[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XXVIII.]
De cathedra sancti Petri II.
Sermo XXVIII. [os 028. c. 01.]
Exaltavi electum de plebe mea.[1] Ps. LXXXVIII.
Ad gloriam exaltationem beati Petri apostoli haec verba merito dicuntur a Domino nostro Iesu Christo, qui ipsum in vita, dum sui vicarium in tria ordinavit, exaltavit in morte, dum in cruce elevatus vitam finire voluit, exaltavit demum post mortem, dum in gloria aeterna sublimavit. Ecclesia tamen de prima eius exaltatione festivat, pro quo quidem sciendum, quod triplex est exaltatio, scilicet:
- Prima laudabilis
- Secunda vituperabilis
- Tertia tolerabilis.
Prima inquam exaltatio est laudabilis, et est illa, quando Deus alicui dat gratiam in baptismo et annunerat inter Dei filios, et illam datam gratiam conservat. Magna quippe est exaltatio usque ad dignitatem filiorum Dei Omnipotentis et eius hereditatem. Iuxta illud ad Gal. IV.: Si filii et heredes.[2] Hanc autem exaltationem per tres virtutes potest homo conservare. Primo per misericordiam, iuxta illud Math. VI.: Estote misericordes, sicut et Pater vester caelestis misericors est.[3] Secundo per veram patientiam, Math. V.: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.[4] Gregorius: Dilecti et electi Dei quanto amplius a Domino diliguntur, tanto in tritura persecutionis durius conterentur. Tertio per inimicorum dilectionem, iuxta illud Math. V.: Diligite inimicos vestros, ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est. Multum igitur Deus omnipotens exaltavit illum, quem ad veram fidem vocavit, et virtutes, quia Filium Dei constituit. Iuxta illud Ioh. I.: Quotquot receperunt, eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his, qui credunt in nomine eius.
Secunda exaltatio est vituperabilis, et haec est, quae quis inflatus superbia supra alios se extollit et ceteros despicit in sui comparatione, dum vult alios excedere viribus, aliquos divitiis [os 028. c. 02.] aliquos scientia, aliquos nobilitate, aliquos pulchritudine. De quo Augustinus De civitate Dei: Audeo dicere superbis utile esse cadere in aliquod apertum et manifestum peccatum, unde sibi displiceant, qui iam sibi placendo ceciderant. Salubrius enim Petro displicuit, quando flevit, quam sibi placuit, quando praesumpsit. Hoc etiam dicit Ps.: Imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum, Domine.[5] Superbus enim semper exaltari quaerit et elevari. Et secundum Bernardum per gradus ascendit, sed per gradus descendere nescit, sed praeceps in ima ruit. Unde Hugo De anima: Superbia in caelo nata est, sed velut immemor, qua via inde cecidit, illuc postea redire non potuit. Et Isidorus libro Ethimologorum: Superbus dictus est, quia super vult videri, quam est. Qui enim vult supergredi, quod est, superbus est, et talis non ambulat in terra cum hominibus, sed quadrigat in aere cum daemonibus. De quo Hugo De claustro animae dicit: Quattuor enim sunt, quae trahunt elationis currum, scilicet amor domandi, amor propriae laudis, contemptus et inoboedientia. Rotae vero sunt iactantia mentis et arrogantia, verbositas et levitas. Auriga in hoc curru est spiritus superbiae, amatores mundi sunt, qui feruntur in hoc curru, infrenes sunt equi, volubiles rotae, auriga perversus et quo portatur infernus. Ista exaltatione Petrus fuit exaltatus, dum facta cena praesumebat de se, quod numquam Christum negaret, facta vero negatione descendit in vallem lacrimarum.
Tertia exaltatio est tolerabilis, et haec est, quae quis legitime praeficitur in aliquam dignitatem, sicut Petrus sublimatus fuit Antiochiae in cathedra episcopali. De qua Ecclesia hodie festivat, et talis exaltatio est tolerabilis, quia bonis bona est, malis vero mala. Et quia beato Petro fuit bona, ideo de eo dicit Dominus: Exaltavi electum de plebe etc. In quibus quidem verbis beatus Petrus a tribus specialiter commendatur, scilicet:
- Primo ab officii dignitate, ibi: Exaltavi [os 028. c. 03.]
- Secundo a personae sanctitate, ibi: electum
- Tertio a subiectorum unitate, ibi: de plebe mea etc.
Primo dixi, quod beatus Petrus ex praemissis thematis verbis commendatur ab officii sibi iniuncti dignitate, cum dicitur: exaltavi. Magna namque dignitate exaltavit ipsum rex gloriae Christus, cum sibi soli dixit Mat. XVI.: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclasiam meam, et tibi dabo claves regni caelorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis.[6] Numquid non magnus est honor, cui rex committit claves regni sui in recessu? Sic Christus volens recedere ex hoc mundo ad Patrem non tradidit clavem regni sui spiritualium thesaurorum dignissime matri suae Mariae, scilicet Petro, unde de pe. et re. c. nova. dicit Innocentius papa: Licet Beatissima Virgo Maria dignior et excellentior fuit universis apostolis, non tamen sibi, sed istis dominus claves regni commisit in beato Petro. Quod probemus tripliciter, scilicet:
- Primo auctoritatibus
- Secundo rationibus
- Tertio exemplis.
Primo, quod Christus conditor et redemptor noster claves tradidit Petro et suis succesoribus probemus auctoritatibus. Dixit enim Christus Dominus Math. XVI.: Tibi dabo claves regni caelorum[7] ad designandum, quod omnes alii, quibus ligandi atque solvendi potestas concedenda erat, dependentiam haberent ab ipso, ut scribitur XXIV. q. I. c. "manet" et c. "quodcumque", insuper Lu. XXII. dixit Christus Benedictus Petro: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua,[8] scilicet finaliter. Secundum Lyram non rogavit, ut Petrus non caderet, sed ut in casu non remaneret. Ideo sequitur: et tu aliquando conversus, scilicet de peccato ad gratiam confirma fratres tuos.[9] Quod ideo dicitur ei, quia ecclesia erat sibi committenda. Impletum vero id fuit, quando Ioh. ultimo ter Christus dixit: Symon, Iohannis diligis [os 028. c. 04.] me plus his. Respondit: "Domine, scis, quia amo te." Tunc secundo et tertio interrovit, si diligeret, quo facto dixit: Pasce oves meas![10] Trina vice interrogavit ad designandum, quod beatus Petrus cum suis successoribus populum sibi subiectum tripliciter pascere deberet, scilicet verbo, exemplo et oratione. I. Pet. V.: Pascite, qui in vobis est gregem.[11] Rationem dat Bernardus dicens: Iusto ordine oves pascuntur a pastoribus, quia lana et lacte pascuntur ab ovibus. Ideo dicit Dominus Ezech. XXXIV.: Ego ipse requiram oves meas de manu tua,[12] ubi denotat quemlibet pastorem. Hinc Gregorius in Moralibus: Grandis honor grave onus.
Secundo, quod auctoritatem beato Petro apostolo dedit Christus probemus rationibus. Prima ratio sumitur respectu officii sacerdotum. Officium enim sacerdotum speciale est sacrorum dispensatio, iuxta illud I. Chor. IV.: Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei.[13] Sed secundum sanctum Thomam libro IV. contra gentiles c. LXXIV.: In omnibus sacris spiritualibus confertur gratia sub sacro visibilium rerum, omnis autem actio debet esse proportionata agenti. Oportet ergo, quod dispensatio sacramentorum fiat per homines visibiles spiritualem virtutem habentes, non enim competit angelis sacramentorum dispensatio, sed hominibus carne inductis. Secundum illud Heb. V.: Omnis pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his, quae sunt ad Deum.[14] Manifestum est enim, quod Christus in ultima cena sacramentum sui corporis et sanguinis instituit et apostolis ferquentandum commisit dicens: Hoc facite in meam commemorationem![15] Ac tribuit potestatem peccata remittendi, eisdem etiam docendi et baptizandi officium iniunxit dicens Math. ultimo: Euntes docete omnes gentes baptizantes eos![16]
Secunda ratio, quod Christus Dominus dedit Petro potestatem magnam sumitur ex parte ipsius Christi. Nam Christus Dominus auctoritate et virtute propria nostram salutem operatus est, inquantum fuit Deus et homo. Ut secundum quod homo ad nostram redemptionem passus, secundum [os. 028. c. 05.] autem, quod Deus est passio eius nobis salutaris est et sufficiens. Oportet igitur ipsius ministros ei conformes esse, ut scilicet sint homines et aliquid divinitatis eius participent, quia sunt quasi Christi instrumentum. Instrumentum vero in virtute principalis agentis agit, unde ministris ecclesiae quando haec potestas spiritualis confertur, sub quibusdam sensibilibus signis traditur. Utputa impositione manuum iunctione, porrectione libri vel calicis etc., ut ministri per talia participant spiritualem potestatem et aliis administrent per sacra invisibilem gratiam. Iuxta illud II. Chor. ultimo: Potestatem dedit eis Dominus in aedificationem et non in destructionem.[17] Tamdiu igitur oportet hanc potestatem perpetuari, quamdiu necesse est aedificari Ecclesiam et Dominus Deus spirituali potestate et gratia semper assistit. Iuxta illud Math. ultimo: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.[18]
Tertia ratio, quod Dominus Petro dedit potestatem magnam sumitur ex parte totius Ecclesiae. Nam sancta Ecclesia ex multis personis constat quasi unum corpus ex multis membris, secundum quod dicit Apostolus: Multi unum corpus sumus,[19] sed in unum caput debet esse, per quod influat ceteris membris motum et vitam. Et tale caput Ecclesiae in terra est beatus Petrus et sui successores. Oseae I.: Congregabuntur filii Iuda et filii Israel pariter et ponent sibi caput unum.[20] Et Salvator Ioh. X.: Fiet unum ovile et unus pastor.[21] Si quis vero dicat, quod ille unus est Christus et alius non bene respondet, quia licet omnia sacramenta ipse Christus perficiat, ipse, qui baptizat, ipse, qui peccata remittit, ipse est verus sacerdos, qui semetipsum in ara crucis obtulit, et cuius virtute corpus eius conficitur. Tamen ut dicunt est ipse corporaliter recessurus, instituit, qui statua sacramenta perficiant. Unde et dixit Petro: Tibi dabo claves regni caelorum. Idcirco si volumus intrare regnum caelorum, recurramus ad beatum Petrum tamquam ad Christum vicarium. Quia dicit Ambrosius: Puto caelos aliter aperire non posse, nisi claves [os 028. c. 06.] Petri apostoli aperiendi sumpserimus. Et subdit dicens: Rogemus Petrum, ut nobis tamquam bonus pastor et ianitor portas regni caelestis aperiat.
O igitur vos fideles Christiani gaudete, quia vobis apertum est regnum caelorum. O vos omnes perfidi Iudaei! O gentiles, o haeretici, o scismatici, flete et ululate, quia vobis regnum caelorum clausum est, et post paucos dies ad aeternum ibitis ignem cruciandi ibidem. Sed evertamur ad scismaticos, qui putant sibi caelum apertum fore, et quaeramus: dicite vos, o Graeci, quod est caput vestrum seu principalis pastor vester vel ecclesia, unde dicitis tenere fidem vestram? Si dicitis, quod a patriarcha Constantineapolitano, et quaerimus: quis fecit patriarchalem sedem Constantineapolim, quae olim dicebatur Byzantium? Nam fere per trecentos annos erat suffraganea cum suis episcopis archiepiscopo Heradiensi, qui fuit parva villa respectu Constantineapolis. Titulum ergo patriarchatus non habetis a Christo, nec ab apostolis, quia ibi numquam fuerunt, nec a conciliis, quia concilia sine Romano pontifice nihil fecerunt, nec facere potuerunt, quia in concilio Niceno Constantinus imperator et CCCXVIII patres congregati dixit simpliciter. In omnibus eclesiis totius orbis episcopus, qui est in Romana ecclesia debet esse gloriosus et altior, quam omnes sacerdotes mundi, et quicquid est ad salutem et utilitatem fidei correctionem et firmitatem, ut ab ipso videatur. Et infra: Quoniam ubi est caput ecclesiae et Christianae religionis a rege caelorum tradite, indignum est, ut terrenus rex habeat potestatem, et sic patet, quod sedes Constantinopolitana non solum ecclesiae Romanae, sed etiam ecclesiar Heradiensi erat subiecta.
Nam ecclesia Romana usque ad Focium deponebat et reponebat episcopos Constantinopolitaneos, quia Iohannes papa VIII. Focium neophitum a papa Nicolao depositum interventu augustorum basilii Leonis et Alexandri in sedem Constantinam instituit, nam et in synodo Niceno, in qua [os 028. c. 07.] vos fundatis inter alia statutum fuit ex traditione beati Clementis, vicarii beati Petri, quod nulla sedes debet esse patriarchalis, quam Christus non fundavit vel apostoli. Beatus enim Petrus Antichiae praefuit et Alexandriam per Marcum fundavit, per seipsum Romam et Aquileam per eundem Marcum, quamvis sit una de minoribus. Et Hierolosymis datus fuit unus propter reverentiam dominicae praedicationis passionis et resurrectionis, salvo iure episcopi Cesareae, ubi fuit Cornelius primus institutus per Petrum, cuius vices gerebat ibi, sicut patet in concilio Niceno. Ex quibus patet, quod nec Christus, nec apostoli instituerunt sedem Constantinam in patriarchalem.
Si vero dicitis, o vos, Graeci, quod habetis ex privilegiis, certe non sunt privilegia, nisi ecclesiae Romanae, quia in primis Romanus pontifex ad importunas petitiones imperatorum fecit episcopum Constantinopolitaneum sedere iuxta se, et dedit ei locum inter patriarchas, quod patribus non placuit. Ideo erexit se contra matrem suam, et fecit se caput scismatis generalis, et nolens corrigi recessit ab ecclesia et usque ad CCC annos non condemnavit ecclesia popter articulum de Spiritu Sancto, nec per concilium Nicenensae et Constantineapolitanum, sed reverebatur. Non ergo propter articulum fidei, sed propter suam superbiam ecclesia Graeca recessit, quia corrigi noluit. Et ideo occasionem de articulo fidei confinxit. Et quia praeter formam ab apostolis datam fuit exaltata, ideo rebellavit et facta est acephalum, id est sine capite, ideo corruit data in manus infidelium Thurcorum.
O gens sine Deo, o membrum sine capite, quae eras olim scientia praedita, nunc prostrata iaces errore decepta, et cum omnibus tuis complicibus celeriter ibis ad tartara! Quia dixit Dominus Math. XVIII.: Qui ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.[22] Hinc Innocentius dist. XI.: Quis nesciat, quod ab omnibus debet observari, quod sancta Romana servat ecclesia. Et Augustinus XI. libro contra Faustum: Ego evangelio non [os. 028. c. 08.] crederem, nisi me Catholicae ecclesiae auctoritas admoneret. Ad idem sanctus Thomas secunda secundae q. IX.: Maximam habet auctoritatem ecclesia, quae ab omnibus est aemulanda, immo plus est standum in auctoritate ecclesiae, quam Augustini aut Hieronymi, quia Spiritu Sancto dirigitur. Gregorius: Peccatum paganitatis incurrit, qui ecclesiae sanctae contradicit. Ecce dignitas ecclesiastica.
Tertio, quod Christus Dominus dedit Petro claves probemus exemplis in numeris, quae fecit virtute Christi, ut patebit infra.
Secundo quoque in praemissis thematis verbis beatus Petrus commendatur a personae suae sanctitate,cum dicitur: electum. Fuit enim a Deo electus ad dignitatem ecclesiasticam, tamquam idoneus pontifex. Cuius quidem idonea sanctitas claret ex tribus, scilicet:
- Primo ex miraculorum operatione
- Secundo ex occultorum revelatione
- Tertio ex poenarum perpessione.
Primo namque beati Petri idonea sanctitas claret ex multorum miraculorum operatione. Licet enim secundum Gregorium miracula hominem non faciant, tamen ostendunt. Ipsum vero sanctum ostendunt multa, quae fecit. immo fecit maiora, quam Christus, quia ipse promiserat dicens Ioh. XIV.: Opera, quae ego facio, qui in me credit et ipse faciet et maiora horum faciet.[23] Nam Actuum V. dicitur, quod infirmi ponebantur in palateis et lectulis, ut saltem umbra illius obumbrarentur ab infirmitatibus suis.[24] Et Act. IX.: Quendam infirmum nomine Aeneam solo verbo sanavit dicens: Aenea, sanet te Dominus Iesus Christus, surge et sterne tibi, qui surrexit statim.[25] Et ibidem subditur de quadam discipula, nomine Thabita, quae cum infirmata moreretur Petrus rogatus a discipulis oravit et dixit: urge! Et aperuit oculos, et viso Petro resedit.[26] Similiter Act. XIV.: Paulus quendam claudum [os 028. c. 09.] curavit in Lystris.[27] Ista signa dum vidissent tam fideles, quam infideles vocabant eum non homnem, sed deum dicentes: "Dii similes facti hoinibus descenderunt ad nos", quorum errorem vera humilitate declinavit dicens: "Quid nos quasi propria virtute et potestate fecimus, hunc ambulare Deus Abraam et Deus Isaac, Deus Iacob, Deus patrum nostrorum glorificavit per Filium suum, Iesum Christum." Similiter filium Theophilii principis civitatis Antiochiae iam quattuordecim annis mortuum dicitur Petrus suscitasse. Pro quo sublimatus extitit in alta cathedra, et multa alia fecit miracula, ut dicatur de illud Ecci. XVII.: Dedit ei potestatem eorum, quae sunt super terram.[28]
Immo non solum operatur miracula super terram, sed etiam subtus terram. Dicit enim Vincentius in Speculo historiali libro XXXII. c. XLIX., quod Karolus imperator nocte quadam sacri diei dominicae, cum post matutinum reiret pausatum, audivit vocem terribilem dicentem sibi: "Karole, exeat a te spiritus tuus." Qui cum exisset de corpore, duxit eum angelus in vallem, quae ex una parte erat tenebrosa et velut clibanus ardens, ex alia vero parte erat amoenissima. Respiciensque Karolus contra tenebrosam partem, ibi vidit dolium cum ferventi aqua, in quo vidit patrem suum Ludovicum usque ad femora stantem, qui dixit: "Noli timere, Karole, quia permisit te Deus venire huc, ut videres, quid paterer pro peccatis. Nam uno die sum in poena huius dolii, et altera die mittar in suavissimae aquae dolio. Et hoc peccatibus sancti apostoli Petri, cuius precibus genus nostrorum liberatur et a Paradisum perducitur."
Secundo denique sanctitas beati Petri claret ex occultorum revelatione, quia occultam Christi divinitatem in humanitate sancta divina revelatione intellexit, dum Christus quaesivit Math. XVI.: Quem dicunt homines esse filium hominis?[29] Respondit Petrus tamquam prae aliis illuminatus: Tu es Christus, Filius Dei vivi,[30] quod est mirum, quia illuminatus fuit per tres magistros. Primo per Patrem revelantem, ideo subditur ibidem: [os. 028. c. 10.] Beatus es, Symon Bar Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus, qui est in caelis.[31] Secundo per Filium instruentem, Ioh. XV.: Omnia, quae audivi a Patre, nota feci vobis.[32] Tertio Petrus fuit illuminatus per Spiritum Sanctum irradiantem, Ioh. XIV.: Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia.[33] Unde ad veram Dei cognitionem possumus venire per septem, scilicet
- Primo per naturalem cognitionem
- Secundo per gratiae infusionem
- Tertio per angeli revelationem
- Quarto per humanam eruditionem
- Quinto per creaturarum considerationem
- Sexto per scripturarum inspectionem
- Septimo per miraculorum operationem.
Primo dixi, quod ad veram Dei cognitionem possumus pervenire per naturalem cognitionem, cum enim cognoscimus summum bonum et fontem omnium rerum, sicut agnus ex naturali instinctu matrem balatu cognoscit, sic in lumine rationis, in quo creati sumus ad imaginem et similitudinem Dei, cognoscimus Deum. Iuxta illud Ps.: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine,[34] id est ratio cognoscendi Deum. Et ideo nemo excusatur, si Deum verum ignorat. Sic quoque philosophi cognoverunt ut summum bonum, sed nihil aliud investigare potuerunt, et sic, ubi inceperunt, ibi finierint. Hinc Ro. I.: Qui cum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis.[35] Modo etiam illi iniqui et nequam qui praeter ordinem rationis vivunt, Deum summum non agnoscunt, de quibus dicit Esa. I.: Vae genti peccatrici et populo gravi iniquitate femini nequaquam et filiis sceleratis.[36] Et subdit: Bos cognovit possessorem suum et asinus praesepe Domini sui, Israel autem me non cognovit et populus meus non intellexit.[37]
Secundo ad veram Dei cognitionem possumus pervenire per gratiae infusionem. Sicunt enim homo in splendore cognoscit colores differre ad invicem, sic per infusionem divinae gratiae cognoscimus quantum differt cerator a creatura. Ps.: In [os 028. c. 11.] lumine tuo, scilicet gratiae videbimus lumen,[38] scilicet divinae essentiae. Et Eph. V.: Eratis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino, ut filii lucis ambulare.[39]
Tertio Deum cognoscimus per angeli revelationem, nam sic homo per nuntium cognoscit negotia, sic per angelum divina, quia angeli sunt nuntii Dei. Unde Richardus: Angelus est divinus nuntius, per quem divinam voluntatem cognoscimus. Licet non visibiliter, tamen invisibiliter. Dicit enim Dionysius, quod angelus est manifestatio divini luminis, et sic cognoverunt Deum antiqui patres, Abraam, Isaac, Iacob, quibus angeli frequenter visibiles apparuerunt et docuerunt eos de caelestibus et de Deo. Sed multi hominum malitiosorum non intendentes his, quae inspirantur a Deo vel revelantur ab angelo, secundum illud Hiere. VII.: Non audierunt neque intellexerunt, sed abierunt in voluptatibus suis.[40]
Quarto Deum cognoscimus per humanam eruditionem, sicut discipuli litteras discunt a magistris. Ps.: Auribus nostris audivimus patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in nobis.[41] Videlicet opus creationis, gubernationis, glorificationis et sic de aliis. O quam multi sunt, qui in praedicatione Deum suum cognoverunt, o quam multi nec audire volunt! De quibus Ps.: Noluit intelligere, ut bene ageret.[42] Sed certe tales ipse altissimus Deus etiam non recognoscit, sed dicit eis illud, Math. XXV.: Amen dico vobis, nescio vos.[43] Et Ioh. X.: Ego cognosco oves meas et cognoscunt me meae.[44]
Quinto cognoscimus Deum per creaturarum considerationem, Ro. I.: Invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.[45] Et I. Cor. XIII.: Videmus nunc per speculum et in aenigmate.[46] Hinc Augustinus De civitate Dei: Per speculum id est per similitudinem creaturarum cognoscimus Deum, quia in creaturis videmus vestigia Dei, sicut dicitur Sap. XIII.: A magnitudine speciei creaturae cognoscibilis poterit eorum creator intueri.[47]
Sexto Deum cognoscimus per Scripturarum inspectionem, sicut [os 028. c. 12.] homo vultum in speculo. Unde dicit sanctus Thomas I. parte q. I. art. IX.: Maior notitia de Deo non habetur in hac vita, quam in Sacra Scriptura. Hinc Gregorius: Sacra Scriptura est quoddam speculum, quod mentis oculis oppunitur, ut interna facies videatur. Ad quod intuendum dirigit etiam mundi Salvator Ioh. V. dicens: Scrutamini Scripturas, in quibus vos putatis habere vitam aeternam, quae testimonium perhibent de me.[48]
Septimo Deum cognoscimus per miraculorum operationem. Cum enim videmus miracula fieri contra naturae cursum, intelligimus ibi adesse per effectum Dominum naturae, quod maxime fuit necessarium in doctrina fidei, quia fides Catholica excedit facultatem nostri intellectus. Et ideo dicebat Christus Ioh. V.: Si opera non fecissemus, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent.[49] Hunc autem excusationem non habent de peccato suo, scilicet infidelitatis.
Istis nempe modis in praesenti poetrimus venire ad veri Dei notitiam, et tandem ad gloriam. Sed sunt plerique ita indurati et voluptati dediti, ut nec divinae promissiones, nec comminationes, nec miraculorum operationes excitare possunt ad veri Dei et sui cognitionem, sed indurato corde solum quae carnis sunt, sentiunt. De quibus Hiere. V.: Induraverunt supra petram corda eorum.[50] Et Esa. VI.: Excaeca cor populi huius, ut videntes non videant et audientes non intelligant![51] O pessima excaecatio Deum in praesenti non intelligere!
Tertio idonea sanctitas beati Petri claret in poenarum perpessione, quia Christus ad crucis passionem specialiter ipsum elegerat, dum dixerat Math. IV.: Venite post me,[52] et Ioh ultimo expressit dicens: Cum esses iunior, cingebas te et ambulabas, ubi volebas. Cum autem senueris, alter te cinget et ducet, quo tu non vis.[53] Hoc autem dixit significans, quae morte esset clarificaturus Deum. Ex quibus patet, quod beatus Petrus fuit electus Christi, ideo merito de eo dicitur: exaltavi electum.
Tertio beatus Petrus ex praemissis thematis verbis commendatur a subiectorum [os 028. c. 13.] unitate, cum dicitur: in plebe mea. Nam licet summus pontifex praesit omnibus in mundo existentibus per potestatem auctoritatis, tamen per effectum solum praeest fide Christi adunatis. Dicit enim sanctus Thomas libro IV. contra gentiles, quod ad unitatem ecclesiae requiritur, quod omnes fideles in fide conveniant. Christus enim venit ordinare pacem, pax vero fit in concordia et unitate fidei. Circa vero ea, quae sunt fidei contingit quaestiones moveri, per diversitatem autem sententiarum divideretur ecclesia, nisi per unius sententiam in unitate conservaretur. Ergo Domins Iesus optime beatum Petrum praefecit omnibus apostolis et sui successores, ut rite dicat de eo: Exaltavi electum de plebe mea. Qui sic a Christo electus et sublimatus dignitate et sanctitate extitit, ipse pro nobis per magna sua merita intercedat ad Dominum nostrum Iesum Christum, qui cum Patre in unitate Spiritus Sancti vivit, et regnat Deus in saecula. Amen. [os 028. c. 14.]
[1] Ps 88,20
[2] Cf Gal 4,7
[3] Lc 6,36
[4] Mt 5,9
[5] Ps 82,17
[6] Mt 16,18-19
[7] Mt 16,19
[8] Cf Lc 22,32
[9] Lc 22,32
[10] Ioh 21,16
[11] I Pt 2,5
[12] Ez 34,11
[13] I Cor 4,1
[14] Hbr 5,1
[15] Lc 22,19; I Cor 11,24; I. Cor 11,25
[16] Mt 28,19
[17] Cf II Cor 13,10
[18] Mt 28,20
[19] Rm 12,5
[20] Os 1,11
[21] Ioh 10,16
[22] Mt 18,17
[23] Ioh 14,12
[24] Cf Act 5,15
[25] Act 9,34
[26] Cf Act. 9,36 sqq
[27] Cf Act 16,1-2
[28] Sir 17,3
[29] Mt 16,13
[30] Mt 16,16
[31] Mt 16,17
[32] Ioh 15,15
[33] Ioh 14,26
[34] Ps 4,7
[35] Rm 1,21
[36] Is 1,4
[37] Is 1,3
[38] Ps 35,10
[39] Eph 5,8
[40] Cf Ier 7,24
[41] Ps 43,2
[42] Ps 35,4
[43] Mt 25,12
[44] Ioh 10,24
[45] Rm 1,20
[46] I Cor 13,12
[47] Sap 13,5
[48] Ioh 5,39
[49] Cf Ioh 5,36
[50] Ier 5,3
[51] Is 6,10
[52] Mt 4,19
[53] Ioh 21,18