Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XXVII.]

De cathedra sancti Petri
Sermo XXVII.

Exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum.[1] Ps. CVI.

Ad laudem beati Petri apostoli haec verba psalmistae merito dicuntur, cuius festum hodie sancta mater Ecclesia devote celebrat de ipsius dignitatis exaltatione, qui quidem fuit exaltatus in triplici ecclesia, secundum [os 027. c. 01.] quod tres sunt ecclesiae seu congregationes.

Primo quidem beatus Petrus est exaltatus in ecclesia militantium, nam cum Antiochiae filium cuiusdam principis, nomine Theophilii XIV annis mortuum precibus suscitasset, fabricata magna ecclesia et in eius medio cathedram magnam ordinaverunt, et beatum Petrum in ea collocantes, ut sic omnes eum viderent et audirent. Ubi septem annis sedit, et post haec Romam venit, et ibi XXV annis sedit. Sed primam ipsius sessionem Ecclesia hodie honorat, quia tunc primum praelati Ecclesiae ceperunt loco nomine et potestate sublimari.

Secundo beatus Petrus est sublimatus in ecclesia malignitatum, quam ipse dissipavit ad fidem convertendo et virtute clavium peccata absolvendo. Iuxta illud Math. XVI.: Tibi dabo claves regni caelorum et portae inferi non praevalebunt adversus eam.[2]

Tertio beatus Petrus est exaltatus in ecclesia triumphantium, id est in caelo, ubi est sublimatus secundum mensuram sui boni operis. Iuxta illud Salvatoris Math. XVI.: Filius quidem hominis venturus est cum angelis suis in gloria Patris sui, et tunc reddet unicuique secundum opera sua.[3]

Unde propter praedictas exaltationes Ecclesia Sancta triplex festum in anno de eo celebrat. Primum hodie, quia ecclesia militantium fuit sublimatus, secundum ad vincula, quia sic ipse dissipat ecclesiam malignantium, tertium ecclesia de eius passione, quia per hanc sublimatus est in ecclesia triumphantium.

Unde merito laudare possunt eum in cathedra seniorum, nam triplex est cathedra, scilicet regialis, de qua II. Regum XXIII.: David sedens in cathedra sapientissimum princeps inter tres,[4] sacerdotalis, [os 027. c. 02.] de qua I. Reg. I.: Heli sacerdote sedente super cellam.[5] Magistralis, de qua Math. XXIII.: Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei.[6] Beatus igitur Petrus est laudandus, in his cathedris, quia est maior omnium regum, quia est pastor omnium electorum, quia est doctor omnium Christianorum. Merito ergo de ipso dicitur: Exaltent eum in ecclesia plebis, in quibus verbis tres notare possumus articulos ad honorem beati Petri et nostram utilitatem, scilicet

Primo dixi, quod sacerdotum dignitatem possumus notare ex eo, quod dicitur in themate: Exaltent eum, beatus enim Petrus fuit exaltatus a Christo Domino et populo Christiano propter dignitatem sacerdotalem, et eadem ratione sunt exaltandi in tali dignitate constitui. Ideo dicit beatus Petrus I. canonica sua II. c.: Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus aquisitionis.[7] Ecclesiastici VII.: Honora Deum et honorifica sacerdotes![8] Sunt igitur ipsi venerandi propter quinque, scilicet

Primo itaque sacerdotes sunt venerandi propter legis obligationem. Nam omnis lex et hierarchia ostendit sacerdotium esse venerandum. Primo lex naturae, antiqui enim philosophi civili lege ducti in civitatibus praeposuerunt sacerdotes ex eo, quod naturalis ratio dictat, quod primum oportet unumquemque bene esse ordinatum ad Deum. Quod fit per sacerdotis officium, ut patet I. Politicorum. Hinc est, quod pharao honorans sacerdotes dabat eis alimentum, et ideo non sunt compulsi tempore [os 027. c. 03.] famis vendere suas possessiones, sicut ceteri Egyptii,[9] ut patet Gen. XLVII.

Secundo lege ecclesiastica sacerdotes sunt venerandi, quia ut dicit Dionysius libro De ecclesiastica hierarchia: Inter ecclesiasticos ordines tenet summum locum. Ratio est, quia episcopus inquantum episcopus precise, non habet potestatem, nisi super corpus Christi mysicum. Sacerdos vero super corpus Christi verum.

Tertio lege caelica sacerdotes sunt venerandi, quia angeli in caelo, qui sunt in prima hierarchia semper assistunt Deo immediante et sunt loco sacerdotum, qui immediante ad Deum accedunt et populo orant. Hinc XI. q. II. c. "sacerdotibus" Gregorius papa Mauritio imperatori sic scribit: Quid mirum, si pietas vestra dignetur eos honorare, quibus Deus in suo eloquio honorem tribuens eos aut angelos aut deos etiam ipse appellat deus. Nam propheta dicit: Labia sacerdotis custodiunt scientiam et iustitiam et legem, requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est. Et rursum scriptum est: Diis non detrahes, id est sacerdotibus. Haec ibi. Unde et divina lex decrevit animam sacerdotis quodam mirifico et singulari signaculo adornare, quia sicut decet ministrum regis terreni vestibus et aliis insigniis decentibus decorari, sic rex caelestis sacerdotes decoravit signaculo caracteris sacerdotalis, quod est in preciabilis valoris intantum, quod nulla re temporali potest emi vel vendi. Hinc est, quod increpantur simoniaci, qui sacerdotium emunt secundum Magistrum in IV. dist. XXV., quia istud signum emunt, quod comparari non potest. Insuper istae animae decor est indebilis, quia aliquo scelere non potest deleri, quamvis quis sit degradatus, et etiam in inferno istud signum sacerdotii remanebit. De quo Esaiae LXVI.: Videbunt gloriam meam et ponam in eis signum.[10]

Secundo sacerdotes sunt venerandi propter Dei et populi mediationem, nam ipsi sunt mediatores inter Deum et populum, quia divina ministrant et nuntiant [os 027. c. 04.] populo ex parte Dei et vota populi offerunt Deo. Propter hoc dicit Scotus in IV. dist. XVII., quod sicut extremum oportet reducere ad extremum per medium, ita peccatorem, qui est longe a Deo oportet in Deum reducere per sacerdotem. In huius signum Christus Dominus in via apparens Saulo et excaecans illuminare voluit per Ananiam,[11] Act. IX. Unde I. q. I. c , ubi dicitur, quod ipsi sacerdotes interpellant pro populo et peccata populi comedunt, quia suis precibus ea delent atque quia quanto digniores fuerint, tanto facilius in necessitatibus, pro quibus clamant, exaudiuntur. Haec ibi. Nam sacerdos dicitur quasi 'sacrum dans' seu 'sacramenta ministrans', et licet ille peccator sit, tamen gratiam per suum ministerium in alios effundit, ut ponit Magister in quarto dist. XIX., ubi ait Augustinus: Dictum est a Domino in libro Numeri ad Moysen et Aaron sacerdotes: Vos ponite nomen Domini super filios Israel, ego Dominus benedicam eos, ut gratiam per ministerium ordinati transfundant hominibus. Nec voluntas obesse et prodesse possit, sed meritum poscetis. Haec ibi. Ideo dicitur XI. q. I. c. "sacerdotibus", quod populus ipsis debitam reverentiam impendat.

Tertio sacerdotes sunt venerandi propter membri representatione, in corpore enim mystico sacerdotes caput dicuntur, quia officium capitis habent. Sicut caput membris ministrat vitam et sensum, ita sacerdotes populo. Sed si dicas: dum caput languet, cetera membra dolent, si igitur sacerdos, qui dicitur caput populi est peccator, nonne et populus? Respondetur, quod profecto melius est caput habere languidum, quam esse acephalum, id est sine capite, hoc est melius presbiter peccatorem habere, quam non habere omnino. Unde propter hoc non debes ab eorum veneratione cessare vel eos arguere, quia praelatis inutilibus est debita [os 027. c. 05.] reverentia impendenda. Nam ad membra non pertinet caput laedere et impugnare, sed a laesione defendere. Et VI. q. I. c. "Oves" dicitur: Oves pastorem suum non reprehendant, plebs episcopum non accuset, nec vulgus eum arguat, quia non est discipulus super magistrum.

Quarto venerandi sunt sacerdotes propter multiplicem fructificationem, nam sacerdotes populum per absolutionem purgant, et tamquam medici spirituales a variis languoribus sanant. Iuxta illud Math. XVI.: Quodcumque ligaveris super terram, erit et ligatum in caelis.[12] Et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. Unde si quis unum oculum erutum et perditum restaturaret, magna gratiarumactione esset dignus, licet iterum per mortem necessario amitteretur. Penset igitur, qui potest quanta reverentia sit dignus ille, qui non solum oculum et pedem, sed etiam totum corpus et animam sanat in aeternum duraturam.

Quinto sacerdotes sunt venerandi propter condignam nobilitationem, nam sacerdotes per consecrationem efficiuntur nobiles, ideo super omnes reges terrenos sunt, quia sicut spiritus est nobilior corpore, sic dignitas sacerdotalis est nobilior quacumque dignitate temporali. Ut notatur VI. dist. c "Duo quidem", ubi dicitur, quod aurum non tam pretiosius plumbo, quam regia potestate sit ordo sacerdotialis altior.

Hinc est, quod per sacerdotum iubente Domino regalis potestas est ordinata. I. Regum VIII.: Dixit Dominus a Samuelem sacerdotem: Audi vocem eorum, scilicet filiorum Israel petentium habere regem et constitue super eos regem! [13] Et sic patet, quod spiritualis potestas habet terrenam instituere et iudicare, si bona sit vel non. Quod probatur per Paulum I. ad Chor. VI.: Nescitis - inquit -, quoniam angelos iudicabimus, quanto magis saecularia?[14] Si igitur famulus regis terreni est honorandus multo magis ipse rex, et super omnes reges, sacerdotes, quia sic Christus exaltavit [os 027. c. 06.] eos in ecclesia plebis. Quod voluit ostendere in beato Petro apostolo.

Sic enim legitur de eo, quod cum Antiochiae praedicaret, Theophilus, princeps illius civitatis dixit ei: "Petre, quare populum meum subvertis?" Cum ergo Petrus ei fidem praedicaret, ille eum vinculari fecit, et sine cibo et potu eum in carcere manere permisit. Cum autem Petrus poene deficeret, elevans oculos in caelum ait: "Domine Iesu Christe, miserorum adiutor, adiuva me in his tribulationibus!" Cui Dominus: "Petre, credis te derelictum! Si talia circa me dicere non formidas, meae bonitati derogas. Nam presto est, qui subveniat tuae miseriae." Audiens autem Paulus de incarceratione Petri venit ad Theophilum, et se in multis artificiis summum opificem esse asseruit, ligna et tabulas sculpere et tentoria depingere et multa alia, quem Theophilus rogat, ut in sua curia consistat. Evolutis paucis diebus Paulus ad Petrum absconse introivit, quem videns quasi mortuum amarissime flere coepit, et in amplexus eius ruens dicebat: "O Petre, frater mi, gloria mea, gaudium meum, in adventu meo resume vires tuas!" Et Petrus oculos aperines et eum agnoscens flere coepit, sed loqui non potuit. Et Paulus vix os eius aperuit et imposito cibo refocillavit. Paulus igitur rediens dixit Theophilo: "O Theophile, magna est gloria tua et honestas tua, sed dehonestat multa bona exiguum malum." Cui Theophilus: "Quid est hoc?" At ille: "Reminiscere, quid fecisti illi deicole Petro! Nam de ipso dicitur, quod infirmos sanat et mortuos suscitat." Cui ille: "Fabulosa sunt ista, Paule, quae dicis, quia si mortuos posset suscitare, se a carcere liberaret." Cui Paulus: "Sicut Christus suus a mortuis resurrexit, qui tamen de cruce ut dicunt non descendit, sic et Petrus hoc exemplo se non liberat et pati pro Christo non formidat." Cui Theophilus: "Fac, ut filium meum iam [os 027. c. 07.] per XIV annos mortuum suscitet, et eum liberum dimittam." Ingressus Paulus dixit, quomodo filium principis suscitari spopondisset. Cui Petrus: "Rem grandem, Paule promisisti, sed Domini virtute facillimam." Scilicet cum Petrus de carcere eductus pro eo orasset, continuo surrexit. Unde Theophilus et omnis populus credidit, et gloriosas ecclesiam fabricaverunt, in cuius medio excelsam cathedram collocaverunt, et Petrum ut ab omnibus videri et audiri posset, exaltaverunt. Et sic patet sacerdotii venerabilitas tam a Christo, quam ecclesia ac populo.

Secundo quoque notare possumus sacerdotum eminentem potestatem ex eo, quod dicitur in ecclesia plebis, quia in sancta ecclesia habent magnam potestatem. Quae quidem eorum potestas apparet ex tribus, scilicet:

Primo sacerdotes habent magnam potestatem ex commissione, quia a Christo Domino est ipsis potestas concessa in caelo, in terra et sub terra. In caelo enim habent potestatem, quia caelum possunt aperire et claudere. Iuxta illud Math. XVI.: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis. Et quodcumque sol etc.[15] Item: in terra habent potestatem dimittendi peccata[16] ministerialiter sive instrumentaliter intantum, ut nullus adultus, nisi ex eorum ministeris salutatur, ut dicitur Ioh. XX.: Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur et quorum retinueritis, retenta sunt.[17] Item habent potestatem sub terra, scilicet in purgatorio, quia inde animas eripiunt per missae celebrationem, per peccatorum relaxationem et per indulgentiae donationem. Unde Math. XVI. dicitur: Tibi dabo claves regni caelorum etc.[18] et portae inferi non praevalebunt adversus eam, quia aeternam poenam communant in temporalem. Item Christus Dominus commisit ipsis sacerdotibus quaecumque pretiosa habuit, quae nec regibus, nec imperatoribus, nec aliis [os 027. c. 08.] principibus comittere voluit, commisit enim potestatem conficiendi corpus suum verum et sanguinem. Hinc canit Ecclesia: Cuius officium committi voluit solis presbiteris, quibus sic congruit, ut sumant et dent ceteris. Et sunt verba beati Thomae de Aquino: O igitur sacerdotum sublimis potestas! O inaestimabilis Christi largitas, ut quacumque die et hora volunt adesse ipsum filium Dei statim adest, colluquuntur eui, sicut corum anima desiderat, quae potestas non fuit concessa prophetis et patriarchas. Similiter commisit ipsis etiam corpus suum mysticum, id est oves proprio sanguine redemptas, dum dixit Petro Ioh. XXI.: Pasce oves meas![19]

Ideo dicitur Act. XX. sacerdotibus per Paulum apostolum: Attendite vobis et universo gregi, in quo vos posuit Spiritus Sanctus regere ecclesiam suam, quam acquisivit pretioso sanguine Iesu Christi.[20] Pro quo sciendum, quod teriplex est sacerdotum gradus a Christo institutus, primus est gradus inferior sacerdotum. Nam habuit Dominus septuagintaduos discipulos, quibus succednunt presbiteri, qui sunt minores in auxilium operis, ut notatur XCV. dist. c. "Olim". Secundus gradus est episcoporum, qui sacerdotes maiores respectu inferiorum sacerdotum dici possunt, hi locum XII apostolorum tenent in Ecclesia, sicut patet LXVIII. dist. c "Quorum vices". Tertius gradus est pontificum maximorum, nam Dominus super alios elegit Petrum in summum sacerdotem, ut notatur dist. XXI. c. "In Novo Testamento". Ex quo patet, quod omnes reges et principes terrae debent subiecti esse sacerdotibus tamquam oves pastoribus, quibus ipsi habent ministrare sacramenta.

Secundo potestas sacerdotum apparet ex aliarum potestatum comparatione, quas omnes excedunt, scilicet

Nam primo sacerdotum potestas excedit potestatem daemonum, quando daemones tanto suo [os 027. c. 09] studio ac conatu dant operam claudere caelum hominibus ipsos variis tentationibus instigando et in peccata participando. Hinc Sapientiae II. dicitur: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum.[21] Sed sacerdotes sacramenta hominibus ministrando diabloum superant, et in hora una peccatoribus caelum aperiunt, quod multis annis vel diebus diaboli clauserant.

Secundo superant potestatem angelorum, licet unus possit caelum movere, sacerdotes autem movent Creatorem omnium caelorum, dum sub specie sacramenti verum corpus Christi elevant. Dicit enim Scotus, quod sacerdos solum species movet, sed corpus Christi movetur ab ipsius anima, anima vero a divinitate. Et sic quando sacerdos portat corpus Christi, non portatur ab eo sub speciebus, sicut contentum in continentiae, sed se movet virtute sua. Insuper sacerdotes non solum movere possunt ipsum, sed etiam virtutes caelorum. Unde Gregorius dicit et habetur in IV. dist. XI.: Quis - inquit - fidelium habere dubium possit in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem caelos aperiri et in illo Christi mysterio angelorum choros adesse, summa et ima sociari.

Tertio quoque videtur quodammodo superare potestatem Virginis Virginum potestas sacerdotum, quia licet Beata Virgo omnem puram creaturam excellat in hoc, quod de suo corpore humanatus est Filius Dei, et ipsa dicatur vera mater Dei, tamen semel tantum factum est et amplius numquam fiet. Sacerdotes vero non tantum semel, sed multotiens hoc idem sacerrimum corpus Christi conficiunt. Et sic ex omnium potestatum comparatione magna est potestas sacerdotum.

Tertio sacerdotum potestas apparet magna ex inductione, nam ad sacerdotum potestatem considerandam inducunt inter alia specialiter tria, scilicet:

Primo ad potestatem sacerdotum considerandam praeceptum divinum, nam Dominus praecepit Exo. XII. dicens: Diis et sacerdotibus non detrahes. Et per Ps. dicit: Nolite tangere Christos meos et in in prophetis meis nolite malignari.[22] Similiter et Salvator in suis amicis dignitatem et potestatem magnam declaruit cum leprosos ad sacerdotes destinavit. Unde et dixit Math. XXIII.: Quaecumque dixerint, servate et facite![23]

Secundo sacerdotum dignitatem declarat exemplum diabolicum. Nam tempore beati Remigii, cum semel deferret corpus Christi cuidam infirmo, obviavit ei quidam obsessus, quem intuens subito se prostravit in terram. Postquam autem revertebatur, iterum occurrit ei, et tunc tantum genuflexit. Cui beatus Remigius: "Cur - inquit - prius prostratus fuisti et nunc tantum genuflexisti?" Cui diabolus: "Quoniam - ait - ibas, Deum verum deferebas, cui necessario prosterni debui, in cuius nomine omne genuflecti debet. Nunc vero, quia Dominum infirmo porrexisti, ideo tibi tamquam eius ministro genuflexi." Ideo dicitur Marci ultimo: In nomine meo daemonica eiicient.[24]

Tertio sacerdotum potestatem declarat iudicium humanum. Nam coram Constantino imperatore versarentur quaedam lites et discordiae inter episcopos et sacerdotes. Quos audiens dixit: "Ite et inter vos causas vestras disponite, quia dignum non est, ut iudicemus deos." Haec habetur XI. q. I. c. "Sacerdotibus". Hinc et beatus Franciscus, vir utique angelicus in suo testamento sic legavit: Omnes - inquit - sacerdotes et theologos volo honorare et nolo attendere in ipsis peccatum, quia Filium Dei discerno in ipsis, et Domini mei sunt. Nam nihil video de ipso Altissimo Filio Dei nisi quod ipsi soli sumunt et administrant. Unde aliquando dicebat, quod Si - inquit - viderem sanctum Vincentium vel Laurentium et sacerdotem, prius sacerdotis manus oscularer.

Similiter legitur in Chronica Hungarorum, quod cum rex Atila Italiam devastaret, sanctus Leo [os 027. c. 11.] papa post orationem trium dierum cum clero processit obviam ei. Quem videns Atila statim eius provolutus pedibus coepit rogare, ut postularet, quod vellet. Qui respondit: "Volo, ut discedas ab Italia, et captivos relaxes." Qui statim iussa complevit. Cum autem argueretur a suis, cur victor orbis ab uno sacerdote victus esset, respondit: "Providi mihi et vobis. Nam in eius dextera vidi militem fortem gladium tenentem et dicentem: Nisi huic parveris, cum tuis peribis."

Si igitur paganus sic intellexit potestatem sacerdotum, cur intelligere non magis debeat Christianus? Unde et Ecclesia anathemizavit omnes, qui iniciunt manus violentias in clericum, ut patet XVII. q. IV. "Si quis suadente diabolo". Et secundum Raymundum non solum illi, qui manus sic iniciunt, sed etiam qui spuunt in clericum vel aquam effundunt, vel claudunt otium, vel ponunt custodes ad capiendum, si de domo exeat, vel ei aequitanti capit habenas vel rumpit cingulum sellae, aut minis et terroribus arestat eum, aut facit eum ire quasi captum ad iudicem, aut aliquid de manu eius rapit, aut vestes scindit, similiter quicumque pedagia seu telonea exigunt de clero, aut eius rebus, quae ad suum usum defert. Ex quibus omnibus patet sacerdotum eminens potestas.

Tertio ex praemissis thematis verbis possumus notare sacerdotum decentem qualitatem, quales videlicet debent esse Dei excelsi ministri, quia dicitur, quod in cathedra seniorum laudent eum. Debent namque mores et vitam sic componere, ut inter seniores laudabiles appareant, sicut beatus Petrus. Nam ut traditur in historia Martiniana ipse instituit coronam clericalem omnibus clericis. Ex hoc enim, a quibusdam dicitur exordium sumpsisse, quod Antiochiae beato Petro, quia Christum praedicabat, barbam abscinderunt et caput raserunt in ignominiam, quae tandem est instituta ad ordinis sacerdotialis gloriam. Quae quidem corona ostendit qualitatem sacerdotum, [os 027. c. 12.] in qua tria sunt attendenda, scilicet:

Primo in clericali corona fit capitis abrasio a superiori parte capitis ad designendum, quod in sacerdotibus mens ad Deum semper debet esse aperta et munda, et sic docet beatus Paulus, quomodo clerici spiritualiter abradi debent,[25] I. Thim. III. Oportet episcopum secundum Lyram etiam esse irreprehensibilem, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, pudicum, ornatum, hospitalem, doctorem, non violentum, non percussorem, non litigiosum, non cupidum, domui suae bene praepositum.

Et si dicas, quod secundum hanc formam pauci ordinarentur sacerdotes, respondetur tibi Clemens papa, et habetur XXIII. dist. c. "Tales": Melius - inquit - est Domini sacerdotes paucos habere ministros, qui possint digne opus Domini exercere, quam multos inutiles, qui onus grave inducant ordinationi. Hinc et Augustinus ait: Nemo in ecclesia amplius nocet, quam perverse agens nomen vel ordinem sanctitatis seu sacerdotis habet. Et de hoc beatus Hieronymus confirmando dicit: Qualis aedificatio discipuli si intelligat se magistro esse meliorem. Nam et secundum legem Moysi animalia maculam habentia non offerabantur.[26] Quod ponit Gregorius in Pastoralibus et habetur dist. XLIX. hinc etenim "Si fuerit caecus". Caecus est, qui supernae lucis contemplationem ignorat, qui praesentis vitae tenebris pressus dum venturam lucem nequaquam diligendo conspicit, quo gressum operis dirigat, nescit. Claudus est, qui quo pergere debeat, aspicit, sed per infirmitatem mentis viam vitae perfecte nescit tenere. Parvo naso est, qui ad tenendum viam discretionis idoneus non est, naso quippe odores foetoresque discernimus, recte ergo per nasum discretio exprimitur, per quam virtutes eligimus et delicta reporbamus. Grandi et toto naso signatur [os 027. c. 13.] discretionis subtilitas immoderata, quae dum plus, quam decet excreverit, actionis suae rectitudinem ipsa confudit. Fracto autem pede et manu est, qui per viam Domini omnino non valet pergere. Gibbosus est, quem terrenae sollicitudinis pondus deprimit, ne umquam ad superna respiciat. Lippus est, cuius quidem ingenium ad cognitionem veritatis emicat, sed tamen hoc carnalia opera obsurant. Albuginem habet in oculo, qui veritatis lucem videre non sinitur, quia arrgoantia sapientiae sive iustitiae caecatur. Iugem scabiem habet, cui carnis petulantia sine cessatione dominatur. Impetiginem habet in corpore, qui avaritia vastatur in mente.

Secundo in clericali corona fit capillorum detruncatio versus aures ad designandum, quod terrena sollicitudo et quaestus lucri debet a se clericus removere. Unde II. Thimot. II.: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus.[27] Hinc Et Augustinus LXXXVIII. dist. c. "Fornicari": Fornicari numquam licet, negotiari aliquando licet, antequam clericus fias, licet postquam factus fueris, non licet, nec debent venationi intendere, ut patet extra ne clerici vel monachi c. I. et II. exceptis venationibus, quae fiunt sine clamore et canibus, ut ponere laqueum etc.

Tertio in corona clericali fit formae circulatio ad designandum, quod ipsi debent esse idonei summi regis ministri, et ex hoc gloria se coronari ac in fortem Domini deputari. Ut dicere possint vere: Portio mea Dominus, et sic cum maxima reverentia debent ad divina explenda ministeria eccedere. Unde Augustinus: Animadvertite o sacerdotes, cum quanta puritate et tremore ac reverentia de beatis accedere ad id sacrificium, ad quod Christus accessurus fuit, dum pati voluit, et prae angustia sanguinem sudavit. In quo sacrificio ipse sacerdos est et sarificium mirabiliter et ineffabiliter. Sed heu nunc, nostris temporibus sine praeparatione quidam accedunt tamquam ad convivium et tabernam, quibus [os 027. c. 14.] aeternum vae proclamatur a beato Bernardo: Vae homini - inquit - illi, cui salus mundi iudicium est, cui vita mors est, cui ablutio damnatio, cui gratia ira, cui calix propiciationis vas est damnationis! Hinc et beatus Augustinus in persona Christi ait: O peccator, tu sacerdos noli amplius me peccatus meus cruciare, plus enim laedit me vulnus peccati tui, quam vulnus lateris mei. Idem: Magis delinquunt, qui iam regnantem in caelis contemnunt sed indigne tractando corpus Christi, quam qui crucifixerunt eum ambulantem in terris. Non quasi crucifixiores, sed quasi sacramenti indigni tractatores et praesumptuosi perceptores, quia illi semel crucifixerunt, isti vero quantum in eis est, quotidie crucifigunt indigne tractantes et sumentes. Haec ille. Unde beatus Iohannes maior inter natos mulierum Christi verticem non audebat tangere.

De talibus praesumptuosis legitur terribile exemplum in IV. libro Revelationis beatae Brigittae c. CXXXIV. Semel enim, cum Christus loqueretur cum ea, ecce daemones unam animam adduxerunt coram eo iudice dicentes: "Ecce pugil." Respondit iudex: "Licet corporales oculi haec videre non possunt, tamen propter istam, quae astat, cuius oculos aperio, dicite, quam iustitiam in eo habetis!" Responderunt: "Per novem iura transgressionis possidemus eam. Tribus enim fuit infra nos, tribus par nobis et tribus supra nos. Primo extra fuit bonus et intus malus, secundo, quia quandoque fuit plenus cupiditate, gula etc., quandoque abstinuit propter utilitatem corporis vel infirmitatem. Tertio quandoque fuit severus in verbis et facto, quandoque blandus pro sui utilitate, nos vero intus et extra sumus mali, semper severi et semper cupidi ad malum. Tribus fuit par nobis, quibus cecidimus, scilicet superbia, cupiditate et invidia, tribus erat supra nos, quia maior in malitia, sacerdos enim erat et corpus tuum tractabat, nec os suum custodiebat, cum quo verba tua proferret, sed sicut canis latrat, sic ipse protulit verba tua. Nos vero timuimus [os 027. c. 15.] quasi ille, qui audit aliquem terribilem sonum. Ipse autem sine timore substitit. Secundo non custodiebat manus, quibus tractabat corpus tuum, sed omni delectabili maculabat, tunc nos nimium timuimus non ex charitate aliqua divina, sed ex timore potentiae tuae. Tertio applicuit ad os suum, quod erat quasi vas immundissimum omni spurcitia, nos fuimus quasi homines dissoluti viribus et quasi mortuis prae timore, ob hoc ad horam discessimus et iterum revertebamur ad eum cum furore. In his omnibus praecellit nos in malitia, ideo iuste possidemus eam. Et ideo, quia iustus iudex es, fac de eo iudicium!" Respondit iudex: "O misera anima, ista audiente qualem habuisti voluntatem, dum adhuc in corpore existebas?" Respondit illa: "Voluntas mea fuit sine fine peccare. Sed quia scivi me non semper victurum, statui usque ad extremum punctum peccare et in tali intentione separabar a corpore." Tunc ait iudex: "Conscientia tua iudex est tuus. Dic igitur, quid merearis!" Tunc illa misera anima respondit: "Ego aeternum mereor supplicium sine ulla misericordia." Tunc daemones his auditis rapta ipsa discesserunt. Tunc Dominus ad beatam Brigittam ait: "Ecce sponsa, quid faciunt mihi sacerdotes, quod per angelis et hominibus elegi mihi!"

Sacerdotes vero digni Christum Dominum laudant et honorant corde et opere, sicut beatus Petrus apostolus. Ideo rationabiliter fuit exaltatus in ecclesia plebis et nunc in cathedra caelesti. Ad quam nos perducat per merita beati Petri principis apostolorum summus pontifex Iesus Christus Benedictus, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. [os. 027. c. 16.]


[1] Ps 106,32

[2] Mt 16,19

[3] Mt 16,27

[4] II Sm 23,8

[5] I Sm 1,9

[6] Mt 23,2

[7] I Pt 2,9

[8] Sir 7,33

[9] Cf Gn 47,1 sqq

[10] Is 66,18-19

[11] Cf Act 9,10 sqq

[12] Mt 16,19

[13] I Sm 8,22

[14] I Cor 6,3

[15] Mt 16,19

[16] Mt 9,6

[17] Ioh 20,22-23

[18] Mt 16,19

[19] Ioh 21,17

[20] Act 20,21

[21] Sap 2,24

[22] Ps 104,15

[23] Mt 23,3

[24] Mc 16,17

[25] Cf I Tim 3,1 sqq

[26] Cf Lv 22,20

[27] II Tim 2,4