[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati Sermo XXIII.]
Sermo de conversione beati Pauli
Sermo secundus
Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et filiis Israel. Ego enim ostendam illi, quanta oporteat eum pro nomine meo pati. Act. IX.[1]
Ad gloriam beati Pauli praedicatoris gentium haec verba dicunt, quae quidem pius Iesus in visione apparens Ananiae dicebat assecurando ipsum, ut iret ad ipsum Paulum, quem iam prostraverat et excaecaverat et baptizaret et illuminaret. Unde ut dicit sanctus Thomas II. II. q. CXIII. ar. VIII.: Quatuor requiruntur ad iustificationem peccatoris, scilicet
- Primo divinae gratiae infusio
- Secundo liberi arbitrii motio
- Tertio vera contritio
- Quarto peccati remissio.
Primo dixi, quod ad impii iustificationem requiritur divinae gratiae infusio, quam habuit sanctus Paulus. De quo dicitur, quod dum acceptis epistolis spirans iret in Damascum, ut fideles vinctos adduceret in Hierusalem, circumfulsit eum lux de caelo, id est illuminatio divina. Augustinus: Gratia est lux animae faciens hominem peccatum suum cognoscere. Et Gregorius: Nisi gratia divini resptectus nos illuminaret, mens nostra in peccatorum tenebris remaneret. Hinc Oseae XIII: Perditio tua ex te, salvatio ex me,[2] id est ex mea gratia. Ideo hoc petebat Ps., cum dicebat: Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte criminis.[3]
Secundo ad iustificationem impii requiritur motus liberi arbitrii ad detestandum peccatum et diligendum Deum. Hoc Saulus habuit et innuitur, cum dicitur: cadens in terram.[4] Glossa: In terram cadere est peccata, quae quis ex terreno amore commisit, cognoscere et de eis dolere. Quid prodest peccata cognoscere ex lumine gratiae, cum homo etiam ea non detestetur; cum dicat Hieronymus: Nulla culpa delebitur, nisi tristitia anxietur. Ideo hoc Saulo subditur: Tremens et stupens [os 023. c. 01.] dixit: Quis es, Domine? At ille: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris.[5] Non dixit: "cuius servos persequeris", quia Christus nostrum caput sibi reputat, quod suis membris impenditur. Iuxta illud Math. XXV.: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.[6] Deinde Iesus subiunxit: Durum est tibi calcitrare contra stimulum.
Propter quae verba pavidus statim ex timore immutatum est eius liberum arbitrium de conatu persecutionis in suum obsequium dicens: Domine, quid me vis facere? Eccli. I.: Timor Domini expellit peccatum.[7] Pius enim Dominus unum quandoque flagellat, ut ceteri timeant et convertantur. Quia dicitur Prover. XVI.: In timore Domini declinat omnis homo a malo.[8] Hinc dicit Thomas super IV. dist. XVI.: Omnino non potest tolli culpa, nisi reordinetur voluntas secundum divinam voluntatem. Eccli. XVIII.: A voluntate tua avertere.[9] Talis motus voluntatis fuit conformis iam divinae voluntati.
Tertio ad iustificationem impii requiretur vera contritio. Haec fuit in Paulo, quia socii apertis oculis nihil videntem introduxerunt Damascum, et erat ibi tribus diebus non manducans neque bibens, sed orans, dolens et ingemiscens. Hinc Hugo de Sancto Victore: Tunc salus peccatorum incipit, cum veraciter pro delictis ingemiscit.
Quarto ad iustificationem impii requiritur peccatorum remissio. Haec sequitur tria praedicta, quia est finis iustificationis. Et haec fuit in Paulo, quia dicitur de eo: Vas electionis est mihi iste, ut portet etc. In quibus quidem verbis a tribus specialiter commendatur, scilicet:
- Primo ab utilium gloriosa capacitate, ibi: vas electionis est mihi iste.
- Secundo ab operum gratiosa virtuositate, ibi: ut portet nomen meum etc.
- Tertio ab afflictionum studiosa longanimitate, ibi: Ego enim ostendam illi etc.
Primo siquidem beatus Paulus apostolis commendatur ab utilium gloriosa capacitate, cum dicitur: Vas electionis est mihi iste. Vas [os 023. c. 02.] enim materiale dicitur, quod est continens alicuius rei. Sic beatus Paulus similitudinariae fuit electionis vas triplex, scilicet:
- Primo vas singularis gratiae
- Secundo vas doctrinalis sapientiae
- Tertio vas admirabile gloriae.
Primo nanque beatus Paulus fuit vas singularis gratiae. De quo dicitur Ecci. XLIII.: Vas admirabile opus excelsi.[10] Admirabile namque fuit hoc vas, quia mirabiliter effecit manus omnipotentis, quia prius fuit vas contumeliae et perditionis continens iram aeterni Dei. Ergo admirabilis gratia, quam ei contulit Deus fuit, quia de voluntate fervida persequendi in sua persona revocavit et gratia replevit super alios, iuxta illud Rom. V.: Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia.[11] Certe haec Dei gratia superabundavit, quia Pauli cor durum emollivit, contrivit et tandem humore gratiae aliud vas inde fecit. Unde quaerit Bernardus libro V. De consideratione: Quid est cor durum? Hoc est, quod nec compunctione scinditur, nec pietate mollitur, nec movetur precibus, minis non cedit, flagellis induratur, ingratum ad beneficia, infidum ad consilia, devium ad iudicia, inverecundum ad turpia, impavidum ad pericula, inhumanum ad humana, temerarium ad divina, praesentia negligens, praeterita obliviscens, futura non providens. Hoc est, cui praeteritorum praeter solas iniurias nihil omnino praeteriit, futurorum nulla nisi ad ulciscendum prospectio est.[12] Haec ille.
Tale profecto cor habuit Paulus, qui Ecclesiam Dei super alios persequebatur et devastabat intantum, ut etiam ille famosus Christi discipulus Ananias ipsum metueret. Cui Act. IX. Dominus Jesus per visum apparens dixit: Surge et vade in vicum, qui vocatur rectus, et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tharsensem.[13] Quia ut dicit Lyra super II. ad Thim. ultimo: de Tharsis erat oriundus. Illuc enim pater eius translatus fuerat de Iudaea, et ibi creverat in potestate et fama. Addidit Dominus: Ecce enim [os 023. c. 03.] orat,[14] quasi diceret: "mentem elevatam habet ad Deum." Ex raptu enim Paulus regressus Deo gratias agebat, quia vidit per divinam revelationem Ananiam introeuntem et imponentem sibi manus. Et Paulus in visu non tantum vidit personam, sed etiam nomen eius cognovit. Ananias vero considerata duritia Pauli dixit se excusando: Domine, paratus sum facere, quod me iubes, sed unum est valde mirabile, quod me iubes. Quia audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Hierusalem, et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes, qui invocant nomen tuum.[15] Quasi diceret: "Vis, ut meipsum voluntariae tradam in manus eius, ut non vivam diutius, pro sustentatione fidelium tuorum in fide." Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, regibus et filiis Israel. Ego autem ostendam illi, quanta oporteat eum pati pro nomine meo,[16] qui tanta mala fecit fidelibus sub nomine meo exsistentibus, ut dedecus culpae non sit sine decore iustitiae,[17] nec peccatum remaneat inultum[18] etc. Quocirca tria sunt investigenda, scilicet:
- Primum unde cor Pauli fuerat induratum
- Secundum quomodo cor Pauli fuerat demollitum
- Tertium ad quem finem fuerat hoc factum.
Primo investigandum est, unde cor Pauli induratum fuerat. Respondetur, quod ex tribus, quibus solet cor indurari, videlicet ex generis nobilitate, ex scientiae claritate et florenti aetate.
Primo inquam cor Pauli fuerat induratum ex generis nobilitate. Inquit enim Augustinus in sermone, quod erat Paulus de tribu Beniamin,[19] et ipse solus testatur Ro. XI. dicens: Ego Israelita sum ex semine Abrahae de tribu Beniamin.[20] Tribus vero Beniamin satis in Sciptura magnificatur, tum quia illi in divisione terrae promissionis Hierusalem fuit distributa, [21] sicut patet Iosue XVIII., tum quia habuit bellatores strenuos[22] [os 023. c. 04.] Iudic. XX.,[23] tum quia secundum Hieronymum ex illa tribu pro maiori parte innocentes fuerunt occisi.[24] Sed hoc videtur aliquibus mirum, quod Paulus aliquando se dicit Iudaeum, sicut Actuum XXII.: Ego - inquit - sum Iudaeus a Tharso Ciliciae natus,[25] et Act. XXIII.: Pharisaeus - ait - sum et filius pharisaeorum.[26] Aliquando vero dicit se Romanum civem, sicut Act. XXII., cum tribunus iussisset Paulum flagellari, et cum astrinxissent eum loris, dixit astanti sibi centurioni Paulus: Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare? Quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens: Quid acturus es? Hic enim homo civis Romanus est.[27] Ad quod respondet Lyra super hunc locum, quod pater Pauli a Romanis obtinuerat Romanam civilitatem. Ideo cum tribunus quaesisset ipsum: Dic - ait - mihi, si Romanus es? At ille dixit: Etiam.[28] Ideo Lyra super hunc locum II. Thim. IV. "Paenulam, quam reliqui Troade apud Carpum veniens, affer tecum et libros" ait: Dum esset Paulus in carcere Neronis, scribebat Thimotheo, ut ferret sibi paenulam. Erat autem paenula vestis consularis, quae a Romanis data fuit patri Pauli in signum amicitiae cum ipso, et quod esset factus civis Romanus. Quam reservaverat Paulus ob memoriam patris et in signum, quod esset civis Romanus, si necessitas incumberet hoc ostendendi. Erat ergo Paulus natione Israelita, dignitate Romanus civis, religione pharisaeus, propter quae ceteris despectis indurato corde superbiebat.
Secundo cor Pauli fuerat induratum ex scientiae claritate. De quo dicit Hieronymus: Cur Paulus apostolus vas electionis? Nempe quia vas legis et Scripturarum Sanctarum armarium est? Ipse quoque Act. XX. dixit se eruditum ad pedes Gamalielis.[29] Et II. ad Cor. XI.: Nam etsi imperitus sermone, non tamen scientia.[30] Ut autem idem ipse ait: Scientia inflat.[31] Ergo inflatus magna scientia cor eius fuerat induratum [os 023. c. 05.] superbia.
Tertio cor ipsius induratum fuerat ex florenti aetate. Erat enim aetate iuvenis. Dicit autem Philosophus II. Rhetoricae, quod iuvenes sunt concupiscitivi talia facere, quaecumque concupiscunt.[32] Et vulgariter dicitur, quod in iuvenibus est recens et bulliens sanguis. Ideo de eo dicitur Act. VII.: Testes deposuerunt vestes, secus, pedes adolescentis, qui vocabatur Saulus.[33] Unde cum Act. XXII. Dominus diceret Paulo: Exi velociter de Hierusalem, quoniam non recipient testimonum tuum de me. Et ego dixi: Domine, ipsi sciunt, quia ego, eram concludens in carcerem, et cedens per synagogas eos, qui credebant in te. Et cum fundaretur sanguis Stephani, testis tui, ego astabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum.[34] Unde quia sanctorum sanguinem sitiebat effundere, ideo erat indurati cordis. O Deus aeterne, quam multorum cor indurat generis nobilitas! O quam multorum scientiae claritas et certe multorum superbia et malitia!
Secundum investigandum erat, quomodo cor Pauli fuerat demollitum. Ad quod respondet Petrus de Tharantasia super IV. Sententiarum di. XVII. dicens: Quod sicut in materialibus durum dicitur, quod non cedit tactui, hoc autem frangi dicitur, quod per aliquod fortius agens in partes magnas dividitur, conteri vero, quando in partes minimas redigitur. Ita metaphorice cor hominis durum dicitur, quamdiu divinae inspirationi quasi manu se tangenti non cedit, sed obviat, dum in affectu peccati moratur. Frangi vero dicitur a proposito resipiscere incipit, quamvis nondum perfecte. Conteri vero dicitur, quando affectus peccati secundum omnem sui partem in se destruitur. Et hoc fit, quando voluntas perfecte ab effectu peccati resilit, et talis resilitio vocatur duri cordis contritio. Clarius adhuc declarat sanctus Bonaventura [os 023. c. 06.] super IV. dicens, quod in contritione tria sunt attendenda, scilicet quid conteritur, quo conteritur et ad quod contritio terminatur.
Quod conteritur, est cor peccatoris, quod est tamquam vas fictile repletum veneno peccati. Quo conteritur, est duplex, quasi duae molae, scilicet inferior et superior. Una est spes veniae veniens ex consideratione divinae misericordiae. Alia timor poenae veniens ex consideratione divinae iustitiae. Illud vas duri cordis ideo conteritur, ut emollescat et peccati delectatio totaliter de eo effundatur, et amor peccati repellatur. Et haec delectatio peccati licet totaliter expellatur in poena aeterna ita, quod quantum ad delectationem peccati cor durum in inferno in pulverem redigitur, sed non sic, ut aliud vas inde fiat, iuxta illud Ps.: Non sic, impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proiicit ventus a facie terrae, [35] quia aeternaliter contriti erunt in dolore. Sed in contritione peccatorum in praesenti per gratiam aliud vas novum et solidum humore gratiae generatur. Sic de duro corde Pauli dicitur Act. IX.: Vas electionis est mihi.[36] Et II. ad Thim. II. dicitur: Si quis emundaverit se ab his, erit vas in honorem sanctificatum.[37]
Tertium investigandum, scilicet ad quem finem fuerat cor Pauli demollitum. Respondetur, quod propter multa. Primo ut in eo Deus ostenderet suam magnam misericordiam et ut Christum praedicando fidem Christianam firmaret. Gal. I.: Vocavit me per gratiam, ut revelaret in me filium suum, ut evangelizarem illum in gentibus,[38] et propter alia multa. Et ut exemplum daret omnibus peccatoribus convertendi ad se, quia cor durum male habebit in novissimo. Durum profecto habet cor, qui in illo statu vivit, quo mori non audet. Unde ex omni parte durum erit duro cordi. Ab inferiori, quia ignis inferni, a sinistris daemones terribiles, a dextris peccata multa, ab ante dies iudicii et mortis, a superiori caelum clausum et iudex contra se iratus. Ergo charissimi, exemplo huius [os 023. c. 07.] sancti convertimini ad clementiam Christi!
Secundo beatus Paulus fuit vas doctrinalis sapientiae, de quo Prover. VIII. quasi vas solidum auri, ornatum omni lapide pretioso,[39] et Ecci. XV.: Replevit eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus.[40] Vera enim sapientia est cognitio vera Dei et sui, ex quibus causatur vera humilitas. Unde Prover. XI.: Ubi humilitas, ibi sapientia.[41] Et in Vita philosophorum: Ille sapientior, qui humilior. Beatus vero Paulus cognoverat Deum, quia ut dicit Augustinus libro De videndo Deum, quod Paulus adhuc in materiali corpore exsistens vidit in raptu divinam essentiam. Quicumque vero Deum cognoverit, statim diliget. Sic Paulus diligebat Deum, ut diceret Ro. VIII.: Quis nos separabit a charitate, quae est in Christo Iesu.[42] Et subdit: Certus sum, quod neque mors, neque vita, neque angeli, neque archangeli, neque principatus, neque virtutes, neque tribulatio, neque angustia, neque fames, neque nuditas, neque persecutio, nec gladius, nec altitudo, nec profunditas, nec creatura aliquae poterit nos separare a charitate Dei.[43] Cognoscebat etiam se veraciter, ideo se veraciter humiliabat, ut quicquid boni in se sciebat, Deo attribuebat; iuxta illud I. ad Chor. XV.: Gratia Dei sum id, quod sum.[44] Ibidem: Ego sum minimus apostolorum et non sum dignus vocari apostolus.[45] Et I. Thim. I.: Fidelis sermo et omni acceptatione dignus, quia Iesus Christus, Filius Dei venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum ego primus sum,[46] id est principalis. Ecce ipsius vera sapientia.
Tertio beatus Paulus fuit vas admirabilis gloriae, de quo dicitur Ro. IX.: Vas in honorem.[47] Gloria enim correspondet gratiae. Et quia fuit vas singularis gratiae, ergo merito admirabilis gloriae, quia gloria est consummata gratia. Unde canit de eo ecclesia: Magnus sanctus Paulus vere digne est glorificandus, qui et meruit thronum duodecim possidere.[48] Invenitur tamen [os 023. c. 08.] aliquando, quod Paulus est minor Petro, quandoque maior, quandoque aequalis. Sed revera minor dignitate, maior praedicatione, aequalis sanctitate. Ergo merito ipse dicitur vas gratiae, vas doctrinae et vas gloriae.
Secundo beatus Paulus apostolus ex praemissis thematis verbis commendatur ab operum suorum gratiosa virtuositate, cum dicitur: ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel etc. Quod quidem portavit corde per sanctum desiderium, ore per praedicationis eloquium, opere per frequentem scripturam ac vitae austeritatem. Nam quingentis vicibus legitur scripsisse nomen Iesu Christi in suis epistolis, quia quod abundabat in corde, hoc versabatur in ore et manu, iuxta illud Math XII.: Ex abundantia cordis os loquitur.[49] Unde nomen Domini Iesu portavit tripliciter, scilicet:
- Primo mirabiliter
- Secundo utiliter
- Tertio perseveranter.
Primo dixi, quod beatus Paulus portavit nomen Domini Iesu mirabiliter, quia per illud sanctissumum nomen multa fecit miracula. Unde dicitur Act. XIX.: Virtutesque non modicas faciebat Deus per manus Pauli ita, ut etiam supra languidos deferret sudaria vel semicinctia (glossa: Semicinctium est vestis solum ab uno latere pendens), et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur. Tentaverunt autem quidam et de circumvenientibus Iudaeis exorcistis invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu dicentes: Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat. Erant autem cuiusdam principis sacerdotum septem filii, qui haec faciebant. Respondens autem spiritus nequam dixit: Iesum novi et Paulum scio. Vos autem qui estis, nescio. Et insiliens homo in eos, in quo erat daemonium pessimum, invaluit contra eos et dominatus est amborum ita, ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa. Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis et gentibus, qui habitabant Ephesi, et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu, [os 023. c. 09.] multique credentium veniebant confitentes et annunciantes actus suos. Multi autem ex eis, qui fuerunt curiosa sectati, curiosa id est artes magicas, contulerunt libros et combusserunt eos coram omnibus, et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium.[50]
Et similiter legitur Act. XVI.: Factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pithonem, id est spiritum malignum, obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando. Haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annunciant vobis viam salutis. Haec autem faciebant multis diebus. Dolens autem Paulus dixit: Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea, et exivit eadem hora. Videntes autem domini eius, quod exiit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum et Sylam perduxerunt ad forum offerentes eos magistratibus, et dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Iudaei, et annunciant morem, quem non licet nobis facere, cum simus Romani. Et cucurrit plebs adversus eos, et magistratus scissis tunicis eorum iusserit illos virgis cedi. Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt in carcerem praecipientes custodi, ut diligenter eos custodiret. Qui misit in inferiorem carcerem, et pedes eorum constrinxit ligno. Media autem nocte Paulus et Sylas orantes laudaverunt Deum, et terraemotus est factus, et ostia aperta sunt. Expergefactus custos carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos. Clamat autem Paulus dicens: Nihil mali tibi feceris, universi enim hic sumus. Et portato lumine eduxit eos, et procidens ad pedes eorum dixit: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam. At illi dixerunt: Crede in Dominum Iesum Christum et salvus eris.[51]
Similiter cum Paulus circa vesperas in quodam solario praedicaret, quidam iuvenis nomine Patroclus pincerna Neronis propter multitudinem fenestram ascendit, ut magis audiret, et ibi [os 023. c.10.] dormitans decidens exspiravit. Paulus autem per spiritum cognoscens dixit astantibus, ut defunctum ad se adducerent. Quem allatum in nomine Domini Iesu suscitavit. Et multa alia mirabilia fecit in nomine Domini Iesu Christi.
Secundo quoque beatus Paulus portavit nomen Iesu utiliter. Quia ut ipsemet dicit: Plus omnibus apostolis laboravit, erat enimeloquentissimus, sapientissimus ita, ut in universo mundo non haberet similem. Quicumque audiebant, afficiebantur ad ipsum ita, ut dum vellet recedere ab eis, corruentes super ipsius collum plurimum flebant.[52] O utilem virum, per quem fides Christi fervida sic crevit! O charitate plenum, qui pro fidelibus flagellari et mori voluit!
Tertio denique beatus Paulus portavit nomen Domini Iesu perseveranter, quia usque ad mortem praedicavit Iesum, et dum caput ipsius amputatum fuisset, ter Iesus proclamavit saliens, et ibi tres fontes eruperunt, qui usque hodie Romae persistunt. De quo sic scribit Dionysius Thimotheo: Heu frater mi Thimothee, dilecte animae meae! Ubi est pater tuus, magister et amator? Unde te ulterius salutabit? Ecce enim orphanus factus es, iam nequaquam venient ad te epistolae eius, in quibus scriptum sit: Paulus modicus servus Iesu Christi. Iam non scribet de te ulterius civitatibus dicens: Suscipite filium meum dilectum. Complica, frater, libros prophetarum et signa super eos, quia neminem habemus interpretem parabolarum. David Propheta plangebat filium suum et dicebat: Vae mihi pro te, fili mi, vae mihi! Ego autem dico: Vae mihi, magister mi, vere vae mihi! Amodo defecit et cessavit concursus discipulorum tuorum Romam venientium et quaerentium nos. Iam nemo dicturus est: Eamus et videamus doctores nostros et interrogemus eos, qualiter nos regere oporteat ecclesias nobis commissas.
Tertio beatus Paulus ex praefatis thematis verbis commendatur ab afflictionum studiosa longanimitate, cum dicitur: Ego enim ostendam illi, [os 023. c. 11.] quanta eum oporteat pro nomine meo pati, ut de omnibus, quibus me peccavit, patiendo satisfaciat. Peccaverat enim corde, de quo satisfecit dolendo. Peccavit ore blasphemando Christum, de hoc satisfecit praedicando. Peccaverat manu fideles ligando et cruciando, de hoc satisfecit epistolas scribendo. Peccavit pedibus discurrendo ad fidelium afflictionem, satisfecit discurrendo diversa loca pro salute fidelium. Nam triplex est passio satisfactoria, scilicet:
- Prima voluntarie assumpta
- Secunda a natura innata
- Tertia ab aliis illata.
Prima passio satisfactoria dixi, quod est voluntarie assumpta. Utputa opera paenitentialia, et talia passus est libenter, prout de se dicit II. Cor. XI.: In ieiuniis multis, in vigiliis, fame et siti et nuditate, in labore et aerumna in carceribus.[53] Unde si non habes tribulationes, tu teipsum affligas, quia dicit Apostolus II. Thim. III.: Omnes, qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur,[54] et Act. XIV.: Per multas tribulationes oportet intrare in regnum Dei.[55]
Secundum passio satisfactoria est a natura innata, sicut cum quis est inclinatus ad superbiam, luxuriam, etc. Hanc passionem Apostolus dicit se habuisse II. Chor. XII.: Ne - inquit - magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Sathanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea.[56] Et Roma. VII.: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivum me ducentem in legem peccati, quae est in membris. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius.[57] Et subdit: Gratia Domini per Iesum Christum.[58] Ecce patet, quod haec passio non fuit modica.
Tertia passio satisfactoria est ab aliis illata, quam etiam passus Apostolus, prout dicitur II. Cor. XI.: A Iudaeis - inquit - quinquies quadragenas una minus accepi, ter virgis cesus sum semel [os 023. c. 12.] lapidatus, ter naufragium pertuli.[59] Et Hylarius ipsius passiones breviter sic enumerat dicens: Paulus apostolus in Philippis virgis ceditur, in carcerem ponitur et ligno pedibus affigitur, in Lystris lapidatur, in Iconio et Thessalonica ab iniquis persequitur, in Epheso feris datur, in Damasco per sportam e muro deponitur, in Hierusalem sistitur, ceditur, ligatur, insidiatur, in Caesarea clauditur, criminatur, navigans in Italiam periculo dirigitur, Romam veniens sub Nerone iudicatur et occisus finitur. Haec ille. Sed dicit Chrysostomus, quod in omnibus his suis passionibus saxo fuit durior, omni columna immobilior, omni adamante fortior, nulla vi a charitate Christi separari potuit. Ideo bene de ipso dicit Salvator: Ego enim ostendam illi, quanta oporteat eum pro nomine meo pati.
Attendamus et nos, charissimi, quod pro praemio caelum vel supplicium aeternum proponitur. Igitur simus vasa electionis portantes in cordibus, ore et operibus nomen Domini nostri Iesu, sicque adversa patienter sustineamus, ut in futuro in aeterna conquiescamus gloria cum isto sancto Dei Apostolo. Ad quam per ipsius merita nos perducat ineffabilis Trinitas, Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Amen. [os 023. c. 13.]
[1] Act 9,15
[2] Cf Os 13,9: perditio tua Israhel, tantummodo in me auxilium tuum.
[3] Ps 12,4
[4] Act 9,4
[5] Act 9,5
[6] Mt 25,40
[7] Sir 1,27
[8] Prv. 16,6
[9] Sir 18,30
[10] Sir 43,2
[11] Rom 5,20
[12] Bernardus Claraevallensis, De consideratione, c. II. 3.
[13] Act 9,10
[14] Act 9,11
[15] Act 9,12-14
[16] Act 9,15-16
[17] Thomas de Aquino, In IV Sententiarum ., lib 2, d. 34, qu. 2, art. 1.
[18] Thomas de Aquino, In IV Sententiarum ., lib 4, d. 13, qu. 1, art. 3.
[19] Augustinus Hipponensis, Sermo 279,1.
[20] Rm 11,1
[21] Ios 18,28
[22] Ios 18,28
[23] Idc 20,35
[24] Hieronymus, Commentarii in Matthaeum 2,10.
[25] Act 21,39
[26] Act 23,6
[27] Act 22, 25-26
[28] Act 22,27
[29] Act 22,3: ego sum vir Iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus.
[30] II Cor 11,6
[31] I Cor 8,1
[32]Aristoteles, Rhetorica 2,12.
[33]Act 7,57
[34]Act 22,18-20
[35]Ps 1,4
[36]Act 9,15
[37]II Tim 2,21
[38]Gal 1,15-16
[39] Sir 50,10
[40] Sir 15,5
[41] Prv 11,2
[42] Rm 8,35
[43] Rm 8,38-39
[44] I Cor 15,10
[45] I Cor 15,9
[46] I Tim 1,15
[47] Rm 9,21.
[48] Versus Alleluiae in festo Conversionis S. Pauli.
[49] Mt 12,34
[50] Act 19, 11-19
[51] Act 16,16-31
[52] Cf. Act 20,37
[53] II Cor 11,27
[54] II Tim 3,12
[55] Act 13,21
[56] II Cor 12,7-9
[57] Rm 7,23-24
[58] Rm 7,25
[59] II Cor 11,24