Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati Sermo XXI.]

De eodem Sermo XXI.
De Epiphania Domini

Ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam dicentes: Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum.[1] Matth. II., et in Evangelio, ubi evangelista dicit, quod cum natus esset Iesus de Virgine Matre temporaliter, qui est genitus a Patre aeternaliter. De quo Fulgentius in sermone hodierno dicit: Puer Iesus parvus in praesepio, sed immensus in caelis. Vilis in pannis, sed pretiosus in stellis. Permittit se in terra manibus portare, sed praecipit sibi caelestia famulari. Quid ergo infantulam attendis aetatem et eius non intelligis potestatem? Hic ille natus est nuper in terris a matre, qui ab aevo genitus est a Patre. Sed ubi? Subdit: in Bethleem Iudae, ad differentiam alterius Bethleem, quod est in Galilea in tribu Zebulon. [os 021. c. 01] Et ecce tunc Magi ab Oriente venerunt Hierosolimam, quia tempore nativitatis Christi triplex malum regnabat inter homines, scilicet:

Primum malum tempore Christi nativitatis inter homines regnabat malum excaecationis. Excaecati enim fuerunt quadam infidelitate, iuxta illud Sophonie I.: Ambulaverunt ut caeci quidam superbia, ut Iudaei.[2] De quibus dicitur Esa. XLII.: Quis caecus, nisi populus meus.[3] Quidam variis peccatis, puta avaritia, invidia, luxuria, de quibus Ps.: Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulaverunt. Sic erit etiam in fine mundi, quando venturus est iudicare, secundum quod Salvator praedixit: Cum venerit inquirens filius hominis, putas inveniet fidem super terram.[4] Et ideo gentibus infidelitate excaecatis lucida stella orta est, quae ad cognitionem Dei eos perduxit. De quibus dicitur Esa. IX.: Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam, scilicet stellam fulgentem, et habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.[5]

Isti tandem sancti reges incitabant Iudaeos caecos ad videndum divinitatis lumen dicentes eisdem illud Esa. LX: Surge illuminare Hierusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Et ambulabunt gentes id est nos reges in lumine tuo, id est secundum lumen prophetiae tuae et reges in splendore ortus tui. Leva in circumitu oculos tuos. Omnes isti congregati, scilicet cum magna comitiva venerunt tibi,[6] id est ad tuam utilitatem, ut videlicet ex eorum inquisitione videas lumen. De quo dicitur Ioh. III.: Lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem.[7] Hoc etiam representabat stella, quam Iudaei non viderunt, sed gentiles Magi, qui Iudaeis annuntiiabant Dei Filium. Sicut modo nos, qui fuimus de genere gentilium, annuntiiamus eis Iesum. Sed ipsi magis excaecantur de lumine.

Unde hoc festum propter [os 021. c. 02] stellae apparitionem dicitur Epiphania ab 'epi', quod est 'super', et 'phanos' apparitio. Tunc stella desursum apparens Magos hodie sua luce ad verum lumen Christum perduxit, de quo canit Ecclesia: Ibant Magi, quam viderant stellam sequentes praeviam, lumen requirunt lumine etc.

Secundum malum tempore Christi nativitatis regnabat inter homines coinquinationis, quia inquinati fuerunt tam sacerdotes, quam populi diversis peccatis, potissime abominabili luxuria, ut vere de eis diceretur illud Ps.: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum.[8] Idem: Corrupti sunt et abominabiles facti sunt.[9] Ideo contra hanc coinquinationem medicus animarum Christus isto die tricesimo anno praeparavit lavacrum regenerationis, dum ipse primus baptizari voluit a Iohanne, de quo ipse predixerat Ezech. XXXVI.: Effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et dabo vobis spiritum novum.[10] Ad quod lavacrum sum censura aeterne damnationis obligavit, cum dixit Ioh. III.: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.[11] Et propter hoc istud festum vocatur Theophania a 'Theos', quod est Deus, et 'phanos' apparitio, quia tunc in Christi baptismate Sancta Trinitas apparuit: Pater in voce, Filius in carne et Spiritus Sanctus in columbae specie.

Tertium malum tempore nativitatis Christi erat malum delectationis. Erant enim tunc, sicut et nunc ignari dulcednis divinae, ideo consolationem quaerebant in terrenis voluptatibus, ubi non invenitur ad saturitatem. Iuxta illud Iob XXXVII.: Non invenietur in terra suaviter viventium.[12] Ideo contra hoc malum delectationis Salvator hodie tricesimo primo aetatis suae anno convertit aquam in vinum ad designandum, quod temporalis tribulatio mutabitur in vinum condolationis divinae, secundum quod dicit Ps.: Secundum multitudinem dolorum [os 021. c. 03] meorum consolationes tuae laetificaverunt animam meam.[13] Et ex hoc istud festum dicitur Bethphania a 'beth', quod est 'domus', et 'phanos' apparitio, quia hodie in domo nuptiarum apparuit Christus Deus in mutatione aquae in vinum. Unde propter praedicta tria canit ecclesia: Hodie inquiens tribus miraculis ornatum diem festum sanctum colimus. Hodie stella Magos duxit ad praesepium, hodie vinum ex aqua factum est, hodie Christus a Iohanne baptisari voluit, ut salvaret nos.

Verumtamen de primo specialius sloennisamus, de quo dicitur: Ecce Magi. In quibus quidem verbis ad gloriosam solennitatem praesentem diei tria insinuantur documenta. scilicet:

Primum namque documentum ex praemissis thematum verbis insinuatur Christi inquirentium Magorum sollicitudo, cum dicitur: Ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam. Quorum quidem sollicitudo a tribus specialiter commendatur, scilicet:

Primo itaque Magorum Christum inquirentium commendatur sollicitudo a veniendi celeritate, quia viso signo caelesti nec moram contraxerunt, nec tepide iter aggressi sunt, quin potius festine surgentes spatio XIII dierum a finibus Persarum et Caldeorum in Iudaeam devenerunt. Quos Hieronymus dicit vectos dromedariis, qui sunt animalia minora camelis, sed velociora. Huic consonat Esa. LX. ca dicens: Mirabitur cor tuum, Hierusalem, quoniam fortitudo gentium venerit tibi. Mundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Effa.[14] Quae animalia diffusa fuerunt circumquaque iuxta Hierusalem de [os 021. c. 04] exercitu trium regum. Augustinus vero dicit miraculose factum, ut iter unius anni in XIII diebus perficerent.

Ex hoc quidem docemur sollicite Christum inquirere, iuxta illud Esa. LV.: Quaerite Dominum, dum inveniri potest, invocate eum, dum prope est.[15] Quod tractans Gregorius in moralibus dicit: Quaerite Dominum, dum inveniri potest, modo non videtur Dominus et prope est, in iudicio videbitur et prope non erit. Ideo dicit Salvator Ioh. XII.: Ambulate in luce, dum lucem habetis.[16] Nam isti sancti Magi Christum quaerere nescissent, nisi prius stellam vidissent. Sic homines querere nesciunt, nisi illuminentur gratia. Hinc Augustinus De Deo dicit: Ipsum est, quod amat omne, quod amare potest, sive sciens, sive nesciens. Ipsum est, quod nemo amittit, nisi deceptus, quod nemo quaerit, nisi admonitus, quod nemo invenit, nisi purgatus.[17] Bernardus: Nemo te, Domine, quaerere valet, nisi qui prius invenerit.[18] Et Augustinus super Ps.: Quod difficilius queritur, solet dulcius inveniri.[19]

Ideo dicitur de istis sanctis, quod exquo cum magna difficultate et mortis periculo quaesierunt, dulciter invenerunt. Magi enim dicuntur sapientes, sapientium vero proprium est ad sapidum finem laborare, etiam cum difficultate. Et quid dulcius Deo esse poterit vel excogitari, quidve suavius Christo aestimari poterit? Certe nihil. Ipsum igitur intelligere est vera sapientia, et ipsum ignorare est maxima stultitia. Dicitur enim XXVI q. II. "Qui sine": Qui sine vera sapientia putat se esse prudentem, fatuus est. Et Sap. XIII: Vani sunt omnes homines, in quibus non est Dei scientia.[20] Ergo non est maior sapientia, nec utilior scientia, quam fides Catholica, quae facit suum creatorem intelligere, iuxta illud Esa. VII: Nisi credideritis, non intelligetis,[21] scilicet Dominum Deum vestrum.

Ergo isti sapientissimi Magi magna sollertia quaesierunt et invenerunt, quem ut invenirent, non curarunt de temporalibus divitiis, non de gloria regnorum, non denique de infamia. Unde Hiere. IX dicitur: Non glorietur sapiens in sapientia sua et non glorietur dives in divitiis suis, sed [os 021. c. 05] in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, [22] scilicet per veram fidem.

Secundo Magorum sollicitudo commendatur ab inquirendi modalitate, quae quidem in quattuor apparet, scilicet:

Primo modalitas inquirendi Christum ipsorum Magorum apparet, quia quaesierunt diligenter. Perscrutabantur enim sagaciter scripturas prophetae Balaam, et ibi invenerunt, quia in ortu Christi stella oriri debebat. Num. XXIIII.: Orietur stella ex Iacob et virga consurget de Israel.[23] Sic nos debemus Christum quaerere ex Scripturarum testimonio, ad quod destinabat ipse Christus Dominus Iudaeos, Ioh. V.: Scrutamini - inquit - scripturas, in quibus putatis habere vitam. Ille testimonium perhibent de me.[24] Dicit enim Dionysius libro Caelestis hierarchie, quod impossibile est nobis licere divinum radium, nisi sub velamine scripturarum. Et Thomas I. parte q. I. ar. IX. dicit: Maior cognitio non habetur de Deo in hac vita, nisi in Sacra Scriptura.[25] Unde isti sancti Magi non solum diligenter scrutabantur scripturas de Christo, se et vigilabant et orabant in monte victoriali.

Sic et nos debemus hunc modum sequi in quaerendo Christum, et inveniemus, iuxta illud Prover. VIII.: Qui mane vigilaverint ad me, invenient me.[26] I. Pe. III.: Estote prudentes et vigilate in orationibus.[27] Orabant certe Magi visa stella Dominum, et forte dicebant: O Creator omnium, o Rector caelestium, fac nos ad tuam sanctam cognitionem venire, manifesta nobis, o Domine Deus, voluntatem tuam! Ecce omnibus dimissis parati sumus te quaerere cum labore, penuria et morte.

Secundo modalitas inquirendi Magorum commendatur ex hoc, quia Christum quaesierunt dulciter ita, quod promissionibus Herodis non alliciebantur. O, quam pauci sic quaernt modo Christum, ut non seducantur diaboli calliditate, de quibus Apostolus [os 021. c. 06] II. Chor. XI.: Timeo enim, ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri.[28]

Tertio modalitas quaerendi Magorum commendatur in hoc, quia Christum quaesierunt finaliter, ut scilicet ipsum honorarent, adorarent, dotarent. Nam inventum honoraverunt humiliter se prosternentes, adoraverunt in ipsum credentes, dotaverunt munera ei offerentes.

Quarto inquisitio Magorum commendatur, quia quaesierunt Christum viriliter ita, quod nec occultatione stellae, nec timore Herodis inquisitionem dimiserunt. Ideo dicit Ps.: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum.[29] Et Eph. VI: Confortamini in Domino et in potentia virtutis illius.[30] O quam multi ex eorum servis dicebant: "Domini revertamur, ecce abscondit se stella." Ecce rex crudelis istius regni residet in hac opulenta civitate. "Revera omnes, trucidabimur, si audierit, quod noviter natum regem quaerimus." Sed ipsi constantes non omiserunt, sed potius publice quaerendo dicebant: Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum? Isti igitur sancti reges forma facti sunt omnibus Christum quaerentibus. Bernardus in sermone: Si nolumus frustra quaerere Dominum, quaeramus veraciter, quaeramus ferquenter, quaeramus perseveranter! Facilius est enim caelum et terram transire, quam ut sic quaerens non inveniat, ac petens non accipiat et sic pulsanti non aperiatur.

Tertio Magorum Christum quaerentium commendatur sollicitudo ab inquirendi voluntate. Non enim ea voluntate inquirebant Christum, ut eos temporaliter ditaret vel ut sanitatem eisdem conferret, sed ut congnoscerent suum creatorem. Sed contra hoc faciunt modo multi Christiani, qui ideo faciunt orationes et elemosynas, ut temporaliter ditentur, quod intelligentes mendici pauperes sic plus accepturos se, si petunt: "Date nobis, ut Deus det vobis bonam fortunam'" Non dicunt: "ut Deus det tibi gratiam, quia minus reciperent." Sed isti reges sancti tanta voluntate quaerebant, quod usque ad mortem relictis uxoribus et liberis quaesissent; iuxta illud Ps.: Quaerite faciem eius semper![31] Super quo Augustinus: Si semper quaeritur, quando invenitur? An semper dixit in [os 021. c. 07] tota vita, qua hic vivitur? Iam Deum invenit fides, sed adhuc quaerit eum spes. Charitas autem et invenit eum per fidem, et eum quaerit habere per spem, ubi tunc sic invenitur, ut ultra non quaeratur. Forte et cum facie ad faciem viderimus eum, sicuti est, adhuc erit sine fine quaerendus, quia sine fine amandus.[32] Haec ille. Sic quoque Magi querentes iam invenerunt.

Secundum documentum ex praedictis thematis verbis insinuatur Christum inquirentium modus et ordo, cum dicitur: Ubi est, qui natus est rex? Isti namque reges dum appropinquerent Hierusalem, ipsa stella, quae eos ducebat, elapsa est ab oculis eorum. Super quo conturbati non diverterunt ab inquisitione, sed intrantes civitatem publice interrogabant a civibus et etiam a rege Herode. Chrysostomus: Sciebant bene, quod in Hierusalem regnaret Herodes, intelligebant etiam iustitiam legis, quod quicumque rege vivente alterum nuntiaret, quasi inimicus puniretur in sanguine. Sed sic considerabant regem futurum, quod non timebant praesentem, quod valde est acceptum Christo. Iuxta illud Matth. X.: Omnis, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo.[33] Sancti autem reges confitebantur eius humanitatem et divinitatem dicentes: Ubi est, qui natus est etc? Quibus ad eorum inquisitionem sextupliciter poterimus respondere, scilicet:

Primo itaque ad inquisitionem sanctorum poterimus respondere, quod valde difficilem rem quaerant, quia divinitatem ubi sit. Nam si rerum visibilium naturas ad plenum non possumus intelligere, multo minus divinitatem. Dicitur enim II Methaphysica, quod intellectus noster est sicut oculus vespertilionis [os 021. c. 08] ad Solem, [34]cui etiam consonat Iob XI. dicens: Forsitan vestigia Dei comprehendes et omnipontem usque ad perfectum reperies,[35] et XXXVI.: Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram. [36] Et I. Cor. XIII.: Ex parte cognoscimus.[37] Igitur ex parte huic inquisitioni respondere poterimus, quod generaliter Deus est ubique per essentiam, potentiam et praesentiam, ut dicit Magister in I Sententiarum: Primo Deus est per essentiam in omnibus, dum movet omnia ad suam perfectionem, et sic est in nobis, inquantum omnia bona facit. Iuxta illud Esa. XXVI.: Omnia opera nostra operatus es, Domine,[38] et I. Chor. XII.: Divisiones operationum sunt, idem autem Dominus Deus, qui operatur omnia in omnibus.[39] Noli ergo gloriari de tuo opere bono, qui dicitur Phil. II: Deus operatur in nobis velle et perficere.[40]

Secundo Deus est ubique generaliter per potentiam, inquantum omnia conservat. Quia dicit Gregorius: Omnia in nihilium tenderent, nisi manu Dei servarentur.

Tertio generaliter est ubique, quia omnia cognoscit. Heb. IV.: Non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius.[41] Et Ecci. XXIII.: Oculi Domini lucidiores sole circumspicientes omnes vias nostras.[42] O igitur adulter, o usurarie, o fur, o iniuste iudex: aestimas tu tecum esse Deum, coram quo peccas, qui omnia videt, etiam cogitationes cordis. Iuxta illud Prover XV.: In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos.[43] Bonos ad praemiandum, malos ad puniendum. Ideo dicit Boehtius De consolatione: Magna est nobis indicta necessitas probitatis, cum omnia agamus coram oculis omnia cernentis. Ergo o sancti reges, si Deum quaeritis, ubi est, dicimus, quod generaliter ubique est. Vobiscum est et in omnibus, in quo omnes movemur, vivimus et sumus etc.[44]

Secundo quoque ad Magorum inquisitionem ubi est, qui natus est dicimus, quod localiter per assumptam humanitatem est in hoc mundo, licet ante incarnationem non esset in loco, cum sit invisibilis et incircumscriptibilis. Per naturam tamen assumptam coepit esse in mundo, qui prius fuerat in caelo et ubique. In caelo tamen [os 021. c. 09] per specialem misericordiam, secundum quod dicit Ps.: Domine in caelo misericordia tua.[45] Modo vero in mundo diffusa est et replevit terram, iuxta illud Ps.: Misericordia Domini plena est terra,[46] scilicet intantum, ut pro nihilo salvos faciat filios hominum. O misericors Christe, o Redemptor pie, quis possit mereri visionem dulcissimam faciei Dei Patris, quis angelorum consortium, quis Dei filiationem, quis aeternam glorificationem? Certe nullus, nisi ex tua infinita misericordia.

Tertio ad inquisitionem Magorum dicentium: ubi est, qui natus est, dicimus, quod singulariter est in humana natura per personalem unionem ita, quod Deus et homo est una persona. Ioh I.: Verbum caro factum est et habitavit in nobis,[47] id est in terra humanae naturae, ex qua unione factus est frater noster iuxta illud Heb II.: Non confunditur nos vocare fratres suos dicens: Narrabo nomen tuum fratribus meis.[48] In quo nos omnes dignificavit, ut Dei filium haberemus fratrem, et nos vere filii Dei nominemur et simus. Insuper assecurabit, quia in fine mundi videbimus fratrem nostrum, iudicem universorum. Ideo non dicitur: "Datum est iudicium filio Dei", sed "filio hominis", quia in forma humana proferet sententiam, prout ipse praedixit. Mat. XXV: Dicet his, qui a sinistris eius erunt: Ite maledicti in ignem aeternum.[49] Hinc Ioh. V: Potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est.[50] Ergo singulariter Deus, quem quaeritis, sancti reges, est in humana natura per unionem.

Quarto deinde ad inquisitionem Magorum dicentium: ubi est, qui natus est, dicimus, quod specialiter est in Bethleem. Ideo Iudaei interrogati ab Herode rege, ubi Christus nasceretur, dixerunt: "in Bethleem Iudae." Sic enim scriptum est per prophetam, scilicet Micheam V.c.: Et tu, Bethleem Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.[51] Iudaei enim abbreviaverunt prophetiam, nec in forma exposuerunt Herodi, quia ibidem sequitur scriptum: Et egressus eius ab initio [os 021. c. 10] a diebus aeternitatis,[52] et hoc obticuerunt. Sicque iniquum regem deceperunt et se reos sanguinis innocentum fecerunt. Quia si Herodes cognovisset eius aeternitatem, non quesisset tamquam temporalem occidere. Unde Chrysostomus: Si integram prophetiam protulissent, in tantum furorem Herodes non exarsisset.

Hinc perpendere possumus, quantum nocet metu potestatis veritatem occultare. Unde XI q. III.: Quisquis metu potestatis veritatem occultat, iram Dei super se provocat. Quia magis timet hominem, quam Deum. Uterque reus est, et qui veritatem occultat, et qui mendacium dicit. Nam ille prodesse non vult, et ille nocere desiderat. Ideo de eis dicit Augustinus: Iudaei interrogati de Scripturis sanctis fuerunt parati ad legendum, caeci ad intelligendum et duri ad credendum. Dixerunt enim, quod Christus nasceretur in Bethleem, et hoc quaerebant sancti reges. Nativitatem quidem sciebant, credebant et confitebantur, sed locum nativitatis ignorabant. Ideo de hoc quaerebant dicentes: Ubi est, qui natus est etc.

Quinto ad Magorum inquisitionem dicentium: Ubi est, qui natus est, dicimus, quod spiritualiter est in iustis per gratiam, iuxta illud Ioh. XIIII.: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus.[53] Dicit notanter: veniemus, scilicet Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Et isto modo, o sancti reges, vobiscum est Dei filius, quem tam devote tam ardenter, tam confidenter quaeritis. Quia nisi vobiscum esset per gratiam, nequaquam quaereretis eius praesentiam.

Sexto ad inquisitionem Magorum dicentium: Ubi est, qui natus est, dicimus, quod sacramentaliter est sub specie panis et vini consecrati. Sicque usque in finem praesentis vitae erit nobiscum, ipse idem natus rex, iuxta illud Math. ultimo: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.[54] Quaerite igitur Dominum Christum sub sacramento cum cordis contritione, cum devota susceptione, cum reverenti adoratione [os 021. c. 11], sicut isti sancti reges. Ps.: Quaerite Dominum, et vivet anima vestra.[55] Christus enim est vita per essentiam.

Tertium documentum ex praemissis thematis verbis insinuatur inquisiti Christi altitudo, cum dicitur rex Iudaeorum ubi est, qui natus est. Dicitur autem rex Iudaeorum, licet sit rex universorum propter propheticam veritatem, ut Dei promissio per prophetas impleta sciatur. Quia principaliter patriarchis fuerat promissus, sicut Abrahe, Gen. XII et David. Ideo dicebat Salvator: Non sum missus, nisi ad oves, quae perierunt domus Israel.[56] Unde huius regis altitudo excellit omnem altitudinem creaturarum. Ideo sub hoc titulo voluit a sanctis regibus inveniri, et hoc sibi in die solennitatis per Zachariam IX. c. praedici: Ecce rex tuus venit tibi.[57] Demum sub hoc titulo voluit mori, quem Pilatus scripserat: Iesus Nazarenus, Rex Iudaeorum.[58] Cuius quidem regis altitudinem isti sancti reges confessi sunt in tribus, scilicet:

Primo dixi, quod sancti reges professi sunt in adoratione devota, quia postquam Herodes eos clam vocatos misit in Bethleem natum regem inquirendum, egressi de civitate certificati ex Dei magni lege viderunt protinus stellam iterum ante se fulgentem cum maximo gaudio, devenerunt ad locum, ubi puer erat. Et ut dicit Historia de tribus regibus, regaliter se induerunt et cum muneribus regiis diversorium intraverunt. Et ibi solum puerum cum Maria, matre eius invenerunt. Et statim ardenti devotione succensi prociderunt et adoraverunt. Unde Leo papa: Reges enim erant et tamen puerum venerantur in fascia; et divites, et tamen pauperculo genuflectunt; sapientes erant, et tamen infantem adorant nondum verba proferentem. Hinc Chrysostomus: Invenerunt puerum cum Maria, matre eius [os 021. c. 12] non diademate coronatum aut in lecto aureo recumbentem, sed vix tunicam habentem unam, non ad ornatum corporis, sed ad nuditatis tegumentum.

Et forte Virgo Maria adventum Magorum praesciverat, ut dum essent ante tugurium, intuens magnae potentiae viros (ut aliqui volunt) tulit ipsa puerum de cunis, id est de praesepio. Hoc enim fuit magnum gaudium Virginis, quod altissimus Dei filius talem locum ad nascendum sibi elegerat, et posuit ipsum inter sua brachia. Magi igitur ingressi corruerunt in facies suas reverentes matrem propter filium et dicentes: "Haec est illa felix mater, quae Deum peperit! Haec est porta caeli, haec est advocata peccatorum, haec est terror daemonum, haec est illa virgo, quam qui invenerit, inveniet vitam et hauriet salutem a Domino!" Quia Maria sine filio non invenitur, qui est vita. Ergo Magi invenerunt puerum cum Maria, matre eius, et procidentes adoraverunt. Ubi exclamat Augustinus dicens: O stupenda infantia, cui et astra subduntur, cuius ille magnitudinis et supernae gloriae, ad cuius pannos et angeli excubant, et sidera obsequuntur, et reges trepidant, et sectatores sapientie geniculantur! O beatum tugurium! O sedes Dei sancta, post caelum ubi non lucerna lucet, sed stella! O caeleste palatium, in quo habitat non rex gemmatus, sed Deus incorporatus! Cui erant pro mollibus thoris dura praesepia, pro laquearibus aureis fumigata culminum tecta, sed sideris obsequio decorata. Stupeo, cum video pannos et intueor caelos. Aestuo, cum aspicio in praesepio mendicum et astra preclarum. Hinc Chrysostomus: Parvulum non adorassent, nisi quod divinum in eo vidissent.

Secundo sancti reges altitudinem Christi professi sunt in oblatione larga. Nam regio more eorum quilibet obtulit aurum, thus et mirrham, per quae significabant, quod tria erant in Christo, scilicet divinitas pretiosissima, caro integra et anima devotissima. Per aurum, quod est pretiosius [os 021. c. 13] omnibus metallis significatur divinitas. Per thus vero Christi anima devota, iuxta illud Ps.: Dirigatur oratio mea, sicut incensum etc.[59] Per myrrham significatur caro incorrupta, quia myrrha conservat a corruptione. Vel per aurum significatur dilectio, per thus devotio, per myrrham carnis mortificatio. Et ista sunt sacrificia Deo accepta, quae devote hodie isti sancti reges obtulerunt Domino Christo. Quod admirans Bernardus ait: Quid facitis, o Magi, quid facitis? Lactentem puerum adoratis in tugurio vili, in vilibus pannis: ergone Deus est iste. Quid facitis, quod aurum offertis: ergo rex est iste. Et ubi aula regia, ubi thronus, ubi curiae regalis frequentia? Nunquid aula est stabulum, thalamus praesepium, curiae frequentia Maria et Joseph.[60] Ecce patet, quod in Christo Domino non solum fuerunt humilia, sed etiam excelsa, ut dicit Hilarius De Trinitate: Parit Virgo, sed partus a Deo est. Infans vagit, laudantes angeli audiunt. Panni sordent, Deus adoratur. Itaque potestatis dignitas non amittitur, cum carnis humilitas praedicatur. Unde isti reges Deo dilecti inspicientes facti sunt, ut fierent sapientes. Quia stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes.[61] I. Chor. I..

Tertio sancti reges altitudinem Christi protestati sunt in consultatione certa, quia postquam Dominum maiestatis adorassent iocundatique fuissent de ipsius inventione ac collocati fuissent cum Virgine Maria de eius conceptione et nativitate, laeti disponebant reverti ad patriam per eandem viam, qua venerant, puta per Hierusalem, non suspiciantes Herodis nequitiam, quia eos et puerum decrevisset perdere. Ideo in somnis admoniti fuerunt, ne redirent ad Herodem. Aliquibus vero diebus in Bethleem spiritualiter delectati sunt cum puero Iesu singulis diebus ipsum videndo. Et tandem salutata Virgine reversi sunt secundum admonitionem angeli per aliam viam in regionem [os 021. c. 14] suam. Qui semper tam eundo, vel in atria residendo annuntiabant omnibus Filium Dei iam in terra Iudaeorum natum. Quos post Domini ascensionem Thomas apostolus baptizavit, cum quibus eorum regna ad veram Christi fidem convertit. Postremo gloriose defuncti sepulti sunt circa montem Faus.

Helena demum, mater Constantini imperatoris audiens trium regum reliquias circa dictum montem reconditas cum honore suscepit et Constantinopolim detulit. Deinde tempore Mauricii imperatoris dicta civitas rebellavit, qui auxilio Mediolanensium civitatem vi cepit et trium regum reliquias ipsis condonavit. Novissime per Henricum imperatorem, postquam Mediolanum possedit, in Coloniam per Renum fluvium detulit ipsas reliquias, ubi in magna devotione et reverentia conservantur, quia de gentilibus primum ipsi mundi Salvatorem querentes et dicentes: Ubi est, qui natus est, rex Iudeorum, invenerunt, cum quo nunc aeterna beatitudine ineffabiliter potiuntur. Rogemus et nos natum regem Iudaeorum a Magis istis inventum, ut per horum regum suffragia de nobis hic gratiam et in futuro gloriam, ubi cum Patre et Spirito Sancto vivit et regnat Deus per immensa saecula. Amen.


[1] Mt 2,1

[2] So 1,17

[3] Is 42,19

[4] Lc 18,8

[5] Is 9,2

[6] Is 60,1-4

[7] Ioh 3,19

[8] Ps 13,3-4

[9] Ps 52,2

[10] Ez 36,25

[11] Ioh 3,5

[12] Iob 28,13

[13] Ps 93,19

[14] Is 60,5-6

[15] Is 55,6

[16] Ioh 12,35

[17] Soliloquia 1,1,3

[18] De diligendo Deo c.22,2

[19] Ps. 101

[20] Sap 13,1

[21] Is 7,9

[22] Ier 9,23-24

[23] Nm 24,17

[24] Ioh 5,39

[25] I Sum q.1, a.9.

[26] Prv 8,17

[27] I Pt 4,7

[28] II Cor 11,3

[29] Ps 30.25

[30] Eph 6,10

[31] Ps 104,4

[32] Enarratio in Ps 104 3.

[33] Mt 10,32

[34] Aristot., II. Metaph. text. 1.

[35] Iob 11,7

[36] Iob 36,26

[37] I Cor 13,9

[38] Is 26,12

[39] I Cor 12,5-6

[40] Phil 2,13

[41] Heb 4,13

[42] Sir 23,28

[43] Prv 15,3

[44] Act 17,28

[45] Ps 35,6

[46] Ps 32,5

[47] Ioh 1,14

[48] Hbr 2,11-12

[49] Mt 25,41

[50] Ioh 5,27

[51] Mi 5,2

[52] Mi 5,2

[53] Ioh 14,23

[54] Mt 28,20

[55] Ps 68,33

[56] Mt 15,24

[57] Za 9,9

[58] Ioh 19,19

[59] Ps 140,2

[60] Serm. I in Epiph. PL 183,0145A

[61] I Cor 1,27