Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XXIX.]

De sancto Matthia apostolo I.
Sermo XXIX.

Fiant omnes dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter, quia persecutus est hominem inopem et mendicum.[1] Ps. CLVIII.

Haec verba dixit sanctus propheta David de Iudae depositione et beati Matthiae electione praevidens enim Spiritu Sancto revelante Christum Dominum inopem et mendicum humilem et benignum per crudelem Iudam sine misericordia tradendum, et tandem se suspendendum ac eius loco alium instituendum. Ideo dicebat: Fiant dies eius, scilicet Iudae pauci. Paucis namque diebus maledictus Iudas stetit in discipulorum consortio, in apostolorum collegio et in procurationis officio. Christus enim Dominus ipsum fecerat prius discipulum, tandem apostolum postremo procuratorem. Unde ex psalmistae verbis tria notare de Iuda possumus, scilicet:

Primo etenim notare possumus Iudae a Christo promotionem. Mirum profecto videtur, quare Christus Dominus, qui est Dei Patris sapientia ipsum posuit in consortio suorum omnium, quem sciebat esse futurum lupum. Item in consortio apostolorum, quem sciebat fore futurum proditorem, item in procurationis officio, quem sciebat esse furem. Sed revera hoc factum est altissima sapientia Christi, nam ideo eum posuit in consortio discipulorum suorum, ut bonos cum malis in hoc mundo admixtos fire ostendat. Nam in hoc mundo diabolus invenitur inter filios Dei, Iob I.: Cum assisterent filii Dei, affuit inter eos et sathan.[2] Item invenitur inter ministros Dei Zach. III.: Ostendit mihi Dominus Iesum sacerdotem magnum et sathan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei.[3] Item invenitru inter apostolos Dei, unde Ioh. VI.: Nonne duodecim vos elegi et unus ex vobis diabolus est?[4] Hinc Augustinus ad Vincentium donatistam et habetur dist. XLVII. c. "Quantumlibet": Vigilet disciplina domus meae, homo sum et inter homines vivo, nec mihi arrogare volo, ut domus mea melior sit, quam arca Noe, ubi zantum inter octo homines unus reprobus inventus est, aut melior sum, quam domus Abraae, cui dictum est: Eiice ancillam et filium eius.

Secundo Christus Dominus ideo fecit eum apostolum, quem sciebat suum futurum proditorem, ut vanam fiduciam ab hominibus amputaret. Nec aliquis in hoc mundo se securum crederet, quae est mater torporis. Unde Bernardus: Nusquam enim est securitas, fratres mei, neque in caelo, neque in Paradiso, multo minus in mundo. In caelo enim cecidit angelus sub praesentia deitatis, Adam in Paradiso in loco voluptatis, Iudas in mundo in schola Salvatoris.

Tertio fecit Iudam procuratorem Christus Dominus, quem sciebat furem, ut ex hoc temporalia vilia et contemnenda doceret, quia quod vile habuit, scilicet temporale, vili, scilicet Iudae commisit. Charissimam vero matrem dilecto discipulo [os 029. c. 02.] commisit.

Secundo notare possumus eius depositionem iustam, cuius ratio est, quia ut idem Ps. ait: Persecutus est hominem inopem et mendicum et compunctum corde, mortificare.[5] Christus enim Dominus fuit inops maxime tempore passionis, quia non habuit substantiam temporalem, nec amicum fidelem, nec cibum delectabilem. Fuit et mendicus potum quasi petens dicebat sitio. Fuit etiam compunctus corde dolore tristitiae et amaricationis.

Tertio notare possumus Iudae dignam punitionem, ideo dicitur per Psal.: Induit maledictionem sicut vestimentum etc.,[6] ubi ipsius punitio assimilatur vestimento, aquae, zonae et oleo. Quia vestimentum cingit corpus, zona vestimentum, aqua intrat viscera, oleum in ossa. Et sic per ista ipsius aeterna damnatio insinuatur, quia licet exsistens in purgatorio, poena quasi vestimentum circumdet ad tempus, non tamen stringitur zona aeternitatis, nec sicut aqua intrat viscera vel oleum in ossa. Dicit igitur Psalmista: Fiant dies eius pauci. In quibus verbis duo solummodo salutaria notemus documenta ad honorem beati Mathiae et nostram utilitatem, scilicet:

Primo dixi, quod notare possumus maligni Iudae deiectionis ratione, quia dicitur: Fiant dies eius pauci. Non enim invenit divinam misericordiam, licet doluerit peccatum traditionis et satisfecerit ac confessus fuerit, prout dicitur Math. XXVII.: Iudas - inquit - poenitentia ductus retulit triginta argenteos dicens: "Peccavi tradens sanguinem iustum", [7] quin potius depositionem demeruit et iuste aeternam damnationem, quod probatur triplici lege, scilicet:

Primo siquidem divina lege Iudas iuste depositus est ab episcopali dignitate, sic probando per Salvatoris dictum Math. XII.: Qui - ait - peccat in Patrem et Filium, dimittetur ei, qui autem peccat in Spiritum Sanctum, nec hic, nec in futuro dimittetur ei[8]. Sed Iudas peccavit in Spiritum Sanctum, hoc est ex certa malitia, quia sciebat Christum Dominum Dei filium esse, quem videbat oculis propriis mortuos suscitare, cordis secreta intelligere, cuius etiam virtute ipse infirmos curabat, daemones eiciebat, baptizabat et multa alia miracula faciebat. Similiter sciebat innocentis tradimentum fore grande peccatum, et tale est in Spiritum Sanctum, quia in Patrem peccare est peccare ex impotentia, in Filium ex igonrantia, in Spiritum Sanctum ex certa malitia.

Nam hoc ostenditur in tribus Christi apostolis: Petrus enim peccavit in Patrem ex infirmitate negando Christum timore poenae, Paulus peccavit in Filium ignorans eum Dei filium, sed Iudas in Spiritum Sanctum ex certa malitia, ergo divina lege meruit misericordiam sed deiectionem et damnationem, quia tale peccatum sic contrariatur divinae gratiae, quod non habet colorem excusationis, quia quantum in se est, impugnat medicum, id est Deum et remedium, id est gratiam, per quam habet fieri remissio peccati. Et ideo tale peccatum communiter dicitur irremissibile in hoc saeculo et in futuro, non quia remitti non posset, sed quia raro dimittitur, aut vix in hoc saeculo quantum ad culpam, item quia non legitur dimissum, sicut Melchisedech sine patre dicitur esse, quia non legitur de eius patre. Item quia adversatur fonti remissionis Spiritui Sancto, item dicitur irremissibile tale peccatum etiam propter impotentiam hominis, qui vix potest se praeparare ad gratiam, quem tanta moles peccati praemit.

Unde [os 029. c. 04.] notandum est, quod hoc nomen irremensibile capitur tripliciter, scilicet negative, partitive et contrarie. Negative capitur id est, quod nullo modo potest remitti. Hoc modo solum peccatum diaboli et damnatorum est irremissibile, qui secundum Dei diffinitivam sententiam ad aeternum incendium sunt iudicati. Secundo modo irremissibile capitur privative, id est quod non habet convenientiam ex se, quare remitti debeat. Licet ex benigna Dei voluntate possit omne peccatum remitti, hoc modo omne peccatum mortale irremissibile est, quia nihil inveniuntur in peccato mortali, quare remitti deberet. Tertio modo irremissibile capitur contrariae, id est quod aliquae culpa habet contrariam dispositionem ad remittendum. Hoc modo peccatum in Spiritum Sanctum est irremissibile, quia Deo et gratia remittenti contrariatur. Et talis peccati sex sunt species, scilicet desperatio, praesumptio, agnitae veritatis impugnatio, fraternae charitatis invidentia, obstinatio et finalis impoenitentia.

O misericors Iesu Christe! O peccatorum Salvator benedicte, o ad te confugentium peccatorum receptator benigne ex immensa misericordia tua! Cur aeternaliter de schola

tua hunc Iudam cadere permisisti? Cur in gratiam sicut latronem vel Longinum, tuum latus perforantem non recipisti, cui saepe tuum osculum non negasti, cur misericordiam negasti? Sed attende, o homo, quod divina pietas non potuit Iudam in gratiam recipere, licet laborabat Christus Dominus quantum in se erat, ut eum inclinaret ad poenitentiam. Aliquando severitate dicit: Vae homini illi, per quem tradetur filius hominis.[9] Bonum illi erat, si natus non fuisset homo ille. Aliquando humilitate, quando videlicet Deus, Dei Filius Christus Dominus pedes sui traditoris abluebat, extergebat et osculabatur. Aliquando sua largitate, scilicet suum sacratissimum corpus ei porrigendo, aliquando familiariter osculum ei non negando, sed amicum appellando dicens: Amice, ad quid venisti,[10] quasi diceret: si ad poenitentiam venisti, ego promptus sum te in gratiam et amicitiam recipere, non penso [os 029. c. 05.] tuam culpam, non curo tuam malitiam, quia maior est misericordia mea, quam tua delicta essent.

Rationem cuius dicunt doctores, quod Christus Dominus Iudam in gratiam suam recipere non debuit, quia in peccati remissione tria sunt, scilicet ipse remittens et ille, cui remittitur, ac dispositio eius, cui sit remissio.

In ipso remittente peccatum, id est Deo duo sunt secundum misericordiam et veritas. Unde Ps.: Universae viae Domini misericordia et veritas.[11] Contra misericordiam est desperatio, quando quis credit Deum crudelem, ut sibi etiam poenitenti peccatum non remitteret. Contra iustitia est praesumptio nihil curando de Dei lege vel contritione, in eo similiter, cui remittitur, peccatum sunt duo, scilicet dolor de commisso et propositum de non committendo. Contra contritionis dolorem est obstinatio numquam volendo poenitere, contra bonum propositum est finalis inpoenitentia, quando quis moritur sine vera poenitentia, licet confiteatur. Tamen aliquando si superviveret, vellet peccare et cum proposito de illo non poenitere. In eo etiam, cui remittitur peccatum, duplex dispositio debet esse, scilicet cognitio veri et amor boni. Contra veri cognitionem est agnitae veritatis impugnatio, quando aliquod negotium scit esse verum et tamen ex aliqua passione contradicit et falsificare nititur. Contra amorem boni est invidentia fraternae charitatis, quando videlicet videt aliquem devotum gratiosum virtuosum et odit in eo illud Dei donum.

In his enim maximis peccatis in Spiritum Sanctum peccaverat Iudas. Ideo non meruit Christi misericordiam, cogitabat enim de peccati sui magnitudine, non de divina misericordia, quae est infinita, et quae exspectat solum, quod homo convertat se ad eam. Ideo ipse obstinatus et in corde amaricatus decrevit se suspendere. Demum impugnabat agnitam veritatem, detrahebat Christo Domino dicens: Ut quid perditio haec unguenti facta est,[12] et ex hoc invidebat Christio, quod eum honorarent, quod ei compaterentur. Et noluit veritatem agnoscere, bonum amare, sed iniquitatem meditatus est in cubili suo astitit [os 029. c. 06.] omni viae non bonae et malitiam non odivit.

O miserrime Iuda, quam prope eras ad fontem misericordiae tangendo Christi humanitatem, et noluisti bibere de poculo poenitentiae, sicut Petrus et latro, ideo ad aeternam famem et sitim pervenisti! O quot sunt nunc in mundo, immo etiam in ista civitate, qui scienter et ex malitia peccant, nolunt poenitere, nolunt dolere, sed potius gloriantur de malefactis, invident bonis et spiritualibus personis, non confidentes de Dei misericordia, sed obstinati vadunt cum Iuda ad aeternum interitum et fiunt praeda daemonum obstruentes omnem venam divinae gratiae intantum, quod nihil emollire poterit eorum corda, nec exemplum mortis Christi, nec eius documentum, neque prophetarum oraculum! Clamat namque Spiritus Sanctus per os Ezech. c. XVIII.: Quacumque hora peccator ingemuerit, omnium iniquitatum eius non recordabor.[13]

Secundo lege Ecclesiae seu canonicali probemus iustam Iudae deiectionem de temporali dignitate, nam secundum iura ecclesiastica nihil invenimus in ipso, quod eum a poena despositionis et damnationis excusare possit, sed potius multa peccata, quibus demeruit. Secundum enim Raymundum septem sunt, quae excusant a poena sive culpa, quae non inveniuntur in Iuda. Primum est mentis alienatio, quae tripliciter contingit, vel per stuporem, et sic videtur Augustinus excusare Loth, qui voluit filias prostituere, ut angelos hospites liberaret dist. XIV., quod ait: Vel per soporem XV. q. I. "aliquos", vel per ebrietatem XV. q. I. "inebriaverunt". Et debet intelligi hoc, si ex toto tales sunt alienati, alias non excusat a toto, sed a tanto. Secundum est coactio absoluta a toto, si quotidiana a tanto excusat dist. L. "presbiteros". Tertium est deceptio, ut si aliquis per dolum alterius seu per errorem probabilem fecit aliquid et obmisit, XXXIV. q. II. "in lecto". Non tamen excusat in his, quae non licet ignorare, ut quae sunt contra fidem et praecepta dist. XVI. q. I. "Si cupis". Quartum est multitudo in simili peccato, quae excusat aliquando a censurae peccata [os 029. c. 07.] propter vitandum sacndalum scismatis vel aliud grave malum, XLIV. dist. "comesationes". Unde universitas excommunicari non debet, tamen talis multitudo in peccato non excusat a poena divini iudicii, ut dicit Augustinus: Non propterea - inquit - minus ardebit, qui cum multis ardebit. II. q. I. "multi". Quintum est aetas, ut si est puer et infans non doli capax XV. q. I. "illud relatum". Sextum est casus et si contingat dando operam rei licite et adhibendo omnem debitam diligentiam excusatur a toto, extra de homicidio c. "Iohannes": Secus si dabat operam rei illicite. Septimum est iocatio, etsi ludus innoxius est vel honestus etiam, sed non cum debita diligentia excusat a tanto, XV. q. I. "illud".

Per has enim praedictas vias excusandi maledictum Iudam secundum ira excusare non possumus. Non enim sunt amens, sed iniquus, non coactus, sed spontaneus, non deceptus, sed dolosus, nullus ei socius, sed solus, non puer, sed robostus, nullus casus, sed conatus deliberatus, non denique ludus, unde mors subsecuta. O maledicta Iuda, quis te ad hoc induxit, ut traderes mundi redemptorem, non enim hoc suggessit Petrus, qui audiens a Christo mori voluntariae, dicebat: Absit, Domine hoc a te.[14] Nec Thomas apostolus, qui dicebat: Eamus et moriamur cum eo.[15] Nec alii discipuli, qui diligunt dominum suum et magistrum plusquam pupillam oculorum. Non docuit ad hoc Mater Christi, Maria, cuius animam morte filii sui amaricasti, sed solummodo tua virulentia nequitia.

Ubi sciendum, quod inter alia quattuor fuerunt peccata in Iuda, pro quibus secundum iura depositionem meruit dr dignitate episcopali, scilicet:

Primum peccatum dixi in Iuda, pro quo depositionem meruit manifestum homicidium [os 029. c. 08.] Nam Christus Dominus summus pontifex, ut in ultima cena una cum aliis apostolis ipsum instituit et consecravit in episcopum, licet fuerit malus et homicida occultus. Tamen postquam manifestum extitit, est iuridice depositus, quia quilibet homicida episcopi vel etiam clerici incurrit excommunicationem, maiorem et irregularitatem, et debet deponi, nisi misericorditer fuerit dispensatum cum eo, extra de homicidio "interfecisti." Et quia talis fuit ipse Iudas, ut per se testatur Math. XXVII.: Peccavi - inquit - tradens sanguinem iustum.[16] Merito igitur fuit depositus.

Secundum peccatum fuit in iuda simoniae vitium, pro quo deponi debuit. Simonia autem secundum Thomam in IV. dist. XXV. est studiosa voluntas emendi vel vendendi aliquid spirituale vel spirituali annexum. Cum dicitur spirituale, intellige ordines, sacramenta et baptismum, nuptiarum benedictionem etc. Cum dicitur spirituali annexum, intellige iuspatronatus, calices, sepultura etc.

Unde Vincentius in Speculo morali libro III. parte VII. dist. XVII. ponit septem species simoniae, per quae spiritualia mali acquiruntur. Primo cum emuntur pro pecunia spiritualia, ut ordines, diaconatus, presbiteratus, episcopatus, psalterium, missa, baptismus, sepultura, benedictio nuptiarum etc. Sicut voluit emere Simon magus Act. VIII., qui videns, quod per impositionem manuum daretur Spiritus Sanctus, obtulit pecuniam Petro dicens: Date mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, recipiat Spiritum Sanctum![17] Cui Petrus ait: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia existimasti donum Dei pecunia possideri. Talis etiam fuit Iudas, qui sacramentum altaris, id est Christum Dominum vendidit XXX argenteis impreciabile sacramentum, inaestimabilem thesaurum. O quot sunt modo Iudae complices et sodales, qui vendunt missas et alia spiritualia, qui cum eo lucrantur aeternum inferni supplicium! Sed diceres: quid ergo debemus facere? Debemusne salaria nostra et ecclesiae [os 029. c. 09.] proventus minuere, ut a nullo exigamus de baptismate, quod olim pie institutum est vel de sepultura aut de nuptiarum benedictione? Respondet tibi bene decretalis extra de simonia "Ad apostolicam". Quidam clerici pro exequiis mortuorum et benedictione nubentium et similibus pecuniam exigunt et extorquent, et si eorum cupiditati satisfacimus, non fuerit impedimenta ficticia fraudelenter opponunt. Econtra vero quidam laici laudabilem consuetudinem nituntur infringere, quapropter super his parvas exactiones fieri praecipimus observari statuentes, ut libere conferantur ecclesiastica sacramenta, sed per episcopum loci veritate cognita conpescantur, qui malitiose nituntur laudabilem consuetudinem immutare.

Secunda species simoniae cum spiritualia acquiruntur pretio linguae, hoc modo Dominus non admisit preces matris filiorum Zebedei, ut unus filius sederet ad dextram Christi, alius vero ad sinistram[18] Math. XX., et hoc est intelligendum, quando preces pro indigno porriguntur et principalis respectus est ad preces, non ad personam. Tertia species simoniae est, quando spiritualia acquiruntur per obsequia principaliter. O quot sunt capellani magnatorum, qui ideo obsequuntur dominis, ut obtineant beneficium ecclesiasticum, quod est simoniacum secundum Raymundum. Quarta species simoniae est, quando quis dat et procurat beneficia consanguineo ea intentione, ut suis consanguineis subveniat, manifesta simonia est, art. extra de usuris "Nemo". Quinta species est, quando per vim et minas magnatorum acquiruntur spiritualia. Istis fiet sicut Chore, Dathan et Abyron, quos terra absorbuit.[19] Numeri XVI. Sexta species, cum propter favorem magnatorum dantur beneficia ecclesiastica indignis, Eccli. VII.: Noli quaerere ab homine ducatum, neque a principe cathedram honoris![20] Septima species simoniae acquiruntur spiritualia per dolum [os 029. c. 10.] vel fraudem, quia fraus et dolus nulli debent patrocinari.

Tertium peccatum in Iuda fuit seditionis et ultionis flagitium. Nam seditiosi, rixosi et se ultores non debent promoveri, ut dicitur dist. XLVI. c. "Seditionarios": Statuimus numquam ordinatos clericos, sicut nec usurarios et iniuriarum suarum ultores. Talis fuit impius Iudas, qui seditionem commovit inter discipulos dicens: Ut quid perditio haec,[21] ex hoc enim et alios similia loqui instigavit. Item fuit ultor iniuriae suae, quia exquo unguentum vendere non potuit et de pretio subtrahere, propterea Dominum vendidit, ergo merito fuit deponendus.

Quartum peccatum in Iuda fuit negotiationis dispendium, nam negotiatio clericis est interdicta, ut habetur dist. LXXXVIII. Negotiatorem clericum - inquit Hieronymus - ex inope divitem ex ignobili gloriosum quasi quandam pestem fugae. Et si moniti se non correxerint, debent deponi, ut dicitur XCI. dist. c. "clericus". Talis siquidem negotiator fuit Iudas, qui Dominum XXX argenteos vendidit.

O stulte et nequissime negotioator, qui Dei capax corpus ad voluntatem Iudaeorum emendum commisisti dicens: Quid vultis mihi dare, et ego eum vobis tradam.[22] Quasi dicas: ita vilis est mihi, quod quicquid dederitis, tradam eum vobis. Unde contra te clamat Venerabilis Beda dicens: O latro perverse, infidelis fur, si nolebas misereri filio, debebas misereri matri eius! Etsi vendere voluisti, cur pro mille milibus denariis non vendidisti? O si vendidisses matri, certe tibi mendicando tantum pretium ordinasset! Et quia iniqua egisti, ideo peristi privatus honore pontificali!

Tertio lege civili seu humanali iuste depositus est Iudas a procuratoris officio, nam inter alia quattuor peccata inveniuntur in ipso, quibus depositionem ab officio secundum legem civilem demeruit, scilicet: [os 029. c. 11.]

Primo Iudas lege civili merito est depositus propter furtum, nam fur Domini sui debet ab officio deponi et quandoque morte plecti. Talis fuit Iudas, qui Christo Domino et apostolis furabatur, ut dicitur Ioh. XII., quia fur erat et loculos habebat,[23] et ea, quae dabantur Christo Domino, pro usu necessario subtrahebat. Merito igitur deponi debebat ab officio.

Secundo Iudas est depositus propter suam incorrigibilitatem, quia famulus secundum legem civilem est ingratus et incorrigibilis, debet amoveri. Talis erat Iudas, quem piissimus Christus corrigebat, aliquando duro verbo, aliquando pio, aliquando charitativo, et numquam voluit recipere disciplinam, sed indurato corde contemnebat Domini monitionem.

Tertio Iudas est depositus propter suam stultitiam, nam stultus dispensator debet ab officio deponi, ne dilapidet bona Domini. Sic stultissimus Iudas merito est depositus, qui stulte egit rem pretiosam pro parvo pretio vendendo.

Quarto merito Iudas est depositus propter Domini sui traditionem. Nam secundum legem civilem quicumque Dominum proprium tradiderit, morte plecti debet, specialiter qui in mortem regis conspiraverit, crimen laesae maiestis incurrit. Talis fuit Iudas, qui dominum proprium et regem hominum et angelorum tradidit, merito igitur his tribus legibus beneficio et officio privatus extitit, ac dies suos iste vir sanguinum non dimidiavit, sed maledictionem. Ps. incurrit dicentis: Fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter.

Secundo notemus Mathiae electionis modalitatem, quia dicebat in themate, quod episcopatum eius accipiat alter, scilicet beatus Mathias. Cuius quidem electionis modalitas specialiter commendatur a tribus, scilicet:

Primo electionis modalitas beati Mathiae commendatur ab electorum nobilitate, nam ipsi electores fuerunt sanctissimi homines Christi Domini apostoli et amici, qui fecerunt hanc electionem. Ubi est sciendum, quod triplex est electio, et secundum hoc triplices erunt electores, scilicet divina tantum, humana tantum, divina et humana similiter.

Divina electio est duplex, una aeternalis, alia temporalis. Aeternalis electio Dei idem est, quod predestinatio, per quam praeparamur nunc ad gratiam, tandem ad gloriam, de qua dicitr ad Eph. I.: Elegit nos Deus ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati.[24] Et ista fit sine meritis nostris, sed ex mera Dei bonitate. Alia Dei electio est temporalis, quae elegit aliquem ad aliquod officium exsequendum temporaliter, et isto officio potest quis uti bene vel male. Unde Ioh. VI. dicitur: Nonne ego duodecim elegi vos, et unus vestrum diabolus est.[25]

Secunda electio est humana tantum, quae tria genera hominum solet eligere, scilicet sapientes, opulentos et potentes, quod Dominus non eligit. Baruch III.: Fuerunt gigantes nominati a principio viri famosi statura magni, non hos elegit Dominus.[26] Sed quod dicit apostolus I. ad Chor.: Infirma mundi eligit Deus. ut confundat fortia. Stulta mundi eligit, ut confundat sapientes.[27]

Tertia electio est divina et humana, simul haec fit, quando principalis respectus fit ad Deum et honorem eius, et demum ad utilitatem et idoneitatem personae, sicut fuit in electione Mathiae apostoli et omnium canonice electorum.

Est insuper et alia electio, quae nec est divina, nec humana, sed diabolica, quae fit, quando quis eligitur ad beneficia ecclesiastica per simoniam et ambitionem, quos profecto Christus Dominus Iesus examinat de patrimonio, quod pretio sui sanginis acquisivit quaerendo illas tres quaestiones ab eis, quae habentur in Iudic. VIII.: Quis - inquit - te huc adduxit? Quid hic facis? Ob quam causam venisti?[28] Heu multi illegitime electi respondere poterunt illud II. Reg. I.: Casu veni in montem Gelboe, quod voluptas interpretatur, [os 029. c. 13.] per quam praelatio significatur.[29] Ad quam praelationis voluptatem alii veniunt in nominativo casu, qui sunt nominati doctores, magistri, baccalarii. Alii in genitivo, qui sunt filii baronum nobilium et potentum. Alii in dativo, qui electoribus offerunt dona et munera vel indebita servitia.Alii in accusativo, qui alios vilipendunt et lacerant, ut ad hoc minus idonei habeantur. Alii in ablativo, qui perturbant bona Ecclesiae, ut cessando a tali infestatione habeant pro se vel suis ecclesiastica beneficia. Hi omnes sunt fures et latrones, quia aliunde ascendunt in ovile Domini, et non per ostium. Solum qui veniunt per vocativum casum, illi intrant per ostium, iuxta illud ad Hebre. V.: Nemo sibi assumat honorem, nisi qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.[30] Secunda talium quaestio erit: quid hic facis? Qualiter gregem custodis? Gloriaris an humilies etc? Tertia talium quaestio: Ob quam causam venisti? Gregem vel teipsum pascere? Qui respondere possunt: Vere venimus non propter animarum salutem, sed propter libertatem, cupiditatem vel voluptatem, ut inter gregem vivamus, sicut monstrum in mundo, phanum in templo. Quia quicumque est fidelis servus, quem Dominus constituit super familiam suam, prius se rectificat per vitae perfectionem, quam alios, alias vix alios bene docere potest. Sicut umbra non potest rectificari, nisi prius illud, cuius est umbra, rectificetur.

Secundo modalitas electionis beati Mathiae commendatur ab electionis mirabilitate, mirabiliter namque ipsius electio facta fuit, ut habetur Actuum primo. Quia post Domini accensionem regressi sunt apostoli et Christi discipuli in Hierusalem, et exsurgens Petrus tamquam principalis dixit: Viri, fratres, oportet impleri Scripturam, quae praedixit Spiritus Sanctus per os David,[31] scilicet quod fiant dies eius pauci, et episcopatum [os 029. c. 14.] eius, accipiat alter. Dic historiam de actibus apostolorum. Et statuerunt Ioseph iustum et Mathiam, et orantes dixerunt: Tu, Domine nosti, quem elegisti ex his duobus etc.,[32] et dederunt eis sortes, et cecidit sors super Mathiam et annumeratus est cum undecim.

Pro quo quaeritur, utrum uti sortibus sit licitum, ququo apostoli sic usi fuerunt? Respondet Lyra super I. c. Actus apostolorum, quod uti sortibus ex vario eventu fit, ut determinare aliquod dubium vel incertum ex festucis propositis, ut qui breviorem acceperit vel qui longiorem, aut in proiectione taxillorum, ut qui proiicit plura puncta vel pauciora, et talium sortium eventus si expectetur a fortuna, tantum nuluum vitium est. Causa tamen motiva potest esse peccatum, ut si propter cupiditatem propriam non possunt aliter concordare. Si autem eventus sortium non solum exspectetur a fortuna, sed etiam ab alia causa, hoc fit dupliciter. Uno modo a daemone, et hoc est illicitum, quia includit pactum cum daemonibus. Alio modo a Deo immediate vel mediantibus angelis sanctis, et hoc est elicitum, si fiat cum reverentia. Unde Prover. XVI.: Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.[33]

Potest tamen talis sors quadrupliciter esse illicita. Primo si absque ulla necessitate ad sortes recurratur, quia hoc est Deum tentare. Secundo si quis etiam in necessitate absque debita reverentia sortibus utatur. Tertio si divina oracula ad terrena negotia convertantur. Quarto si in electionibus ecclesiasticis, quae a Spiritu Sancto inspirante fieri debent sortibus utantur. Unde Beda super Act. apostolorum: Mathias ante Penthecostem ordinandus sorte quaeritur, quia nondum erat Spiritus Sancti plenitudo in ecclesia effusa. Septem autem diaconi postea non sorte, sed electione discipulorum ordinati sunt. Propter hoc prohibetur talis electio, extra de sortelegiis c. ultimo. Non tamen apostoli peccaverunt in tali electione Mathiae, quia electio per sortes adhuc non erat prohibita, et etiam quia fecerunt ex familiari concilio Spiritus Sancti.

Tertio modalitas electionis beati Mathiae [os 029. c. 15.] commendatur ab electi sanctitate, quia prius apostolos in mundo nullus inventus est idoneus ad apostolatus officium, sicut beatus Mathias, qui etiam illum iustum Ioseph excedebat. Unde merito episcopatum Iudae accepit et fideliter executus fuit, ut patet in legenda. Rogemus ergo Dominum Iesum Christum, ut per merita sic electi apostoli det nobis hic gratiam et ni futuro gloriam. Amen.


[1] Ps 108,8

[2] Iob 1,6

[3] Za 3,1

[4] Ioh 6,72

[5] Ps 108,17

[6] Ps 108,18

[7] Mt 27,3

[8] Cf Mt 12,31

[9] Mt 26,24

[10] Mt 26,50

[11] Ps 24,10

[12] Mc 14,4

[13] Cf Ez 18,22

[14] Mt 16,22

[15] Ioh 11,16

[16] Mt 27,4

[17] Act 8,19

[18] Cf Mt 20,21

[19] Cf Nm 16,1 sqq

[20] Cf Sir 7,4

[21] Mt 26,8

[22] Mt 26,15

[23] Ioh 12,6

[24] Eph 1,4

[25] Ioh 6,72

[26] Bar 3,26

[27] I Cor 1,27

[28] Cf Idc 8,1-3

[29] II Sm 1,6

[30] Cf Hbr 5,4

[31] Act 1,16

[32] Act 1,24

[33] Prv 16,33