[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XII.]
De sancto Stephano protomartyre
Sermo XII.
Ecce video caelos apertos et Filium hominis [os 012. c. 01] stantem a dextris virtutis Dei.[1] Actuum VII.
Haec verba, carissimi dicebat strenuus Christi miles, beatus videlicet Stephanus, dum perfidi Iudaei in concilio ei calumniarentur per falsos testes eum occidere volentes, ut patet in Actibus Apostolorum. Ubi beatus Stephanus a tribus specialiter commendatur:
- Primo a gratiae plenitudine
- Secundo a constanti fortitudine
- Tertio a miraculorum multitudine.
Primo beatus Stephanus commendatur a gratiae Spiritus Sancti plenitudine. Unde dicitur de eo: Stephanus plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo. Licet et alii sancti fuerunt pleni Spiritu Sancto, tamen hunc Sacra Scriptura specialiter commendat de gratiae plenitudine propter tria signa gratiae plenitudinis.
Primum signum est abundantiae, sicut videmus, quod aliquod vas dicitur esse plenum, cum tantum abundat aliquo liquore, quod aliud capere non potest. Hoc modo beatus Stephanus fuit plenus humilitate, ideo superbiam capere non poterat. Item fuit plenus pietate, ideo crudelitas in eo locum non habebat. Unde compatiens miseriis Iudaeorum dicebat: Domine, ne statuas illis hoc peccatum![2] Similiter fuit plenus sapientia: ideo ignorantia locum in eo non habebat. Nam de eo dicitur, quod non poterant resistere spiritui et sapientiae, qui loquebatur.
Secundum gratiae plenitudinis signum est superabundantiae. Vas enim cognoscitur esse plenum, cum supereffluit. Sic beatus Stephanus effluebat sacra doctrina et oratione devota, qui non solum pro amicis, sed etiam pro inimicis positis genibus orabat. Quomodo autem eius oratio effluxit, dicit Augustinus: Quodsi Stephanus non orasset, numquam Ecclesia Paulum apostolum habuisset.
Tertium signum gratiae plenitudinis est patientia. Nam videmus, quod plenum vas percussum non resonat, sed solum tinnit. Similiter olla plena posita iuxta ignem non sibilat, sed semiplena. Sic beatus Stephanus cum blasphemus diceretur, neminem maledicebat; et cum percuteretur lapidibus, exemplo sui magistri pro ipsis [os 012. c. 02] dulci oratione tinniebat.
Secundo beatus Stephanus commendatur a constanti fortitudine, quia fuit fortis capitaneus in prima acie militum Christi. Sunt autem quattuor genera hominum, qui dicuntur corporaliter fortes, sic et spiritualiter.
Primi sunt fortes, qui resistunt fortiter inimicis, non tamen vincunt. Sicut Iudas Machabeus fortiter inimicis restitit, non tamen vincere valuit, sic illi spiritualiter fortes sunt, qui resistunt passionibus suis, non tamen omnes expugnare possunt. De talibus dicitur Ro. VI.: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore.[3]
Secundi sunt fortes, qui non solum resistunt inimicis, sed etiam superant, sicut Gedeon. Sic spiritualiter illi, qui superant temptationes, fortiores sunt illis, qui solum resistunt. Unde Gregorius I. Moralium: Fortitudo iustorum est carnem vincere, voluptatibus mundi contraire, et delectationes possunt vitae extinguere. Nam si quis superat linguam, ne loquatur turpia, aures, ne audiant vana etc., hic fortis est.
Tertii sunt fortes, qui non solum superant, sed etiam invadunt eorum regnum, sicut David Philisteorum. Sic spiritualiter, qui ardua opera ferventer, faciunt eiciendo peccatum de cordibus etiam aliorum. In contrarium de mundanis debilibus dicit Gregorius XVIII. Moralium: Omnes — inquit — huius seculi amatores in terrenis rebus fortes, in caelestibus autem debiles.
Quarti sunt fortes, qui impavidi sunt circa bonam mortem, ut dicit Aristoteles libro Ethicorum. Sicut Samson elegit mortem, ut moriantur Dei inimici, Iudicum XVI. His quattuor modis beatus Stephanus dicitur fortis.
Tertio beatus Stephanus commendatur a miraculorum multitudine, quia multa faciebat prodigia et signa non solum in terra, sed etiam in caelis eius sanctitas declarabatur, cum dicebat: Ecce video caelos etc. In quibus quidem verbis ad gloriosi martyris honorem tria insinuantur documenta declaranda, scilicet:
- Primo: aeternae felicitatis possessio, ibi: ecce video caelos apertos
- Secundo: divinae maiestatis visio, ibi: et filium hominis
- Tertio: humanae imbecillitatis assecuratio, ibi: stantem a dextris virtutis Dei.[os 012. c. 03]
Primo dixi, quod ad honorem beati Stephani insinuatur aeternae felicitatis possessio, quia dicitur: Ecce video caelos apertos, ubi est aeterna felicitas et nostra perpetua possessio et finis omnium nostrorum bonorum. Quae quidem aeternae felicitatis possessio nostra, scilicet caelum acquiritur immediate, id est, quod etiam purgatorium evitetur per septem, sicut terrena possessio solet acquiri, scilicet:
- Primo hereditaria successione
- Secundo sollicita negotiatione
- Tertio violenta occupatione
- Quarto studiosa permutatione
- Quinto gratuita condonatione
- Sexto placida supplicatione
- Septimo legitima redemptione.
Primo dixi, quod terrena possessio acquiritur hereditaria successione. Sicut Filius succedit in paternam possessionem, sic spiritualiter aeterna possessio caeli adipiscitur per baptismi susceptionem, in quo adoptamur in filios Dei per fidem. Iuxta illud Ioh.I.: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri his, qui credunt in nomine eius.[4] Et sic iure hereditario succedunt in hereditatem Dei Patris. Ro.VIII.: Si filii et heredes,[5] ista autem filiatio non est carnalis, sed spiritualis.
De quo dicit Salvator Ioh. III.: Amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest videre regnum Dei.[6] Et subdit causam dicens: Quod natum est ex carne caro est, et quod natum est ex spiritu spiritus est.[7] Secundum Lyram per carnalem generationem homo constituitur in vita carnali tantum, sed per generationem spiritualem in vita spirituali. Tanta namque huius baptismalis generationis est efficacia, quod omnem culpam et reatum tam originalis, quam actualis peccati delet, et restituit primam innocentiam induendo veste regali, tamquam filius regis, et aperiendo palatium summi regis, id est caelum.
In huius signum baptizato Domino in Iordane aperti sunt caeli. Unde de consecratione dist. IV. c. "Regenerante": Regenerante — inquit — spiritu non solum originalium, verum etiam voluntariorum fit remissio peccatorum. [os 012. c. 04] Haec autem remissio peccatorum non requirit gemitum vel contritionem etiam in adultis, sed tantummodo in adultis displicentiam, nec confessionem requirit de perpetratis ante baptismum, quia baptismus est ianua omnium sacrorum.
Hinc Ambrosius super epistolam ad Romanos: Gratia — inquit — Dei in baptizmate non requirit gemitum, non requirit planctum vel aliquod opus, sed solam fidem, et omnia gratis condonat. Nam Deus Pater habet Filium legitimum et naturalem Iesum Christum, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula.[8] Ad Heb.I. Item habet filium legitimum non naturalem, sed adoptivum, scilicet fidelem et iustum, hunc ex gratia fecit heredem vitae aeternae. Ad Titum III.: Iustificati gratia ipsius heredes sumus,[9] scilicet spem vitae aeternae. O felix generatio, o beata filiatio, cui hereditas regni caelestis succedit! Non igitur debes dolore affligi, si filius tuus mox baptizatus decedit, quia procul dubio heres et rex caelestis efficitur. Talis heres fuit beatus Stephanus per sacramentum baptismi.
Sed diceres: ubi fuit beatus Stephanus baptizatus? Respondet Lyra Super primum capitulum Actus Apostolorum: Quidam dicunt, quod apostoli et Christi discipuli fuerunt baptizati in ultima cena, scilicet in pedum lotione. Alii vero dicunt, quod usque ad missionem Spiritus Sancti non fuerunt baptizati, sed in die Pentecostes in missione Spiritus Sancti. Iuxta illud Act.I.: Vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.[10]
Sed Lyra tenet cum beato Augustino, quod apostoli et Christi discipuli fuerunt baptizati baptismo Christi, id est ex aqua et Spiritu Sancto, quia post illam Domini sententiam Ioh.III.: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non poterit intrare in regnum Dei; nullus factus est membrum Christi nisi per susceptionem baptismi vel alicuius supplentis vicem, sicut baptisma sanguinis et flaminis. Unde et apostolus vocatus ad fidem de Domini mandato baptizatus est.[11] Act. IX. Et idem tenendum est de aliis, quamvis non sit scriptum, quia non omnia facta Christi [os 012. c. 05] sunt scripta,[12] ut patet Ioh. ultimo. Unde Ioh. IV. dicitur, quod discipuli Christi baptizabant,[13] et non est veri simile, quin essent baptizati eodem baptismo, quo alios baptizabant. Huic etiam consonat illud Ioh. XIII.: Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lavet.[14] Ubi Lyra sic dicit: Qui lotus est per baptismum, non indiget, scilicet rebaptizari, nisi ut pedes, id est affectiones mundet. Et sic patet, quod beatus Stephanus iure hereditario possedit apertum regnum caeleste.
Secundo terrena possessio acquiritur sollicita negotiatione, nam negotiatores acquirunt sibi agrum, vineam, dominium etc. per negotiationem suam. Sic spiritualiter apertum regnum caeleste aquiritur per negotiationem, de qua Augustinus in persona Domini dicit:
-Venale habeo.
— Quid, Domine?
- Regnum caelorum.
— Quo emitur?
— Paupertate regnum, dolore gaudium, labore requies, ignominia gloria, morte vita.
Taliter emerunt apostoli et Christi discipuli omnia relinquentes propter amorem Christi domum, agros, filios, fratres etc., unde dicebant Mat. XIX.: Ecce nos reliquimus omnia, quid ergo erit nobis? Respondit Iesus cum iuramento dicens: Amen dico vobis, quod vos, qui reliquistis omnia, et secuti estis me, centuplum accipietis, et vitam aeternam possidebitis.[15] Taliter etiam nunc emunt veri religiosi, quia omnia relinquentes nudi in cruce poenitentiae sequuntur nudum crucifixum Christum. Ideo ipsis sicut baptizatis caelum apertum est. In signum huius Iohanni in insula Pathmos apertum fuit regnum caeleste. Hinc dicit Bernardus De praecepto et dispensatione: Monasterialis disciplina meruit hanc parerogativam, ut secundum baptisma nuncupetur. Et infra: Huius — inquit — professio amatores suos angelis similes et dissimiles hominibus facit. Immo divinam in homine reformabit imaginem consignans Christo instar baptismi. Ex hoc verbo sumptum est, quod intrantibus religionem de praeteritis peccatis non est paenitentia iniungenda. De poenitentia dist I.§. "His autoritatibus".
Isto iure beatus Stephanus etiam obtinuit [os 012. c. 06] apertum regnum caeleste, quia omnia reliquerat propter dilectum Dominum Iesum Christum. O Christe clementissime! O Deus aequissime, quam inaequaliter vendis tuas merces! Et quanto quis tibi dilectior extiterit, tanto carius regnum caeleste emit. Nam huic discipulo sancto virgini non suffecit omnia relinquere, nisi etiam corpus lapidibus torrentis subiceret. Cur hoc facis? Certe ideo, ut cognoscant mortales, quod pretiosum est tale regnum, quod tam care emitur.
At econverso quibusdam duobus minutis eris dabis, ut viduae, quibusdam uno calice aquae frigidae, et quibusdam per solam bonam voluntatem. Iuxta illud Luc. II.: Pax hominibus bonae voluntatis.[16] Cur hoc facis? Certe ut cognoscant mortales, ut ex immensa misericordia dabis. Ps.: Pro nihilo salvos facies illos.[17] Unde si quaeris: Quot florenis emitur regnum caeleste? Responsio: quantum habes, tantum valet. Si multum habes, multis dabitur, si parum, modicis, ut nullus excludatur a misericordia Dei, quae est infinita. Sed heu, quia multi peccatores cum multis expensis et laboribus acquirunt aeternam mortem, quidam occulte, quidam manifeste, immo quidam violenter.
Occulte acquirunt infernum specialiter quattuor genera hominum. Primo hypocritae cum magnis laboribus, de quibus Math. XXIII.: Vae vobis hypocritae, qui similes estis sepulcris dealbatis.[18] Secundo sodomitae ad Ro.I.: Hoc autem scitote intelligentes, quod neque fornicarii, neque adulteri, neque molles regnum Dei possidebunt.[19] Tertio deceptores et mendaces I. ad Thes. IV.: Ne quis circumveniat fratrem suum in negotio, quoniam Deus vindex est de his omnibus.[20] Quarto peccata non confitentes Apoc.VI.: Foras canes venefici et timidi etc.[21]
Similiter sunt quattuor genera hominum infernum manifeste acquirentium. Primi superbi in ornamentis, Augustinus: Quem superbum videris, filium diaboli esse non dubites. Secundi avari, qui dimittunt dominicis diebus missas propter corporalia. Matth.VI.: Nolite [os 012. c. 07] solliciti esse etc.[22] Tertii gulosi, de quibus Phil. III.: Quorum Deus venter est.[23] Quarti sunt meretrices etc.
Similiter quattuor sunt genera hominum infernum violenter acquirentium. Primi sunt usurarii, secundi latrones, tertii simoniaci, qui beneficia ecclesiastica vel sacramenta vel sepulturas emunt vel vendunt, extra de simonia Ad Apostolica. Quarti falsi iudices, maxime munera libenter accipientes.
Tertio terrena possessio acquiritur violenta occupatione, sicut rex violenter acquirit sibi regnum, sic spiritualiter acquirunt regnum caeleste fortiter pugnantes, de quibus Mat.XI. dicitur: Regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud,[24] praesertim qui moriuntur pro veritate. Unde Augustinus libro XII. De civitate Dei: Quicumque — inquit — etiam non percepto regenerationis lavacro pro confessione Christi moriuntur, tantum eis valet ad dimittenda peccata, quantum si abluerentur fonte baptismatis. Sic beatus Stephanus isto iure meruit apertum caeleste regnum, quia primus omnium pro veritate fidei Catholicae constanter mortem subiit, ideo protomartyrii nomen obtinuit.
Sed diceres: Numquid non ante ipsum fuerunt martyres, ut Abel, Zacharias, Iohannes Baptista etc.? Respondetur, quod quattuor status distinguuntur. In statu naturae primus martyr fuit Abel a Cain occisus[25] Gen.IV.
In statu legis scriptae fuit Ur, vir Mariae, sororis Moysi et Aaron, quem cum Moyses cum Aaron dimississet inter filios Israel, dum ipse ascenderat in montem Synai ieiunare XI diebus, ut legem acciperet dicens populo, quod si quid interim difficultatis ortum fuerit, ferrent ad eos. Qui insurrexerunt contra Ur et Aaron dicentes: Nescimus, quid contigit Moysi; date nobis deos, quos colamus. Pro quo dum argueret eos Ur, ceperunt in eum spuere, et sic sputo suffocaverunt. Propter hoc Aaron timens conflavit inaures, et fecit vitulum. Verumtamen quia adhuc lex non fuit declarata. Ideo dicunt quidam, quod primus martyr [os 012. c. 08] fuit Achimelech, sacerdos summus, quem occidit Saul rex eo, quod consuluit Dominum propter David.[26] I. Reg.XXII.
In statu prophetarum primus martyr fuit Zacharias, filius Ioiadae sacerdotis, quem occidit rex Ioas inter templum et altare, prout patet in hodierno evangelio.
In statu genere fuerunt multi martyres ante beatum Stephanum. Primi sunt innocentes. Secundus est beatus Iohannes Baptista. Tertia est Beata Virgo. Sicut praedixit Simeon Lu.II.: Tuam ipsius — inquit — animam gladius pertransibit.[27] Quartus fuit Christus Dominus. Quintus fuit beatus Stephanus.
Verumtamen ipse dicitur primus martyr quattuor rationibus. Primo quia post Novi Testamenti confirmationem primus est martyrium passus, quod secundum apostolum fuit in Christi morte confirmatum. Innocentes autem et Iohannes Baptista fuerunt martyrizati ante hanc confirmationem. Secundo quia ex martyribus primus volavit ad caelum. Alii autem descenderunt prius in infernum. Tertio quia primus pro lege Christi fuit passus, ceteri autem pro lege, praeter innocentes quia non sunt confessi legem, sicut beatus Stephanus. Quarto quia passio eius fuit similis Christi. Nam sicut Christus Dominus a Iudaeis et extra Hierusalem, sic beatus Stephanus ab eadem gente et extra eandem urbem. Et sicut Christus oravit pro inimicis, sic beatus Stephanus. Item sicut Christus innocenter passus est, cuius innocentiam proclamavit Iudas eius proditor, Pilatus eius iudex, sic beatus Stephanus innocenter est lapidatus, quia in Lege Veteri lapidabantur festa non colentes, ut patet de illo, qui lignum colligebat in sabbatho adulteri, sacrilegi, sicut Achor[28] Iosue VII. blasphemi, divini et parentibus non oboedientes. Beatus autem Stephanus non fuit transgressor sabbathi, qui orationi instabat, non sacrilegus, immo sanctissimus minister sacrorum. Non blasphemus, sed Deum laudans in disputatione, praedicatione, et gratiarum actione. Non adulter, sed virgo purissimus.
Quarto terrena possessio acquiritur studiosa permutatione, [os 012. c. 09] quando scilicet una res datur pro alia re. Sic spiritualiter apertum regnum caeleste acquiritur permutatione boni operis, scilicet elemosynae, ieiunii etc. Unde dicit Augustinus: Da tectum et accipe caelum. Sic permutavit Zachaeus Luc. XIX. dicens: Domine, ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus.[29] Hinc et Augustini libro De doctrina Christiana dicit: Age illi gratias, qui rem tam pretiosam, tam vili pretio fecit te emere. Das, quod in tempore perit, accipis, quod in aeternum manet, unde sis socius angelorum, unde nunquam sitim famemque patiaris. In huius signum Ezechieli apertum fuit caelum, eiusdem I. c. Taliter beatus Stephanus permutavit praesentem laetitiam in aeternam, praesentem vitam brevem in sempiternam, virginalem continentiam in puritatem angelicam, constantem perseverantiam in aeternam securitatem, et breviter omnia vendidit, ut illam margaritam emeret. De qua Salvator Math. XIII.: Inventa — inquit — una margarita vendidit omnia, quae habuit et emit eam.[30] Unde Math. XIX.: Vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo.[31]
Quinto terrena possessio acquiritur gratuita condonatione, quando aliquis gratis dat alicui aliquam rem. Sic spiritualiter apertum regnum caeleste gratis datur, quia opera nostra de condigno non sufficiunt ad tam pretiosum thesaurum acquirendum. Hinc ad Titum II. dicitur: Non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.[32] Taliter acquisivit beatus Stephanus apertum caeleste regnum. Habetur enim Ioh.I.: Salvator vocavit Petrum et Andream, Iacobum et Iohannem de piscatione, et demum Philippum ad discipulatum. Philippus autem invenit Nathanael sub ficu, et dixit illi: Quem scripsit Moyses in lege et prophetae, invenimus Iesum a Nazareth filium Ioseph. Cui Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dixit ei Philippus: Veni et vide![33] Licet Christus natus fuerit in Betlehem, tamen fuit nutritus in Nazareth, ideo Nazarenus vocabatur, ut patet Iohannis I.: Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dixit: Ecce vere Israelita, [os 012. c. 10] in quo non est dolus, quia veniebat bona intentione, ut veritatem cognosceret. Qui dixit: Unde me nosti? Et Christus respondit ei: Priusquam Philippus te vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. Respondit: Rabbi tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Respondit Iesus: Amen, amen, dico vobis, videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis.[34] Secundum enim quosdam iste Nathanael fuit beatus Stephanus.
Sexto terrena possessio acquiritur placida supplicatione. Sicut faciunt pauperes, qui petunt elemosynam vel vestimentum aut domum propter Deum. Sic spiritualiter apertum regnum acquiritur per supplicationem orationis. Unde Salvator: Omnis qui petit, accipit.[35] Sic acquisivit ille latro, qui supplicabat dicens: Domine, memento mei, dum veneris in regnum tuum. Cui Salvator: Amen dico tibi hodie mecum eris in Paradiso.[36] Taliter etiam beatus Stephanus acquisivit, qui non solum pro se, sed etiam pro inimicis supplicabat dicens pro se: Domine Iesu, accipe spiritum meum. Et flexis genibus pro inimicis dicens: Domine ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino intrando in apertum caelum.
Septimo terrena possessio acquiritur legitima redemptione. Licet aliqua possessio legitime pertineret ad aliquem, tamen propter debitum prohibetur ab ea. Sic spiritualiter regnum caeleste licet nostrum sit ex Christi Domini passione, sit etiam apertum; tamen propter debitum poenae arestatur a nobis, donec solutum sit in purgatorio. Et talis solutio potest fieri per indulgentias, quae sunt thesauri Ecclesiae, super quos constituti sunt praelati Ecclesiae dicente Domino Math. XVI: Tibi dabo claves regni caelorum.[37]
Sed ad hoc, quod ista redemptio debito modo fiat, quattuor requiruntur. Duo ex parte dantis, duo ex parte suscipientis.
Primo ex parte dantis indulgentias requiritur auctoritas [os 012. c. 11] ita, quod habeat auctoritatem. Nam papa habet plenariam auctoritatem in tota ecclesia militante, aliis autem Ecclesiae praelatis est limitata. Unde episcopi quadraginta dierum indulgentias largiri possunt.
Secundo requiritur causa rationabilis, quae secundum Bonaventuram in IV. dist. II. est duplex, sicut thesaurus rei publicae solet expendi. Aut propter gloriam principis vel servorum eius, aut propter utilitatem comitatis, quando scilicet comitas laeditur, tunc stipendia dividuntur. Sic spiritualiter primo thesaurus Ecclesiae expenditur, id est indulgentiae conceduntur propter laudem et gloriam principis Iesu Christi. Laus vero eius est in suis sanctis, qui honorantur in constructione ecclesiarum, visitatione earundem, commemoratione virtutum, ut in sermonibus etc. Utilitas vero est Ecclesiae defensio, vel populi Christiani, vel terrae sanctae, aut promotio studii et similia pro quibus rectae indulgentiae dantur.
Unde indulgentiae sub triplici differentia conceduntur. Aut secundum numerum dierum, aut secundum numerum annorum, aut secundum numerum peccatorum, et semper tantum valent, quantum sonant, secundum Richardum super IV. dist.II. Secundum numerum dierum valent secundum eundem Richardum ubi supra tantum centum dierum indulgentiae, quantum centum dierum poenitentiae. Et hoc secundum taxationem, sive a iure, sive a sacerdote, sive a iustitia divina. Et absolvitur a poenitentia, quam facere debuisset per centum dies, et sic centum dierum indulgentiae non solum tantum valent, quod centum diebus debuisset puniri in purgatorio, sed plus, scilicet uno die tantum posset poenitere, quod centum dierum punitiones extinguere posset in purgatorio. Haec autem indulgentiarum assecutio dicitur redemptio, quia recipitur meritum passionis Christi Benedicti et Beatae Virginis ac aliorum sanctorum, qui secundum divinam iustitiam plura bona fecerunt, quam eis suffecisset, quorum merita in promptuario Ecclesiae remanserunt.
Similiter intelligendum est de numero annorum, unde quando dicitur: Remitto tibi tertiam partem peccatorum, id est quantum deberes pro tertia parte peccatorum puniri; solvo pro te de thesauro [os 012. c. 12] Ecclesiae, et qui consequuntur plenariam indulgentiam, si statim moritur, statim evolabit in apertum caelum. O magna misericordia Dei! O pietas infinita! Pro modica re quam magna poena dimittitur!
Sed ad hoc, ut quis indulgentias consequatur duo requiruntur ex parte suscipientis. Primo ut sit in gratia sine peccato mortali. Secundo ut faciat id, pro quo datur indulgentia secundum formam concessionis, ut si sic datur, quod visitet Ecclesiam, sic faciat, vel quod det unum denarium vel candelam etc. Nam fratres minores numquam consequuntur illam indulgentiam, ubi sic datur, quod quicumque dabit unum denarium ad fabricam etc., similiter alii pauperes, qui non dant, pro quo indulgentia est concessa.
Quae autem indulgentia sit animae redemptio, taliter patet. Sint duo homines, unus secundum divinam iustitiam deberet uno die tantum cremari in purgatorio, alius mille annis, et uterque consequitur plenariam indulgentiam; uni tantum ad unam diem proficit, alteri ad mille annos et nihil amplius. Quia in caelo nullum praemium dabitur pro indulgentiis, licet pro bono opere, per quod consequitur quis indulgentiam praemietur. Unde si tu habes poenitentiam septennem, et consequeris indulgentiam septennem, secundum Hostiensem sufficit tibi. Sed consulit, quod non utatur homo indulgentiis talibus hic, sed reservet pro redemptione poenae purgatorii, quae acerbissima est.
Et sic patet, quod his septem modis potest quis statim ad apertum caelum introire; ita quod nec intrabit purgatorium, sic beatus Stephanus etc.
Secundo in praemissis verbis ad honorem beati Stephani insinuatur divinae maiestatis visio. Nam dicebat, quod Iesum apertis caelis videret. Ubi beatus Stephanus quattuor miracula habuit. Primum quia vidit caelos apertos, cum secundum naturam caelum non possit dividi nec aperiri nec secari. Secundum quia vidit Iesum Gloriosum, cum impossibile sit corpus glorificatum ab oculo mortali in sua gloria videri. Tertium quia vidit Christum stare, et sic vidit ipsum ultra caelum crystallinum et empyreum. [os 012. c. 13] Impossibile est autem secundum naturam, ut oculus videat ad tantam distantiam. Sed ut dicit Lyra super VII. c. Actus apostolorum hoc non fuit ex parte visus beati Stephani, sed ex parte corporis Christi Gloriosi, in cuius potestate est de longe videri, sicut de prope. Quartum quia vidit Christum stare. Nos autem credimus eum sedere dicentes in Symbolo: Sedet ad dexteram Dei Patris Omnipotentis. Respondet Magnus Albertus, quod nos credimus regnantem et quiescentem aeternaliter post labores et passiones, et sic dicimus: sedet rex, unde licet stet vel ambulet. Sed beatus Stephanus positus in tribulatione vidit Christum adiuvantem, quia qui alium adiuvat, stat. Et sic secundum Augustinum: Agilitatis doti potius convenit stare, quam sedere. Unde omnes beati cum Christo stant in caelo sine fatigatione, quia ibi nulla sedes est, sed tantummodo locus determinatus cuilibet secundum meritum suum.
Sed diceres, utrum beatus Stephanus vidit divinam essentiam in ista visione? Dicendum, quod circa hoc doctores varie loquuntur. Aliqui dicunt, quod vidit, et probant per hoc, quod dicitur Act. VII.: Intendens in caelum vidit gloriam Dei,[38] ita, quod oculo corporali vidit Gloriosam Christi humanitatem, et oculo mentali divinam essentiam. Huius opinionis videtur fuisse beatus Augustinus, qui dicit in sermone hodiernae sollennitatis: O — inquit — beata fidei officina, quae tantum exaltasti martyrem, ut ipsam conspiceret maiestatem. Ecce — inquit — video caelos apertos, et Iesum stantem a dextris virtutis Dei. Alii dicunt, ut Lyra super VII. ca. Actus apostolorum in quadam quaestione, et Thomas in IV. dist. XLIX., quod beatus Stephanus vidit Dominum Iesum oculo corporali, divinam vero essentiam non vidit, nisi in aliqua similitudine Deum repraesentante. Sicut Esa. ca. VI. vidit Deum in similitudine quadam dicens: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum etc,[39] non autem in essentia. Ratio quia nulli creaturae est concessum [os 012. c. 14] secundum omnes doctores, quod aliquis utatur sensibus exterioribus et videat divinam essentiam, nisi tantummodo Christo, qui loquebatur, comedebat; et quod plus est, patiebatur. Tamen ab instanti conceptionis suae videbat divinam essentiam clarissime, et sic beatus Stephanus divinam essentiam non vidit tunc clare, quia loquebatur cum Iudaeis, sed solum in quadam similitudine Deum repraesentante, quam virtutem Dei nominat.
Tertio in praemissis verbis insinuatur humanae imbecillitatis assecuratio. Nam dicitur, quod stabat Iesus adiuvare suum militem paratus, si fortiter pugnaret. Unde milites solent fortiter dimicare propter tria. Primo si vident regem fortiter proeliantem. Sic beatus Sephanus videns Christum a dextris, qui fuit hic a sinistris. Ubi glossa: Ne homo lapidandus dubitet in terra, Deus homo crucifixus apparet in gloria. Secundo quando habent grande spectaculum. Sic beatus Stephanus vidit caelos apertos, et totam caelestem curiam. Tertio quando habent grande praemium. Nam in tribus proeliis fortis fuit beatus Stephanus, scilicet in disputatione, in testium accusatione, in lapidatione, et super speciale adiutorium habuit etc., ut patet in legenda. Merito igitur dicitur: Ecce video caelos apertos et Iesum stantem a dextris virtutis Dei. Amen. [os 012. c. 15]
[1] Act 7,56
[2] Act 7,60
[3] Rm 7,12
[4] Ioh 1,12
[5] Rm 8,17
[6] Ioh 3,5
[7] Ioh 3,6
[8] Hbr 1,2
[9] Tit 3,7
[10] Act 1.5
[11] Cf Act 9,18
[12] Cf Ioh 21,25
[13] Cf Ioh 4,1
[14] Ioh 13,10
[15] Cf Mt 19,27-29
[16] Lc 2,14
[17] Ps 55,8
[18] Mt 23,27
[19] Eph 5,5
[20] I Th 4,6
[21] Cf Apc 22,15
[22] Mt 6,31
[23] Phil 3,19
[24] Mt 11,12
[25] Cf Gn 4,8
[26] Cf I Rg 22,16
[27] Lc 2,35
[28] Cf Ios 7,24-25
[29] Lc 19,8
[30] Mt 13,46
[31] Mt 19,21
[32] Tit 3,5
[33] Ioh 1,45-46
[34] Ioh 1,47-51
[35] Mt 7,8
[36] Lc 23,42-43
[37] Mt 16,19
[38] Act 7,55
[39] Is 6,1