nisi verus humilis. Ex quo angelus superbiendo de caelo occurrit et homo de Paradiso exulavit, diffinitum est in consistorio Trinitatis deificae, quod nullus ad superborum angelorum ex hominibus introducatur, nisi qui hic se vere humiliaverit. Unde misericors leo de caeli solio ad hoc venit, ut miseros verbo et exemplo humilitatem doceret, et per humilitatem ad beatitudinem introduceret. Ideo non docuit ipse mortuos suscitare, mundum creare, super aquas siccis pedibus ambulare, sed humilitatem, quia sine illis salvari possumus, sine humilitate vero non.

Secundo Christus Dominus assimilatur leoni, quia sicut proprietas leonis est, quod quando a venatoribus insequitur, non latiat, sed sedet in campo, ut videri possit, sicut [os 038. c. 04] dicit Plinius libro V. Sic leo de tribu Iuda non occultavit se, quando Iudas cum ministris pirncipum et sacerdotum quaerebat eum ad mortem, sed processit ei obviam dicens: Amice, ad quid venisti?16 Math. XXVI.

Tertio Christus Dominus assimilatur leoni, quia sicut leo suo benefactori ministrat, ut dicit Plinius ubi supra, et etiam in multis exemplis, praesertim in beato Hieronymo, cui tamquam animal mansuetum ministrabat. Sic Christus leo piissimus praecinget se et transiens ministrabit illis, quibus dicturus est: Esurivi et dedistis mihi manducare etc.17 Math. XXV.

Quarto Christus Dominus assimilatur leoni, quia sicut leonis adeps et fel sanitatem conservat. Nam ut dicit Plinius libro XXVIII. adeps leonis mixtus cum rosaceo cutem faciei custodit ab infectionibus et tumore, et si quis cum adipe eius inunctus fuerit, venena illo tempore non timebit, et fel eius aqua addita oculorum acuit claritatem. Sic Christus Dominus, leo de tribu Iuda effectus et pinguendo passionis eius aqua fluxerunt omnia sacra secundum Augustinum. Si cum roseo et recenti sanguine eius mentis facies iniungatur, conservat ab infectione malitiae et tumore superbiae, ac veneno iracundiae et invidiae. Fellis autem potatio in cruce acuit claritatem oculi affectus.

O quis esset tam excors, qui felle tanto Domino pro se potato non compateretur et amore eius non compugnaretur, qui tam bene in via huius mundi incessit? De quo leone dicit Salamon XXX. c. Proverb.: Tria - inquit - sunt, quae bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter.18 Leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum, gallus succinctus lumbos et aries, nec est rex, qui restitit ei. Et qui stultus apparuerit, postquam elavatus est in sublime, quod sic exponit Gregorius in XXX. libro Moralium. Ipse quippe in hoc loco leo ponitur, de quo in Apoc. scriptum est: Vicit leo de tribu Iuda,19 qui fortissimum bestiarum dicitur, quia quod in illo infirmum est Dei, fortius est hominibus, qui ad nullius pavebit occursum.20 [os 038. c. 05] Dicit enim: Venit princeps mundi huius et in me non habet quicquam.21 Gallus succinctos lumbos, id est praedicatores sancti et inter huius noctis tenebras verum mane nuntiantes, qui castitate succincti lumbos et aries, nec est rex, qui resistat ei.22 Arietem accipimus primum inter ecclesiam ordinem sacerdotum, de quibus scriptum est: Afferte Domino filios arietum,23 qui per exempla sua gradientem populum quasi subsequentem ovium gregem trahunt. Quibus recte viventibus nullus rex sufficit omnino resistere, quia quantumlibet persecutor obviet, intentionem eorum non valet praepedire, sicut enim ad eum, quem desiderant et anxie currere et moriendo pervenire.

Primo ergo leo primus, gallus secundus, tertius aries. Apparuit enim Christus primo, deinde sancti praedicatores ecclesiarum praepositi duces gregum, qui sunt doctores sequentium populorum. Postquam antichristus in sublime evelabitur, Deum se esse mentiretur et stultus apparebit, quia per adventum Veri Iudicis deficiet, qui incedet feliciter et non bene. Non enim omne, quod feliciter bene, nec in hac vita omne, quod bene feliciter, sed antichristus feliciter, id est locupletanter. De quo Daniel dicit: Robur datum est ei contra iuge sacrificium propter peccatum, et prosternetur veritas in terra, et faciet et prosperabitur.24 Quod Salamon ait: incedet feliciter, hoc Daniel dicit, prosperabitur.

Secundo quoque leo significat hominem iustum, sicut dicitur Prover. XXVIII. c.: Homo iustus quasi leo fortis.25 Et sic significatur beatum Marcum, qui specialiter in tribus proprietatibus assimilatur leoni, scilicet:

Primo enim beatus Marcus assimilatur leoni in nimia audacitate, quia leo inter animalia est multum audax. Unde Prover. XXX. [os 038. c. 06.] dicitur: Leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum.26 Sic beatus Marcus audacter pro veritate fidei mortem subiit. Licet autem leo sit multum audax, tamen ut Naturales et Isidorus dicunt septem sunt, quae leo naturaliter timet. Sic leo noster, videlicet beatus Marcus illa septem spiritualiter intellecta timuit.

Primo namque leo timet strepitum rotarum, per quod intelligitur Vetus et Novum Testamentum. Has rotas in visione viderat Ezechiel dicens: Rota erat in rota,27 id est Vetus Testamentum in Novo. Et econverso, tamquam veritas rei in umbra. Haec autem rota Sacrae Scripturae propter sui magnum strepitum et stridorem est valde timenda. Magnum enim strepidum ressit, sum dicit Ioh. V.: Mortui audient vocem filii Dei, et qui audierint, vivent.28 Et I. Chor. XV.: Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti.29 Hunc profecto strepitum timebat iste sanctus leo, beatus Marcus, et similiter beatus Hieronymus, qui dicit sic super Mat.: Quotienscumque diem illum considero, toto corpore contremisco. Nam sive comedam, sive bibam aliquid, aliquod faciam, semper videtur mihi in auribus sonare illa vox: surgite, mortui, venite ad iudicium! O Deus meus, quam intolerabilem stridorem reddit haec rota, dum dicit Mat. XXV.: Ite, maledicti in ignem aeternum!30

O quis habitare potest cum ardoribus sempiternus? O quis convenire et consolari poterit cum horrendo diabolo? Unde sicut rota aliquando ascendit, sic Sacra Scriptura aliquando loquitur de caelestibus gaudiis, quae homo non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, aliquando de tremendis inferni poenis, ubi damnati cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum31 Apoc. XX., aliquando indicat, qui ituri sunt sursum, et qui deorsum, quia humiles sursum, superbi deorsum. Iuxta illud Lu. XIV.: Qui se exaltat, humiliabitur, qui se humiliat, exaltabitur.32

Secundo leo timet lazaym, quod est animal ferocissimum, ante quod nulla via est [os 038. c. 07.] tuta, quod significat Christum, quem etiam iustissimus timet, quia dicitur Heb. IV.: Horrendum est incidere manus Dei viventis.33 Et beatus Gregorius dicit, quod habetur IX. q. I. Sacerdotibus: Nescimus, quis in terribili Dei iudicio qualis futurus sit, nam multa sunt, quae de illius iudicio homines ignorant. Quia fortasse quos vos laudatis, ille reprehendet, quos vos reprehenditis, ille laudabit.

Tertium, quod leo timet est ignis. Iusti enim licet sint fortes, tamen timent ignem purgatorii et inferni, licet non timore servili, ut scilicet propter hoc principaliter caveant a malis, sed quod in multis cognuscunt se offendisse mortaliter vel venialiter. Pro mortalibus aeternus ignis debetur, ut dicitur dist. XXV. -Qualis" § alius: Si quis aliquid horum, scilicet mortalium in se dominari cognoverit, si se hic non emendaverit, aeterna illa flamma cruciabitur. Pro venialibus autem temporalis poena purgatorii debetur, licet sit temporalis, est tamen acerbissima. I. Cor. III.: Si quis superaedificaverit super hoc fundamentum, scilicet fidei Christianae lignum foenum stipulam,34 ipse salus erit sic quasi per ignem,35 scilicet transiens purgatorii. Unde interrogatus Macharius, quare tam malicentus erat, quando comedebat, sicut quando ieiuniabat, respondit: -Sicut - inquit - ligna, quae versantur et reversantur in igne, paulatim consumentur, ita qui mentem saepe retinet in timore Dei cogitando, ignem futurum consumitur."

Quartum, quod timet leo est animal leorofilius, secundum aliquos leonthofeus, quia de eius carnibus leo intoxicatur, et significat peccatum, quod iusti timent. Hinc dicitur Ecci. XXI.: Quasi a facie colubri fuge peccatum!36 Nam si scires in picario esse venenum, numquid biberes de eo? Certe non. Sic nec actum peccati debes facere, quo est aeterna mors. Iob VI.: An gustare potest quis, quod gustatum affert mortem?37 Quasi diceres: Nullus. Ideo dicit Gregorius: Bonarum mentium est ibi culpam agnoscere, [os 038. c. 08.] id est timere, ubi culpa non est. Et beatus Hieronymus ait: Ego omnia tuta timeo.

Quintum, quod timet leo est insidiae venatoris, ut pedicas et laqueos et huiusmodi, sic iusti timent laqueos diaboli, ne sub specie boni decipiantur. Unde Ecci II.: Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem!38

Sextum est, quod timet leo custodis sui flagellum, qui catulum verberat ante eum. Et sic leo cum timet, sic iusti suum custodem Christum Dominum, qui non dormit, nec dormitat, quando vident illum magnum angelorum exercitum, quod aeternis poenis flagellavit, et quandoque flagellat etiam iustos temporaliter, sicut Iohannem Baptistam, Iob, Thobiam et martyres.

Septimum et ultimum quod timet leo est strata publica, et significat mortem, quia secundum Philosophum mors est utlimum terribilium, quam etiam sancti timent et etiam sanctus sanctorum horruit naturaliter. Et mors sic est via publica, quod nullus est, qui cavere possit ab ea. Etiam Virgo Beata, quae Deum genuit pertransivit, ideo dicitur II. Reg. XIV.: Omnes morimur, et sicut aqua in terram dilabimur, quae non revertuntur.39 Hinc Gregorius in Homeliis: Ecce mundus iam senuit, tamen in nostris cordibus reviviscit ubique mors, ubique desolatio, ubique periculum, ubique eius amaritudine repellimur, et tamen caeca mente eius amaritudinem amamus, fugientem sequiamur, labenti inhereremus. Et quia labentem retinere non possumus, necesse est, ut labente labamur.

Unde Aristoteles in sua poetria inducit cuiusdam poetae fabulam, qui cum palatium deauratum et desertum videret, plorans his verbis alloquitur dicens: -Domus aegregia, compugnar ad lachrimas tuam intuens solitudinem." At illa contremuit compulsa mihi respondere propter lachrimarum multitudinem. Cui dixi: -Ubi, quaeso, sunt, qui quondam in te habitaverunt et securam vitam cum omni iocunditate duxerunt?" [os 038. c. 09] At illa: -Temporales - inquit - existentes cum tempore transierunt, et me quoque sub sorte temporis transituram dimiserunt." Et subdit ibidem Aristoteles: Nempe res nec stabiles sunt, qui cum fluxu temporis fluxibiles fluunt. O igitur miserabilis conditio peccatorum plenorum iniquitatibus, qui stant continue ad portam inferni! Nec tamen timent aeternum ignem, quinpotius laetantur, inebriantur, rixantur. Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt.40 Iob XXI.

Secundo quoque beatus Marcus assimilatur leoni in praedae capacitate, quia leo in cacumine montis gignunt filios, et inde respicit feras et magno rugitu facto omnes ferae territae stabunt. Et ipse defendens cauda lustrat cacumen montis feras includendo, et tandem nulla bestia audet circulum caudae egredi, et sic postmodum capit praedam. Sic iste noster leo, beatus Marcus in sanctae meditationis vertice existens circumdabat mores et sensus suos cogitatione ultimae beatitudinis. Et sic sensus quasi bestias recludebat ac mortificabat. O quam mala bestia est lingua humana, si libere permittatur! Unde Iaco. dicit III. c.: Omnis natura bestiarum domita est, linguam autem nullus domare potest.41 Similiter oculus depraedatur animam, similiter per auditum mors intrat ad animam.

Tertio beatus Marcus assimilatur leoni in cursus velocitate. Leo enim dum ultum comedit et videt se ex tali comestione gravatum, sentiens post se venatorem paulatim graditur, quousque ad silvam perveniat. Sed ibi tandem pedes ori apponit, ut evomet comesta et cum cauda fortiter se percutiendo exasperat, ut velocior fiat. Sic noster leo beatus Marcus multum comederat de temporalibus bonis congregando, sed sentiens post se mortem et diabolum venatorem, dum pervenit in silvam, id est coetum apostolorum, omnia evomit relinquendo omnia. Et fortiter se exasperavit cauda, id est recordatione [os 038. c. 10] suorum novissimorum. Sicut enim cauda est ultimum membrum animalium et animalia se gubernant, sic ultimum hominum est mors, iudicium poena inferni vel gloria caeli, quibus homo se exasperando debet regere. Unde Eccli. VII.: Memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis.42 Et Deut. XXXII.: Utinam saperent et intellegerent ac novissima providerent, 43 scilicet sic se a peccato praecaverent. Ut dicit Hireonymus: Facile contemnit omnia, qui se semper cogitat moriturum.

Tertio leo significat diabolum perversum, et hoc propter tres suas proprietates, scilicet:

Primo leo fortiter saevit et hominem occidit, sic diabolus, qui est tam fortis et potens, quod non est potestas super terram, quae ei comparari possit,44 ut dicitur Iob paenultima. Sed Christus Dominus debilitavit eum sua benedicta passione. Iam est tamquam leo ligatus neminem post mordere, nisi volentem per consensum peccati appropinquare. Ideo praemonet beatus Petrus apostolus dicens: Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circumit quaerens, quem devoret, cui resistite fortes in fide!45

Secunda leo proprietas est, quod sanguine simiae curatur, dum languet, ut dicit Iohannes Ianuensis in Catholicon. Sic diabolus superbos sibi incorporat, qui sunt sicut simiae omnes novitates, quas vident, ut simiae exercent, inde dicitur Iob XLI.: Ipse est rex super omnes filios superbiae.46

Tertia leonis proprietas est, quod album galum timet. Sic diablous veridicum et castum praedicatorem timet, qui per gallum significatur, quia peccatorum extrahunt de eorum faucibus animas. O quot animae sunt extractae de ore leonis infernalis per cantum praedicationis, quare tu dimisisti peccare! Quare de his [os 038. c. 11.] contritus et confessus es, quare porposuisti de cetero praecavere, quia audivisti a praedicatore, quod peccatum Deus abominatur et per veram poenitentiam Deo reus reconciliatur. Ideo Dominus per Esa. LVIII. dicit: Exalta quasi tuba vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum!

Secundum articulum notare possumus ex praemissis verbis ad honorem beati Marci nimiam eius perfectionem, quia dicitur, quod ascendit, scilicet de virtute, donec videre meruit Deum Deorum in Sion. Cuius quidem perfectio apparet in tribus eius statibus, scilicet:

Primo dixi, quod perfectio beati Marci claret ante conversionem suam ad Christum, quia fuit de genere sacerdotali et Levitico, ut dicit Hieronymus in prologo super Marcum. Et ex hoc fuit in statu perfectiori scientiae et morum, quia ad sacerdotes pertinebat et Levitas scire prae aliis scripturas Veteris Testamenti. Unde secundum Lyram: Magis idoneus reddebatur ad intelligendum dicta prophetarum de Christo testimonium perhibentia. Ideo ipse in Italia scripsit evangelium suum secundum Hieronymum, ubi tunc vigebat sapientia, quia studium a Graecis fuerat Romam translatum. Et in eadem civitate Marcus rogatus a fratribus scripsit evangelium. In talibus enim locis non solent, nisi autentici scribere. Hinc et Paulus apostolus summe afficiebatur ad eum, quia sic scribebat II. ad Thim. ultimo: Marcum assume et adduc eum tecum! Est mihi enim necessarius in ministerium.47

Secundo eius perfectio apparet in conversione, quia ad hoc officium, scilicet ut esset cancellarius regis angelorum fuit ab aeterno predestinatus. Ideo in visione [os 038. c. 12.] Ezechiel fuit demonstratus, unde et principis apostolorum fuit baptismalis filius et discipulus, ut dicit Hieronymus super prologum: Marcus evangelista Dei electus et Petri in baptizmate filius ac in divino sermone discipulus.

Tertio perfectio sancti Marci apparet post conversionem, et hoc est multplici donorum et virtutum compositate et humilitate, fuit enim omnium virtutum possessor. Unde dicit de eo Hieronymus in quadam glossa: Marcus - inquit - evangelista seminat post Matheum, fremit ut leo, volat ut aquila, discit ut homo, immolat ut sacerdos, irrigat ut flumen, florescit ut ager, fervet ut vinum. Haec ille. Tam enim admirandae humilitatis extitit, ut amputaverit sibi pollicem, ut sacerdotio reprobus haberetur. Considerabat namque divinam maiestatem et sacerdotum dignitatem, et non audebat fieri sacerdos, sicut et beatus Franciscus.

O quot sunt nunc in mundo, qui amputatis animabus et daemonibus traditis effrontes cum diversis peccatis currunt ad consecranda divina sacramenta! O denique quot sunt, qui per fas et nefas usurpant sibi beneficia, ut lautius vivant, saginari volunt de sanguine innocentis Christi, cuius patrimonium inutiliter consumunt. Si diceres: utrum liceat homini se occidecere vel mutilare? Respondet Lyra super prologum Marci, quod non licet, quia quaelibet pars corporis ordinatur ad totum coprus, et homo ordinatur ad totam communitatem. Si igitur membrum aliquod sit noxium corpori, utpote propter putredinem est aliorum corruptivum.

Potest abscindi ab eo, cuius est, ne inficiat alia membra, vel ipsius auctoritate ab alio amputari potest. Sic homicida vel raptor est huiusmodi licite a iudice occidi potest, ut conservetur communitas. Si autem membrum est sanum, non licet homini se mutilare, quia dicitur dist. LV. c: Si quis amputaverit [os 038. c. 13.] sibi vilia clericus, non fiat, quia homicida sui est. Nam se mutilans primo agit contra sui charitatem, quia naturaliter homo amat seipsum et omnia membra sunt de integritate impius. Secundo facit contra communitatem, quia agit contra commune bonum privando communitatem adiutorio. Ideo religiosi inculpant etiam eos, qui se incaute laedunt. Tertio se mutilans agit contra Deum, qui est institutor naturae. In casu tamen licitum est, quando scilicet fit ex instinctu Spiritus Sancti.

Hoc modo dicit Augustinus libro I. De civitate Dei, quod Samson semetipsum interfecit et instinctu Spiritus Sancti. Quod probat per hoc, quia Dominus ad hoc agendum restituerat sibi pristinam fortitudinem miraculose. Idem etiam patet de quibusdam mulieribus, quae tempore persecutionis semetipsas occiderunt, quod non licet sine instinctu Spiritus Sancti. Hoc etiam legitur de Antonio Anachorita in libro qui dicitur Paradisus, quem cum cives rapere et constituere episcopum vellent, ferro secuit sibi aurem sinistram dicens: -Lex divina iubet nullum aure praecisa aptare in episcopum." Quod cum Theophilio relatum fuisset, dixit: -A Iudaeis illa lex observatur, ego autem, si dederis mihi naribus truncatum et moribus probum, non dubito eum episcopum ordinare, hoc modo non servatur." Ex praedictis patet, quod beatus Marcus pollicem ex instinctu Spiritus Sancti amputando optime fecit.

Tertio notare possumus innoxiam passionem beati Marci, quia dicitur de cubili suo, ut patet in legenda. [os 038. c. 14.]


1 Ier 4,7

2 Ez 1,10

3 Ioh 10,18

4 Ct 5,2

5 Act 3,5

6 Prv 8,15

7 Phil 2,8

8 Apc 5,5

9 Apc 5,5

10 Ez 22,25

11 Ps 71,13

12 Ps 11,6

13 Ps 9,35

14 Lc 14,11

15 Mt 11,29

16 Mt 26,50

17 Mt 25,35

18 Prv 30,29

19 Apc 5,5

20 Prv 30,30

21 Ioh 14,30

22 Prv 30,31

23 Ps 28,1

24 Dn 8,12

25 Cf Prv 28,1

26 Prv 30,30

27 Cf Ez 10,9

28 Ioh 5,25

29 I Cor 15,52

30 Cf Mt 25,41

31 Apc 20,10

32 Lc 14,11

33 Hbr 10,31

34 I Cor 3,12

35 I Cor 3,15

36 Sir 21,2

37 Iob 6,6

38 Sir 2,1

39 II Rg 14,14

40 Iob 21,13

41 Iac 3,7-8

42 Sir 7,40

43 Dt 32,29

44 Iob 41,24

45 I Pt 5,8-9

46 Iob 41,25

47 II Tim 4,11