Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XXXII.]

De sancto Gregorio II.
Sermo XXXII.

Ecce sacerdos magnus, qui in deibus suis placuit Deo et inventus est iustus.[1] Ecci. XLIV.

Ad gloriam beati Gregorii haec verba rationabiliter assummuntur, qui fuit summus sacerdos et caput ecclesiae Catholicae. Idem fuit magnus non solum dignitate seu auctoritate spirituali, sed et magnus generis nobilitate. Pro quo est nobis sciendum, quod triplex est nobilitas, scilicet:

Prima enim nobilitas est temporalis secundum quam quis dicitur magnus, quia genitores fuerunt opulenti, nominati et potentes. Et taliter beatus Gregorius dicitur magnus, quia de senatoria stirpe progenitus, cuius pater dicebatur Gordianus et mater Silvia. Sed ista temporalis nobilitas parvae reputationis est apud Deum. De qua Gregorius Nazianzenus: Nescio, quae et qualis sit notabilitatis differentia secundum carnem, cum omnibus sit corruptio una, quia omnia, quae in terra sunt, in terram convertentur. Et Chrysostomus super Math.: Quid prodest generatio clara, quam mores sordidant? Quasi diceret: nihil. Et Ioh. VIII. cum Iudaei iactarent se esse de genere Abraam respondit eis Iesus: Si filii Abraae estis, opera Abraae facite![2] Hinc dicit Cassiodorus in quadam epistola: Melius est de contemptibili genere nasci et clarum fieri, quam de claro genere nasci et criminose vivere, ut comuniter [os 032. c. 01.] nunc faciunt nobiles. Ideo Chrysostomus super Math. dicit: Quid nocuit Thimotheo patrem habuisse gentilem, nonne discipulus Pauli apostoli fuit? Et quid nocuit Abraae patrem habuisse Tare luteorum deorum cultorem, nonne in caput fidelium est electus? Ideo concludit beatus Gregorius, quomodo haec nobilitas sit habenda dicens: Nulli umquam te de generis nobilitate praeponas, quia Deus non respicit personas hominum, sed animas. Quod est contra illos, qui rusticos etiam bonos reputant quasi bruta et se quasi non sint de terra, sed de aere. Ex quo nomen nobilitatis habent, non advertentes miseri, quod Deus non creavit duos Adam, videlicet unum tantum de terra et alium de aura, sed unum tantum de terra, ut sciat se homo fragilem et terreum. Iuxta illud Gen. III.: Pulvis es et in pulverem reverteris.[3] Gregorius: Nonnullis solet nobilitas generis parare ignobilitatem mentis, ut minus se in hoc mundo despiciant. Qui plus se ceteris aliquid fuisse meminerunt. Et beatus Ambrosius: Bona libertas et bona servitus apud Deum aequa lance appenduntur.

Secunda nobilitas est naturalis, in qua omnes sumus aequales, quia omnes ad Dei imaginem creati, et in hoc sumus magni. De qua Augustinus: Sicut Deus omnem creaturam, sic anima omnem corporalem creaturam natura dignitate et nobilitate excellit. Et sic omnes nobiles sumus, quia animas omnium nostrum Deus creavit ad suam imaginem et similitudinem. Ideo unusquisque nostrum debet unicam suam animam custodire sollicite, quia dicit Augustinus, quod maius damnum habetur in amissione unius animae, quam mille corporum. Hoc perpendens beatus Gregorius dicere poterat illud Thobiae IV.: Tu scis, Domine, quoniam mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.[4]

Tertia nobilitas est moralis, quae quis virtuosus efficitur. Et ista nobilitas non ex longis tunicis et pompaticis [os 032. c. 02.] ornamentis nascitur, sed ex bonis moribus. Quia dicit Aristoteles in Politica: Virtus et malitia determinant nobiles et ignobiles. Et dist. XL. c. "Nos": Nobilitas morum plus ornat, quam progenitorum. Et Hieronymus: Ille apud Deum est pretiosior et nobilior, qui fide devotior, vita sanctior et virtuosior. Et beatus Gregorius tantis virtutibus claruit, ut in papam eligeret. Ideo bene de ipso dicitur: Ecce sacerdos magnus etc. In quibus verbis a tribus specialiter commendatur, scilicet:

Primo dixi, quod beatus Gregorius ex praemissis verbis thematis commendatur a magnitudinis sublimitate, cum dicitur: Ecce sacerdos magnus. Nullus enim inter doctores sanctos tanta fuit dignitate sublimatus, quia fuit papa et patriarcha Romanus. Nam ut dicitur dist. XXI. c. "clericos": Quattuor sunt patriarchae principales, scilicet Romanus, Constantineapolitanus, ex privilegio Hierosolymitanus et Alexandrinus. Sunt etiam alii minus principales, videlicet Aquilensis, Bituriensis, Cantuariensis, Gardensis et Antiochienus. Tamen inter istos caput est papa Romanus, qui fuit beatus Gregorius, cuius magnitudinis sublimitas in tribus specialiter declaratur, scilicet:

Primo siquidem sancti Gregorii magnitudinis sublimitas declaratur in clavium potestate. Habuit namque potestatem clavium a Christo, Petro et successoribus traditam. Math. XVI.: Tibi dabo claves regni caelorum. Quae quidem claves secundum Richardus in IV. dist. XVIII. art. I. q. III. sunt aliquae potestas [os 032. c. 03.] super naturalem facultatem, quae est principium aliquorum actuum supernaturalium. Quae claves sunt duae quantum ad actum, scilicet clavis scientiae et potentiae, in radice tamen sunt una. Unus clavis est scientiae, non est habitus nec actus sciendi, quamvis non debet claves ecclesiae recipere, nisi habeat habitum scientiae sufficientem ad executionem potestatis. Actus enim clavis scientiae est potestas discernendi in causae examinatione. Clavis vero potentiae est actus diffiniendi in causae determinatione, et istis clavibus papa et cui ipse concedit, solvit et ligat tripliciter. Primo iudicando, scilicet hominis conscientia examinata iudicat ei caelum clausum vel apertum. Secundo aperit relaxando aliquam partem poene debita, et claudit, dum poenitentem aliqua poena sensus ligat, quam explere oportebit vel hic vel in purgatorio, antequam caelum ingrediatur. Tertio claudit vel aperit excommunicando vel excommunicatione absolvendo. Adde quartum, quando de non contrito contritium facit vi clavium. Dicit enim Scotus super quarto dist. XIV., quod attritus confitens volens recipere sacramentum poenitentiae non ponens obicem peccati mortalis in voluntate in ultimo instanti prolationis verborum, in quibus est vis sacramenti istius recipit gratiam non de congruo, sed ex pacto divino assistente sacramento. Alioquin non appareret, quomodo sacramentum poenitentiae esset secunda tabula post naufragium, si numquam per ipsum, ut esset sacramentum gratia amissa posset recuperari. Unde qui ad confessionem accedit non contritus, sed solum attritus, si confiteatur omnia peccata sua sacerdoti et ipsum contingat mori, antequam sacerdos verba absolutionis dicat, damnabitur. Sed si post absolutionem mori contingat, salvabitur. Et hoc est, quod dixit Salvator Ioh. XX.: Quorum remiseritis, peccata remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt.[5]

O clemens Christe, quam facilem [os 032. c. 04.] viam instituisti ad caelum euntibus hominis sacramentum, scilicet poenitentiae, per quod facta confessione, nisi habeat voluntatem peccandi mortaliter, certus est iam de peccati remissione, certitudine dico fidei. Hinc Apoc. XI. dicitur, quod per linguae eorum claves factae sunt caeli. Ideo dicit Ambrosius in Pastoralibus: Nihil est excellentius in hoc saeculo sacerdotibus, nihil potest sublimius episcopis reperiri. Dicit enim Augustinus in quaestionibus Novi et Veteri Testamenti, quod in quolibet sacerdote tria sunt sapientius consideranda. Primo humana natura, et in hac similis est omnibus hominibus. Secundo divina gratia, et sic nonnumquam aliquibus superior est, aliquibus par, aliquibus vero inferior. De hoc nullus certe potest loqui quia dicitur I. ad Chor. II.: Quis enim scit hominum, quae sint hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est.[6] Tertio consideranda est in sacerdotibus dignitas officii, et sic prae omnibus hominibus superior est. De qua Bernardus in sermone de cena Domini dicit: O praeclara, o reverenda, o veneranda potestas vestra, sacerdotes inclyti et reverendi, cui potestati nihil in caelo vel in terra comparari potest consecrare, scilicet corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi. Super hanc enim potestate vestra, super hoc tam insigni privilegio vestro stupet caelum, miratur terra, contremescit homo, reveretur quamquam plurimum universalis angelica celsitudo. Hinc I. Thim. V.: Qui bene praesunt presbiteri, duplici honore digni sunt.[7] Et iterum: Adversus presbiterum accusationem noli recipere![8] Et Ecci VII.: Honorifica sacerdotes, quia quicumque te baptizat vel absolvit, statim spiritualis Pater tibi efficietur.[9] Et plus, quam pater carnalis, quia pater carnalis genuit te ad mortem, presbiter vero de morte ad vitam te regeneravit. Haec autem potestas fuit in beato Gregorio, sicut in capite.

Secundo beati Gregorii magnitudinis sublimitas declaratur in vera humilitate, nam qui veraciter hic se humiliaverit, [os 032. c. 05.] ille erit magnus. Ideo dicebat Salvator Math. XVIII.: Qui se humiliaverit, sicut pulvus, iste hic magnus vocabitur in regno caelorum.[10] Et Ambrosius super Lucam: Nihil excelsius humilitate, quae quasi superior nescit extolli, quia nemo illud affectat, quod infra se iudicat. Et Lu. XIV.: Qui se humiliat, exaltabitur.[11]

O quam pauci sunt in dignitate humiliores! De quibus Bernardus in epistola ad Eugenium papam: Bona et recta facere et inutilem se reputare apud paucos invenitur. Idem super "missus est" dicit: Non est magnum, humilem esse in deiectione, sed magna et rara virtus est honorata humilitas. Et Richardus de mistico somni: Humilis est, qui seipsum veraciter contemnunt, humilior, qui se contemni ab aliis non refugit, humilior, qui honoratur et tamen contemni concupiscit. Talis erat beatus Gregorius, qui se laudari permittere nolebat. Nam in epistola ad Norsum patricium sic scribit, quod causae et nominis similitudinem faciendo per Scripturas, clausulas declamationesque formatis certe, frater charissime simiam leonem vocas, et quod eo modo hos agere conspicimus, quo scabiosos catulos se pardos vel tigres vocamus. Item in epistula ad Anastasium patriarcham Antiochenum, quod vos me os Domini, quod lucernam dicitis, quod loquando multis prodesse multique posse lucere perhibetis, aestimationem meam fateor mihi in dubitationem maximam perduxistis. Considero namque, qui sum et nihil me huiusmodi boni signo deprehendo. Considero autem, qui estis et vos mentiri posse non arbitror. Cum ergo credere volo, quod dicitis, contradicit mihi infirmitas mea. Cum disputare volo, quod in laude mea dicitur, contradicit mihi sanctitas vestra. Sed quaeso, vir sancte nobis aliquid de hoc certamine nostro conveniat, ut si non quod dicitis, ita est, sit ita, quia dicitis. Unde primo omnium in sui epistolis se primum servum servorum Dei [os 032. c. 06.] nominavit et alios nominari instituit, nihil poenitus ostentationis quaerens in scriptis, verbis et factis.

Unde Innocentio, praefecto Africae sic scribit [Gregorius], quod expositionem sancti Iob vobis transmitti voluistis vestro studio, congaudemus, sed si delicioso cupitis, pabulo saginari beati Augustini, compatriotae vestri opuscula legite, et comparationem illius similaginis nostrum furfurem non quaeratis. Neque enim volo, dum in hac carne sum, si qua me dixisse contigit ea facilius hominibus innotesci. Hinc quoque legitur, quod dum Iohannes abbas Romam venisset et beatum Gregorium per medium civitatis ire videret, voluit ei occurrere, ac reverentiam exhibere. Cernens vero beatus Gregorius, quod se in terram vellet prosternere, primo ipse se coram eo in terram prostravit, nec idem surrexit, quousque abbas primo surrexisset. Unde dicebat XXXIII. libro Moralium: Consideret homo, quid elatus in terra merebitur, si angelis aliis praelatis in infernum prosternitur. Et II. Pet. II.: Si Deus angelis peccantibus non pepercis, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos,[12] quid faciet figmento et nequam servo? Et Iob XXII.: Qui humiliatus fuerit, erit in gloria.[13] Et Innocentius: Quanto quisque sibi vilior, tanto Deo acceptior et pretiosior. Ergo beatus Gregorius erat magnus et admirabilis Dei sacerdos, quia mira humilitate sublimis, ut vere dicatur de eo: Non inventus similis illi.

Tertio beati Gregorii magnitudinis sublimitas declaratur in perfecta charitate, nam anima humana mensuratur secundum charitatem. Ut dicit Augustinus ita, quod habet magnam charitatem, dicitur magnus coram Deo, et quae parvam, parva, et quae nullam, nulla dicitur, quia talis non habens charitatem, malignus est. De quo Ps.: Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus.[14] Charitas vero habentem sublimat. Unde Hugo De laude charitatis: Nescio, quid maius in laude tua dicere possum, quam ut Deum de caelo traheres et hominem de terra ad caelum elevares. Magnus virtus tua, ut per te usque ad hunc humiliaretur Deus et usque ad hoc exaltaretur homo. Et [os 032. c. 07.] Apostolus praeponit charitatem omnibus virtutibus, etiam theologicis, cum dicit: Nunc manent fides, spes et charitas, maior autem horum est charitas.[15] Unde Salvator insinuat, quod magnus erit, qui ex charitate docuerit dicens: Qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regnum caelorum.[16]

Nam beatus Gregorius magnam habuit charitatem erga Deum et proximum intantum, quod omnes ad Dei notitiam et salvem conabatur convertere. Nam semel dum per forum urbis Romae iret, vidit quosdam pulcherrimos pueros vultu venustos esse venales. Interrogat mercatorem, de qua patria attulisset, qui respondit de Britannia, cuius incolae simili candore fulgent. Interrogat iterum, si Christiani sunt. Cui mercator: "Non - inquit -, sed pagani." Tunc Gregorius acriter ingemiscens: "Heu - inquit - quam splendidas facies princeps tenebrarum possidet!" Interrogat insuper, quod esset vocabulum gentis, cui ille: "Anglici vocantur" "Bene - inquit - anglici quasi angelici." Interrogat, quod nomen haberet provincia. Cui mercator: "Deiri." Et Gregorius: "Bene Deiri, quia Dei ira sunt crudeli." Rursus de nomine regis interrogat, et ille, quod Aelle diceretur. Et Gregorius: "Bene Aelle vocatur, quia in partibus illis alleluia decantabitur." Qui mox summum pontificem audivit et difficulter, ut ad vos illos convertendos iret, obtinuit.

Cumque iter arripuisset Romani, de eius recessu conturbati papam adeunt dicentes: "Petrum offendisti, Romam destruxisti, Gregorium dimisisti." Ideo papa ad revovandum eum nuntios destinavit et sic redire compellitur, licet de hoc plurimum tristaretur. Tunc papa ipsum a monasterio suo abstraxit et suum presbiterum cardinalem instituit. O magna charitas! O ignita voluntas, quae pro proximorum salute mori libens volebat!

Secundo beatus Gregorius ex praemissis thematis verbis commendatur a bonitatis copiositate, cum dicitur: qui in diebus suis placuit Deo, licet enim ipse omnibus virtutibus fuerit adornatus, tamen copiosus placuit Deo in tribus, scilicet: [os 032. c. 08.]

Primo dixi, quod beatus Gregorius placuit Deo elemosynarum copiosa largitione, quia omnibus indigentibus pro posse subveniabat. Quod opus Deo multum placet, diabolo multum nocet et homini multum prodest.

Primo, quod Deo placeat patet per Augustino dicente sic: Non est, quod nos ita facit Deo amabiles, ut pietas et misericordia. Iuxta illud Ps.: Misericordiam et iudicium diligit Deus.[17] Et Prover. XXI.: Facere misericordiam et iudicium magis placet Domino, quam victimae.[18] Cuius ratio est, quia est eius naturalis proprietas. Gregorius: Deus, cuius proprium est misereri semper et parcere. Nam misericordia est unguentum, quo ungitur Christus in membris suis. Unde Bernardus: Bonum est unguentum contrititonis, quod fit de recordatione beneficiorum, sed optimum est unguentum, quod vincit utrumque, scilicet unctio pietati. Ideo hanc docuit misericors Christus Lu. VI. dicens: Estote misericordes, sicut et Pater vester caelestis misericors est.[19] Et Math. IX.: Euntes discite, quid est, misericordiam volo et non sacrificium.[20] Hinc Ambrosius et habetur dist. LXXXVI. "In singulis": Misericordia est communis usus, ideo commune praeceptum est omnibus statibus, omnibus aetatibus, omnibus officiis. Non publicanus, non miles excipitur, non agricola vel urbanus, dives vel pauper. Quia dicit Hieronymus et ponitur dist. LXXXVI. § "Qui clementiam": Qui clementiam non habet, nec indutus est viscera misericordiae et lacrimarum, quamvis spiritualis sit, non adimplevit legem Christi. Pro eo, quod dicit Ambrosius super epistolam ad Thim.: Omnis summa disciplinae Christianae consistit in misericordia et pieatte. Ideo multi debent timere crudeles, potissime viri ecclesiastici, qui licet habeant, tamen obliti Dei et proximi nihil omnino volunt dare pauperibus, nisi inquantum verecundia ducuntur. Quibus [os 032. c. 09.] iudicium sine misericordia fiet, quia non fecerunt misericordiam.

Secundo elemosynarum largitio diabolo multum displicet. Dicit enim glossa super illud Ps.: Misericordia mea et refugum meum: De nullo ita vincitur diabolus inimicus, sicut de misericordia. Et hoc facit eius invidia, nam ipse inimicus plus laborat, plus patit, plus vigilat, quam homo, sed misereri non potest.

Tertio elemosynarum largitio homini facienti multum prodest, iuxta illud Prover. III.: Misericordia et veritas te non deserant et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus.[21] Hinc Gregorius: Terrena superbia per hoc, quod pauperibus distribuitur, multiplicatur. Sic fecerat ipse, ut patet de angelo, qui in specie naufragi venerat ad ispum, qui postremo dixit, quod ab illo die elegit eum Deus in papam, quin scutellam argenteam dederat ei. Similiter Christum Dominum in propria persona meruit hospitare, qui antea in membris suis hospitaverat, ut patet in sermone alterius anni. Ex quibus discimus, quod multum placet Deo beatus Gregorius.

Secundo ipse Deo placuit sua promotione, ad quam non anhelabat, quin potius quantum potuit, fugiebat et contemnebat sciens, quod qui amabit praelationem, Deo placere non potest. Ut scribitur dist. XL. c. "multi": Quicumque desideraverit primatum in terra, inveniet confusionem in caelis, nec inter sanctos Christi computabitur, qui de promatu tractaverit. Hinc et ipse beatus Gregorius: Sicut is, qui invitatus renuit quaesitus, refugit sacris, est altaribus admovendis, sic qui ultro ambit vel importunum se ingerit, est procul dubio repellendus, nam qui sic nititur ad altiora conscendere, quid agit, nisi ut crescendo decrescat et ascendendo exterius, interius in profunda descendat. Ideo ipse fugit, sed sicut patet in alio sermone per revelatione tandem inventus fuit. Sicque videns divinum beneplacitum humiliter suscepit.

Unde dicit Thomas II. II. q. CLXV. art. II., quod in praelatione duo considerari possunt. Primum, quid deceat hominem appetere secundum [os 032. c. 10.] propriam voluntatem. Secundum, quid deceat hominem facere ad alterius voluntatem, quantum ad propriam voluntatem convenit huiusmodi intendere propriae saluti, quantum ad alterius voluntatem convenit huiusmodi ex dispositione alterius super eum potestatem habentis, quod faciat, quod sibi iubetur. Unde sicut ad inordinatam voluntatem pertinet, quod homo proprio motu feratur in hoc, quod gubernationi alterius praeficiatur, ita ad inordinatam voluntatem pertinet, quod quis contra superioris praeceptu omnino recuset suscipere praelationem, quia hoc repugnat charitati proximorum. Quia dicit Augustinus IX. De civitate Dei: Otium sanctum quaerit charitas, veritatis negotium iustus suscipit necessitas charitatis, quam sarcinam si nullus imponit percipiendae atque intuendae, vacandum est veritati, si autem imponitur, suscipienda est propter necessitatem charitatis, sed nec sic omnino veritatis delectatio est deserenda.

Beatus enim Gregorius his virtutibus placuit Deo, puta elemosynarum largitione, debita promotione, et tertio populi doctrinatione, quia tam praedicando, quam scribendo, quam etiam bona distribuendo ad animarum salutem laborabat. Ideo dicebat super Ezechielem: Nullum omnipotenti Deo tale sacrificium est, quale est zelus animarum. O quam felix est ille negotiator, qui post sua aliarum lucra quaerit animarum! O quam beatus, qui post aurum non abiit, sed post animae bonum, quis est hic et laudabimus eum! Talis fuit beatus Gregorius.

Tertio beatus Gregorius ex praemissis themais verbis commendatur a virtutis finalitate, cum dicitur: et inventus est iustus. Iustitia enim generaliter comprehendit omnes virtutes, iuxta illud Math. V.: Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis![22] Hieronymus: Omnes virtutum species uno iustitiae continentur. Et Cassiodorus super Ps.: Iustitia non novit patrem, non novit matrem, veritatem novit, personam non accipit, Deum imitatur. Et ideo beatus Gregorius dum iustus inventus [os 032. c. 11.] dicitur: omni virtute plenus creditur. Et ideo securus obiit, quia dicitur Proverbiorum X.: Iustitia liberat a morte,[23] scilicet aeterna.

Quod patuit in Traiano imperatore infideli diu iam ante beatum Gregorium defuncto, cuius filius exquo cuiusdam viduae filium per aequum discurrendo interemerat, ipsi viduae eum dederat in filium, et eam dotaverat. Dum semel beatus Gregorius per forum Traiani transiret et talis iustitiae recordatus fuisset, et ad sancti Petri basilicam venit, et amarissime pro illius errore flevit. Tunc sibi divinitus est responsum: "Ecce petitionem tuam concessi, et Traiano poenam aeternam peperci. De cetero autem diligentissime caveas, ne pro damnato aliquo preces fundas!" Et angelus accidit: "Quia pro damnato orasti, ideo duorum tibi optio datur, aut in purgatorio duobus diebus cruciaberis, aut toto tempore vitae tuae infirmitatibus fatigaberis." Qui praeelegit toto tempore vitae cruciari infirmitatibus, quam cremari in purgatorio duobus diebus. Unde factum est, ut deinde febribus laboraret et podagrae molestia.

Similiter quandoque iustitia meritis beati Gregorii liberat a dolore mortis. Unde legitur, quod post mortem ipsius quidam insurrexerunt contra beatum Gregorium, ut omnes libros eius cremare volentes, quosdam iam cremaverant. Tunc Petrus diaconus, cum quo quattuor libros Dialogorum disputaverat restitit dicens: "Vos in cremando nihil proficistis, quia iam in diversis mundi partibus habentur exeplaria." Adiungens hoc: "Immane esse sacrilegium." Tandem eos in hanc sententiam adduxit, ut si aliquod miraculum de eo dicens moreretur, libri manerent, quia si beatus Gregorius adhuc vivens dixerat, quod quando publicaret hoc, statim moreretur. Fertur [os 032. c. 12.] Evangelium cum apparatu diaconi. Petrus mox, ut tactis sacrosanctis Evangeliis testimonium prohibuit dicens: "Si ego vidi Spiritum Sanctum in specie columbae frequentissime super caput sancti Gregorii papae, moriar, et si non, sim a dolore mortis extraneus." Inter haec verba spiritum Deo reddidit.

Similiter iustitia a diabolo liberat. Unde scribitur Iohannes diaconus, qui eius vitam conscripsit, quod dum compilaret ipsius vitam, quidam vir sacerdotaliter insignitus ei dormienti astitit, cui desuper candidissima vestis erat valde tamen tenuissima, ut eius raritate nigredo tunicae appareret. Hic propius accedens et inflatis buccis risum continere non potuit. Cumque Iohannes eum interrogaret, cur vir gravioris officii sic dissolute rideret, ait: "Quia tu scribis de mortuis, quos viventes numquam vidisti." Cui Iohannes: "Et si illum non novi facie, tamen de illo scribo, quae didici lectione." At ille: "Tu - inquit -, ut video, sicut voluisti, fecisti, et ego quae facere potero, non cessabo." Moxque illi lumen laternae extinxit et adeo ipsum perterruit, ut vehementer exclamans putaret se ab illo gladio iugulari. Moxque Gregorius affuit habens secum a dextris Nicolaum, a sinistris Petrum diaconum, eique dixit: "Modice fidei quare dubitasti?" Cumque plus cortinam lecti adversarius latitaret, Gregorius ex manu Petri diaconi magnam facem arripiens eiusque flammis os et faciem ipsius adversarii exurens ad instar Ethiopis denigravit. Quaedam autem scintilla parvissima cadens in eius vestem candidam, eam dicto citius conflagravit. Et sic nigerrimus totus apparuit. Dixitque beatus Petrus Gregorio: "Satis denigravimus eum." Qui ait: "Nos illum non denigravimus, sed nigrum demonstravimus." Sicque ibidem multo relicto lumine abierunt.

Merito igitur dicitur de eo, quod fuit sacerdos magnus magni Dei, qui in diebus suis placuit Deo et inventus est iustus. Cuius meritis Dominus [os 032. c. 13.] Deus nos adiuvet et defendat, ac postea ad caelorum regna perducat! Amen. [os 032. c. 14.]


[1] Cf Sir 44,1; Sir 44,7

[2] Ioh 8,39

[3] Gn 3,19

[4] Tb 3,16

[5] oh 20,23

[6] I Cor 2,11

[7] I Tim 5,17

[8] I Tim 5,19

[9] Sir 7,33

[10] Mt 18,4

[11] Lc 14,11

[12] II Pt 2,4

[13] Iob 22,21

[14] Ps 14,4

[15] I Cor 13,13

[16] Mt 5,19

[17] Ps 32,5

[18] Prv 21,3

[19] Lc 6,36

[20] Mt 9,13

[21] Cf Prv 3,3-4

[22] Mt 6,1

[23] Cf Prv 10,2