Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XXXIII.]

De Annunciatione Virginis Mariae
Sermo prima

Ingressus angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Luc I.1

Haec verba charissimi dicuntur ad laudem benedictae Virginis Mariae, quae hodie cooperante Spiritu Sancto concepit in utero virgineo Deum verum et hominem, et hoc angeli Gabrielis nuncium, quod congruebat, ut tam inauditam rem angelus nunciaret.

Primo siquidem congruum erat, ut tale negotium angelus nunciaret ex parte reparationis. Nam summus Deus, qui est summae bonus, ex sua bonitate per verbum mundum creavit, qui per peccatum quodammodo fuit deformatus et dissipatus. Sicut enim diabolus Sathanae in serpente decepit mulierem inducendo eam primo ad dubitationem de Dei praecepto, tandem ad concupiscendum, postrmo autem ad peccati consensum, sic congruum fuit, ut haec mundi per verbi incarnationem reparatio fieret per angelum lucis, qui virginis fidem firmaret, ad oboedientiam induceret et ad consensum, ut sic Deus hominem salvaret per similia. Et ita factum est, ut angelus nunciando excitaret virginem ad fidem, per fidem ad consensum, et per consequens ad concipiendum.

Secundo congruebat, ut angelus nunciaret ex parte nunciantis, scilicet angeli, quia per hanc felicem incarnationem non solum fiebat hominis redemptio, sed etiam angelicae ruinae reparatio. Ideo conguum erat, ut angelicum adesset ministerium, et etiam quia angelus est minister Dei, Beata autem Virgo electa erat, ut esset mater Dei. Ideo congruebat angelum dominae suae decenter famulari.

Tertio [os 033. c. 01.] congruebat angelum nunciare ex parte mittentis, scilicet Dei, ut servaretur ordo, quem Deus statuit. Quo ordine mediantibus angelis divina hominibus nunciantur. Et haec est ratio Dyonisii IIII c. Angelicae hierarchiae, ut per talem nuncium Deus elevaret mentem virginis ad se, et sic ardentiori charitate flammesceret, et prius per amorem ipsum mente, quam carne conciperet, ut ait Augustinus libro De virginitate: Beatior in quot Maria erat concipiendo fidem Christi, quam carnem Christi, et postea subdit: Materna propinquitas nihil Mariae profuisset, nisi felicius Christum corde, quam carne gestasset.2

Quarto congruebat hoc negotium angelo nunciare ex parte Virginis, scilicet Mariae, quia enim pura virginitas Mariae omnium hominum praecellebat puritatem, quinpotius et angelorum. Ideo ut ostenderetur Virginis Mariae angelica vita et puritas, ideo debuit angelus nunciare. Unde Hieronymus: Semper est angelis cognata virginitas, quia in carne praeter carnem vivere non est humana vita, sed angelica, ac etiam quoddam matrimonium spirituale esse debebat in ipsa annunciatione inter Deum et humanam naturam in Virgine. Merito igitur per angelum requirebatur consensus Virginis lioco totius generis humani. Hinc Augustinus in sermone quodam De Nativitate Dominica dicit: Requirebatur etiam consensus Virginis in speciali pro suo matrimonio, quo Deus Pater eam desponsabat, ut esset unigeniti sui mater, et non solum sui unigeniti filii, sed in ipso omnium redemptorum. Decenter igitur angelus Gabriel, Dei altissimi nuncius missus est de caelo empyreo in civitatem Galileae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria, et ingressus angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena, Dominus etc.3 Unde praesens sermo ad honorem annunciatae Virginis gloriosae gratia Salvatoris favente in tribus mysteriis inchoabitur, persequetur et terminabitur, scilicet

Primum scilicet dixi mysterium, quod erit de angelica salutatione. Nam cum Beata Virgo a pueritia fuisset in templo Domini conversata, et tandem adveniente secundum legem opportuno tempore de templo ex voluntate Dei fuisset desponsata viro, scilicet Ioseph, et hoc ideo ut matrimonium approbaret, vel secundum Origenem, ut hoc sacrum a diabolo caelaret, tunc in mense sexto, scilicet a conceptione Iohannis Baptistae secundum Lyram missus est Gabriel angelus ad Mariam Virginem dicens: Ave, gratia plena. Quae quidem dalutatio specialiter a tribus est commendabilis, scilicet

Primo nanque salutatio angelica commendatur ab angelo apparente, qui secundum quosdam fuit de summis hierarchiis, scilicet de ordine Seraphin. Hinc Gregorius dicit, quod summum angelum venire dignum erat, qui summum omnium nunciabat,4 videlicet Dominum incarnandum. Si enim Seraphin missus est ad Esaiam ad purgandum labia eius calculo ignito sumpto de altari (Esa VI),5 multo magis ad Virginem Mariam in tam divina et mirifica annunciatione, quia dicit magister in II. dist. IX: Interdum omnes angeli mittuntur, ut plurimum tamen inferiores. Alii autem communiter tenent, quod tres ordines angelorum superiores nunquam mittuntur ad extra, sed assistunt. Dicuntur tamen mitti inquantum mediis divina mysteria revelant, et sic secundum Thomam in III. parte Summae, q. III iste Gabriel fuit supremus in ordine archangelorum. Et dicit Ubertinus, quod undecumque sit missus, tamen verisimile est, quod nunquam maioris dignitatis angelus hominibus quicquam nunciandum apparuit, sicut Gabriel.

Quem non decuit tamen hoc sacrum secretum cum multis milibus angelorum [os 0033. c. 03.] nunciare, sed ipsum solum, ut secretum servaretur. Qui quidem secundum Thomam, ubi Supremus in specie corporali apparuit: Primo propter apparitionis similitudinem, quia diabolus in specie serpentis seduxit Evam, sed Gabriel in specie humana instruxit Mariam. Secundo propter incarnati magnitudinem, quia non solum mente, sed etiam ventre erat Dei filium receptura. Ideo non solum mens eius, sed etiam sensus eius corporei erant visione corporali refovendi. Tertio propter certitudinem, ut sic Virgo intellectu et sensu esset certa de Christi incarnatione. Unde dicit Augustinus, quod ingressus est Gabriel archangelus facie rutilans, veste choruscans, gressu mirabilis, qui Virginem salutavit. O anima devota, cogita more angelico, quam blande, quam dulciter et suaviter eam salutando alloquebatur foris, et quam iocundo igne inflammabat intus cor Virginis.

Secundo salutatio commendatur ab eloquio proferente, quae videlicet eloquia sanctus angelus Beatae Virgini protulit. Tria nanque, ut dicit Ubertinus, intendebat angelus, scilicet

Primo angelus Gabriel intendebat animam Virginis attentam reddere, quod quidem fecit eam nova et insolita salvatione ineffabiliter collaudando. Unde dicit Origenes super Lucam, quod si scivisset Virgo ad alium quempiam factum esse sermonem similem, utpote quae habebat legis scientiam, numquam eam quantumcumque peregrina salutatio terruisset. In hac enim salutatione angelus praemittit Virginis idonaeitatem ad Deum concipiendum, cum dicit: gratia plena. Super quo Bernardus: In ventre gratia [os 033. c. 04.] deitatis, in corde gratia charitatis, in ora gratia affabilitatis, in manibus gratia misericordiae et largitatis. Idem: Vere plena, quia de plenitudine eius capiunt universi captivi redemptionem, peccatores veniam, iusti gratiam, angeli laetitiam, denique tota Trinitas gloriam, filius hominis humanae carnis substantiam. Deinde exprimit ipsum concipiendum quis et qualis erit dicens: Dominus tecum. Tandem infert honorem debitum ad filii Dei conceptum, cum dicit: Benedicta tu in mulieribus. Ut autem ostenderet eam ab omni maledictione exceptam, his praemisit: Ave. Quod dicit: Talem ambasiatam tibi, quae es gloria virginum et mulierum, a Deo porto, quod a te excludetur omnis maledictio naturae corruptae, videlicet et legis, quia tu sine pudore concipies et sine dolore paries, et Virgo in aeternum permanebis. Ex hac igitur salutatione virgo admirari coepit, admiratio vero animum attentum reddit. Ecce quam optime nuncius caelestis eloquitur caeleste mysterium dicens: Ave, id est sine vae. Ubi est nobis sciendum, quod triplex vae in Sacra Scriptura invenitur, de quibus dicitur Apocalipsis VIII: Vae, vae, vae habitantibus in terra,6 et quodlibet istorum triplicatur, et sic novem sunt vae, scilicet

Primum igitur vae est miseriae originalis, quod triplicatur, quia ex pecato originali venit in nos vae miseriae nascentium, vae parentium, vae morientium et incinerantium. Primo vae nascentium venit in nos, quia omnes nascimur filii irae (Eph II).7 Ab hoc vae fuit immunis Beata Virgo, quae sine originali concepta et nata extitit, nec unquam ad peccatum inclinata. Unde Bernardus: Puto, ait, quod copiosior gratia sanctificationis [os 033. c. 05.] in ipsam descendit, quae non solum ortum eius sanctificavit, sed etiam vitam ab omni peccato custodivit.8

Item est vae parentium ex originale peccato, quia dictum est Evae Genesis III: In dolore paries filios tuos.9 A quo excepta fuit Beata Virgo, quia ut dicit evangelista Lucas: Peperit sine dolore filium suum primogenitum.10 Hinc Augustinus ait: O quam beata mater ista est, quae sine contaminatione concepit et sine dolore peperit medicinam.

Similiter est vae morientium et incinerantium ex peccato proveniens, quia homini peccanti dixit Dominus Genesis III: Pulvis es et in pulverem reverteris.11 Ab hoc vae etiam fuit Beata Virgo immunis, quia licet mortem subierit temporalem, tamen nexibus incinerationis deprimi non potuit test psalmista dicente: Surge, Domine, scilicet Iesu Christe, in requiem tuam! Tu et archa sanctificationis tuae, id est mater tua, quae per archam significatur, sicut enim de lignis imputribilibus facta fuerat. Sic caro virginis non vidit corruptionem, ut tenent communiter doctores. Sic igitur Beata Virgo fuit sine vae nascentium, perientium et incinerantium, unde bene dixit angelus: Ave.

Secundum vae est culpae actualis, quod iterum triplicatur in vae cordis, oris et operis. Vae cordis habent omnes peccare volentes et proximo nocere desiderantes. Iuxta illud Esa XXIX: Vae, qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium.12 Tales vae in corde habentes fuerunt pharisaei, de quibus Dominus (Math X<X>III) dicit: Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui similes estis sepulchris dealbatis, quae foris hominibus apparent speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum.13 Cor vero Virginis Mariae erat hospitium Spiritus Sancti, adornatum floribus tamquam Paradisus. Unde Hieronymus: Vere [h]ortus est deliciarum, in quo consita sunt universa florum [os 033. c. 06.] genera et odoramenta virtutum.

Item est et vae oris, in quorum scilicet ore sunt mendacia, falsa testimonia, detractiones, adulationes, de quibus Esa V ca. dicit: Vae, qui dicitis malum bonum et bonum malum, ponentes amarum in dulce et dulce in amarum.14 Vae igitur talibus, qui venenum diaboli in ore portant. De quibus Psalmista: Venenum aspidum sub labiis eorum.15 Sed certe sine tali vae fuit Beata Virgo, de qua dicitur Cantico III: Favus distillans labia tua mel, et lac sub lingua tua.16 Favum mellis distillavit, dum devotam orationem pro liberatione generis humani ad Deum fudit. Lac sub lingua habuit, dum hodie angelo dixit nuncianti: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco. Mel dulcissimum habuit, dum dixit: Ecce ancilla Domini, etc.

Item est et vae operis, in quorum operibus sunt homicidia, furta, rapinae, etc. De quibus Ecclesiastici II: Vae duplici corde et labiis scaeleratis et manibus maleficientibus.17 O Deus omnipotens, quam longe fuit mater unigeniti tui ab isto vae, quae palpabat verbum, vitae suae creatorem, mundique redemptorem alebat, osculabatur et in gremio gestabat.

Tertium quoque vae est poenae gehennalis eorum, qui ex virgine concepto Christo Domino infideles fuerunt, aut mortaliter peccaverunt. Quod iterum triplicatur in poenarum magnitudine, multitudine et longitudine. De quo Ezechielis XXIIII: Vae civitati sanguinum, cuius ego grandem ponam piram.18 Civitas enim sanguinum est infernus damnatorum, cuius magnus ignis succensus est in furore Dei. Ab hoc enim vae quotquot sunt erepti homines in mundo, sive qui praecesserunt, sive qui secuti sunt post conceptum Virginis Mariae, Iesum videlicet Christum, sunt liberati. Unde etnos confidimus per ipsum merito huius Virginis liberari, insuper aeternaliter glorificari. [os 033. c. 07.] Merito igitur dixit angelus: Ave. Unde et nos debemus frequenter recitare et Virginem eisdem verbis salutare, quae in consistorio Trinitatis sunt inventa, ab angelo devote recitata, ab Ecclesia introducta et Virgini Mariae accepta, ac omnibus hominibus tanquam gratifica et salutis exordia. Hinc Bernardus: Dum dico: Ave Maria, caelum ridet, exultant angeli, terra laetatur, daemones fugiunt, infernus contremiscit, homines in gratia renovantur, gaudium Mariae ampliatur, denique tota Trinitas gaudet.

Secundo intendebat angelus virginem de tanto mysterio, quod in ea erat implendum, et hoc fecit praenunciando conceptum et partum et ostendendo prolis dignitatem dicens: Ecce concipies et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et filius Altissimi vocabitur.19 Altus nanque est homo inter creaturas, altior angelus, sed Altissimus Deus, et subdidit angelus: Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis.20 Per regnum enim David secundum Lyram intelligitur regnum caeleste, licet David in regno caelesti non sederit pro tunc. Tamen fuit figura regni caelestis regnum David, quia sicut per multas persecutiones pervenit in regnum suum David, sic et Christus iuxa illud Lu XXIIII: Oportuit pati Christum et sic intrare in regnum suum.21 Dicitur enim in domo Iacob magis regnare Christus, quam in domo Abrae vel David aut Isaac, quia secundum Lyram de domo Abraam aliquis est reprobatus, sicut Ismael, similiter de domo Isaac, ut Esau, et domo David, ut Absalon. Sed filii Iacob omnes inter electos sunt computati, quia si aliqui eorum peccaverunt, tamen paenituerunt, et sic est sensus: in domo Iacob, id est in domo electorum. Sequitur: Et regni eius non erit finis, quia Christus [os 033. c. 08.] non solum inquantum Deus, sed etiam inquantum homo regnabit super omnes creaturas, homines et angelos. Unde dicebat Math ultimo: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.22 O electa Dei mater Maria! O Virgo regia! Audisne, quid loquitur angelus tibi de prole ex te nascitura? Vere magnum dicit, vere nemini dictum, vere a saeculo inauditum, vere a prophetis desideratum. Audi igitur et modum huius conceptionis supernaturalem, unde subdidit angelus. Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi, quasi dicit angelus. Modum huius conceptionis exprimere sum isufficiens, sed te, o Virgo chara Deo, docebit de tali modo magister meus et omnium angelorum, videlicet Spiritus Sanctus. Quia tu habebis plenitudinem divinitatis corporaliter in te, cui omnis alia cognitio comparata potest merito umbra dici, vel ombumbrabit, id est est in umbra carnis latebit vera divinitas.

Tertio ex his quasi inclinabat virginem ad consensum, et ideo tertio angelica salutatio est commendabilis ab exemplo astruente dicens: Et ecce Elisabeth cognata tua licet esset sterilis, tamen supernaturaliter iam concepit, et huius conceptus hic mensis est sextus.23 O igitur Virgo super omnes feminas benedicta, praebe consensum et suscipe filium. Nam saeculum omne captivum tuum praestolatur assensum. Dic, o Virgo virginum, unum iovundum verbum, ne moreris, fac magnam solemnitatem et eis, qui sunt in lymbo, et his, qui sunt in mundo. Imo etiam illis angelis, qui laetantur in caelo in visione Dei, ut perficiatur in tem omnis creatura, et renovetur omnis vetustas eius per culpam introducta.

Secundum mysterium dicitur virginea responsio, quomodo videlicet Beata Virgo Maria responderit nuncio caelesti Gabrieli. Nam licet expressum non sit in evangelio, [os 033. c. 09.] quid tunc Virgo operabatur. Verisimiliter tamen credi potest, quod tunc fuerit in divina contemplatione elevata, cogitando de divino promisso et de prophetia Esa VII, quod scilicet virgo filium esset conceptura,24 qui Deus et homo esset. Et tunc angelus ingressus eam honorifice salutavit, et virgo ei prudenter respondit. Quae quidem virginis responsio a tribus commendatur, scilicet

Primo dixi, quod virginis responsio commendatur ab ipsius magnanimitate, quia ut angeli salutationem audivit, turbata est et tacuit. Non tamen fuit turbata turbatione incredulitatis, sicut Zacharias,25 nec de visione angeli, quia angelos videre solita erat. Sed turbata fuit secundum Chrysostomum propter novae apparitionis speciem, quia et si consueta fuerat videre angelum, nunc tamen novo modo apparuit ei sumpta humana specie et cum ingenti lumine et splendore, ex quo fuit aliqualiter perterrita. Unde canit Ecclesia: Et expavescit virgo de lumine.26

Secundo turbata est propter novae salutationis formam. Unde Ambrosius: Benedictionis novam formam mirabatur, quae nusquam est ante reperta, soli Mariae salutatio haec servabatur. Tertio fuit turbata propter laudationis excellentiam, quia in hac salutationem excellenter eam de tribus laudavit.

Propter quae humilis virgo non potuit non turbari. Sanctae enim mentes humilium quanto amplius laudibus attolluntur, tanto magis timent. Hinc dicit Lyra, quod nihil mirabilius vero humili, quam sua exaltatio. O Virgo pia et humilis! O mater Dei insignis! Quid turbaris? Quid miraris? Audi, quid dicit caelestis nuncius, quod tu sola perfectissime invenisti gratiam apud Deum, quam tristis Eva perdiderat. Unde Chrysostomus: Qui apud Deum meretur gratiam, non habet, [os 033. c. 10.] quid timeat. Invenisti itaque gratiam, scilicet Dei, et hominum pacem, mortis destructionem et vitae reparationem, ut per te Deus mundum redimeret, per te illuminaret et per te vitam revocaret. Plena ergo gratia invenit gratiam. Sed et aliis ad dispensandum. Unde Augustinus: O Maria, gratiam apud Deum invenisti et hanc per totum mundum effudnere meruisti. Notanter enim dicit: invenisti, non dicit: habuisti vel acquisisti, quia res habita vel iuste acquisita ut propria custoditur, sed inventa his, qui perdiderunt, restituitur. Sic Maria invenit gratiam non sibi retinendam, sed aliis restituendam, quia qui invenit rem perditam, tenetur restituere. Tristis Eva mater nostra gratiam perdiderat, quam gloriosa Virgo teste angelo invenit. Ideo clamat omnibus salvari volentibus, quod ipsa parata est restituere dicens: Transite ad me omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis adimplemini (Ecclesiastici XXIII).27 Hinc et Bernardus: Filioli, haec peccatorum scala, haec maxima mea fiducia, haec tota ratio spei meae. Dico vobis: si pie a vobis pulsata fuerit, si pie fuerit invocata, conpatietur vobis, non deerit necessitati vestrae. Idem: Quaeramus, ait, gratiam per Mariam. Nam qui quaerit, invenit, et pulsanti aperietur. Ipsa enim ominbus omnia facta est, omnibus sinum misericordiae aperit, ut de plenitudine eius accipian universi: captivus liberationem, aeger curationem, tristis consolationem, peccator veniam, iustus gratiam, angelus laetitiam, denique tota Trinitas gloriam. Disce, homo, magnanimitatem Virginis! Ecce non fuit praeceps ad respondendum angelo, sicut Eva diabolo, sed prudenter ponderabat verba eius. Non quasi incredula, sed modum scire volens talis conceptionis, cum dicebat: Quo modo fiet istud, quoniam virum non cognosco, id est me virum non cognituram in animo vovi, quia quamvis desponsata erat, tamen se perpetue viriginem permansuram sciebat. Ideo dicit: Quomodo fiet istud, quod dicit: rem credo, sed de [os 033. c. 11.] modo quaero. Legerat enim virgo Esaiam dicens: Ecce virgo concipiet, sed non modum, quia nulli prophetarum fuit taliter revelatus. Et angelus persequitur dicens: Spiritus Sanctus superveniet in te etc.28 Unde Bernardus: Audisti, Virgo, quod concipies, audisti, quod non per hominem, sed per Spiritum Sanctum. Expectat angelus responsum tuum, tempus est enim, ut revertatur ad Dominum, qui misit illum. Expectamus et nos, o Domina, verbum miserationis, quos miserabiliter premit sententia damnationis. Ecce pretium tibi offertur nostrae salutis statimque liberamur, si consentis. Hoc supplicat a te, pia Mater, flebilis Adam cum misera sobole exul de Paradiso. Hoc David, hoc caeteri flagitant patres tui, qui et ipsi habitzant in regione umbrae mortis, hoc totus mundus tuis genibus provolutus expectat. O Domina, responde verbum, quod terra, quod inferi, quod caeli expectant. Responde verbum, et suscipe Verbum! Profer tuum et suscipe Dominum! Emitte transitorium et amplectere sempiternum.29 Haec ille.

Secundo Virginis responsio commendatur a suae locutionis seriositate. Nam postquam edocta sufficienter fuit de modo huius conceptionis, tunc irgo prudentissima consensit, et ut dicitur, profunda devotione genuflexit ac manibus expassis et demum coniunctis et oculis in caelum elevatis cum inaestimabili humilitate desiderantissimum verbum tot cordis affectu protulit dcens: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. O anima Christi sanguine redempta! O homo meritis Virginis dotatus! Expergiscere, gaude et laetare, age gratias Deo, lauda et benedic Virginem, quam sancti ineffabiliter benedicunt! Dicit namque hic exclamando beatus Augustinus: O felix oboedientia, o insignis gratia, quae dum humiliter fidem dedit caeli, in se opificem comparavit. Unde et Anselmus: O fides Deo accepta, o humilitas Deo grata, o oboedientia omni sacrificio Deo iocundius oblata, o sublimis Virgo mater Dei, o humilis ancilla Dei! Quid sublimius [os 033. c. 12.] esse possit, quid humilius sentiri possit. Haec ille. Singula siquidem verba Virginis redolent virtutibus, speciaiter haec sex verba sex virtutibus redolent. Dicit enim

Et sic patet seriosa locutio Virginis.

Tertio haec Virginis responsio commendatur a nunciantis angeli iocunditate. Auditis enim his Virginis verbis angelus statim revertitur optata relatione et iocunda. Unde Augustinus: Nec mora revertitur nuncius, et virginalem thalamum ingreditur Christus, et in reditu cepit angelos dulciter ad Dei laudem invitare dicens: Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit.

Tertium mysterium dicitur dominica conceptio. Nam cum peracto Gabriel legationis officio dominae suae reverenter valefaciens discessisset, remansit cum ea rex angelorum, Dei filius in carne assumta. Unde hoc mysterium a tribus specialiter est commendabile, scilicet

Primo etenim dominica conceptio est commendabilis ab incarnationis praecipua ratione. Retionem cuius Bonaventura sub bona distinctione assignat in III, di. I, ar. II, q. II dicens, quod de incarnatione est loqui dupliciter. Est enim incarnatio carnis assumptio. De carne autem assumpta est loqui dupliciter: aut quantum ad subiectum, aut quantum ad defectum. Si loquimur de incarnatione secundum quod dicit assumptionem humanae naturae solum, sic praecipua eius ratio non est redemptio humani generis, quia sic etiam si homo non peccasset, Christus incarnatus fuisset, quia si homo non peccasset, nihilominus [os 033. c. 13.] fuisset sacrum matrimonium in sexuum coniunctione, quod significat secundum Apostolum Eph V coniunctionem Christi et ecclesiae dicens: Sacrum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et ecclesia.30 Ergo si homo stetisset, aut sacrum matrimonii non esset, aut Christus incarnatus esset, sed primum est impossibile. Igitur necessarium secundum. Alio modo est loqui de incarnatione quantum ad defectum passibilitatis et mortalitatis, et sic incarnationis Christi ratio praecipua est humani generis redemptio. Nisi enim homo peccasset, Christus carnem mortalem non assumpsisset, et hoc est, quod dicit Augustinus super illud Joh XI: Ecce quem amas, infirmatur.31 Si Dominus peccatores non amaret, ad terram de caelo non descenderet. Et ipse Salvator Joh III ait: Sic Deus dilexit mundum, ut unigenitum suum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.32 Hoc etiam intelligens beatus Gregorius in quadam praefatione dicebat: O ineffabilis dilectio charitatis, ut servum redimeres, filium tradidisti.

Secundo dominica conceptio commendatur ab incarnatiois admiratione. In hac profecto incarnatione filii Dei, ut dicit Bernardus, tria fecit miracula Deus nunquam visa, nunquam reperta, nunquam audita et nunquam amplius fienda. Coniuncta namque sunt adinvicem Deus et homo, mater et virgo, fides et cor humanum. Mirum est, quoniam cor humanum his dupbus fidem accommadavit, quoniam credi potuit, quod Deus esset homo, quod Virgo esset, quae pareret. Haec enim nequeunt fieri sine glutino Spiritus Sancti, qui omnem habet scientiam. Unde praedictis verbis a Virgine prolatis statim supervenit Spiritus Sanctus et separavit in instanti sanguinem Virginis ab aliis. Et ut communiter dicitur, quod de corde ipsius recepit hunc sanguinem, tum quia cor est membrum nobilius, quod decebat nobilissimum filium Dei, tum quia cor est primum vivens et ultimum moriens secundum Philosophum, quod decebat illum, qui est vita per essentiam, tum etiam quia cor est in medio hominis, quod decebat illum, qui est mediator Dei et hominum. Unde petit a nobis Dominus cor dicens: Fili, praebe mihi cor tuum et sufficit.33 Et sic in eodem [os 033. c. 14.] instanti creata est anima Christi, et mox haec duo, scilicet anima et corpus in personam filii sunt unita. Et statim anima Christi clare vidit et intellexit omnia, quae fuerunt, sunt et erunt, et secundum partem rationalem fuit beata, et statm voluntate Christus martyr est effectus, quia de Virginis utero ' licet, ut dicit Augustinus, fuerit tam parvulus, quod vix oculis tunc videri potuisset ' videbat maledictum Iudam, qui eum venderet, videbat flagella, videbat spineam coronam, videbat crucem. Haec igitur sunt mirabilia Dei magni, quia Deus in ventre Virginis factus homo et servus, aeternus factus est temporalis, immensus factus est parvulus, incomprehensibilis factus est localis, et quid dicam. O Beata Virgo, quem, caeli capere non poterant, tuo gremio contulisti! Salutamus ergo te illa iocundissima salutatione angelica, qua nulla laus tibi gratior videtur, cuius ipse Deus est inventor intelligentiae inspirator, ad consensum provocator, modi huius inaestimabilis conceptionis expositor. O Virgo sublimis, o humilis puella, vim fecisti in domo regis aeterni, vulnerasti cor illius tuo pio amore!

Tertio conceptio dominica commendatur ab hodiernae solemnitatis eximia veneratione. Hodierna siquidem dies est omni veneratione digna, quia est exordium nostrae salutis. Devota igitur anima, considera inauditam a saeculis huius diei solemnitatem! Haec est solemnitas Dei Patris, qui nuptias fecit suo filio. Hodie etiam est solemnitas filii Dei et nuptiarum in Virginis utero, qui humanam naturam inseparabiliter sibi univit. Hodie denique est solemnitas virginis, quae a Patre in filiam, a Filio in matrem, a Spiritu Sancto in sponsam est assumpta. Hodie est solenitas totius caelestis curiae, quia inchoatur eius reparatio. Hodie est multo magis solemnitas naturae humanae, quia eius salus et redemptio incepit. Hodie impleta sunt perambula figurarum documenta Scripturarum et desideria prophetarum. Hodie panis in utero Virginis est confectus, hodie lux vera descendit de caelo. Hodie verbum caro factum est, quia ingressus est angelus dicens: Ave gratia plena etc. [os 033. c. 15.] Qui quidem Dominus ex Virgine matre conceptus hodie nobis per perita matris det gratiam nunc et gloriam tunc. Amen.

1 Lc 1,28.

2 De sancta virginitate 3,3.

3 Lc 1,26-28.

4 Homilia in Evangelia 34,

5 Cf. Is 6,6.

6 Apoc. 8,13.

7 Eph 2,3.

8 Bernardus Clarevallensis, Epistola 174 ad Lugdunenses.

9 Gen 3,16.

10 Lc 2,7. A sine dolore nem része az eredeti evangéliumi szövegnek.

11 Gen 3,19.

12 Esa 29,15.

13 Mt 23,27.

14 Esa 5,20.

15 Ps 139,4.

16 Canticum 4,11.

17 Eccl 2,14: Vae duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatoribus.

18 Ezech 24,6.

19 Lc 1,31'32.

20 Lc 1,32'33.

21 Lc 24,26: Nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam.

22 Mt 28,28.

23 Lc 1,36: Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis.

24 Esa 7,14.

25 Cf. Lc 1,12.

26 Március 25., II. responsorium.

27 Eccl 24,26.

28 Lc 1,35.

29 Bernardus Claravallensis, Homiliae super 'Missus est', IV, 8.

30 Eph 5,32.

31 Joh 11,3.

32 Joh 3,16.

33 Cf. Prov 23,24.