[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XX.]
De Epiphania Domini
Sermo XX
Vidimus stellam eius in orientem et venimus cum muneribus adorare eum. [1] Mat. II.
Hodie, carissimi, sacra mater Ecclesia recolit filii Dei revelationem gentibus factam, quia prius die Nativitatis Domini recoluit revelationem Iudaeis factam, dum angelus pastoribus iudicavit Christi nativitatem. Nunc magi, qui fuerant gentiles, stella duce venerunt ad adorandum nati regis maiestatem. Decuit siquidem secundum Gregorium: Ut Iudaeis tamquam ratione utentibus angelus rationalis nunciaret, et magis tamquam ut ratione nescientibus stella indicaret, quia fuit eis quasi lingua celorum. Ideo dicunt apud Herodem: Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius. Ubi nobis notandum est, quod isti magi quintuplice stellam viderunt, scilicet:
- Primo stellam materialem
- Secundo stellam spiritualem
- Tertio stellam intellectualem
- Quarto stellam rationalem
- Quinto stellam supersubstantialem.
Primo enim viderunt magi isti stellam materialem [os 020. c.02] in oriente respectu Hierosolimam, qua visa statim intellexerunt, quod illa esset stella, quam olim Ballam predixerat, dum ad petitionem Balach regis Moabitarum venisset maledicere populum Israel. Quem de monte videns coepit laudare dicens: Quam pulchra sunt tentoria tua, Israel, etc., [2] et subdidit: Orietur stella ex Iacob et virga consurget ex Israel. Videbo eum, sed non modo, intueor eum, sed non prope.[3] Num. XXIII. Haec enim fuit illa stella, virga autem significat Christi regiam dignitatem. Unde Ps: Reges eos in virga ferrea.[4] Quem Christum vidit Balaam non tunc, se din posteris suis, hodie in istis. Sed magis non prope, quia per multum tempus post eius prophetiam.
Secundo magi viderunt stellam spiritualem in fidem, nisi enim fidei stella prius in eorum cordibus irradiasset, nequaquam ad visionem primae stellae regno relicto in Bethleem venissent. Unde huius stellae lumine quaerebant Deum et hominem natum, dicentes: Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum? Ecce fides Christi humanitatis. Et consequenter inferunt: et venimus adorare eum. Ecce fides Christi divinitatis. De ista stella dicitur Eccl. XLIII: Species caeli gloria stellarum, in spes coelestis hominis gloria virtutum.[5]
Tertiam quoque stellam magi viderunt intellectualem, scilicet angelum in somnis admonentem, ne redient ad Herodem. De ista stella dicit Baruch III. ca.: Stellae et angeli dederunt lumen in custodiis suis.[6]
Quartam etiam stellam magi viderunt rationalem, scilicet Beatam Mariam in diversorio, de qua stella dicitur: Ave maris stella, Dei mater alma.
Quintam stellam, pro qua specialiter venerant, viderunt magi supersubstantialem, id est Christum Iseum in praesepio vel in matris gremio, super quo gavisi sunt valde. De ista stella Apoc. VI.: Ego sum radix et genus David stella splendida et maturina.[7] Merito igitur magi dicebant: Vidimus stellam eius. In quibus verbis ad honorem hodiernae solemnitatis tria specialiter tanguntur, scilicet:
- Primum magorum inquisitio mota ibi: Vidimus stellam,
- Secundum Christi inquisiti inventio certa ibi: et venimus,
- Tertium Chriti inventi adoratio devota [os 020. c.03] ibi: adorare eum.
Primo dixi, quod ad gloriam regis nati et magorum insinuat inquisitio mota magorum, unde scilicet mota fuit ista sollicita eorum inquisitio, qui tantis laborbus expensis et terroribus quaesierunt natum regem, sapientes quidem fuerunt et scire potuerint, quod in alieno regno qui regem quaereret praeter eum, qui est institutus, crimen laesae maiestatis incurreret. Nihilominus tamen isti beati reges mortis periculo se exponentes quaerebant sollicite natum regem multiplici de causa, scilicet:
- Primo propter stellae claritatem,
- Secundo propter scripturae veritatem,
- Tertio propter fidei nostrae firmitatem,
- Quarto propter Christi quaesiti necessitatem,
- Quinto propter inquisitionis modalitatem.
Primo magi ad quaerendum Christum regem moti fuerunt propter stellae apparentis claritatem, quae exterius illuminabat oculos eorum et interius oculos mentis, quia nullo modo ad solam claritatem forinsecam venissent, nisi per lumen gratiae et fidei intus edocti fuissent. Unde Bernardus: Profecto – inquit – qui magos adduxit , ipse et instruxit, et qui per stellam foris admonuit, ipse in occulto cordis edocuit. Haec ille. Hanc etiam stellam a Balaam prophetizatam Nume XXIIII. intellexerunt fore ex multis. Primo ex situ, quia non erat in firmamento fixa cum aliis, se din aere vicino terrae. Secundo intellexerunt ex motu, quia secundum Damascenum quinque movebatur ab oriente in meridiem et iterum ad aquilonem, quia viam dirigebat magorum. Tertio ex illuminatione intellexerunt, quia non solum in nocte, sed etiam in die illuminando viam eorum dirigebat, cuius claritatem solis claritas non poterat obumbrare. Immo secundum Fulgentium erat clarior in meridie.Quarto ex actionem quia aliquando apparebat, aliquando se occultabat, quando scilicet Hierosolymam appropinquerunt, postquam autem egressi sunt, iterum se manifestavit.
Unde cum euntibus ibat et cum stantibus stabat, donec ad puerum eos introduceret. Sed de quare omnes alii non venerunt cum istis magis? Respondet Ubertinus: quia non omnes hanc stellam viderunt, et si viderunt, non [os 020. c.04] tamen sicut magi intellexerunt. Nativitas enim Christi non debuit esse manifesta omnibus. Primo ne impeditum fuisset redemptionis beneficium, secundum quod dicitur I Cor. II.: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.[8] Secundo ne diminutum fuisset fidei meritum, iustitia enim Dei est per fidem Iesu Christi.[9] Ro. III. Fides vero est argumentum non apparentium.[10] Hebr. XI. Tertio nativitatis Christi non debuit omnibus manifestari, ne humanitas Christi veniret in dubium. Nam secundum Augustinum in Epistola ad Volusianum: Si nullas ex parvulo in iuventutem imitarent aetates, nullos cibos, nullos caperet somnos, nonne opinionem confirmaret erroris, scilicet quia non haberet veram carnem.
Decuit tamen aliquibus apparere secundum modum et convenientiam ac dispositionem eorum, qui testificaturi erant ipsum. Gentibus enim magis Dominus Christus, qui est splendor Patris et lux vera, qui illuminat omnes homines, numquam melius suam nativitatem demonstrare debuit, quam stellae fulgore, ut populus gentium, qui in tenebris ambulabat, lumine stellae verum lumen requireret. Sed postquam fideles effecti ac plene de Christo edocti iam non stella, sed angelus in somnis apparuit, ne redirent ad Herodem. Pastoribus vero Iudaeis, qui secundum legem rationabiliter vivebant, angelus rationalis Christi nativitatem indicavit. Iustis vero et perfectis, scilicet Simeoni et Annae tempore Christi praesentationis in templum tamquam spiritualibus non stella vel angelus, sed ipse Sanctus Spiritus inspiravit, qui mox cum Christo et Deo iocundati prophetabant et confitebantur.
Secundo magi quaerabant sollicite Christum natum propter Scripturae veritatem. Nam Sanctus Spiritus per ora prophetarum dudum praedixerat, quia reges et gentiles concorditer adoraturi essent Christum. Unde Esa. XLIX: Et reges videbunt et consurgent principes et adorabunt Dominum Deum tuum. Reges – inquit – videbunt exteriori miraculo et consurgent concordes devotione et adorabunt Verbum in carne, Deum in homine.[11] Et idem Esa LX prophetavit sic de his magis: Omnes – inquit – de Saba venient aurum et thus deferentes et laudem Domino annunciantes etc.[12] Quod in istis regibus impletum esse cernimus. Tempore namque Esaiae regio olim horum regum generaliter regnum Saba vocabatur [os 020, c.05] a quodam fluvio, qui fluit circa illa regna, sed specialiter eorum reges diversis nominibus vocabantur, ut testatur David in Psalmis: Reges - inquit - Tharsis et insulae munera offerunt, reges Arabum et Saba dona adducent.[13] Ex quo enim Sanctus Spiritus sic disposuerat et per prophetarum ora praenunciaverat, necesse fuit impleri, ut prophetae sui fideles inveniantur.
Tertio isti magi solicite quaerebant Christum Deum propter fidei nostrae firmitatem. Ut dicit Leo papa in sermone: Ad roborandum hanc fidem, quae contra omnes praemuniebatur errores, ex mago factum est divinae pietatis consilio, ut gens in longinqua orientali regione consistens, signum nati pueri, qui super omnem Israel esset regnaturus, accipet.[14] Hic et beatus Gregorius in homilia hodierna dicit: Omnia elementa auctorem suum venisse testata sunt, ut enim de his quodam usu humano loquitur, Deum hunc caeli esse cognoverunt, quia stellam protinus miserunt, mare cognovit, quia sub platis eius se calcabile praebuit, terra cognovit, quia eo moriente contremuit, sol cognovit, quia lucis sue radios abscondit, saxa et parietes agnoverunt, quia tempore mortis eius scissa sunt, infernus cognovit, quia hos, quos tenebat, mortuos reddidit. Et tamen quem omnia insensibilia elementa dominum senserunt, adhuc infidelium Iudaeorum corda Deum minime esse cognoscunt et duriora saxis scindi ad poenitentiam nolunt eumque confiteri abnegant, quem, ut diximus, elementa aut signis aut scissionibus Deum clamant. Haec ille. Unde et Leo papa: Sic - inquit - omnibus nobis profuit, quia post resurrectionem Domini vestigia vulnerum in corpore eius Thomae apostoli exploravit manus. Ita ad nostram utilitatem proficeret, quod infantiam ipsius magorum probavit aspectus.[15] Haec igitur est vera fides, quam tanta divina, miracula confirmando clamant. Magna profecto fuit in hoc divina pietas, qui omnes homines ad fidei induxit veritatem tam Iudaeos, quam gentes, ut nullus infirmus desperaret, nullus sapiens superbiret. Quod ut dicit Augustinus in sermone: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Iam hic infans natus atque nunciatus ostenditur lapis ille angularis.Iam in ipso primordio nativitatis apparuit duos ex [os 020, c.06] diverso parietes in se copulare, iam coepit pastores a Iudea, magos ab oriente perducens.[16]
Quarto magi sollicite quaerebant Christum natum propter inquisiti necessitatem, quia ipse est vita, veritas et via. Intellexerunt enim isti beati magi, quod non possunt in aeternum sine Christo vivere, imo quaerebant inquam vitam. Ps.: Quaerite Dominum et vivet anima vestra.[17] Hic et II. Paral. XV.: Si quis non quaesierit Dominum Deum Israel, moriatur a minore usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.[18] Quaerebant igitur isti sancti magi Dominum tanquam ille dilectum, qui amore languebat, tanquam ile aquam, cuius domus ardebat. Amos V.: Quaerite Dominum et vivite, ne forte conburatur ut ignis domus Ioseph in corde.[19] Item quaerebant tanquam ille panem, quem fames urgebat. Ioh. VI.: Ego sum panis vivus.[20]
Quinto magi sollicite quaerebant Christum natum propter inquisitionis nostrae modalitate, ut videlicet nobis darent exemplum quaerendi Christum, quia ipsi quaesierunt ferventer, perseveranter er reverenter. Ferventer dixi, quia statim, ut stellam viderunt, quaerere coeperunt. Perseveranter, quia propter occultationem stellae non cessaverunt. Reverenter, quia in corde quem Deum credebant, ore confitebantur et opere humiliter demonstrabant. Quorum inquisitionis modus talis esse potuit: quod dum isti tres nutu Dei essent insiles et tractarent de ortu stellae, quam Balaam praedixerat, ecce ut Christus Dominus egressus est de utero Virginis in media nocte, statim stella in oriente apparuit magis, et omnes eos in admirationem convertit, ac intus illustravit et redocuit, quod sine mora irent ad inquirendum natum regem Iudaeorum, qui est Deus et homo salvator ab aeterno supplitio. Qui mox concorditer dixerunt: Hoc signum magni regis est. Eamus et inquiramus eum et offeramus ei munera! Acceptis secum muneribus ire coeperunt per dromedarios (qui sunt velocissimi) versus Iudaeam secundum stellae ducatum, quae antecedebat eos. Fulgebat tam in die, quam in nocte, et ubi debebant quiescere, ipsa stabat, et per denia eos stella quasi trahebat. Et dum per aliquot dies sequentes stellam dulciter et iocunde [os 020, c.07] venissent et appropinquere Hierosolymis coepissent, stella occultata est ab eis. Ecce patet ferventia magorum.
Et dum sic conferrent ad invicem, determinaverunt, ut in Hierosolymam civitatem regiam diverterent, et ibi natum regem invenirent. Intrantes autem regio comitatu et solemni ornatu ad Herodem, et cum famuli regis vidissent tam solemnes personas, nunciaverunt Herodi, qui egressus quaerebat per interpretem, quid quaererent. Isti dixerunt: "Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum?" Herodes vero statim obstupuit et dixit: "Quomodo scitis, quod rex Iudaeorum natus sit?" Responderunt: "Vidimus, o domine, mirabilem stellam eius et nos in admirationem convertit, ut dimitteremus regnum nostrum et quaereremus natum regem ad adorandum cum muneribus decentibus. Et ipsa stella semper praecedebat nos, nisi ante hanc civitatem se occultavit. Cogitavimus igitur in hac civitate fore natum, unde quaesivimus, si constat locus vobis, ubi sit ille rex natus, quia certitudinaliter scimus eum natum revelatione caelica, sed ignoramus locum." Qui dicere eis potuit: "O vos domini, videmini sapientes opulenti et potentes, sed certe leves et decepti, qui tantis laboribus, expensis unam erraticam stellam secuti estis." Qui respondere potuerunt: "Vere decepti non sumus, quia illa stella sic nos illustravit in corde et certificavit, quod parti sumus usque ad mortem quaerere regem Iudaeorum spretis mundi omnibus pompis, dum modo cognoscamus eum, sed quae sumus, dicite: "Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum?"
Ecce isti beati reges confessi eius humanitatem, quia eum regem vocant, et eius divinitatem, quia adorare venerunt. Et secundum Chrysostomum: Considerabant regem futurum, imo non timebant praesentem, ante confessores Christi effecti, quam contemplatores. O laudanda magorum devotio! O praedicanda eorum constantiae perfectio! O vivida Christum quaerentium forma! Ecce qui modo quaerunt: credunt et quaerunt, interrogant et praedicant. Erubesce, miser Christiane, exemplo magorum Christum non quaerere, postquam provulsus Iesus iam non unica stella, sed mille milibus miraculis, sanctorum exemplis, martyrum victoriis tuam pigritiam excitat [os 020, c.08] et tuam caecitatem illuminat, praecipue quia iam stabulum mutavit in caeli palatiam, presepium in regis solium, Virginis gremium in Patris sinum, fascis in gloriosam stolam, bestiarum consrotium in angelorum exercitum. Vere pie timeas ad exteram Patris iam sedentem et tuam pigritiam considerantem, quem Herodes timuit adhuc matris ubera labentem, et cum timore interrogavit magos dicens: "Quis vos movit omnia sic cito relinquere? Quis vos duxit in itinere? Quis vos consuluit ad Herodem crudelem regem divertere?" Profecto respondere possunt, quod haec omnia ille natus rex Iudaeorum fecit, qui potuisset, si voluisset, stellae ducatum nos in Bethleem ire, sed melius indicavit sic iter nostrum. Causam cuius assignat Lyra super II. c. Math. quaere ibidem.
Secundo ad honorem praesentis festivitatis insinuat Christi inquisiti inventio certa. Nam postquam Herodes callida cautela declinasset magos, turbatus vehementer et omnis Hierosolyma cum illo, id est maiores de Hierosolyma, qui quodam modo et virtualiter totam civitatem repraesentabant. Unde Herodes turbatus fuit? Quia magi audacter coram eo regem Iudaeorum natum quaerebant, qui erat alienigena Idumeus, non Iudaeus, timens ne perderet regnum. Ob hoc secundum Chrysostomum omnes libros Iudaeorum, qui genealogiam regum continebant, cremari fecerat. Iudaei vero quasi simulatorie turbationem praetendebant, videlicet ne pugnantibus ad invicem regibus ipsi vexarentur. Quin potius iniqui erant, imo de adventu iusti gaudere non poterant. Sicque rex Herodes turbatus congregavit principes sacerdotum et scribas et sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur. Ex quo scrutinio magi Christum invenerunt in triplici loco, scilicet
- Primo in legis testimonio
- Secundo in matris gremio
- Tertio in caeli solio
Primo magi natum regem Iudaeorum invenerunt in legis testimonio, quia ipsi legisperiti tanquam ad regis eorum praeceptum congregati conportaverunt omnes libros legis secundum diversas translatores, et coeperunt investigare et [os 020, c.09] inter se conferendo disceptare. Quidam dicebant, quo din Hierosolymis et in Syon nasci deberet probantes per illud Esa. II.: De Syon exibit lex etc.[21]Sed istam opinionem reiecerunt dicentes, quod forte Messias ibi daturus sit suam legem, quod dactum fuit in die Penthecostis. Aliis alia dicentibus tandem concordacerunt, quo din Bethleem esset nasciturus, quia dicit Mich. V.: Et tu, Bethleem, terra Effrata parvulus, scilicet vicus, es in milibus Iuda, ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel[22]. Secundum translationem Caldaicam habetur sic: ex te enim exiet Messias. Olim enim Bethleem Effrata vocabatur, sed postea propter abundantiam panis dicta fuit Bethleem. Demum coeperunt inter se conferre de tempore, si iam Messias rex Iudaeorum venire deberet. Quidam sapientum dixerunt, quod non, quia dicit Esa. II.: Erit mons praeparatus domus Domini in vertice montium.[23] Dicebant quidam Iudaeorum, sicut ed modo dicunt, quod quando Messias nascetur, tunc Dominus portabit montem Thabor in montem Sinay, et montem Carmeli ad locum, ubi est Hierosolyma. Item quidam dixerunt, quod adhuc non venit, quia dicit Esa. VIII.: Egredietur virga de radice Yesse,[24] et sequitur: habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit, et delectabitur infans ab ubere etc.[25] Sed ad hoc respondentibus, quod haec locutio est metaphorica, sicut Gen. XLIX. silere dicit: Beniamin lupus rapax,[26] et ibidem: fiat Dan columba in via,[27] et sic est sensus, quod tempore sui adventus, qui prius ad invicem fuerunt nocivi, erunt pacifici, sicut Iudaei et gentiles. Finaliter hoc concluserunt, quod praecise nunc est tempus adventus Messiae, quia sic dicit Gen. XLIX.: Non auferetur sceptrum de Iuda, donec veniat, qui mittendus est etc.[28] Caldaica translatio habet: donec veniat Messias. Et ecce nunc, inquiunt, Herodes regnat, cuius pater fuit Idumeus Antigonus. Sed caveatis, ne quisquam de tempore ei quid loquitur. Unde unanimiter venerunt ad Herodem et retulerunt ei, quod Messias secundum propheticam veritatem in Bethleem debet nasci.
O vos, Iudaei negligentes et ignoti! O adulantes et elati! O sapientes deliciosi! Cur non festinatis regem vestrum vobis promissum de vestro genere natum cum magis quaerere? Cur timetis temporalia vestra pro eo amittere, qui pro [os 020, c.10] vobis mori natus est? Cur formidatis ab ipso Herode despici? Cur cum istis magis ad vitae fontem non ibitis? Quem in divinis codicibus invenistis, non solum quod nasceretur, sed etiam ubi nasceretur. Certe si disstuleritis ad eum ire, ut dicit Augustinus: demonstrato vitae fonte vos moriemini siccitate. Unde Augustinus: Quid aliud significavit hic divina providentia, nisi apud Iudaeos solas litteras remansuras, quibus gentes instruerentur, illi excaecarentur, quis portarent non ad adiutorium salutis suae, sed ad testimonium salutis nostrae. Hinc Gregorius in homilia: Quos - inquit - praefecto Ysaac bene, cum Iacob filium benediceret, designavit, qui et caligantibus oculis et prophetans in praesenti filium suum non vidit, cui tamen multa in posterum praevidit. Quia nimirum Iudaicus populus prophetiae spiritu plenus et caecus, tamen de quo multa in futurum praedixit, in praesenti positum non agnovit. Haec ille. Herodes haec audiens statim dolose cogitare coepit, quomodo Christum natum regem perdere posset. Unde exclusis Iudaeis timens de eorum infidelitate, ne regem suum reciperent et ipsum reicerent, vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae, quando apparuit eis. Et mittens eos in Bethleem ostendit ipsis forte viam dicens: Per hanc portam exeatis et illuc tendatis et interrogate studiose de puero, et cum inveneritis, revertamini ad me, et ego cum honore recipiam vos. Et tandem vadam et ego eum reverenter adorabo. Haec autem dicebat, ut tam magos, quam natum regem facilius perdere posset. O ipsa dolositas tua, Herodes! O insipiens cogitatio cordis tui! Non est enim consilium contra Dominum et quam felix esses, si cum magisi res et eum adorares. Quia profecto tua intentio frustrabitu. Hic exclamat contra Herodem Leo papa in sermone dicens: Ante inquit condendum est evangelium, ante praedicandum Dei regnum, ante sanitas donanda, ante sunt facienda miracula. Cur, Herodes, quod alieni est opreis, tui vis esse criminis et non habiturus effectum sceleris. Nihil hac molitione proficis, nihil peragis, qui enim [os 020, c.011] voluntate natus est, arbitrii sui potestate morietur.
Magi vero rege Herode audito et confortati legis testimonio, ubi per ora Iudaeorum Christum invenerant, abierunt versus Bethleem et ecce stella, quam viderant in oriente, iterum apparuit eis et ante eos ibat, quam videntes gavisi sunt gaudio magnó valde. Ipsa autem stella in Bethleem, ubi puer erat, coepit fulgere, coepit descendere, ac si diceret: Hic est ille rex, quem indico et quem lex prophetat. Unde magi natum regem invenerunt in matris gremio, quia dicit Mat. II.: Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius.[29]
Tertio autem loco eundem regem invenerunt in caeli solio, ut patebit inferius, quia propter sollicitam investigationem in terris merito invenerunt in caelis.
Tertio insinuatur in praemissis verbis inventi Christi adoratio devota, quia hoc intendebant dicentes: Venimus adorare eum. Postquam ingressi viderunt egregiam virginem elegantem puerum gremio virgineo tenentem, tanto stupore sunt percussi, quod statim cadentes proni in terra adoraverunt eum tamquam onium regum creatorem, gubernatorem, redemptorem ac glorificatorem. Unde statim munera ei obtulerunt, singuli singula, id est omnes tres tria dona. Tria etiam dona a nato rege se recepisse cognoverunt, scilicet corpus, res et animam. De istis omnibus homagium sibi praestant: de superbia corporali, quia excelsi reges humiliter sunt prostrati, de superbia spirituali – adoraverunt fideliter, de superbia temporali – munera ei obtulerunt, scilicet aurum, thus et mirrham. Circa quam magorum adorationem tria consideremus, scilicet:
- Adorantium devotionem specialem
- Nostram instructionem salutarem
- Magorum reversionem mirabilem.
Primus inquam consideremus adorantium devotionem specialem. Magna profecto fuit devotio in istis regibus ad natum Christum, qui mox ut viderunt, in terra se prostraverunt, forte manus et pedes iam pro salute humani generis sexta diei circumcisione vulnerati Iesu osculantes et eum Deum proclamantes. Unde Chrysostomus super Mat.: Si magi terrenum regem quaerere venissent, fuissent confusi, quia tanti itineris laborem [os 020, c.012] sine causa suscepissent. Unde nec adorassent, nec munera ei obtulissent. Nunc autem viderunt hominem et vognoverunt redemptorem illuminati in fide. O magi devotissimi, cur hunc infantem adoratis et regem eum esse dicitis? Ecce unicum verbum vobiscum non liquitur. Si igitur rex ubi diadema regni, ubi militum copia, ubi lectus aureus, ubi palatium regale. Ecce rex videtur in stabulo socius bestiarum. Quid agitis, considerate! Quem adoratis, intelligite! Quis est iste puer, cui tantae devotionis famulatum impenditis. Certe respondere potuissent: Iste puer nondum in terris loquens et iam in caelis edicta proponens. Iste – inquiunt – est rex Salomon. Unde venite nobiscum et videte regem Salomonem in dyademate, in sua humanitatem qua coronavit eum mater sua Maria.
Secundo in adoratione et regum muneratione consideremus nostram instructionem salutarem. Nam exquo obtulerunt aurum, significabant nobis eius regiam dignitate, per thus. quod sacrificio ponitur, divinitatem, per myrrham, qua corpora mortuorum conduntur, eius mortalem humanitatem. Unde docent nos isti devoti magi, ut prostrati offeramus Christo regi aurum perfectae dilectionis, thus devotae orationis, myrrham carnis mortificationis. Hunc namque regem gloriae debemus super omnia diligere, qui amore nostri dignatus est mortalem carnem assumere et sic nos ad viam salutis informare. Haec enim est ineffabilis dilectio charitatis. Secundo debemus eum devotissime adorare ei regratiando de beneficiis et supplicare pro gratiis nobis necessariis. Tertio debemus appetitum carnalem pro ipsius amore mortificare, videlicet ieiunando vigilando genuflectendo. Sed heu, multi non prosternunt se coram Christo Domino, dum a sacerdote in missa elevatur idem Dominus, quem magi hodie adoraverunt, et haec propter multa. Quidam immo quia habent vestimenta praeciosa, quae ne maculentur, se non prosternunt plus honorantes vestimenta, quam Creatorem, cui Deus Pater non pepercit, sed pro nobis omnibus [os 020, c.013] tradidit illum. Alii ideo ne nimis fatigent corpora delicata, quae derunt. Alii nec possunt ligati caligis, quibus tandem ligabuntur pedes et manus et mittentur in tenebras exteriores.[30] Mat. XXII. Alii ideo quia sunt divites et credunt se non multum indigere Deo, sed certe genu et cervix, quod non inclinatur in divis obsequiis, inclinabitur in perpetuis suppliciis.
Tertio consideremus magorum reversionem mirabilem. Nam postquam sic devote viderunt et adoraverunt Deum in humanitate natum, ac munera ei obtulerunt. Interim autem advenit sanctus Ioseph et mirabatur de tam solennibus hominibus humiliter forte lachrymantibus ex devotione et colloquentibus. Pie credendum est, quod saltem per interpretem colloquebantur cum honesta virgine matre de puero, et quaerere potuerunt dicentes: Quomodo tu, felix virgo, hunc Dei filium concepisti? Prudentissima vero Virgo dicere potuit: Eram ego – inquit – puella a iuventute in templo Domini, Domino serviens cum proposito perpetuae virginitatis, et sum desponsata huic sancto homini et virgini Ioseph. Tandem venit ad me angelus Domini Gabriel et mihi annunciavit hunc filium Dei, quem prophetae longe ante praedixerant. Et postquam ego consensum dedi, sttim ex Spiritu Sancto concepi. Cuius partum miraculose cognata mea Elizabeth pariendo praevenit, quae absque ullo dicente filium Dei in utero meo fore intellexit. Et disponente Deo in diversorio hoc peperi sine dolore. Imo inaestimabili gaudio hunc caeli heredem, quem videtis, qui est Deus et homo, mihi Dominus et filius. Et mox ut reclinavi in presepium, venerunt pastores, quibus angelus exultans annunciavit cum multitudine caelestis exercitus. Et ecce, quem videtis, hic est gaudium cordis mei et omnium hominum salus. Qui dicere potuerunt: O felix virgo! O beata mater, quae talem peperisti filium! Nobis namque in ipsa hora nativitatis eius stella apparuit et statim ad eum inquirendum induxit. Sed dix nobis, sancta Virgo, quid servitium optat iste Dei filius? Quae ait: Credo, quod [os 020, c.014] fidem, spem et caritatem, id est credatis, quod iste est verus Deus et homo, et sperate per hunc aeternaliter beatificari, et diligite eum prae omnibus. Qui dixerunt: Haec omnia stella apparente in corde nostro fixa sunt. Quibus virgo dicere potuit: Videte de utero meo natum: quantam elegit humilitatem et pietatem. Sectamini si ei placere cupitis. Et tandem in nocte angelus admonuit eos in visu, ne redirent ad Herodem, quod mane facto retulerunt virgini, et possibile est, quod rogaverint: O beata virgo! O sacra mater! Sis devota ad eum, qui te elegit, obsequere ei et ora pro nobis! Et valefacientes per aliam viam reversi sunt in regionem suam. O fidelis anima, si audisses collocutiones suaves eorum, scissum fuisset cor tuum prae gaudio. Thomas autem apostolus post ascensionem Domini ivit illuc et eos baptisavit ac archiepiscopos ordinavit. Cum quibus illa regna ad fidem convertit et post opera vistutum in Domino obdormierunt videntes Christum natum rege min Patris solio, qui prius eius stellam viderant in oriente. Amen.
[1] Mt 2,2.
[2] Nm 24,5.
[3] Nm 24,17.
[4] Ps 2,9
[5] Sir 43,10.
[6] Bar 3,34.
[7] Apc 22,16.
[8] I Cor 2,8.
[9] Rm 3,22.
[10] Hb 11,1.
[11] Is 49,7.
[12] Is 60,6.
[13] Ps 72,10.
[14] Cf. S. Leo papa: Sermo XXXIII, c.1.
[15] Cf. S. Leo papa: Sermo XXXIII, c.3.
[16] Aurelius Augustinus: Sermo XXXIII.
[17] Ps 68,33.
[18] II Paral 15,13.
[19] Am 5,6.
[20] Ioh 6,51.
[21] Is 2,3.
[22] Mc 5,2.
[23] Is 2,2.
[24] Is 11,1.
[25] Is 11,6,8.
[26] Gn 49,27.
[27] Gn 49,17.
[28] Gn 49,10.
[29] Mt 2,11.
[30] Mt 22,13.