Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XIX.]

De circumcisione Domini II.

Sermo XIX.

Vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperet.[1] Lu. II. c.

Ad laudem huius sacratissimae [os 019. c. 01.] solemnitatis, in qua recolitur effusio pretiosi sanguinis Christi in sua circumcisione, ac dignissimi nominis eius vocatio manifesta, non tamen inpositio, quia hoc est inpositum a Domino Patre, nec prima nominatio, quia prius vocatum est ab angelo Gabriele, antequam in utero conciperetur. Unde secundum Thomum in III. parte Summae q. XXXVII. art. II. nomina imponuntur hominibus quinque rationibus, scilicet:

Primo itaque nomen inponitur homini a rei proprietate, nomina enim debent rerum proprietatibus respondere, prout dicit IV. Metaphysicorum, quod ratio, quam signat nomen, est diffinitio, quae designat propriam naturam rei. Unde nomen dicitur quasi notamen eo, quod nobis vocabulo suo res notas efficiat. Hinc Papa???? Nisi enim nomen scieris, cognitio rei peirt. Et quia in patria erit perfecta cognitio, ideo non erit necesse liquem ibi nominre, nisi propter laudem et gloriam. Nam et angeli non habent nomina, nisi ex officio, quod exequuntur, ut notat Magister in II. dist. IX. Nam Gen. XXXII. dixit angelus: Quid quaeris nomen meum, quod est mirabile?[2] Et quia Iesus interpretatur ’Salvator’, ergo secundum proprietatem ipsius debuit vocari hoc nomine, de quo Esa. LXII.: Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit.[3] Istud novum nomen ore Domini nominatum fuit per angelum Mariae Virgini et Ioseph denuntiatum, et hodie ab eis in circumcisione publicatum.

Secundo nomen homini imponitur a festivitate, sicut videmus, quod illi, qui nascuntur in festo sancti Stephani, imponitur ipsis illud nomen. Et sic Christo Domino non fuit impositum, tamquam a digniori derivatum, quinpotius ipse fideles suos omnes alio nomine vocavit. Iuxta illud Esa. LXV.: Servos suos vocabit nomine alio, in quo qui benedictus est, super terram benedicetur in Deo, amen.[4] Servi enim Domini ante adventum Messiae vocabantur nomine Israel [os 019. c. 02.], sed Messias in suo adventu vocavit suos a se Christos Christianos, non Iudaeos vel Israel. Si vero dicuntur Israel, hoc fit moraliter, sicut Esa. XLIV.: In nomine Israel assimilabitur.[5] Et Aggaei II.: Et erit numerus filiorum Israel, quasi harena maris,[6] id est Christiani multiplicabuntur.

Tertio nomen imponitur homini a consanguinitate, sicut Luc. I.: Proponqui Iohannis Baptistae vocabant eum nomine patris sui Zachariam dicentes matri eius: Non est cognatione tua, qui vocetur hoc nomine,[7] scilicet Iohannes. Sic etiam Iesus non est vocatus ab hominibus, quia parentes sunt venerabiliores filiis, ideo ipsorum nomen ad suos descendit, scilicet Christus omnium erat digniorum, nec abuit patrem in tria, a quo nominaretur, a matre vero viri non solent nominari. Ipse enim etiam matrem dignificavit nomine, ut vocaretur Dei genetrix.

Quarto nomen homini imponitur ex aliqua qualitate eius, cui imponitur, sicut Gen. XXV. dicitur, quod primus, qui egressus est de utero matris, rufus est et totus in modum pellis hispidus,[8] unde vocatum est nomen eius Esau, quod interpretatur ’rubeus’. Nec sic vocatus Iesus, quia flendo coepit vagire post partum, tamquam infirmus, non quasi Salvator.

Quinto alicui nomen imponitur a gratiae largitate, sicut et Math. XVI. dictum est Simoni: Tu est Petrus et super hanc petram etc.,[9] quia igitur Christo Domino hoc munus collatum gratiae, ut per ipsum omnes salvarentur. Ideo bene de eo dicitur: Vocatum est nomen eius Iesus. In quibus quidem verbis tria ad gloriam salutiferi nominis Iesus insinuatur salutis documenta, scilicet

Primum documentum de nomine sacro Iesus ex praemissis thematis insinuatur huius nominis Iesus totalis perfectio, licet enim Dei flius multis nominibus  prophetis sit [os 019. c. 03.] prophetatus antequam nasceretur, tamen omnia illa nomina in hoc nomine Iesus continentur. Nam Esa. VII. nominatur Emmanuel iuxta illud: Et vocabitur nomen eius Emmanuel,[10] quod interpretatur: ’nobiscum Deus’. Et Esa. IX.: Et vocabitur nomen eius admirabilius consiliarius Deus fortis princeps pacis, pater futuri saeculi. Et eiusdem VIII.: Voca nomen eius, accelera spolia, detrahe festina praedari. Et eiusdem LXII.: Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit. Et Luc. II.: Vocatum est nomen eius Iesus. Et Zach VI.: Ecce vir oriens nomen eius. Ad cuius clariorem intelligentiam tria notemus dubia declaranda, scilicet:

Primum dubium declarandum erat, quomodo scilicet intelligantur dictae nomintiones de Filio Dei. Et respondetur secundum Raynerium in Summa tit. Nomen Dei, quod Emmanuel dicitur nobiscum Deus, et convenit eius nativitati, quando in forma humana nobis filiis mortalis apparuit Deus et homo. Deinde dicitur admirabilis in nativitate, quia inauditum est et admiratione dignum, quod Deus factus est homo, et quod clauso exiit utero parvulus et immensus, mortalis et immortalis, continens et contentus. Hinc Ps.: Domine, Dominus, quam admiarbile est nomen tuum in universa terra![11] Vocabitur undique consiliarius in praedicatione et in Evangelicis consiliis.

Tandem vocatus Deus propter creationem omnium et gubernationem Ps.: Ipse fecit nos et non ipsi nos.[12] Vocatur etiam fortis in passione nulla fractus iniuria, quin immo diabolum vicit et debilitavit. Psal.: Dominus fortis et potens, Dominus potens in proelio.[13] Dicitur ’pater futuri saeculi’ propter resurrectionem gloriosam ad vitam aeternam, iuxta illud apostoli: Christus resurgens ex morituris iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur.[14] Dicitur postremo [os 019. c. 04.] ’princeps pacis’ propter reconciliationem humani generis Deo Patri et angelis. Vel sic: Vocabitur nomen eius admirabilius in miraculis, consiliarius in doctrinis Deus in tribus substantiis, fortis in triumphis, pater futuri saeculi im promissis, princeps pacis in praemissis. Illa vero verba sunt patris ad filium dicentis: Velociter spolia, id est homines captivos, detrahe a diabolo, et cito praedare diabolum, [15] id est praedam, quam iniuste rapuit, ei diripe. Nec ad hoc faciendum angelos vel prophetas mittes, sed tuipse descende, quasi dicat Deus pater: „Accelera, scilicet in ingressu, spolia detrahe”, id est progressu, „festina praedari in egressu!” Hinc Col. II.: Exspolians principatus, et potantes traduxit confidenter palam triumphans illos in semetipso.[16] Dicitur deinde orationes in nativitate, iuxta illud Ps.: Exortum est in tenebris lumen rectis corde.[17]

Secundum dubium declarandum est: cur nos Dei Filium potius nominamus isto sancto nomine Iesu, et non Emmanuel vel alio nomine, puta: Admirabilius, Consilarius etc.? Respondetur, quod secundum Philosophum I. De anima: A fine denominatur res. Christus igitur debuit denominari a fine intentio, qui finis fuit salvatio humani generis, et ideo debuit nominari Iesus, quod interpretatur ’Salvator’. Math. I.: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.[18] Unde dicit etiam sanctus Thomas, ubi supra, quod potius debuit nominari isto nomine Iesus, quod est salus vel salvatio, quam alio omnia alia nomina induuntur in isto.

Nam salvatio humani generis continet prinicipum, medium et finem. Istud nomen Emmanuel, quod interpretatur: ’nobiscum Deus’ est principium salutationis nostrae, et quomodo in divino suppositio unite stat duae naturae, scilicet divina et humana. Ista vero nomina admirabilis, consiliarius, continent medium, inquantum per miracula probavit suam divitatem, et inquantum dedit salutaria consilia in Evangelio. Ista vero nomina: ’Princeps pacis’, ’Pater futuri saeculi’ continent finem, quia nostra salutatio ad pacem et ad futurum saeculum possidendum ordinabitur. Sed istud benedictum nomen Iesus [os 019. c. 05.] totum processu nostrae salutationis continet, scilicet principium, medium et finem. Ideo isto nomine tamquam omnium aliorum perfectiori nominamus nostrum Redemptorem.

Si quaeras, exquo istud nomen Iesus est ipsius proprium, et magis ei convenit, cur nos Christiani a Iesu non nominamur Iesuitae vel Salvati, sed a Christo Chistiani, respondetur, quod hoc duo nomina: Iesus Christus specialiter conveniunt Filii Domini. Iesus enim est nomen prsonae, et convenit ei secundum divinatione, ob hoc in praesenti non denominamur salvati. Christus vero est nomen dignitatis, et convenit ei secundum humanitatem, et ob hoc in praesenti denominamur a nomine dignitatis, quia debemus esse reges spirituales, et sacerdotes nos regentes et spirituales hostias offerentes. Olim enim reges et sacerdotes vocabatur christi. Et quia Dei filius nos fecit rees et sacerdotes, ideo sic nominamur. Iuxta illud Apoc. I.: Fecit nos Deo nostro reges et sacerdotes.[19] Et I. Pet. II.: Vos estis genus electum, regale sacerdotium.[20] Hinc Augustinus De spiritu et littera: Miser ego, quantum deberem diligere Deum meum, qui me fecit, cum non eram! Redemit, cum perieram, non eram, et de nihilo me fecit. Non lapidem non arborem, non aliquod de animalibus, sed voluit me esse hominem, dedit vivere, sentire et discernere, reduxit me de exilio, redemit me de servitio, vocavit me nomine suo, ut memoriale suum semper esse apud me. Unxit me oleo laetitiae, quo ipse erat unctus, ut ab uncto essem unctus, et a Christo dicerer Cristianus. Haec ille.

Sed vae illis, qui tamen participant nomen et non rem, quia opera Christianorum non habent. De quibus Origenes: Audite desides, audite negligentes, qui speratis in hoc salvari, quod Christiani appellamini et Christianorum opera non facitis. Cum dicit Salvator Mat VII.: Non omnis, qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit regnum caelorum,[21] scilicet qui facit voluntatem Patris. Et beatus Augustinus: Frustra Christiani nomen sortitur, qui Christum minime imitatur. Non igitur in verbo, sed in virtute est salus. Iuxta illud I. ad Cor. IV.: Non in sermone est regnum Dei, sed in [os 019. c. 06.] virtute.[22] Ideo terribiliter concludit mundanis Chrysostomus super Math. dicens: Qui non conversatur secundum Christi verbum, non intrabit in regnum caelorum. Ipse quoque dixit: Arta est via, quae ducit ad vitam. O homo, si ego dicerem tibi, non es Christianus, certe doleres et irasceris, tamen verbum meum nihil tolleret de tua bonitate, et tuipse fecisti te non Christianum, et hoc non doles.

Tertium dubium declarandum, quomodo hoc nomen Iesus dicatur novum, cum tamen multi ante ipsum vocati fuerunt hoc nomine. Et specialiter tres fuerunt, primus fuit Iosue, de quo Ecci XLVI.: Fortis in bello Iesus, filius Nave, successor Moysi,[23] qui sicco pede per Iordanem duxit populum in terram promissionis,[24] Iosue IV. Secundus Iesus fuit filius Sirach, qui fuit doctor et composuit Ecclesiasticum, ut dicit Hieronymus in prologo: Hic docuit vitia vitare et virtutes operari. De quo Ecci XXI.: Fili, si peccasti, non adiicias iterum, sed de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur. Quasi a facie colubri fuge peccata. [25]  Ipse quoque docuit virtutes, Ecci II.: Fili, accedens ad servitutem Dei sta in isutita et timore,[26] inclina aurem tuam ad verba intellectus,[27] ut in novissimo crescat vita tua, in dolore sustine, in humilitate patientiam habe,[28] crede Deo et recuperabit te.[29] Tertius Iesus fuit magnus sacerdos, de quo Zacha. III.: Ostendit mihi Dominus sacerdotem magnum Iesum stantem coram angelo Domini.[30] Iste fuit avus illius, qui composuit Ecclesiasticum. Hic Iesus hostias pro populo obtulit, ergo non videtur, quod hoc nomen Iesus dicatur nomen novum.

Respondetur, quod istud nomen Iesus est novum propter novum effectum in Christo, quia etsi alii vocati sunt hoc nomine Iesus, quibus aliqualiter conveniebant, quia salvaverunt populum a multis malis et damnis, tamen solummodo temporaliter et non a peccatis, quae est vera et perfecta salutatio, sicut Benedictus Iesus. De quo dixit angelus Matt. I.: Vocabis nomen eius Iesum, ipse [os 019. c. 07.] enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.[31] Et I. Thim. I.: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Iesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere.[32] Ipse enim transduxit populum per baptismum, cum fallicitate innocentiae, quod figurabat divisio Iordanis per Iesum filium Nave facta. Ipse quoque Christus Iesus docuit popuum suum legem irreprehensibilem melius, quam Iesus, filius Syrach. Insuper obtulit seipsum in ara crucis pro salute omnium, et sic melius reconciliavit nos ab aeterna morte. Et ideo hoc nomen Iesus in eo tantum habet veram proprietatem, quia etiam secundum logicos nomen est vox significativa sine tempore, quia aeternaliter salvavit. Hoc igitur sanctissimum nomen Iesus, sub quo nos servimus, est ei proprium.

Sit ergo nomen Domini benedictum in saecula! O benedictum nomen, per quod peccatores a peccatis salvantur! O dulcis nomen, per quod infernus clauditur! O honorabile nomen, per quod caelum aperitur! O quam admirabile est nomen tuum, Domine Iesu, in universa terra, quia nullum hominem salvas, sive sapientem, sive insipientem, sive divitem, sive pauperem, sive sanum, sive infirmum, nisi qui sub hoc nomine Iesus continetur. Magnas ergo debemus honores exhibere huic sanctissimo nomini Iesus, et sub eo fideliter et devote Deo militare.

Secundum documentum declarandum est ex thematis verbis, insinuatur nominis Iesu prophetalis postensio, cum dicitur, quod vocatum est ab angelo. Secundum illud Luc. I.: Ecce concipies in utero,et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum.[33] Hoc erit magnus et filius altissimi vocabitur. Abac. III. Ego autem gaudebo in Deo Iesu meo.[34] Et hoc namque sanctissimum nomen Iesus tripliciter commendatur, scilicet [os 019. c. 08.]

Primo quidem nomen benedictum Iesus est nobilissimum, quod quidem nobilitat et laudat ac glorificat omne, quod est. Dicit enim Thomas super I. dist VIII. art I., quod nomen proprium Domini inter alia omnia, puta bonum unum sapiens, intelligens, volens, omnipotens, etc. est. Unde Exo. III. dixit Dominus ad Moysen: Si quaesierint nomen meum, quis est, qui misit? Dices: Qui est, misit me.[35]

Ille igitur, qui est, id est Deus laudat, glorificat hoc sanctum nomen Iesus. Iuxta illud Phil. II.: Deus exaltavit illum et dedit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flactatur caelestium, terrestrium et infernorum.[36] Insuper Deus glorificavit hoc nomen, dum ad invocationem ipsius multa miracula fecit, mortuos suscitavit, caecos illuminavit, infirmos curavit. Iuxta illud Marc ultimo: In nomine meo daemonia eiicient, linguis loquuntur novis, serpentes tollent, et si mortiferum, quid biberint, non eos nocebit.[37] Super aegros manus imponent et bene habebunt. Secundo hoc sanctum nomen glorificat illa Virgo, quae Deum genuit dicens Luc. I.: Et sanctum nomen eius.[38] Tertio laudat illud angelica natura, Nehemiae IX.: Exercitus caeli te adorat,[39] id est angelica natura, nam et mali angeli laudant, quia timent hoc nomen Iesus. Ps.: Sanctum et terribilie nomen eius.[40] Sanctum, quantum ad bonos, terribile, quantum ad malos. Hinc Iac. II.: Daemones credunt et contremiscunt et subiiciuntur.[41] Et Esa XXX.: Ecce nomen Domini veniet de longinquo ardens furor eius, et gravis ad portandum,[42] scilicet daeonibus. Quarto creatura rationalis glorificat oc sanctum nomen Iesus, Hest. XIII.: Viventes laudemus nomen tuum, Domine![43] Phil. II.: Omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus in gloria est Dei Patris.[44] Et Ps: Senes cum iunioribus laudent non Domini, quia exal. est non eius solius.[45] Quod quidem nomen est laudandum non tantum lingua, sed etiam ipere. Iuxta illud Col. III.: Quodcumque facitis in verbo aut in opere in nomine Domini nostri, Iesu Christi facite.[46] Quinto [os 019. c. 09.] laudat istud nomen benedictum creatura irrationalis, quia ad eius invocationem sibi obaedit, Matth. VIII.: Qualis est hic, quia venti et mare oboediunt ei.[47] Et ideo ad hoc sanctissimum glorificandum in matutinis advocamus caelum et terram et omnia, quae in eis sunt dicentes: Benedicite omnia opera Domini Domino etc, similiter: Laudate Dominum de caelis etc.

Secundo quia hoc sanctum nomen fuit prae ostensum, ideo est deliciosissimum in sua suavitate, unde Bernardus super illud Cant I.: Oleum effusum nomen tuum dicit: Aridus est omnis cibus, si isto oleo non contradicetur, insipidus, si isto oleo non ungetur. Et subdit: Hoc nomen Iesus instar olei licet praedicatum, pascit cogitatum, lenit invocatum. Ps.: Psallite nomini eius, quoniam suave est.[48] Reversa suave, quia delectat gustum in aure, iubilius in corde. Ut dicat sponsa illud Cant. II.: Sonet vox tua in auri meis, vox enim tua dulcis et facies tua decora.[49] Ideo concludit Bernardus: Si scribis, si legis, non sapit, nisi legeris Iesus.

Tertio hoc nomen sanctissimum Iesus est gratiosissimum intantum, ut dicit apostolus I. Cor. XII, quod: Nemo potest,[50] scilicet vocare et re dicere Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto. Quicquid igitur in hoc sancto nomine petimus, obtinebimus. Secundum quod ipsa veritas cum iuramento pollicetur, Ioh. XVI. dicens: Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.[51] Ps.: Fidelis Deus in omnibus verbis suis.[52] O igitur honorabile nomen Iesus! O delectabile, o gratiosum, tu es gaudium angelorum, tu es terror daemonum, tu es refugium peccatorum, tu es turris fortitudinis a facie inimici, tu es desperantium salutatio omnium, esto ergo nobis Iesus, id est Salvator!

Tertium documentum in thematis verbis insinuatur nominis Iesus virtualis fructificatio, cum dicitur: Priusquam in utero conciperetur. Nam tam patribus Veteris Testamenti, quam fidelibus Novae Legis gratia huius nominis salus condonata est. Iuxta illud Act. IV.: Non est aliud nomen sub caelo da. hominibus, in quo oportet? nos salvi fieri. Et ut hoc clarius intelligamus, sciendum est, quod per peccatum quinque damna incurreramus, scilicet

Primo dixi, quod peccatum vulneravit naturam rectam, quemadodum Salvator declarat sub similitudine,  Lu. X. dicit: Homo quidam, id est humanum genus descendebat ab Hierusalem in Hiericho, id est de statu iustitiae un statum culpae, et incidit in latronea, id est in manus diaboli, qui plagis impositis et spoliatis abierunt semivivo relicto.[53] Quem vidit levita et sacerdos, sed ei non subvenerunt, quia lex et prophetae humanum genus restaurare et sanare nequierunt. Sed samaritanus noster Iesus Benedictus animae nostrae custos appropinquans alligavit vulnera humani generis per suam piam incarnationem infundens oleum misericordiae et vinum iustitiae, et imposuit in iumentum suum, id est in corpus suum.[54] I. Pet. II.: Tulit peccata nostra in corpore suo super signum.[55] Ipse profecto curavit vulnera nostra. Iuxta illud Esa. LIII.: Vere languores nostros ipse tulit et peccata nostra ipse portavit,[56] cuius livore sanati sumus. Et Sap. XVI.: Neque herba, neque malagma sanavit eos,sed sermo tuus, Domine, qui sanat omnia.[57] Hoc orabat Ps. dicens: O Domine, salvum me fac propter nomen tuum! [58] Et Ioel II.: Quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.[59]

Secundo peccatum abstulit grtiam et induxit mortem. Iuxta illud Rom. V.: Per unum hominem intravit peccatum in mundum et per peccatum mors.[60] Et ita in omnes homines mors pertransit. Sed contra hoc venit Iesus, ut restitueret vitam gratiae, de quo I. Ioh. IV.: In hoc apparuit charitas Dei, quoniam filium suum misit in hunc mundum, ut vivamus per eum.[61] Et Iesus Benedictus hoc dicebat, Ioh. X.: Ego veni, ut vitam habeant et abundanti habeant.[62] Et Luc. IX.: Non venit filius hominis animas perdere, sed salvare,[63] scilicet vivificando per gratiam. Ioh. I.: Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.[64] Hoc petebat Ps.: Propter nomen tuum vivificabis me.[65]

Tertio peccatum elongavit [os 019. c. 11.] gloriam, iuxta illud Apoc. XXI.: Nihil coinquinatum intrabit illud.[66] In cuius signum Adam post peccatum fuit eiectus de Paradiso, Gen. III.: Eiecit Deus hominem de Paradiso voluptatis.[67] Sed contra hoc venit Iesus aperire, quod Adam clauserat, Heb X.: Habentes fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi.[68] Hinc Magister in IV. dist. III.: Nec circumcisio, nec baptismus aperuit aditum regni caelestis, sed hostia salutaris. De qua canit ecclesia: O salutaris hostia, et Ps: In nomine Domini Dei nostri magnificabimur,[69] scilicet in aeterna gloria. Ro. X.: Quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.[70]

Quarto peccatum augmentavit concupiscentiam, iam enim sumus nimis proni ad malum et difficiles ad bonum; secundum illud Gen. VIII.: Sensus et cogitatio hominis ab adolescentia sua prona sunt ad malum.[71] Haec vero pronitas oritur ex corpore peccati, Sap. IX.: Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam.[72] Ideo non solum corpus infecit peccatum, sed animam obnubilvit. Unde peccatores excaecati ad tantam dementiam venerunt, ut opera manuum suarum pro Deo Creatore adorarent. Sed venit Iesus et illuminavit mentes omnium, ut verum Deum cognoscatur; ideo dixit Io VIII.:Ego sum lux mundi.[73] Hoc rogabat Zacharias, pater Iohannis Baptistae, Lu I.: Illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent.[74] Et Esa. XLII.: Dedit te in lucem gentium, ut aperires oculos caecorum.[75]

Quinto peccatum obligavit ad poenam multiplicem, quia dicit Gregorius: Si non adesset iniquitas, nulla noceret adversitas. Et Isidorus: Si homo innocenter viveret, ignis eum non ureret, aqua non submergeret, spinarum aculei noceret, nec omnia, quae nocent mortalibus eum impedirent. Modo vero fames, sitis, lassitudo, aestus, frigus, etc. super nos irruerunt. Ideo ad removendum perfectae ista venit Iesus, secundum quod dixit Ioh. VIII.: Si filius vos liberaverit, vere liberi eritis.[76] Nunc vero salvati confugimus ad nomen suum, tamquam ad turrim fortitudinis a facie inimici. Iuxta illud Prover. XVIII.: Turris fortitudinis nomen [os 019. c. 12.] Domini, ad ipsum confugit iustus et salutabitur.[77]

Ad quod confugerat beatus Ignatius, discipulus beati Iohannis evangelistae, quem Troianus imperator idolis nolentem sacrificare praecepisset plumbatis scpulas eius contundi, et ungulis latera laniari, et duris lapidibus eius vunera confricari. Deinde carbones vivos afferri et ipsum super illos nudis plantis ambulare compelli, et cum hoc fecisset, dorsum eius ungulis laniari eius, quam plagas salae perfundi, et ultimo tradi duobus leonibus praefocandum. Inter tot genera tormentorum numquam ab invocatione nominis Iesu Christi cessabat, quem cum tortores requirerent, cur hoc nomen totiens invocaret, ait: „Hoc nomen cordi emo inscriptum habeo, et ideo ab eius invoctione cessare non valeo.” Post mortem eius quidam volentes curiosius experiri cor eius a corpore evellunt, et illud scindentes per medium totum inscriptum hoc nomen Iesus litteris aureis invenerunt. Super quo plurimum admirantes multi ad Dominum conversi sunt.

Quod quidem nomen hodie publice super Christum vocaverunt, prius tamen ipsum circumciderent cultro lapideo, dumque recens sanguis eius deflueret et ipse vagiendo cum lachrymis clamaret ad Deum Patrem, quasi diceret: „O Deus Pater, ecce flens et cruentatus in tenera aetate rogo pro humano genere, ut placeris super eius malicia demum peracturus sanctum tuum praeceptum tricesimo anno totum sanguinem pro eo effundam. Cum tenero tamen sanguine et meis lachrimis nunc occupo a diaboli potestate.” Interim quaeritur pontifex Virginem Mariam, quam vis, ut non minem eum, et ipsa: „Domine mi, secretum habeo tibi dicere.” Qui ait: „Dic!” Quae coepit seriem sui conceptus enarrare dicens: „Iste puer, cuius abscisam carnem tenens in manu tua est vere filius Dei, a me sine viro conceptus et sine dolore natus, in cuius conceptione angelus ad me veniens inter alia verba dixit, quod ipsum Iesum vocem, ergo Iesus nomen est eius.” Pontifex vero advocans et Iospeh sanctum dicens: „Quem nominem infantulum hunc?” Et ille: „Domine mi, de caelo habet nomen, ego enim disponsavi hanc Virginem, de qua teste conscientia nihil mali cogitavi [os. 019. c. 13.] sed et neque tetigi. Cumque viderem gravidam, admiratus sum et volui occulte eam dimittere. Et ecce somnis astitit angelus, qui et dixit: Ioseph, fili David, noli timere, accipere Mariam coniugem tuam! Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; pariet enim filium et vocabis nomen eius Iesum. Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum, ergo quid aliud possum dicere, nisi quod Iesus est nomen eius. Sicque vocatum est nomen eius Iesum, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. Hodie tamen est manifestatum omnibus, cum ipse Dei filius sanguinem fuderit a lachrymis fleret. Ideo et nos sanctissimum nomen suis lachrymis devote ter ad honorem Trinitatis prolixe clamemus secundum elevationem manuum mearum alta voce dicendo: „Iesus, Iesus, qui est benedictus in saecula regnans cum patre etc.” Et sequitur scilicet: „Benedicat omnes aeterna benedictione sua.” Amen.



[1] Lc 2,21

[2] Cf Gn 32,29

[3] Is 62,2

[4] Is 65,15-16

[5] Is 44,5

[6] Cf Agg 2,17 sqq; Is 10,22: Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris.

[7] Lc 1,61

[8] Cf Gn 25,25

[9] Mt 16,18

[10] Is 7,14

[11] Ps 8,2;8,10

[12] Ps 99,3

[13] Ps 23,8

[14] Rm 6,9

[15] Cf Is 8,1

[16] Col 2,15

[17] Ps 111,4

[18] Mt 1,21

[19] Cf Apc 1,6

[20] Cf I Pt 2,9

[21] Mt 7,21

[22] I Cor 4,20

[23] Sir 46,1

[24] Cf Ios 4,10-11

[25] Sir 21,1-2

[26] Sir 2,1

[27] Sir 2,2

[28] Cf Sir 2,3-4

[29] Sir 2,6

[30] Za 3,1

[31] Mt 1,21

[32] I Tim 1,15

[33] Lc 1,31

[34] Cf Hab 3,18

[35] Cf Ex 3,14

[36] Phil 2,9-10

[37] Mc 16,18

[38] Lc 1,49

[39] Ne 9,6

[40] Ps 110,9

[41] Iac 2,19

[42] Is 30,27

[43] Est 13,17

[44] Phlp 2,11

[45] Ps 148,12

[46] Col 3,17

[47] Mt 8,27

[48] Ps 134,3

[49] Ct 2,14

[50] I Cor 12,3

[51] Ioh 16,23

[52] Ps 144,13

[53] Cf Lc 10,30

[54] Cf Lc 10,31 sqq

[55] Cf I Pt 2,24

[56] Is 53,4

[57] Sap 16,12

[58] Cf Ps 6,5

[59] Ioel 2,32

[60] Cf Rm 5,12

[61] I Io 4,9

[62] Cf Ioh 10,10

[63] Lc 9,56

[64] Ioh 1,17

[65] Ps 142,11

[66] Cf Apc 21,27

[67] Gn 3,23

[68] Hbr 10,19

[69] Ps 19,6

[70] Rm 10,13

[71] Gn 8,21

[72] Sap 9,15

[73] Ioh 8,12

[74] Lc 1,79

[75] Is 42,6-7

[76] Ioh 8,36

[77] Cf Prv 18,10