[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XXXIV.]
De Annunciatione beatae Virginis sermo
Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galileae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatum viro, cui nomen erat Joseph de domo David, et nomen virginis Maria. Luc I.1
Ad gloriam beatissimae virginis haec verba rationabiliter dicuntur, quod hodie angelo nunciante concepit Creatorem et Redemptorem mundi in suo virgineo utero ad hominis perfectionem, et hoc decebat ad tria, scilicet
-
Primo quantum ad naturam
-
Secundo quantum ad gratiam
-
Tertio quantum ad gloraim
Primo quippe decebat filium Dei incarnari ad hominis perfectionem quantum ad naturam, quia in ipsa incarnatione est consummata perfectio modorum educendi hominem in esse. Quadruplex namque modus est educendi hominem in esse. Primus nec de viro, nec de muliere, sicut fuit Adam de terra formatus. Secundus de viro sine muliere, sicut fuit Eva de costa Adae formata. Tertius de viro et muliere, sicut educimur omnes. Quartus de muliere sine viro, sicut eductus est Christus, et isto modo nullus alius, quia talis decet partus Deum. Ergo si talis productio facta non fuisset tunc, universum profecto non fuisset, quod est maximum inconveniens et contra veritatem Scripturae, quia dicitur Deute. XXXII: Dei perfecta sunt opera.2 Et Aug li. de li. ar.: Quod universum habet tantam perfectionem, quod nec potest in eo imperfectum aliquid rationabliter invenire, nec rationabiliter aliquid addere. Modo vero natura est perfecta cum primum, si Deus unitus fuit novissimo s... homini, tunc omnino perfecta est omnis creatura, quoniam Creator unitus fuit creaturae.
Secundo decuit [os 034. c. 02] Deum incarnari ad hominis perfectionem quantum ad gratiam. Nam Christus est caput Ecclesiae non solum secundum divinam naturam, sed etiam secundum humanam iuxta illud Eph. I: Ipsum dedit caput super omnem ecclesiam,3 et ideo influit motum et vitam gratiae in hominem secundum illud Joh. I: De cuius plenitudine nos omnes accepimus.4
Tertio decuit Deum incarnari quantum ad gloriam ad hominis perfectionem. ut hominem tam in anima, qua min corpore beatificaret. Hinc Augus. li. de Spiritu et anima: Totum hominem assumpsit, ut totum hominem beatificaret, ut sive intus ingrederetur, sive extra egrederetur, pascua inveniret. Et quia propositum Dei debuit adimpleri, cuius propositum ab aeterno erat, quod hominem sublimaret et visione proprie essentiae beatificaret, in qua est omnis dulcedo et tota bonitas, quae concupisci rationabiliter potest. Ad quod insinuandum Moysi petenti videre faciem Dei dixit: Ego ostendam tibi omnem bonum, quod hodie est inchoatum, de quo dicitur: Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem etc. In quo quidem evangelio tria per ordinem insinuantur, scilicet:
-
Primo divina legatio amorosa
-
Secundo angelica executio gratiosa
-
Tertio dominica incarnatio miraculosa
Primo siquidem ex praesenti evangelio insinuatur divina legatio amorosa. Ipse enim Altissimus Deus in suo deitatis consistorio decrevit ex suo immenso amore ad hominem facere ei meoriale bonum et ex altare usquequo exaltari potuit, vocavit unum de nobilioribus suae militiae, Gabrielem, anno a creatione mundi quinto millesimo centesimo nonagesimo nono, ultima hebdomada martii feria sexta, hora completorii dicens: Vade, festina ad Nazareth, ubi Mariam virginem a me praeelectam inclina ad consensum, ut concipiat filium meum et pariat Deum et hominem regem vestrum, gloriam hominum, terrorem daemonum et hoc, quod dicitur: Missus [os 034. c. 03] est. Quae quidem divina legatio a tribus specialiter commendatur, scilicet
-
Primo a persona mittente
-
Secundo a persona deferente
-
Tertio a persona recipiente
Primo itaque ipsa divina legatio commendatur a persona Dei Patris mittente, quae realiter misit personam Filii secundum illud Gal IIII: Misit Deus filium suum.5 Et ibidem: Misit Deus spiritum Filii sui in corda vestra.6 Et Joh III: Non enim misit Deus filium suum in mundum, ut iudicet mundum.7 Et eiusdem VI. ca.: Misit me vivens Pater.8 Et VIII. c.: Qui misit me, verax est.9 Ecce manifeste patet, quod Filius a Patre missus est in incarnation. Sed contra praedicta obiiciunt quidam et dicunt, quod si filius Dei missus esset a Deo Patre, tunc duo inconvenientia sequerentur. Primum, quod Deus unus non esset in essentia, quia quod mittitur, separatur ab eo, qui mittit. Qui enim mittitur, per loci mutationem vadit ad alium locum. Secundum inconveniens, quod illa persona, quae missa est, esset inferior respectu illius, qui mittit, quopd contra fidem catholicam est. Dicit enim Damascenus, quod Filius secundum quod Deus non dicitur obediens vel inobediens Patri, subiectorum enim est hoc. Quae optime dissolvit Seraphicus doctor Bonaventura super I dist. XV. dicens: Missio habet sub triplici habitudine comparari, videlicet ut ad dantem esse, et sic mittitur radius a sole, ut ad dantem virtutem, et sic mittitur iaculum a proiectore, et ut ad dantem iurisdictionem, et sic mittitur nuncius a praeceptore. Secundum omnem hanc comparationem est missio in divinis, quod Filius mittitur a Patre tanquam habens esse et virtutem et auctoritatem a Patre, et ideo missio secundum hunc respectum completissime est in divinis.10 Missio vero quantum ad missum in istis inferioribus ponit triplicem imperfectionem, quae non sunt in divinis, cum Pater et Filius et Spiritus Sanctus sit una [os 034. c.04] essentia dividi non potest, et cum Pater et Filius et Spiritus Sanctus sit ubique, mutari non potest, et cum divinitas praesideat omnibus, subiici non potest. Et ideo Filius dicitur missus esse in mundum secundum quod incepit esse in mundo visibiliter per carnem assumptam, et tamen antea in mundo erat per divinam naturam, ut dicit Johannis I.11 Commendabilis quippe est haec legatio ex parte Dei Altissimi, qui cum totum mundum creavit, non legitur usus consilio. Sed dicitur in Psal: Ipse dixit et facta sunt.12 Cum vero novissime hominem voluit creare, consilio usus est dicens Genesis I: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.13 Non tamen angelus cooperabatur in hominis creatione, se din Filii Dei incarnatione non solum affuit divina voluntas vel consilium, sed ed ministerium angelicum. Plus enim fecit Deus Pater in Filii incarnatione, qua min mundi totius et angelorum creatione, quia illa facta sunt extra se quodammodo, haec vero in seipso. Quod opus est maxime dilectionis. Quod praedicabat Christus Joh. III dicens: Sic Deus dilexit mundum, ut unigenitum daret, ut omnis, qui credit in illum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.14 Et beatus Gregorius: O ineffabilis dilectio charitatis, ut servum redimeres, filium tradidisti. Et psalmista admirans in spiritu dicebat: Quid est homo, quod memor es eius aut filius hominis, quod visitas eum.15 Magnas igitur agamus gratias Deo omnipotenti de tam maxima charitate erga nos.
Secundo haec divina legatio commendatur a persona deferente, quae fuit Gabriel angelus. Dicit tamen Albertus, quod sibi soli commissum fuerat nunciare hanc divinam legationem. Attamen cum eo erat magnus angelorum exercitus, qui nesciebat in speciali. A simili sicut unus angelus nunciavit nativitatem Domini pastoribus, venit tamen cum eo magna multitudo caelestis [os 034. c. 04] exercitus, modo non est minoris dignitatis incarnatio, quam nativitas. Solus tamen Gabriel apparuit et colloquium cum virgine habuit. Ideo Scriptura de ipso tamen facit mentionem, quod fuit conveniens propter tria, scilicet
-
Primo ex parte Dei
-
Secundo ex parte angeli
-
Tertio ex parte virginis
Primo dixi, quod fuit conveniens, quod angelus Gabriel hanc legationem nunciaret ex parte Dei, ut in hoc servaretur ordo, quem ipse statuit, quo mediantibus angelis ad homines divina proveniunt. Unde Dyon. IIII Caelestis hierarchiae dicit: Divinum Iesu benignitatis mysterium angeli primum edocti sunt, postea per ipsos ad nos cognitionis gratia transivit. Sed aliquis diceret, quod virgo mater Dei superior erat angelis. Sed ut Dyonisius dicit, VII. ca. Caelestis hierarchiae: Summis angelis fit revelatio immediate a Deo, ergo et ipsi virgini. Respondetur, quod beata virgo quantum ad dignitatem, ad quam eligebatur, superior erat angelis, sed quantum ad statum praesentis vitae, erat inferior, quia angeli semper vident faciem Patris. Imo etiam ipse Christus in quantum fuit mortalis, dicitur paulo minus minoratus ab angelis, ad Hebre. II.16 Sed quia Christus fuit viator et comprehensor, ideo non indigebat ab angelis instrui.
Secundum fuit conveniens ex parte angeli, ut ipse deferret hanc legationem, quia per hanc fiebat revocatio ad regnum caelorum, ergo caelestis nuncius debebat mitti, ut eorum reparationi congauderent. Nam sicut Eva ab angelo mortis fuit seducta, ita expediebat, ut Maria ab angelo Dei foret edocenda.
Tertio hoc expediens fuit ex parte virginis. Tum ut ex tali nuncio mens eius elevaretur in Deum, quod dicit Aug. li. De virginitate: Beatior fuit Maria concipiendo fidem Christi, quam concipiendo carnem Christi, et postea subdit: Materna [os 134. c. 05] propinquitas nihil Mariae profuisset, nisi felicius Christum corde, quam carne gestasset. Tum etiam ut esset certior testis huius sacramenti, quod super hoc divinitus erat instructa, tum ut mediante tali nuncio consensum praeberet. Erat enim quoddam sprituale matrimonium inter Deum humanamque naturam, et ideo per angelum expetebatur consensus virginis loco totius humanae naturae, quod fecit dicens: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.17 Haec enim sola fuit digna in suo utero portare regem caelorum et dominum omnium. Ob hoc canit de ea Ecclesia: Sancta et immaculata virginitas, quibus te laudibus efferam, nescio, quia quem caeli capere non poterant, tuo gremio contulisti.18 Insuper in eius persona cunctos sic invitat dicens: Congratulamini mihi omnes, qui diligitis me, quia cum essem parvula, placui Altissimo, et de meis visceribus genui Deum et hominem.
Tertio haec divina legatio describitur a persona legationem recipiente, de qua evangelista tria per ordinem describit, scilicet
-
Primo ipsius habitationem
-
Secundo ipsius conditionem
-
Tertio ipsius denominationem
Primo itaque de persona legaionem recipiente, id est virgine Maria evangelista describit ipsius patriam seu habitationem, cum dicit: in civitatem Galileae, cui nomen Nazareth, quod interpretatur flos, ad significandum, quod ipse esset ille, de quo Cantico II dicitur: Ego flos campi.19 Dicit notanter: flos campi, non horti, quia flos horti clausus est, sed campi omnibus apertus. Et sic Christus dicebat: Venite ad me omnes.20 Nam sicut flos cum conteritur, longe spargit odorem, sic Christus in mortariolo crucis contritus per universum mundum diffudit odorem fidei et virtutis. Iste flos in conceptione floruit in Nazareth inter virginem et angelum. In nativitate [os 034. c. 05] apparuit in Bethleem inter bovem et asinum. In morte emarcuit in Hierusalem inter duos latrones. De isto flore generatus est benedictus fructus ventris virginis. De quo Bernardus: Benedictus in odore, benedictus in sapore, benedictus in decore. Odore enim replet vim cognoscitivam iuxta illud Cantici I: In odorem unguentorum currimus,21 cuius etiam odore reviviscunt mortui. Sapore reficit affectum iuxta illud Cantici VII: Fructus eius dulcis gutturi meo.22 Et Ps: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus.23 Decore reficit voluntatem, quia in ipsum desiderant angeli prospicere. Benedictus ergo iste fructus, omni benedictione dignus, videlicet naturae, quia benedicta caro gratiae, quia benedicta anima gloriae, quia benedicta divinitas.
Secundo evangelista de persona legationem divinam recipiente describit conditionem, cum dicit: ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph de domo David. De qua tria notat per ordinem, scilicet
-
Primo eam virginem commemorat
-
Secundo eam desponsatam affirmat
-
Tertio sui viri nomen explicat.
Primo nanque evangelista personam Dei legationem recipientem virginem commemorat dicens: Missus ad virginem, quae quidem fuit virgo ante partum et post partum. De primis duobus dicit Esa. VII: Ecce virgo concipiet et pariet filium.24 Per hoc, quod addidit: pariet filium, significavit virginitatem eius in partu. De tertio vero, wuod virgo fuit et est post partum, contra hoc insurrexerat quidam heresiarcha Helvidius nomine, qui ex autoritatibus sancti Evangelii male intellectis affirmare praesumabat eam post partum a Ioseph fuisse cognitam. Primo adducendo illud Matth. I: Joseph non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum,25 et sic videtur - inquit -, quod cognoverit eam postea. Item affirmabat per illud Joh. II, ubi dicitur de Iesu, quod descendit [os 034. c. 06] Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius,26 ergo - inquit - fratres habuit carnales, quia aliter non poneretur copula inter fratres et discipulos, si idem significarent. Unde doctrinale Alexandri27: iungit diversa coniunctio significata. Ad quod respondet Lyra super Matth I, quod ibi Scriptura vocat primogenitum non post quem alius, sed ante quem nullus. Sicut in lege primogenitus redimebatur, si etiam post illum nullus nascebatur. Haec vero dictio -donec- dupliciter accipitur in Scriptura. Aliquando pro semper, aliquando pro certo tempore. Pro semper quando capitur, tunc includit omne tempus, sicut in Ps: Dixit Dominus domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 28 Non est intelligendum, quod tunc solummodo sederet Christus a dextris Dei, quousque inimici eius penis subiicerent et sic dicitur ibi: Ioseph non cognovit eam, donec peperit filium suum primogenitum, id est nunquam cognovit. Similiter dicitur iste non penituit, donec vixit, id est nunquam, quia post mortem non est locus penitentiae. Pro certo vero tempore quando capitur, tunc aliud tempus praeter determinatum excludit, sicut cum dicitur: iste non comedit, donec sit hora sexta.
Fratres vero Christi non dicuntur de eadem matre nati, sed consanguinei, sicut Apostolus Gal. I dicit: Alium autem apostolorum vidi neminem, nisi Iacobum fratrem Domini,29 et constat, quod ille fuit germanus Iesu Christi, scilicet filius materterae suae. Nam si ipsa virgo alium filium post Christum peperisset de Ioseph, derogaret filii Dei honori. Quia sicut secundum divinam naturam unigenitus est Patris, tanquam per omnia perfectus, ita etiam decuit, ut unigenitus esset matris, tanquam perfectissimum germen eius. Deinde hic error helvidii iniuriam facit Spiritui Sancto, cuius sacrarium fuit uterus virginalis, ergo non decuit violari. Item derogaret etiam sanctitati matris Dei, quae ingentissima videretur, si tanto filio contenta non esset, et virginitatem sanctam, quae miraculose sic fuit conservata in partu, perdere vellet per carnis concubitum. Et etiam sancto Ioseph magna praesumptio esset, si eam [os 034. c. 07.] tangere attenatasset, quam angelo revelante de Spiritu Sancto concepisse cognoverat. Ergo natus est Christus de Maria semper virgine, ut fides tenet catholica dicens: natus ex Maria virgine.
Secundo evangelista Dei legationem recipientem personam desponsatam affiramt dicens: ad virginem desponsatam viro, quod Deus misericors ex altissimo divinitatis consilio fieri voluit, quia sic congruebat ex omni parte, scilicet
-
Primo ex parte Christi
-
Secundo ex parte matris
-
Tertio ex parte nostra
Primo quidem congruebat virginem Dei matrem desponsari ex parte ipsius Christi, tum ne ab infidelibus tanquam illegitime natus abiiceretur. Quia dicit Ambrosius super Lucam: Quid Iudaeis, quid Herodi posset ascribi, si natum viderent modo ex adulterio persequi,30 cum ut consueto modo genealogia describeretur per virum. Ideo dicit Ambrosius: Qui in saeculum venit, saeculi debuit more describi.31 Tum ut partus eius secundum Ignatium diabolo caelaretur, et licet diabolus virtute propriae naturae potuisset cognoscere matrem Dei fuisse virginem, prohibebatur tamen a Deo cognoscere modum partus divini.32 Nam ut docet Augus. III de Tri.: Diabolus multa potest virtute naturae, a quibus tamen prohibetur virtute divina.33 Tandem cum Christus praedicabat et miracula faciebat opinabatur ipsum esse Messiam, ideo dicebat: Quid tibi et nobis, Iesu, 34 fili Dei vivi. Marci I: Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo et exclamavit dicens: dicens: Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei.35
Secundo matrem Dei desponsari congruebat ex parte matris. Primo ne a Iudaeis lapidaretur secundum Hiero non solum ista, sed etiam illa, quae desponsata esset et virgo non esset, quia dicit Deuter. XXII: Si non est inventa in puella virginita, lapidibus [os 034. c. 08] obruent eam viri civitatis.36 Unde Ambrosius: Maluit Dominus de suo ortu, quam de matris pudore dubitari, sciebat enim teneram esse virginis verecundiam et lubricam famam pudoris, nec putavit ortus sui fidem matris iniusiis astruendam.37
Secundo ideo voluit Deus matrem desponsari secundom Hiero, ut a Ioseph misterium exhiberetur.
Tertio hoc congruebat ex parte nostra, ut Christus natus de virgine certius crederetur. Qui dicit Ambrosius super Lucam: Locupletior testis pudoris maritus adhibetur, quia possit dolere iniuriam et vindicare obprobrium, si non agnosceret sacramentum.38 Potest etiam alia ratio addi, unde Augus. li. de virginitate: quo scilicet mater Domini fuerit desponsata et virgo, ideo ut in persona ipsius et virginitas er matrimonium haberetur contra haereticos alteri eorum detrahentes. Ideo exultent in Domino virgines et coniugatae, quia sunt in statu salutis, si sint bonae.
Tertio evangelista personam legationem Dei recipientem describit, cum viri sui nomen explicat dicens: Cui nomen erat Ioseph de domo David, ut significaret promissionem ipsi David impletam. Dicitur enim Matthaei XIII: erat Ioseph faber lignarius.39 Ideo Chrysos. super Matthaeo: fabro lignario Maria sesponsata erat, quoniam Christus Ecclesiae sponsus omnem salutem operaturus erat per lignum crucis. Nam et Christus, ut dicit Lyra super illud Mar. VI,40 hic est faber usque ad tricesimum annum opus fabri lignarii exercuit, quod literas non didicit, nec otiari voluit. O Deus aeterne, quam suave, o quam devotum essete manere in domo per Christum facta! Poterat enim dicere Ioseph: Domine mi Iesu, hoc egregium opus tu adapta, tu enim melius nosti.
Tertio evangelista de persona legationem Dei recipientem describit ipsius denominationem, cum dicit et nomen virginis Maria. Dicit Isidorus, quod antiquis patrius nomina inponbantur secreta futurorum continentia, A fortiori [os 034. c. 09] ergo virgini Dei genetrici, quae omnibus fuit sanctior, de qua Chrysos. in sermone de annunciatione: Nihil erit in gloria respectu beatae virginis etomnium praecedentium memoria. Dicitur ergo Maria, quod Hebraice interpretatur stella maris, quia navigatoribus viam indicat. Sic beata virgo misit radium, per quem totum mundum illuminavit. Gregorius: Huic mundo lumen aeernum effudit, Isum Christum, Dominum nostrum. Imo dicit Augus. in li. retractationum: Scio me perire non posse prae pietate Mariae. Unde possumus ei dicere illidem III. Reg. II, quod dixit Adonias ad matrem regis Salomonis: Pro nobis loquere regi, quia in te est pietas et misericordiae clementia, neque ti quicquid denegare poterit.41
Secundo hoc nomen Maria Graece amarum mare dicitur Latine, quia in passione filii fuit amaricata iuxta illud Lucae II: Tuam ipsius animam pertransibit gladius.42
Tertio hoc nomen Maria Syriace dicitur domina, quia est domina angelorum et hominum protegens nos ab infestatione inimicorum. Hinc Ambrosius: Totum collegium potestatis malignae terretur ad invocationem virginis Mariae. Et Bernardus: Sicut cera fluit a facie ignis, sic daemones ad invocationem nominis Mariae virginis. Et sic nomen virginis matris Dei non a casu, sed speciali Spiritus Sancti instinctu et angelica revelatione est ei inpositum etc. Secundum dovumentum denique insinuatur ex oraesenti evangelio angelica executio gratiosa cum dicitur: Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus.43 Ubi tria per ordinem tanguntur, scilicet:
-
Primo angelus virginem salutat
-
Secundo ipsa salutatio virginem turbat
-
Tertio ipse angelus conceptionis modum declarat
Primo itaque angelus virginem Mariam salutat dicens: Ave gratia plena etc. Dicit enim Bernardus super missus est Angelus ingressus in secreto cubiculo, ubi clauso super se ostio orabat patrem in abscondito. Et ad eam dicit orantem, suspirantem, lachrymantem. [os 034. c. 10] Nam si conceptio praecursoris fuit denunciata patri occupato in sacro officio, multo probabilius est, quod conceptio Salvatoris denunciata fuit virgini in ferventi devotione existenti. Ubi angelus eleganter eam commendat, dum nomen Evae permutat dicens: Ave, id est sine vae originalis, actualis et venialis culpae. Deinde gratia plena super omnes alios post filium, quia dicit Hieronymus: Caeteris gratia praestatur per partes, Mariae vero totam se infudit plenitudo gratiae. Unde dicit sanctus Thomas III. parte Summae q. VII: Non est dubium, quin beata virgo acceperit excellenter donum sapientiae et gratiam virtutum et gratiam prophetiae, non tamen accepit, ut haberet omnes usus harum et similium gratiarum, sicut habuit Christus, sed secundum quod conveniebat conditioni ipsius. Miraculorum enim usus sibi non competebat, dum viveret, quia tunc temporis doctrina fidei confirmanda erat miraculis Christi et apostolorum, qui fuerunt baiuli doctrinae, propter quod etiam de Johanne baptista dicitur Joh. IIII, quod signum nullum fecit,44 ut scilicet omnes in Christum intenderent. Usus vero prophetiae habuit, sicut in cantico Magnificat45 patet. Similiter usu scientiae in contemplando, quia dicitur Lu. II: Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.46
Secundo quoque ipsa angeli salutatio virginem turbat. Unde dicitur: Quae cum audisset, turbata est in sermone eius, et cogitabat, qualis esset ista salutatio.47 Turbata autem est de angeli sermone, non de eius visione, quoniam angelos saepe viderat, sed nunquam talia loquentes audierat. Unde dicit Franciscus de Marone in suo III. dist. III., quod virgo sanctissima in hac sua turbatione cogitabat mysteriu incarnationis verbi, quod sibi in salutatione extitit revelatum, modus tamen redemptionis ei non fuerat revelatus, puta traditionis, flagellationis etc.
Tertio denique angelus Dei nuncius videns virginem turbatam, quia nihil sic turbat vere humilem, quam sua exaltatio, imo modum virgini declarat dicens: Ne timeas, Maria,48 scilicet de salutatione insolita. Cuius [os 034. c. 11] causa subditur: Invenisti enim gratiam apud Dominum,49 non solum pro te, sed etiam pro toto genere humano. Ubi Bernardus ait: Quam gratiam Dei et hominum pacem, mortis destructionem et vitae reparationem! Et subdidit angelus: Ecce, concepis in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et filius Altissimi vocabitur.50 Secundum enim Lyram homo est altus inter creaturas corporales, angelus altior, Deus solus altissimus. Sequitur: et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis.51 Ubi angelus loquitur de regno spirituali et nontemporali, quod fduratum fuit per regnum David temporale, quia dixit Christus Pilato: Regnum meum non est de hoc mundo.52 Ideo dixit: regnabit in domo Iacob in aeternum, id est super electos. Dixit autem Maria: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco.53 Licet enim crederet firmiter verbum angeli complendum de Christi conceptione, sed ex quo angelus modum huius non expresserat, ideo quaerit, quais dicens: Rem credo, sed modum quaero, quia ego virginitatem conservare volo. Dicunt enim doctores super III. dist. XXX., quod beata virgo antequam desponsaretur Ioseph, habuit observantiam castitatis virginalis in proposito ex instinctu Spiritus Sancti, non tamen voverat expresse. Sed postea, dum esset ei desponsata, qui erat in simili proposito, simile emiserunt votum. Respondens angelus declarando modum dixit: Spiritus Sanctus superveniet in te,54 quod sic exponit Thomas in III. dist. III.: Primo superveniet in te, id est super possibilitatem et cursum naturae dando faecunditatem et servando virginitatem. Secundo superveniet in te, id est super merita tua et super meritam omnium creaturarum. Tertio sic, id est super omnes, qui ante fuerunt, et subdit: Et virtus altissimi obumbrabit tibi,55 id est sub umbra carnis latebit virtus divinitatis. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei.56 Et subdit exemplum: Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute sua, et hic mensis [os 034. c. 12] est sextus illi, quae vocatur sterilis. Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.57 Multum igitur accepta est virgini haec salutatio, per quam effecta est vera mater Dei. Unde Bernardus: aelum ridet, angelus gaudet, mundus exultat, infernus contremiscit, daemones fugiunt, dum dico: Ave Maria. Quod patet in illo miraculo. Unde legitur, quod quidam miles quoddam in communi via castrum habebat. Omnes transeuntes spoliabat, virginem tamen quotidie salutabat. Accidit, quod quidam religiosus sanctus inde transiret, quem miles expoliari iubet. Vir autem sanctus rogavit praedones, ut ad suum dominum deducant, quia secretum haberet ei loqui. Qui adductus, rogavit militem, ut omnes de familia congregaret, ut eis verbum Dei praedicaret. Cunque (sic!) congregati fuissent, ille ait: Nequaquam hic estis omnes. Tunc unus ait, quoniam solum camerarius non venisset. Ille vero dixit: Vere ipse est, qui solus deest. Pro eo igitur mittitur et statim adducitur. Cumque virum Dei vidisset, revolutis terribiliter oculis caput instar insani agitabat, nec propius accedere audebat. Cui vir sanctus dixit: Adiuro te per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut quis sis, nobis dicas et causam cur huc venisti, pandas. Cui ille respondit: Heu adiuratus prodere cogor invitus. Ego enim non sum homo, sed daemon, qui formam hominis suscepi. XIIII annis cum hoc milite sic permansi. Nam noster princeps me ad hoc misit, ut diem, in qua Mariae salutationem non diceret, observarem, et potestate super eum accepta, strangularem. Sicque in mali vitam finiens noster esset. Et ecce diligentius observavi, sed nullum diem praetermisit. Haec miles audiens, vehementer obstupuit et ad pedes viri Dei se proiiciens veniam postulavit et vita min melius mutavit. Vir autem sanctus dixit daemoni: Praecipio tibi per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut hinc abscedas, et nulli unquam virgini Mariae devoto noceas. Qui protinus abscedens evanuit.
Tertio demum in evangelio insinuatur Domini incarnatio [os 034. c. 13] miraculosa, cum virgo Maria dixit angeloelevatus (ut credo) oculis et manibus in caelum expassis, et tandem demissis omni devotione: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.58 Mox, ut dicit Thomas III parte Summae q. XXXIII, quatuor hic similia facta fuerunt virtute Dei, videlicet conversio sanguinis in carnem et alia partes corporis Christi. Secundum formatio membrorum organorum. Tertium animatio corporis organizati. Quartum assumptio corporis et animae a divinitate in unitatem personae, ita quo din eodem instanti inventus sit Christus in utero virgineo verus homo et verus Deus. Nam quidam contraria videbantur inter Deum et virginem, quae hodie concordata sunt, puta impossibile erat Deum non generare, impossibile erat virginem generare, impossibile erat Deum generare nisi Deum, impossibile erat virginem generare Deum, impossibile erat Deum generare cum alia persona, impossibile erat virginem generare sine alia persona. Accessit hodie Deus ad virginem et necesse fuit virginem generare non alium, quam Deum, et non de alio, quam de se. Sed Deus non potuit generare nisi Deum de se, et tamen virgo Deum fecit hominem. Deus non potuit generare nisi infinitum, immortalem aeternum, insensibilem, invisibilem, impalpabilem sub forma Dei, sed virgo generavit finitum, mortalem, mendicum, temporalem, visibilem, palpabilem et sensibilem sub forma servi. O magnae pietates virgo! O caelestis curiae admiratio! O ineffabilis laetitiae tripudiatio, quae talem filium taliter genuisti, ut tota caelestis curia miraretus et exultando iocundaretur.
Sed diceres utrum beata virgo vere dicatur mater Dei, ex quo Christum non genuit secundum divinitatem, sed secunsum humanitatem. Ad quod respondet Thomas in tertia parte q. XXXV., quod vere dicitur mater Dei virgo Maria, quia quicquid convenit divinae naturae et humanae, potest attribui illi personae. Concipi autem et nasci illi attribuitur personae et ypostasi secundum [os 034. c. 14] naturam illam, in qua concipitur et nascitur. Cum ergo in ipso conceptionis principio fuit humana natura assumpta a divina persona, conveniens est dici Deum esse conceptum et natum de virgine. Quia ideo dicitur mater alicuius aliquae mulier, quae eum concepit et genuit, sic beata virgo dicitur vere mater Dei non, quod mater sit divinitatis, sed quia personae habentis divinitatem et humanitatem est mater, secundum humanitatem propter communicationem idiomatum. Ideo Johannes Damascenus ait: Theotocon vere sanctam Mariam praedicamus. Et in capitulis Cyrilli approbatis in Ephesina synodo dicitur: Si quis non confitetur sanctam virginem genitricem Dei, anathema sit.59
Hinc sancta mater Ecclesia eam siv appella i divino officio dcens illud Sedulii: Salve sancta parens, enixa puerpera! Rege, qui caelum terramque regit in saecula saeculorum, virgo Dei genitrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit viscera factus homo. Similiter in offertorio missae: Post partum virgo inviolata permansisti, Dei genitrix, intedcede pro nobis. Similiter in letaniis: Sancta Dei genitrix, ora pro nobis. Rogemus igitur eam per illam ineffabilem dignitatem maternam, qua hodie sublimata est, ut nobis nunc impeteret gratiam et postmodum gloriam sempiternam. Amen.
1Lc 1,26-27.
2 Deut. 32,4.
3 Eph 1,22.
4 Joh 1,16.
5 Gal 4,4.
6 Gal 4,6.
7 Joh 3,17.
8 Joh6,58.
9 Joh 7,18.
10 Bonaventura, Commentaria in quattuor Libros Sententiarum, pars I, art. I, quaest. 1. In: Opera Omnia S. Bonaventurae vol 1. Ad Claras Aquas, 1882, 258-261, hic 260.
11 Cf. Joh 1,9-11.
12 Ps 148,5.
13 Gen 1,26.
14 Joh 3,16.
15 Ps 8,5.
16 Hebr 2,7.
17 Lc 1,38.
18 Officium Beatae Maeiae I, Matutinum, Responsorium.
19 Cant 2,1.
20 Mt 11,28.
21 Recte: Laudes S. Annae Matris B.M.V. II. classis, Ant. ad Ps. 99. Cf. Cant. 1.
22 Recte Cant 2,3.
23 Ps 33,9.
24 Is 7,14.
25 Mt 1,25.
26 Joh 2,12.
27 Cf. Alexander de Villa Dei, Doctrinale.
28 Ps 109 (110),1.
29 Gal 1,19.
30 Ambrosius, Expositio in Lucam, liber secundus, cap. 2.
31 Ambrosius, Expositio in Lucam, liber tertius, cap. 4.
32 Cf. Thomas de Aquino: Summa theologiae, Qu. 29, art. 1.
33 Cf. Augustinus, De Trinitate, lib. III, c. IX,18.
34 Mc 1,24; Lc 4,34.
35 Mc 1,23-24.
36 Deut 22,20.
37 Ambrosius, Expositio in Lucam, liber secundus, cap. 1.
38 Ambrosius, Expositio in Lucam, liber secundus, cap. 2.
39 Cf. Mt 13,55: Nonne hic est fabri filius?
40 Cf. Mc 6,3.
41 Cf. 3Reg 2,13-18, spec. 17.
42 Lc 2,35.
43 Lc 1,28.
44 Joh 10,41.
45 Lc 1,39.
46 Lc 2,19.
47 Lc 1,29.
48 Lc 1,30.
49 ibid.
50 Lc 1,31-32.
51 Lc 1,32-33.
52 Joh 18,36.
53 Lc 1,34.
54 Lc 1,35.
55 ibid.
56 ibid.
57 Lc 1,36-37.
58 Lc 1,38.
59 Canon 1.