Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XVIII.]

De circumcisione Domini I.

Sermo XVIII.

Postquam consummati sunt dies octo, ut circumdederunt puer, vocatum est nomen eius Iesus.[1] Luc. II.

Ubi sanctus evangelista describit Christi Domini circumcisionem non sine causa, ut postea dicetur. Nam ipse ad illam non obligabatur, quia circumcisio [os 018. c. 01.] fuit in remedium contra originalem peccatum, quod Christus non habebat, sed alii omnes, qui modo communi nascuntur. Unde misericors Deus numquam viam salutis hominibus voluit praecludere salvari volentibus, sed in omni statu praeter statum innocentiae, quando non erat morbus, instituit remedium contra originale et actuale, scilicet:

Primo tempore legis naturae ab initio instituit per occultam suam inspirationem sacrificium, ut habetur Gen. III., quod respexit Dominus ad Abel et ad munera eius.[2] Contra actuale autem peccatum instituit poenitentiam.

Secundo in statu legis Scriptae instituit circumcisionem, quo ad mares tantum, ut habetur[3] Gen. XVII. Sed feminae salutabantur in fide parentum secundum Bonaventuram in IV. dist. I. Alii autem dicunt, quod addebantur oblationes et sacrificia, et sic per fidem et sacrificia mundabantur feminae. Alii autem tenent, quod feminae lavabantur aqua et probant per illud Ezech. XVI.: Pater tuus, Amorrhaeus et mater tua, Cethaea etiam, quando nata es, in die ortus tui non est precius umbilicus tuus, et aqua non es lota in salutem.[4]

Instituit autem clementissimus Deus circumcisionem, ut dicit Thomas in IV. dist. I. duplici ratione, scilicet in remedium contra originale et signum. Primo instituit Deus circumcisionem in remedium, et ideo fiebat in illa parte corporis, per quam peccati propagatur. Secundo circumcisio fuit instituta in signum distinctionis fidelis populi ab infideli, quia ex qua natione Dei filius erat nasciturus, oportebat, ut talis maiori sanctitate polleret. Haec autem circumcisio fiebat octavo die, tum propter pueri teneritudinem, qui adhuc est inhabilis ad sciendum, tum etiam ad significandum, quod in octava resurrectionis ab omni miseria et peccati poena circumcidemur. Et secundum hoc [os 018 c. 02.] octo dies significant octo aetates mundi. Prima ab Adam usque ad Noe. Secunda a Noe usque ad Abraham. Tertia ab Abraham usque ad Moysen. Quarta a Moyse usque ad David. Quinta a David usque ad Christum. Sexta a Christo usque ad finem mundi. Septima est morientium. Octava est resurgentium. In huius signum tempore Iosue, quando filii Israel ingressi sunt terram promissionis, omnes fuerunt circumcisi. Unde secundum Alexandrum de Hales IV. parte Summae ar. XII.: Parvuli ante octavum diem si moriebantur, salutabantur per sacrificia. Et sic quantum ad remedium originalis peccati, talis puer non tenebatur circumcidi, qui per sacrificia fuerat mundatus, si superviveret. Tenebatur tamen quantum ad signum et praecepti transgressionem.

Tertio in statu legis gratiae Christus, Deus noster instituit remedium, scilicet baptismum contra peccatum originale commune. Voluit tamen prius Christus noster infans suscipere in se circumcisionem. Ideo dicitur de eo: Postquam consummati sunt etc. In quibus quidem verbis tria insinuantur salutaria documenta ad honorem Christi circumcisionis declaranda, scilicet:

Primo dixi, quod in praemissis thematis verbis insinuatur Christi humilitas stupenda. Magnum quippe et stupendum miraculum extitit, quod ille, qui peccata delere venerat, oneri legis se sic subiiciebat, tali non indignens remedio, quia carebat morbo. Ad huius igitur intelligentiam tres occurrunt utiles quaestiones declarandae, ex quibus clarebit Christi Domini humilitas in sui circumcisione, scilicet:

Prima siquidem quaestio quaerit: illa Veteris Legis circumcisio, cui primo data fuit et quomodo obligabat? Ad hanc quaestionem respondet Lyra super Math. XXIII. c., quod circumcisio non obligabat omnes homines, qui tunc fuerunt in mundo, sed solummodo Iudaeos de stirpe Abraham descedentes et vernaculos et empticios, qui volebant suscipere ritum Iudaicum, quia si fuisset praeceptum ad omnes nationes, tunc clementissimus Deus fecisset publicare per totum mundum per prophetas, sicut baptismum per apostolos. Modo autem sine ritu Iudaico, quam plurimi sunt salvati, ut dicit Isidorus De summo bono, ut patet de Melchisedech et de sancto Iob, qui fuit sacerdos in gente sua. Similiter nec feminae circumcidebantur, sed tantum matres. Cuius rationem dicit Thomas in IV. dist. I., quia enim per virum, scilicet Adam originale est transfusum peccatum, quia si Adam non peccasset, originale peccatum non venisset. Hinc ad Rom. V.: Per unum hominem peccatum intravit in mundum,[5] ideo merito tentum viros obligabat.

Quae quidem circumcisio primo fuit data Abrahae,[6] Gen. XVII. magis, quam ceteris patribus precedentibus triplici ratione. Primo in signum paterritatis, tamquam ei, ex quo nasciturus erat peccati destructor. Cui etiam primo omnium promissus fuerat Christus dicente Domino: In semine tuo – inquit – benedicentur omnes gentes.[7] Secudno in signum fidelitatis, nam tempore Abrahae dicitur idolatria incepisse. Et quia solus Abraham primus inter omnes fidem veram tenuit, et se ab infidelibus separavit. Caldaei enim, qui colebant ignem pro Deo arguentem, eos Abraham proiecerunt in ignem quasi blasphemum ignis Dei sui, de quo illaesus exivit. Hoc est, quod dicitur Gen. XI.: Dominus liberavit eum de Ur Caldeorum.[8] Tertio in signum servandae castitatis contra turpissimam concupiscentiam, quia tempore Abrahae [os 018. c. 04.] idolatre corrupti concupiscentia intantum erant, ut Dominus sodomitas subverterit. Et sic patet, quod circumcisio primo data fuit Abrahae, postea Moysi et solummodo Iudaeos obligabat de necessitate.

Secunda quaestio, quare Christus se circumcidi permittebat, ad quam non obligabatur. Tum quia erat legislator, et supra omnes leges, tum quia non indigebat ea, qui omni peccato carebat. Sed assumpsit multiplici ratione, quas tangit Lyra super II. c. Lu. et Thomas III. parte Summae q. XXXVII. art. I. Prima, ut veritatem humanae carnis ostenderet. Sciebat enim Christus Dominus, quod futuri essent haeretici, qui negarent eius veram humanitatm, sicut Manichaei, qui dicebant corpus fantasticum habuisse Christum, et Valentiniani, qui decebant ipsum corpus de caelo attulisse. Secunda, ut circumcisionem, quam olim instituerat, approbaret, quod tempore suo bona erat. Iuxta illud: Non veni solevere legem, sed adimplere.[9] Tertia, ut fratrem Iudaeorum se ostenderet, ne haberent iustam occasionem repellendi Christum dicentes: Dissimilis es patribus nostris.[10] Ad Heb. II. Debuit fratribus assimilari. Quarta, ut humilitatem nos doceret, qui etiam cerimonialibus, ad quae non tenebatur, se subiecit. Gregorius: Remedium nullum vulneris nostri refugit, qui sine peccato est contra eos, qui peccatores sunt, et tamen ad sacrificia saluti necessaria non recurrunt. Quinta, ut peccatum purgaret. Sicut videmus, quod pro infirmitate alicuius membri ponitur in sano membro cauterium, sic in sano membro suo Christus, qui est caro et frater noster, curavit morbum nostrae carnis. Sexta, ut se filium Abrahae ostenderet, cui hoc praeceptum datum erat. Septima, ut onus legis suscipiens, alios ab onere legis liberaret. Ad Gal. IV.: Misit Deus filium suum factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret.[11] Octava, ut nos spiritualiter circumcidendos ostenderet. Non enim nos obligamur ad legalem circumcisionem, licet dicat beatus Gregorius, quod omnis [os 018. c. 05.] Christi actio est nostra instructio. Sufficit enim nobis, ut sequamur Christum in circumcisionem spirituali, ut dicit Thomas in III. parte Summae q. XXXVII., ut scilicet: scindamus ab ore draconem mendacium etc. a corde perversas cogitationes a carne malam concupiscentiam.

Ubi est sciendum, quod duplex est circumcisio: legalis et spiritualis. Legalis est, quae secundum Legem Veterem fiebat, ad quam non tenemur nunc. Iuxta illud Gal. V.: Si circumcidamini, nihil vobis Christus proderit.[12] Nam adveniente perfectione cessavit imperfectum, ut umbra cessavit adveniente eo, cuius erat umbra. Sed dicente tamen Gen. XVII. dicitur, quod circumcisio datur in foedus sempiternum. Ad quod dicit Richardus in IV. dist. I., quod circumcisio est foedus sempiternum, non quoad seipsam, sed quoad significatum suum, quo ei succedit. Sed Lyra dicit super XXXI. Exo., quod ubi nos habemus pactum sempiternum, in Hebraeo habetur beallum, id est in saeculum, quod non significat aeternitatem, sed aliquod tempus, sicut dicitur Hiere. II.: A saeculo confregisti iugum meum,[13] id est ab antiquo, et sic saeculum significat tempus Novae Legis, quam Dominus se daturum promisit, Hiere. XXXI.: Ecce dies veniunt, et feriam foedus novum domui Israël et domui Iacob,[14] id est Novam Legem etc. Immo alioquin accipitur pro brevi tempore, ut Deut. XVII. dicitur: Perforabis aurem eius et erit tibi servus in aeternum,[15] id est usque ad annum iubilaeum, qui fuit L annorum spatio. Et sic nunc circumcisio exspiravit, quia dicit Augustinus, quod legalia ante Christi passionem fuerunt viva plus passionem mortua, scilicet postquam claruit Evangelii veritas, sunt sepulta. Ideo Paulus apostolus Thimoteum circumcidit, qui erat de Iudea matre ante evangelii publicationem, Titum vero, qui erat gentilis etiam tunc, nec postea circumcidit.

Secunda circumcisio est spiritualis, quae durat in aeternum, et debet fieri secundum Bernardum exterius et interius. Exterius in habitu nescit notabilis, in actione ne sit reprehensibilis, [os 018. c. 06.] in sermone ne sit contemptibilis. Interius debet fieri in cogitatione, ut sit sancta, in affectione ut sit pura, in intentione ut sit recta. De tali circumcisione dicitur Rom. II.: Neque circumcisio in carne, sed circumcisio in spiritu prodest.[16]

Tertia quaestio, quomodo nunc Christus Dominus circumcisione tolerat. Ubi est sciendum, quod circumcisus fuit Christus non solum circumcisione legali, sed etiam spirituali. Nam quadrupliciter fuit circumcisus, primo circumcidit eum Pater in nativitate cultello paupertatis. Secundo circumciderunt parentes octavo die cultello legis. Tertio circumcidit seipsum in tota vita sua cultello humilitatis. Quarto circumciderunt eum Iudaei passione cultello crucis, et hoc per milites Pilati.

Unde Christum Dominum et nunc circumcidunt in suis quadrupliciter. Primo scindunt, mutilant ac dilaniant ipsum detractores amputantes amicos et famam, quae praeciosior est, quam unguentum praeciosum. Secundo Christum circumcidunt in suis et cruentant raptores, qui auferunt bona temporalia oves, videlicet boves, vestes et huiusmodi. Tertio Christum circumcidunt Haeretici maligni auferentes animas Christianorum Christi sanguine redemptas. Quarto in suis crudeliter circumcidunt iam in caelis regnantem tyranni, qui resecant corpus Christianorum iniuste vulnerando, verberando, labore opprimendo. O Christe gloriose, o nate Virginis Mariae, o Deus sic cruentate, respice terram de solio maiestatis et vide crudelitatem filiorum Adam, quomodo ubique te cruciant, te pium Dominum circumcidunt, affligunt, tormentant et persequuntur sceleratissimi et maligni homines! Audacter dico, quod si te non persequuntur, ego Christianus non sum, quia dixisti Math. XXV.: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.[17] Et Act. IX. Paulo dixisti: Saule, Saule, quid me persequeris?[18]

Secundo in Christi circumcisione insinuatur ipsius largitas praedicanda in sui sanguinis effusione. Nam ex hac sanguinis effusione ostendit erga humanum [os 018.c. 07.] genus largitatem suae charitatis, qui non solum in adulta aetate, sed etiam in infantili praetiosum dignatus est effundere sanguinem.

Unde est nobis notandum, quod Christus Dominus contra septem vitia capitalia septies effudit sanguinem. Primo in circumcisione contra luxuriam. Secundo in orto dum prolixius oraret et factus est in agonia. Ecce angelus apparuit ei confortans eum, et facta est species eius vultus quasi guttae sanguinis decurrentis in terram contra gulam. Tertio in sui flagellatione contra invidiam. Quarto in spinarum coronatione contra superbiam. Quinto in manuum transfixione contra avaritiam. Sexto in pedum confossione contra accidiam. Septimo in lateris aperatione contra iram. Ecce quomodo piissimus Salvator nostrorum medetur vulnera peccatorum!

O igitur devota anima Christi sanguinis pretium, veni per pium affectum in Betlehem, et hodie videbis praetiosum thesaurum Christi, scilicet sanguinem recentem, quo tu redimeris de ignibus aeternis et cruciatibus sempiternis, de consortiis horribilibus, de locis poenabilibus, et locaberis cum caeli civibus, et hoc sanguine efficieris Dei Filius. Veni, inquam et vide, quomodo Iesus tuus iacens supinus scinditur et cruentatur, et reconde in tuo corde hunc eius sanguinem! Vide oculos eius lacrimantes! Considera sanctum et parvulum eius os versus Patrem caelestem clamantem, quasi diceret: O Deus Pater, ecce secundum aequitatem tuae iustitiae occupo nunc genus humanum, et ecce errando recentem et vivum sanguinem fundo. Completis demum XXXIII annis totum meum sanguinem effudam pro redemptione generis humani. Accipe igitur nunc hanc sanguinis mei arram et meam oboedientiam, et esto placabilis super malitia filii Adam! Ecce lacrimis clamo, sanguine fuso flagito, maius offero pretium, quam primus parens intulerat peccando damnum et documentum. O Deus aeterne, quid est hoc, quod octava die rex gloriae in hoc suo [os 018. c. 08.] regno sic hospitatur.

Tertio in praemissis verbis insinuatur Christi dignitas laudanda in sui nominis impositione, ibi: et vocatum est nomen eius Iesus. Unde merito omnis aetas, omnis sexus tenetur ad laudandum hoc salutiferum nomen. Unde Ps.: Reges terrae et omnes populi laudent nomen Domini.[19] Nullus locus excipitur ab eius laude. Esa. XXIV.: Glorificate Deum et in insulis maris nomen Dei Israël![20] Nullum tempus excipitur ab eius laude. Ps.: Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum.[21] Iuvenes igitur et virgines, senes cum iunioribus laudent nomen Domini! Et hoc triplici de causa, scilicet:

Primo siquidem hoc nomen Iesus est laudandum propter eius suavitatem, quia etiam sanctis patribus erat suave. Unde Esa. XXVI. dicitur: Nomen tuum in desiderio animae.[22] Hinc et Bernardus ait: Iesus est mel in ore, melos in aure, iubilus in corde. Ratio est, quia hoc pium nomen Iesus allicit affectum suavitate. Ex tribus etenim in anima causatur suavitas huius nominis scilicet:

Primo dixi, quod suavitas nominis Iesu causatur ex gratiae influentia, quia satiat ruminatum. Et hoc innuitur Lucae I., ubi dicitur: Et sanctum nomen eius.[23] Non enim devote sine gratia nominatur, ut dicitur I. ad Chor. XII.: Nemo potest dicere: Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto.[24] Quod exponens Augustinus dicit: Nemo potest dicere: Dominus Iesus cor de ore et opere, nisi Spiritu Sancto. Hinc et Can. I. dicitur: Oleum effusum nomen tuum.[25] Dicitur autem nomen Iesu oleum propter gratiae influentiam, effusum propter eius affluentiam, [os 018. c. 09] quia quanto frequentius nominatur, tanto gratiam infundit affluentius.

Secundo causatur in anima suavitas nominis Iesu ex nominati clementia. Scitis bene, charissimi, quod quando est homo terribilis propter tyrannidem, quam exercet, etiam nomen est horribile et terribile ad audiendum, sicut dicitur: „Ecce Turci veniunt!” Sic econtrario est de dulci Iesu, qui est pius peccatoribus, pro quibus etiam mori voluit. Ideo de e dicit Math. XI.: Mitis sum et humilis corde.[26] Et Apostolus II. ad Chor. X.: Obsecro vos per mansuetudinem Iesu Christi.[27] Similiter ad Titum III. dicit: Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Iesu Christi.[28]

Cuius quidem benignitas et suavitas omnes sensus hominum laetificat et satiat. Nam delectat visum, unde Bernardus: Iesus – inquit – dulcis est in voce, dulcis in facto, dulcis in nomine, dulcis in opere, et tanto suavius est nomen, quanto suavior est ille, cuius est nomen. Haec ille. Ideo Salvator dicebat Lucae X.: Beati oculi, qui vident, quae vos videtis.[29] Et infra: Multi enim reges videre voluerunt, quae vos videtis, et non viderunt.[30] Ille enim rex multum desiderabat ipsum videre, cum dicebat: Amplebis me laetitia cum vultu tuo etc.[31] Beatus etiam Iohannes evangelista, quando fuit per Iesum invitatus ad aeternas delitias, dixit: Vidi enim faciem tuam et quasi de sepulchro resuscitatus sum.[32] Item delectat auditum, iuxta illud Canticorum V.: Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est mihi.[33] Et beatus Iohannes: Vox – ait – tua plena suavitate, et allocutio tua incomparabilis eloquiis angelorum.[34] Item delectat gustum, ideo invitat Ps. dicens: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus.[35] Hinc et Anselmus ait: O bone Iesu, tange palatum cordis mei, ut nullum praeter te quaeram amorem, nullam praeter te sentiam dulcedinem! Similiter delectat olfatum suo [os 018. c. 10.] dulci odore, iuxta illud Can. I.: Curremus plus te in odorem unguentorum tuorum.[36] Rationem huius cursus dicit Bernardus: Odore enim Christi Iesu arida virescunt, frigida calescunt, mortua resurgunt. Hinc beatus Iohannes ubi supra dicebat: Odor tuus concupiscentias in me excitavit aeternas.[37] Item delectat tactum, ut dicit Ps.: Delectationes in dextera tua usque in finem.[38] O quam beati oculi, qui Christum videre meruerunt! O quam felices nares et aures, quibus Christi odor et vox percipitur!

Tertio causatur suavitas nominis Iesu ex spei confidentia. Ex hoc enim, quod Iesus ’Salvator’ interpretatur, concipimus spem, quia dicitur Math. I.: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.[39] Hinc et Augustinus super Ps. LXII. dicit: Dulce nomen Iesu, sub quo nemini est desperandum. Ad hoc nomen confugit illa peccatrix, quae audivit: Remittuntur tibi peccata tua.[40] Ad hoc confugerunt publicani et peccatores, de quo fructu salutis receperunt. Ab hoc nomine subtraxit Iudas, ideo periit, non enim est aliud nomen sub caelo, in quo oporteat vos salvos fieri.[41] Act. IV. Et Ps ob hoc dicit: In nomine sancto eius speravimus.[42] Hoc igitur nomen delectabile confortat peccatorem, quia suave est et benignum.

Secundo hoc nomen Iesus est laudandum propter eius virtuositatem, nam huius sanctissimi nominis Iesu virtus claret in anima et in corpore, ubi operatur multa bona, scilicet:

Primo hoc sanctum nomen poenitentibus est in refugium, quis enim peccator, non timeat nomen divinae potentiae, quis audeat sustinere divinam ultionem? Quia dicitur Esa. XXX: Ecce nomen Domini, de longinquo, venit ardens furor eius et gravis ad portandum.[43] Et hoc in Lege [os 018. c. 11.] Veteri, ubi Dominus Deus graviter puniebat peccatores, ut patet in diluvio. Ps.: Sanctum et terribile nomen eius.[44] Scilicet venit Iesus dulce refugium, in quo exinanitur maiestas, dulcescit pietas. Ipse enim est unica spes ad veniam. Unde I. Ioh. II.: Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius.[45]

Secundo est nomen eius Iesus aegrotantibus remedium. Mar. ultimo: In nomine meo super aegros manus imponent, et bene habebunt.[46] Super quo Bernardus ait: O anima mea, habes reconditum electuarium in vasculo nominis huius, quod est Iesus, quod nulli tuae pesti inveniatur inefficax. Habes anima mea in nomine Iesu, unde actus tuos pravos corrigas, vel minus perfectos diligenter impleas. Nam hoc nomine Dionysios illuminavit caecum praesente Paulo apostolo. O quot claudi sunt erecti! O quot paralytici curati, o quot leprosi mundati, o quot mortui sunt resuscitati hoc nomine Iesu! Certe nullus explicabit.

Tertio hoc sanctum nomen Iesus est pugnantibus in praesidium. Nam habemus tres hostes, scilicet carnem, mundum et diabolum, contra quos viriliter debemus pugnare. Unde sicut rex temporalis non permittit civitatem vel suum nomen eius invocantem perire, sic Rex caeli. Hinc et Ps. dicit in persona Domini: Protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.[47]

Quarto sanctum nomen Iesu patientibus est in solatium. Unde habetur Act. V.: Ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati.[48] Et Matth. V.: Beati, qui persecutionem patiuntur etc. et sequitur: propter nomen meum.[49] Unde et Ecc. LI. dicitur: Propter multitudinem misericordiae nominis tui liberasti me.[50] Gregorius in Moralibus: Tunc Deus liberat, cum patientiam donat.

Quinto hoc nomen Iesus praedicantibus est testimonium. Marc ultimo: In nomine meo linguis loquantur novis.[51] Hinc et Apostolus I. Chor. II.: Non enim iudicavi me inter vos aliquid scire, nisi Christum Iesum et hunc crucifixum. [52]

Sexto nomen sanctum Iesus memorantibus est in spiritu, unde Bernardus dicit: [os 018. c. 12] Dulcis Iesu, memoria dans cordis vera gaudia, scilicet super mel et omnia eius dulcis praesentia. Hinc est, quod frater Aegidius, socius patris nostri Francisci quotiens de pio Iesu recordabatur, totiens rapiebatur extra se.

Septimo postulantibus est in suffragium, quod dicit Salvator Ioh. XVI.: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.[53] Et sancta Ecclesia terminat cum hoc nomine suas orationes dicens: per Dominum nostrum Iesum etc.O igitur Deus Pater in aeterno, rogat ista plebs tua humiliter et devote per magnum nomen Filii tui et per hodiernam effusionem sanguis sui, ut ab hostibus visibilibus et invisibilibus intus et foris tuearis, robore et finaliter in tua gloria corones feliciter!

Tertio hoc sanctissimum nomen Iesu est laudandum propter sui venerabilitatem, quod quidem debemus venerari quadrupliter. Primo devota genuflexione, quia dicitur Phil. II.: In nomine Iesu omne genu flectatu caelestium, id est angelorum, terrestrium, id est hominum, et infernorum, [54] id est in Purgatorio exsistentium. Sed heu, quia de multis conquaeritur Dominus, Malach. I.: Despicis nomen meum,[55] quia huic pio nomini in missa reverentiam facere negligunt. Secundo debemus revereri hoc sanctum nomen devota adoratione. Ps.: Adorabunt coram te, Domine et glorificabunt nomen tuum.[56] Tertio debemus revereri laudabili salutatione, unde beatus Franciscus docebat, ut diceremus: Adoramus te, Domine Iesu Christe etc. Quarto debemus revereri hoc sanctum nomen Iesu venerabili pronuntiatione, quia dicitur Exo. XX.: Non assumes nomen Dei tui in vanum,[57] sed potius cum gratiarumactione recurramus ad cruciantum Iesum Christum hodie, qui nos sub hoc saluterio nomine congregavit et conservabit propter nomen sanctum suum ad vitam aeternam, etc. [os 018. c. 13]



[1] Lc 2,21

[2] Gn 4,4

[3] Cf Gn17,23

[4] Ez 16,3-4

[5] Rm 5,12

[6] Cf Gn 17,23 sqq

[7] Gn 26,4

[8] Cf Gn 11,31

[9] Mt 5,17

[10] Cf Hbr 2,1sqq

[11] Gal 4,4-5

[12] Gal 5,2

[13] Ier 2,20

[14] Cf Ier 31,31

[15] Cf Dt 15,17

[16] Cf Rm 2,28-29

[17] Mt 25,40; 25,45

[18] Act 9,4

[19] Ps 148,11-12

[20] Is 24,15

[21] Ps 112,2

[22] Is 26,8

[23] Lc 1,49

[24] I Cor 12,3

[25] Ct 1,2

[26] Mt 11,29

[27] II Cor 10,1

[28] Tit 3,4

[29] Lc 10,23

[30] Cf Lc 10,24

[31] Ps 15,10

[32] Cf Virtutes Iohannis in: Historiæ ecclesiasticæ libri tredecim: ex veteris codicis uticensis ..., Ed Augustus le Prevost, Tomus Primus, Parisiis, 1838., p. 298.; Passio Iohannis (Patrlogia Graeca 5; 1250)

[33] Ct 5,6

[34] Cf Virtutes Iohannis in: Historiæ ecclesiasticæ libri tredecim: ex veteris codicis uticensis ..., Ed Augustus le Prevost, Tomus Primus, Parisiis, 1838., p. 298.; Passio Iohannis (Patrlogia Graeca 5; 1250)

[35] Ps 33,9

[36] Ct 1,3

[37] Cf Virtutes Iohannis in: Historiæ ecclesiasticæ libri tredecim: ex veteris codicis uticensis ..., Ed Augustus le Prevost, Tomus Primus, Parisiis, 1838., p. 298.; Passio Iohannis (Patrlogia Graeca 5; 1250)

[38] Ps 15,10

[39] Mt 1,21

[40] Lc 5,20

[41] Act 4,12

[42] Ps 32,21

[43] Is 30,27

[44] Ps 110,9

[45] I Io 2,12

[46] Mc 16,18

[47] Ps 90,14

[48] Act 5,41

[49] Mt 5,10

[50] Sir 51,4

[51] Cf Mc 16,17

[52] I Cor 2,2

[53] Ioh 16,23

[54] Phil 2,10

[55] Cf Mal 1,6

[56] Ps 85,9

[57] Ex 20,7