[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XV.]
De sancto Iohanne evangelista II.
Sermo XV.
Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Iesus sequentem, qui recubuit in cena super [os 015. c. 01.] pectus eius.[1] Ioh. ultimum c.
Et in Evangelio, in quo quidem ad honorem sancti istius evangelistae tria nobis insinuantur documenta, scilicet:
- Primo Petri invitatio dolorosa
- Secundo Petri interrogatio amorosa
- Tertio Christi responsio gratiosa.
Primum documentum ad gloriam beati Iohannis dixi, quod insinuatur dolorosa invitatio Petri. Nam dicitur ibidem, quod post Domini resurrectionem discipulis piscantibus et non capientibus Iesus stans in litore dixit: Mittite in dexteram navigii rete et invenietis.[2] Sicque facientes concluserunt multitudinem piscium, quibus ad terram tractis invitavit eos ad prandium, et inter prandium ter interrogavit Petrum, quia ter ipsum negaverat. Et tertio amorem confitenti commisit oves pascendas, deinde quod pro ovibus esset moriturus Petrus, eidem Christus praedixit dicens: Cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas, ubi volebas. Cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo tu non vis.[3] Scilicet voluntate sensualitatis, licet velis voluntate intellectus. Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus. Et protinus subiunxit: Sequere me.[4] Scilicet patiendo pro me martyrium crucis. Et haec dicens surrexit Iesus et coepit ire, ut non solum verbo, sed etiam sensibili signo innotesceret ei officium pastorale et passionem martyrii.
Ad pastorale enim officium multa requiruntur. Primum est innocentia ita, quod nulli noceat et cunctis proficiat, secundum quod dicit Augustinus diffiniens eam: Innocentia est, quae facit miserum, nec deserit miserum, hoc est: nulli nocet, sed omnibus prodest. Secundo requiritur spiritualis sollicitudo. Ro. XII.: Qui praeest in sollicitudine, scilicet praesit, ut quod promisit in susceptione officii, solvat in executione eius.[5] Tertio requiritur Scripturae notificatio seu intelligentia. Sap. XIII.: Vani sunt omnes [os 015. c. 02.] homines, in quibus non est scientia dei.[6] Quarto requiritur zelus animarum, sine quo nullus debet praefici. Ideo Dominus ter interrogavit Petrum de amore suo, et postea concessit ei custodiam ovium suarum.
Secundum documentum insinuatur Petri amorosa interrogatio. Ut enim surrexit Petrus ire volens post Christum suscipiendo impositum officium et etiam martyrium. Et conversus vidit discipulum, quem diligebat Iesus sequentem, quia etiam Iohannes sequebatur eos, dixit ad Iesum. Hic autem quid?[7] Diligebat enim Petrus Iohannem magna charitate, ideo frequenter leguntur combinati, ut ante passionem ad parandum Pascha[8]. Lucae XXII. Item tempore passionis duo simul sequebantur Christum a longe, et simul introierunt in atrium principis.[9] Iohannis XVIII. Item simul currebant in die resurrectionis ad monumentum.[10] Iohannis XX.: Item bini ibant ad horam orationis nonam in Hierusalem.[11] Actuum III. Propter quae Petrus volebat Iohannem secum habere in praelationis officio et martyrio. Unde dixit: Domine hic autem quid?[12]Quasi diceret: bonum esset, quod iste admitteretur mihi in socium.
Tertium documentum ex praedictis insinuatur Christi responsio gratiosa, cum dicitur: Dixit ei Iesus: Sic eum volo manere donec veniam.[13] Occasione huius quidam dixerunt, quod Iohannes non est mortuus, sed cum Enoch et Helia translatus in Paradisum. Alii autem dicunt, quod in sepulchro suo iacet dormiens ex hoc accipientes signum, quod in sepulchro eius videtur quaedam scaturitio mannae per modum ebullitionis, et dicunt, quod hoc causatur ex anhelitu eius. Verumtamen statutum est omnibus semel mori.[14] Heb. IX. Ideo dicunt ipsum circa finem mundi pro Christo passurum. Sed ista improbat Augustinus, quia Christus de Iohanne dixit per modum [os 015. c. 03.] privilegii hoc. Modo hoc Iohanni magis esset ad detrimentum, si tamdiu a divina fruitione retardaretur aliis apostolis in gloria existentibus. Nam Christus respondit ad verba Petri petentis ipsum dari sibi in socium in officio et martyrio. Sed Christus dixit: sic eum volo manere[15] in quiete contemplationis et non mori per martyrium, vel esse in regimine universalis ecclesiae, donec veniam. Non ad iudicium in fine mundi, sed vocando ipsum ad gloriam ante suam mortem. Quid ad te, id est non pertinet ad te scire, quid ego in futurum ordinabo de Iohanne, tu me sequere! [16] Exiit sermo inter discipulos, quod discipulus ille non moritur, id est hoc intellexerunt ex Christi verbis. Sed solvit evangelista dicens: Et non dixit Iesus: non moritur, sed: sic eum volo manere donec veniam, quia in fine vitae suae apparuit ei Christus vocans eum ad gloriam, quem Petrus voluit habere collegam. Ideo dicitur: Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Iesus sequentem etc.[17] In quibus quidem verbis ad honorem sancti evangelistae Iohannis tria tanguntur salutis documenta, scilicet:
- Primum Iohannis laudanda stabilitas, ibi: conversus Petrus.
- Secundum Salvatoris miranda charitas, ibi: vidit illum discipulum etc.
- Tertium Iohannis multimoda dignitas, ibi: qui recubuit in cena etc.
Primum documentum declarandum ad honorem beati Iohannis dixi, quod in thematis verbis tangitur Iohannis laudanda stabilitas, cum dicitur: Conversus Petrus. Tanta namque fuit stabilitas Iohannis in Christi sequela, quod dum omnes relicto magistro in passione fugissent, iuxta illam prophetiam Zach. XIII.: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.[18] Et iuxta Christi verbum: Vos omnes scandalisabimini in me hac nocte.[19] Primo omnium Iohannes reversus est post Christum, quem secutus est et Petrus, et deinceps quantum potuit [os 015. c. 04.] associatus societati Beatae Virginis Mariae usque finem firmiter secutus est Dominum Christum in quattuor, scilicet:
- Primo rei mundanae abrenuntiatione
- Secundo voluntatis propriae abnegatione
- Tertio delectationis humanae refutatione
- Quarto dulcedinis divinae contemplatione.
Primo dixi beati Iohannis laudabilis stabilitas ostenditur in rei mundanae abrenuntiatione. Nam protinus ad Christi vocantis verbum relictis omnibus et patre Zebedeo secutus est Salvatorem ita stabiliter, ut de cetero illa et etiam alia mundalia habere noluit praeter vitae necessaria. Et hoc ob amorem Christi, qui praedicans de mundalium contemptu dicebat: Quid prodest homini si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur.[20] Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Hinc Augustinus: Quantum quis despicit, tantum diligit. Quia I. Corinth. XIII.: Charitas non quaerit quae sua sunt, sed quae Iesu Christi.[21] Hieronymus: Perfectus Christi servus nihil quaerit praeter Christum. Unde etiam Gregorius VIII. Moralium: Ad culmen perfectionis tendunt, qui exterius cuncta relinquunt. Propter quod ad tantam perfectionem pervenerat, ut etiam beatus Petrus, vicarius Christi aliquid volens scire a Christo per ipsum, intendebat sicut Iohannes XIII. volens scire Christi proditorem, quia dixerat: Unus ex vobis tradet me. [22] Innuit oculis Iohanni, ut ipse scutaretur suos de Christo. De quo Petrus Damianus in sermone dicit: Tacet Petrus, tacet caeli claviger, tacet lingua, quae simul caelum et terram solvit, cui portae inferi non praevalebunt. Silet Andreas, qui ad fontem vitae primus fuit. Non praesumit os aperire Philippus, qui patrem sibi ostendi poposcit, omnes tacent, omnes dubitant, sed latenter inquirunt, non prolatione verborum, sed nutibus oculorum. Petrus innuit Iohanni, ut interrogaret, quod et fecit dicens: Domine, quis est, qui tradet te?[os 015. c. 05.] Considerandum est, quantae devotionis instantia beati Iohannis debemus implorare auxilia, quem sibimet interventorem et ipsi apostoli petierunt, quantum prodesse apud iustum iudicem peccatoribus poterit, qui et pro ipsis caelestis curiae senatoribus intervenit, et qui advocatus est summus, quam humiliter implorandus est. Haec ille. Merito ergo Petrus conversus fuit ad Iohannem, cuius exemplo et nos in tribulatione fidenter converti debemus ad ipsum.
Secundo stabilitas Iohannis ostenditur in voluntatis propriae abnegatione. Haec enim voluntatis abnegatio difficilior est, quam renunciare bonis temporalibus, dicente beato Gregorio in homelia: Non magnum est relinquere sua, sed valde magnum est relinquere semet ipsum. Sic fecerat beatus Iohannes, qui non suam voluntatem, sed in omnibus Christi beneplacitum quaerebat. Petrus vero non statim perfecte abnegaverat voluntatem propriam post suam conversionem, quia ut dicitur Math. XVI.: Dicente Christo quod passurus esset Hierosolymis, tunc Petrus dixit: Nequaquam, sed propicius esto tibi. Pro quo Dominus redarguit ipsum dicens: Non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum. Et subdidit: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.[23] Quasi diceret: tu prohibes me pati, sed ego dico tibi, nisi passurus fueris, et vitae tuae renuncies, salvari non poteris. Unde Gregorius: Nisi quis a seipso deficiat, scilicet per propriam voluntatem, ad eum, qui supra ipsum est, non appropinquat. Post Christum venire est in se deficere et in Christum ire. Sed heu valde pauci sunt modo tales, de quibus conquaeritur Bernardus: Domine, omnes vellent ad te venire, pauci post te ire volunt. Omnes praemia iustorum optant, sed pauci eorum sequuntur vestigia. Beatus autem Iohannes perfecte voluntatem propriam abnegans, voluntatem Christi cum omni passione et dolore [os 015. c. 06.] implere cupiebat, et etiam morte sua nisi specialiter ab ipso reservatus fuisset. Verumtamen triplicem dolorem sustinuit. Primum, quia in dolium ferventis olei missus. Secundum, quia in insulam relegatus. Tertium veneno mortifero potatus pro Christi amore, sed in omnibus stabilis permansit.
Tertio stabilitas beati Iohannis ostenditur in delectationis humanae refutatione. De quo dicit Hieronymus in prologo super Iohannem: Hic est Iohannes evangelista, qui virgo a Deo est electus, quem nubere volentem vocavit a nuptiis Deus. Unde Chrysostomus super Math.: Perfecta est conversio, ubi carnalis corrumpitur delectatio. Unde virginalem munditiam multum acceptat mundissimus Deus. Proverb. XXII.: Qui diligit cordis munditiam, habebit amicum regem.[24] Et Sapient. VI.: Incorruptio facit proximum Deo.[25] Ideo hoc donum non omnibus, sed specialiter dilectis datur a Deo dicente Christo Math. XIX.: Non omnes capiunt verbum hoc,[26] scilicet ut se castrarent propter regnum caelorum, sed qui potest capere, capiat, id est cui a Deo datum est. Sap. VIII.: Non possum esse continens, nisi Deus det.[27] Dicitur namque in collationibus patrum, quod maior virtus est castitatem tenere, quam daemones expellere. Quam quidem ob amorem Christi tenuit beatus Iohannes, ideo a Christo Domino multum amabatur, ut dicit Gregorius: Praerogativa castitatis ampliori dilectione fecerat dignum. Nam omni honore ecclesiastico Christus eum sublimavit. Unde Petrus Damianus: Quid in virtutibus incomparabiliter Iohannes non excedit? Est namque apostolus in epistolis, evangelista in Evangelio, propheta in Apocalypsi, martyr in oleo, episcopus in Epheso, fuit confessor et virgo. Ideo canitur de eo: Valde honorandus est beatus Iohannes. Certe valde honorandus est, quem honoravit rex angelorum Christus, Virgo Maria, apostolorum coetus et omnium electorum numerus. Crysostomus super Math.: Iohannes est caeli civis, ecclesiarum columna, [os 015. c. 07.] angelus terrestris, homo caelestis. Merito ergo Petrus conversus respiciebat ipsum.
Quarto stabilitas Iohannis ostenditur in contemplationis divinae dulcedine. Dicit autem beatus Augustinus in homelia, quod per Petrum significatur vita activa, per Iohannem vita contemplativa, modo vita activa debet respectum habere ad contemplativam, tamquam ad perfectiorem. Ideo Petrus conversus respexit Iohannem. Hinc est, quod Iohannes in specie aquilae significatur, iuxta illud Ezech. I.: Facies aquilae desuper ipsorum quattuor,[28] et Apocalypsis IV.: Quartum animal simile erat aquilae volanti.[29] Nam aquila exsistens rex avium altius aliis volat, sicut Iohannes ceteris evangelistis, quia alii designantur per animalia super terram gradientia. Nam Marcus in leone per desertum rugientem, quia sic incipit evangelium: Vox clamantis in deserto.[30] Lucas in vitulo repraesentatur, qui in sacrificio immolabatur, quia de sacerdotio et sacrificio incipit evangelium. Matheus in homine intelligitur, qui in humana Christi generatione incipit evangelium. Iohannes vero in specie aquilae describitur quasi in altum contemplationis elevatus. De quo dicitur Ezech. XVII.: Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate venit ad Libanum, et tulit medullam cedri.[31]
Volavit namque Paulus usque ad tertium caelum, sicut testatur II. ad Chorinth. XII.: Scio inquiens hominem in Christo ante annos quattuordecim raptum in tertium caelum.[32] Sed Iohannes volavit super omne caelum usque ad ipsum Deus, sicut testatur Augustinus super Iohannem dicens: Transcedit Iohannes omnia cacumina montium, omnes campos aeris, omnes altitudines siderum, omnes choros angelorum. Cui consonat Origenes dicens: Beatus Iohannes ultime supervolavit non solum quae auidiri aut intelligi possunt, verumetiam quae omnem intellectum et sensum excedunt; et si altius volasset, omnem intellectum transcendisset. Ista itaque aquila venit ad montem [os 015. c. 08.] Libani, id est Christum, qui dicitur mons Dan. II.: Lapis excisus sine manibus factus est mons magnus, et implevit totam terram.[33] Dicitur etiam Libani, quia secundum Hieronymum mons Libani est mons securitatis, ibi enim tute quiescitur a venenosis serpentibus, quos mons ille sua aromaticitate ibi vivere non permittit. Sic in Christo est perfecta securitas. Ad hunc montem venit aquila Iohannes, et inde tulit triplicem medullam, scilicet
- Primo medullam cognitionis
- Secundo medullam consolationis
- Tertio medullam compassionis.
Primo dixi, quod beatus Iohannes per pennam contemplationis venit ad montem Libani Christum, de quo portavit medullam cognitionis. Dicit enim Ambrosius, quod Iohannes dum caput suum super pectus Iesu reclinavit, profunda divinae sapientiae hausit, ut impleretur de eo illud Eccl. XV.: Implevit eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus.[34] Nam primo ibi intellexit secreta divinae et aeternae generationis, et vidit insuper personarum distinctionem. Unde scripsit sic: In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum.[35] Deinde intellexit assumptam humanitatem, cum dixit: et verbum caro factum est.[36] Postea intellexit ipsius familiaritatem cum hominibus, ideo scripsit: et habitavit in nobis.[37] Postremo intellexit eius plenitudinem gratiae et iocunditatem gloriae eius, ideo subdidit: Vidimus gloriam eius, quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis.[38] Propter quae Origenes homelia I. super Ioh. praefert ipsum Paulo dicens: Paulus raptus est in tertium caelum, Iohannes super omne caelum, Paulus in Paradisum, Iohannes vero in Paradisum Paradisorum. Paulus audivit verba, quae non licet homini loqui, Iohannes audivit unum verbum, per quod facta sunt omnia, et licuit ei illud dicere hominibus et praedicare. Ideo merito comparatur volanti aquilae, de quo canit ecclesia: Volat avis sine meta, quod nec vates nec propheta evolavit altius. Ubi Augustinus: Si altius volasset, [os 015. c. 09.] totus mundus eum capere non potuisset. Et Origenes: Iohannes non potuit ascendere altius, nisi totus fieret Deus.
Secundo nostra aquila Iohannes de monte securitatis Libani, id est Christi volando portavit medullam consolationis. Consolabatur enim in hoc, quod intelligebat se Deo in tribus unitum. Primo in carne, quia naturaliter coniucti erant Christus et Iohannes propinquitatis vinculo, nam mater Christi et mater Iohannis sorores erant. Ideo dicere poterat Cant. II.: Dilectus meus mihi et ego illi.[39] Secundo melius erant uniti per virtutum et gratiarum amicitiam secundum animam. Tertio optime erat unitus Deo per Spiritum Sanctum, et sic erat quasi unus spiritus cum Christo, iuxta illud I. Chorinth. VI.: Qui adhaeret Deo, unus spiritus efficitur cum eo.[40]
Ex quibus Iohannes adhuc in carne praegustavit aeternae beatitudinis dulcedinem. O quam suaviter contemplabatur ineffabilem divinitatem! O quam dulciter intelligebat Christi pietatem! O quam amicabiliter dicebat illud Ps.: Mihi adhaerere Deo bonum est.[41] Unde dicit Raynerius in summa titulo de amore Dei c. XXI., quod sicut ebrius ex vini calore sui et omnium aliorum obliviscitur, ita amans ex amore amati sic in amatum tendit, quod sui ipsius et omnium rerum praeter illum, quem amat, obliviscitur. De quo amore dicitur Cant. V.: Comedite amici, et inebriamini carissimi![42] Quae quidem verba possunt esse Christi ad devotos, praesertim ad beatum Iohannem, qui rursus dicere potuit Christo illud Cant. V.: Comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo.[43] Glossa: Comedi, id est mihi incorporavi. Favus enim est mel in cera. Favum ergo cum melle comedere est Christi divinitatem cum sua humanitate suaviter in contemplatione ruminare, tamen cum discretione, quia dicitur Proverb. XXV.: Mel invenisti, comede, quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.[44] Unde subditur: Bibi vinum cum lacte meo,[45] id est contemplabar sanguinem redemptionis cum lacte meo, id est cum carne meae [os 015. c. 10.] propinquitatis.
O quam dulce est mel divinitatis contemplantibus! O quam suave est vinum redemptionis inebriativum devotis! Ad quae invitat Ps. dicens: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus.[46] Et Sap. XIV.: O quam bonus et suavis est Domine spiritus tuus! [47] Quidam comedunt per auditum, sed non bibunt per devotionem, et isti non inebriabuntur. Quidam comedunt et bibunt, sed non inebriabuntur, quia superficialiter audiunt vel recogitant. Quidam comedunt et bibunt, et inebriabuntur, et isti non solum sunt amici, sed et charissimi, sicut Iohannes. Hoc vino inebriatus non curat amaritudinem veneni, non calorem ferventis olei, non denique horrorem exilii.
Tertio nostra aquila de monte Libani, id est de monte Calvariae transportavit medullam cedri, id est medullam compassionis Christi crucifixi, cuius crux erat de caelo. Frequenter siquidem mente revolvebat dispositionem Filii Dei, magistri sui in cruce, quantum extensae fuerant sanctissimae manus, quomodo corona spinea impressa fuerat sanctissimo capiti, quomodo sanctissimum caput fuerat inclinatum, quomodo lancea penetrarat latus Christi. Revolvebat itaque quomodo fleverit in cruce, quae verba locutus fuerat matri suae et sibi. Revolvebat etiam quomodo nudum deposuerant eum de cruce, quomodo mater pia cum ipso et sanctis mulieribus plangebant, et de istis scisso corde medullam compassionis inde reportabat cum maximis lacrimis. O quis potuisset continere fletum, qui sic Dei Filium passum vidisset! Hinc est, quod Iohannes amaritudinem mortis non sensit, quia amaritudinem mortis sub cruce degustavit. Ideo dicit Hieronymus de eo: Sicut inquiens a corruptione fuit extraneus, ita a dolore mortis alienus. Similiter Beata Virgo non sensit mortis amaritudinem, quia sub cruce senserat.
Secundum salutis documentum ex praetactis thematis verbis tangitur Salvatoris Dei miranda charitas, cum dicitur: Vidit illum discipulum, [os 015. c. 11.] quem diligebat Iesus sequentem.[48] Nam Deus Omnipotens creaturas suas diligit tripliciter, sclicet
- Primo generaliter
- Secundo specialiter
- Tertio singulariter.
Primo inquam Deus diligit creaturas generaliter omnes. Unde dicitur Sap. XI.: Diligis omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti.[49] Et Ioh. III.: Deus dilexit mundum.[50] Dicit enim Bonaventura super III. dist. XXXII. et Thomas I. parte q. XX., quod in Deo necesse est ponere amorem, quia in quocumque est voluntas, oportet in eo esse amorem. Illae enim passiones, quae habent aliquam imperfectionem, non sunt in Deo, sicut timor, odium, sed illae, quae non habent imperfectionem, sicut amor, gaudium et delectatio, sunt in Deo. Nam secundum Augustinum Amare aliquem est velle ei bonum. Sed Deus vult bonum omnibus creaturis. Si quaeras: Quid vult Deus omnibus creaturis? Dico, quod omnibus vult assimilationem sui in aliquo, vel in participatione sui esse, ut irrationabilibus, vel in fruitione sui, ut electis.
Proinde dicit Thomas libro III. Contra gentiles c. XXXVII. quod Deus amando suum esse et suam bonitatem vult eam diffundi, secundum quod est possibile per communicationem et participationem suae essentiae omnibus creaturis et suae gloriae omnibus electis. Et hoc est bonum cuiuslibet creaturae, ut similitudinem Dei participet, quod patet, quia qualibet entitas alia a divina non est, nisi similitudo divinae entitatis, et qualibet alia bonitas participata non est, nisi similitudo divinae bonitatis, et qualibet alia felicitas non est, nisi similitudo divinae felicitatis. Unde quod Deus omnia diligat probatur sic: Nihil approbatur ab aliquo, nisi quod amatur ab ipso, sed Deus omnia, quod fecit, approbavit et approbat. Iuxta illud Gen. I. Vidit Deus cuncta, quae fecerat, et erant valde bona.[51] Si dicas: Non omnes creaturas diligit Deus, quia dicitur in Ps de eo: Odisti omnes, qui operantur iniquitatem.[52] Et Ecc. XII.: Altissimus odio habet peccatores.[53] Similiter si Deus omnia diligeret, tunc [os 015. c.12.] omnibus bonum vellet, sed reprobis non vult bonum, quia si vellet, non damnarentur, quia non est, qui possit resistere voluntati eius. [54] Iudith. XIII. Ad quod dico, quod unum et idem secundum aliquid potest amari et secundum aliquid odiri, verbi gratia. Peccatores inquantum sunt, quaedam creaturae, Deus amat, et ideo sustentat tamquam ab ipso factam naturam bonam. Inquantum vero peccatores sunt, et a similitudine Dei vel abesse deficiunt, quod eis a Deo non est, secundum hoc metaphorice dicuntur a Deo odio haberi. Unde Deus in peccatoribus amat naturam, quae ab ipso est, et approbat, odit vero in natura malitiam, quae naturam deformavit, et ab ipso non processit. Unde Deus dicitur odire aliquod ex hoc, quod volendo maius bonum, quod sine privatione minoris boni esse non potest, vult privationem illius minoris boni, verbi gratia. Deus volendo bonum iustitiae vult alicuius malum poenae. Quod autem dicitur I. ad Thim. II., quod vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, et tamen non omnes salvantur.[55] Ubi dicit Lyra, quod vult voluntate consequente, et non voluntate antecedente. Voluntas enim antecedens est, quando quis vult aliquid simpliciter et absolute et sine conditione. Et sic non vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. Voluntas autem consequens est, qua quis aliquid vult cum circumstantiis et conditionibus, et sic vult omnes homines salvos fieri, sed cum vera fide et oboedientia mandatorum, iuxta illud Math. XIX.: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.[56]
Secundo Christus quasdam creaturas suas diligit specialiter dilectione amicitiae: rationales creaturas et non irrationales. Cuius ratio: quia dilectio amicitiae requirit redamationem et communicationem in operibus vitae. Solae autem rationales creaturae possunt amare Deum et communicare vitae beatae, qua Deus vivit. De ista dilectione dicitur in Ps.: Deus diligit iustos,[57] et Eccl. XV.: Dilectus Deo et hominibus.[58] Et Ioh. XIV.: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, [os 015. c. 13.] et ego diligam illum, et manifestabo ei me ipsum.[59] Super quo Augustinus: Nunc enim ad hoc nos Deus dilexit, ut credamus, tunc ad hoc nos diliget, ut videamus, quia et nos nunc diligimus credendo, quod videbimus, tunc diligemus videndo, quod credidimus.
Tertio Christus quasdam creaturas diligit singulariter, sicut beatum Iohannem. De quo Gregorius In homelia: Privilegio amoris praecipui meruit ceteris altius honorari. Unde singulariter Dei primo dicitur: Vidit Petrus illum discipulum, quem diligebat Iesus. Super quo Augustinus dicit: Christus prae ceteris discipulis dilexit Iohannem. Et Beda ibidem: Diligebat autem eum Iesus non exceptis ceteris singulariter solum, sed prae ceteris, quos diligebat, familiarius unum.
Sed diceres, ergo videtur, quod Iesus plus dilexit Iohannem, quam Petrum. Ad quod respondet Thomas prima parte Summae q. XX. art. IV., quod Petrus et Iohannes quantum ad hoc se habent, sicut excedentia et excessa. Et ideo ad dicta respondendum est quattuor modis. Primo secundum Augustinum, qui dicit, quod per Petrum intelligitur vita activa, per Iohannem autem significatur vita contemplativa. Et quia vita activa magis sensit praesentis vitae labores, quam contemplativa, quae quodammodo tenet Deum, et quiescit mentem in eo. Et sic vitam contemplativam, quae per Iohannem significatur, magis diligit Deus, quia cum corpore non finitur, sicut vita activa. Ideo dicit Christus Iohanni: Sic eum volo manere. Secundo modo dico, quod Petrus dilexit Christum in suis membris, et Christus quantum ad hoc magis dilexit, unde ecclesiam suam ei commendavit. Iohannes vero plus dilexit Christum in se, ideo Christus eum plus dilexit, quia matrem sibi commendavit. Tertio dico, quod Petrus plus dilexit Christum, quantum ad promptitudinem et fervorem charitatis, Iohannes vero quantum ad quaedam indicia charitatis. Et sic etiam quantum ad quaedam indicia dilectionis Christus magis demonstravit Iohanni, quod propter eius ad Christum fervorem, affinitatem et puritatem Iohannem magis dilexit. Unde nec Christus Petrum examinavit de maiori dilectione omnium [os 015. c. 14.] Ioh. XXI. Dicens: Simon diligis me plus his? Ipse non praesumpsit se omnibus praeferre, sed simpliciter respondit: Domine scis, quia amo te. [60] Quarto circa hoc dico, quod ipsorum merita ponderare temerarium est nobis eo, quod hoc solius Dei est, iuxta illud Proverb. XVI.: Spirituum ponderator est Dominus.[61] Debemus igitur nosipsos examinare et diiudicare, si sumus in Dei dilectione, si observamus eius mandata, si sumus in via salutis, quia hoc nobis est utile, secundum quod dicit apostolus: Si nosmet ipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur.[62] Non enim interrogabimur, nec condemnabimur in iudicio, quare Iohannes plus dilexit vel Petrus Christum, sed quare nos non dilexerimus. Ipsum sufficiat nobis tenere, quod beatum Iohannem diligebat Christus, diligebat eius pia mater, Maria, dilgebat caput apostolorum, Petrus, diligebant omnes apostoli et discipuli Christi, sed et gentiles propter suam innocentiam et mansuetudinem afficiebantur ad ipsum, et credebant Christo per ipsum.
Tertium documentum tangitur in thematis verbis Iohannis multimoda dignitas, cum dicitur, quod recubuit in cena super pectus eius. Nam beatus Iohannes inter alios habuit tres dignitates singulares, scilicet
- Primam reclinationem regalem
- Secundam commendationem maternalem
- Tertiam visitationem finalem.
Primam itaque dignitatem beatus Iohannes habuit reclinationem regalem, de qua dicit textus: Recubuit in cena super pectus Iesu.[63] O quis umquam habuit tale reclinatorium? O res miranda! Nam Iohannes Baptista, quo maior inter natos mulierum non surrexit, verticem Christi eo etiam iubente tangere trepidavit. Maria etiam Magdalena pedes Domini osculandos se indignam esse putavit, ideo retro accessit. Thomas etiam tangendo latus prae stupore Deus meus et Dominus meus exclamavit.[64] Moyses faciem Domini videre desideravit, cui tantum posteriora et non facies promittebatur. Sed Iohannes [os 015. c. 15.] euangelista in dulcissimo pectore, in quo omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei sunt absconditi, requievit. O felix dormitatio, ubi pectus divinitate plenum est cervical. Unde Anselmus: O altissime euangelistarum Dei, super apostolos dulcissime, dilecte Iohannes! Tu es ille discipulus, qui super illud sanctissimum pectus quievisti, ubi et secreta caelestia hausisti, et dicere potuisti illud Cant. II.: Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem, [65] quia tu introductus es in secretarium aeterni regis.
Secundam dignitatem habuit beatus Iohannes commendationem maternalem, cui Christus in cruce Matrem Virginem virgini commendavit. Quod enim signum dilectionis potest esse dignius, quod in cruce extensus Dominus noster in ultimo articulo amare mortis positus suorum etiam vulnerorum oblitus matris recordabatur. Sed eam dilecto discipulo commendavit miro charitatis modo, quia non dixit: Ecce servus tuus, ecce nepos tuus, sed: ecce filius tuus.[66] Nec dixit illi: Ecce domina tua. Sed: Ecce mater tua.[67] Credendum enim est, quod si Christus meliorem invenisset, hunc thesaurum pretiosum sibi commendasset. Secure igitur iusti ad Iohannem habent accedere, quia in potestate habet matrem gratiae. Secure et peccatores, quia in potestate habet matrem misericordiae. Secure et morientes, quia in potestate habet eam, quae in hora mortis protegit. Unde canit de ea ecclesia: Maria, mater gratiae, mater misericordiae, tu nos ab hoste protege, in hora mortis suscipe! Ideo dicit Bernardus in soliloquio: Per Iohannem ad Virginem, per Virginem ad Filium, per Filium ad Patrem: in hoc vehiculo vehitur ab hoc saeculo.
Tertiam quoque dignitatem habuit beatus Iohannes visitationem finalem, post perfectae vitae ipsius plenitudinem visitavit ipsum solus Christus, rex angelorum invitans eum ad aeternum suum [os 015. c. 16.] convivium, ut patet in legenda. Rogemus igitur Dominum, ut per etc. [os 015. c. 17.]
[1] Ioh 21,20
[2] Ioh 21,6
[3] Ioh 21,18
[4] Ioh 21,19
[5] Rm 12,8
[6] Sap 13,1
[7] Ioh 21,21
[8] Cf Lc 21,1 sqq
[9] Cf Ioh 18,15 sqq
[10] Cf Ioh 20,3
[11] Act 3,1
[12] Ioh 21,21
[13] Ioh 21,22
[14] Hbr 9,27
[15] Ioh 21,23
[16] Ioh 21,22
[17] Ioh 21,20
[18] Cf Za 13,7
[19] Mc 14,27
[20] Mt 16,26
[21] I Cor 13,4-5
[22] Ioh 13,21
[23] Mt 16,21 sqq
[24] Prv 22,11
[25] Sap 6,20
[26] Mt 19,11
[27] Sap 8,21
[28] Ez 1,10
[29] Apc 4,7
[30] Mc 1,3
[31] Ez 17,3
[32] Cf II Cor 12,2
[33] Cf Dn 2,35
[34] Cf Sir 17,6
[35] Ioh 1,1
[36] Ioh 1,14
[37] Ioh 1,14
[38] Ioh 1,14
[39] Ct 2,16
[40] I Cor 6,17
[41] Ps 72,28
[42] Ct 5,1
[43] Ct 5,1
[44] Prv 25,16
[45] Ct 5,1
[46] Ps 33,9
[47] Sap 12,1
[48] Ioh 21,20
[49] Sap 11,25
[50] Ioh 3,16
[51] Gn 1,31
[52] Ps 5,7
[53] Sir 12,3
[54] Cf Idt 5,25
[55] I Tim 2,4
[56] Mt 19,17
[57] Ps 145,8
[58] Sir 45,1
[59] Ioh 14,21
[60] Ioh 21,15
[61] Prv 16,2
[62] I Cor 11,31
[63] Ioh 21,20
[64] Ioh 20,28
[65] Ct 1,3
[66] Ioh 19,26
[67] Ioh 19,27