[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo X.]
De nativitate Domini nostri Iesu Christi I.
Sermo X.
Ex Israel mutavit habitum et ingressus est bellum. [1] III. Reg. XXII.
Ad gloriam hodiernae solemnitatis verba ista merito dicuntur, nam piissimus Iesus, qui prius in creatione non fuerat cognitus, ab apostata angelo et primo parente mutavit habitum in Redemptorem, ut in alieno nascatur, qui contemnebatur in proprio habitu. Et sic diabolus de alieno regno expugnetur viriliter, qui repugnabat in proprio regno nequiter. Circa hoc enim pugnam tria possumus notare, scilicet
- Primo pugnantis excellentiam
- Secundo resistentis impotentiam
- Tertio nascentis victoriam.
Primo dixi, quod in ista pugna notare possumus pugnantis Christi excellentiam, quia ipse est rex Israel legitimus, ut testatur beatus Nathanael Ioh. I.: Rabbi – inquit – tu es filius Dei, tu es rex Israel.[2] Dicitur rex Israel, id est angelorum videntium clare Deum, qui in assumpta carne de Virgine hodie stetit ad stadium pugnae. De qua Ps.: Domini est assumptio nostra,[3] scilicet humanitas gloriosa, qua natus est hodie et sancti Israel regis nostri. Attende regis huius nati excellentiam, et videbis mutationem habitus mirabilem. Nam propria regis nati sunt potentia, opulentia, sapientia, gloria, magnificentia, iustitia, quies pacifica. Potentiam magnam (de [os 010. c. 01.] qua Hester XIII.: Domine rex universae potestatis, in ditione??? tua cuncta sunt posita[4]) mutavit in parvuli infirmitatem, quia parvulus natus est nobis.[5] Esa. IX. Sapientiam, cuius non est numerus hodie mutavit in taciturnitatem et vagitum. Luc. II.:Invenietis infantem,[6] id est sine loquela opulentiam et gloriam (de quibus Prover. VIII.: Mecum sunt divitiae et gloria[7]) in panniculos. Opulentiam gloriosam in diversorum, quietem pacificam in praesepium et tribulationem. Unde Luc. II.: Et invenietis infantem pannis involutum et sopitum in praesepio.[8] Hae profecto mutatio dextrae excelsi, ubi aeternus assumpsit mortalitatem, ut te vivificet, pulcherrimus obscuritatem, ut eum videas, altissimus indui abiectionem, ut te exaltet, sapientissimus induit infirmitatem, ut te protegat, dives paupertatem, ut te dicet, dominus maiestatis servi conditionem, ut te a servitute redimat.
Secundo notemus in ista pugna regi Israel resistentis impotentiam, nam nulla potestas potest resistere huius regis, tantum etiam voluntati. Hester XIII.: Non est, qui possit resistere voluntati tuae, quia iste est Dominus,[9] de quo Hiere. XX.: Dominus mecum, scilicet per carnis assumptionem, tamquam bellator fortis.[10] Et quia hic est rex gloriae Dominus fortis et potens in proelio, ideo non est nostra pugna praesentis vitae, sed Dei.[11] II. Par. XX. Cuius victoria nos victores effecit.
Tertio notemus in ista pugna nascentis victoriam, quia hodie carne indutus rex iste Israel ingressus in stadium certaminis, et mira Dei sapientia sua humilitate deiecit superbiam paupertate divinitas. Rationabiliter igitur dicitur de nato rege gloriae: Rex Israel Christus benedictus hodie mutavit habitum, id est immensumm gloriae suae splendorem texit nube nostrae carnis, et sic ingressus est proelium nostrum. In quibus quidem verbis tria mysteria insinuantur nobis ad gloriam incarnanti regis Israel declaranda, scilicet: [os 010. c. 02.]
- Primo incarnati regis nativitas iocunda, ibi: Rex Israel mutavit habitum suum
- Secundo Christi nativitatis modalitas stupenda, ibi: et ingressus est
- Tertio regis nati utilitas regratianda, ibi: bellum.
Primo dixi, quod in praemissis verbis insinuatur iocunda nativitas regis incarnati, nam si nativitas Iohannis Baptistae gaudium generavit multis, et nativitas Beatae Virginis matris, sed Christi gaudium annuntiavit universo mundo, certe haec nativitas regis Israel, qui hostem nostrum sua morte vicit, et caelum aperuit, multo magis iocunda extitit non solum huic mundo, sed etiam summo caelo. Unde hoc gaudium secundum quadruplicem dimensionem est diffusum:
- Primum ad altum
- Secundum ad profundum
- Tertio ad longum
- Quarto ad latum.
Primo hoc gaudium est diffusum ad altum caelum empyreum, et angelos sic latificavit, ut caelum relinquerent et ad pastores descedentes suum eis gaudium etiam referrent dicentes: Annuntio vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobus hodie Salvator.[12] Et facta est cum angelo multitudo caelestis exercitus laudantium et dicentium: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.[13] Non quidem verisimile, quod omnes angeli ad tantam novitatem venire distulissent, et tamquam apes alvearium egredientes vidissent. Iuxta illud Apostoli ad Heb. I.: Et cum iterum introduceret primogenitum in orbem terrae dicit: Et adorent eum omnes angeli eius.[14]
Gavisi sunt enim angeli proter tria. Primo propter legis obligationem, quia famuli obligatur diem Domini sui natalem vel principium imperii sui solemniter celebrare, ut dicitur c. de feriis libro ultimo. Merito ergo exultaverunt hodie, quo eorum rex natus, scilicet Christus Dominus fuit. Secudno hodie gavisi sunt propter [os 010. c. 03.] superationem faciliorem hostis, quia per Christum Dominum facilius vincitur diabolus, eorum hostis. Tertio gavisi sunt angeli propter reparationem ruinae et pacis, quia hodie natus est ille, qui pacificavit hominem cum Deo, et ruinam reparaturus angelorum, quia si gaudium est angelis super uno peccatore, poenitentiam agite.[15] Lu. XV., multo magis super nativitatem omnium iustificantis. Unde canit ecclesia: Hodie nobis de caelo pax vera descendit, ut hominem perditum ad regna caelestia perducat.
Secundo hoc gaudium est magnum, quia est diffusum usque ad profundum. Nam infernum penetravit et sanctos patres ibi laetificavit, qui captivi in limbo tenebantur. Iuxta illud Esa. IX.: Habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis.[16] Quia si angelus in die nativitatis pastoribus hoc gaudium intimavit, qui non ita ferventer exspectabant hanc nativitatem, sicut patres sancti, multo magis patribus, qui cordialiter diligebant hunc diem iocundum. Unde Esa LXIV.: Utinam dirumperes caelos et descenderes![17] Et Ps.: Domine, inclina caelos tuos et descende![18]
Tertio hodiernum gaudium fuit magnum, quia diffusum in longum, scilicet usque ad orientem, ubi tres reges gaudio replevit, dum eis stellam ostendit et multum eos laetificavit, quod sua regna relinquerunt, et ad natum regem properaverunt cum muneribus stella duce.
Quarto hodiernum gaudium fuit magnum, quia diffusum ad latum, nam universum mundum perfudit, quoad omnes differentias temporum, quoad praeteritos, qui sancti patres gaudebant de hoc sacro die. Unde ipsa veritas dicit Ioh. VIII.: Abraham, pater vester exsultavit, ut videret, diem meum vidit et gavisus est.[19] Item Christi nativitatis replevit gaudio parentes, scilicet Virginem matrem, Ioseph et pastores. Praecipue replevit ipsa nativitas Virginem, quia peperit filium suum primogenitum sine dolore. Unde Augustinus in sermone: Precisum est ea illud eve [os 010. c. 04.] infelicitatis eulogium. De qua dicitur: in tristitia paries filios tuos, quia ista in laetitia Dominum parturivit. Eva enim luxit, sed ista exsultavit, quia illa peccatorem, ista edidit innocentem.
Sed o Virgo puerpera, o mater Dei inclyta, unde tibi gaudium in isto partu, cum inveniaris cum filio in diversorio frigido, tenebroso, magis animalibus, quam hominibus apto? Non in lecto quiescens, sed terra et lapide duro, non tibi ignis deserviens, sed frigus intensum mediae noctis, non pannis calidis te vel puerum reficiens, nec sericis regem gloriae operiens, sed modicis et vilibus pannis, non tibi cibi delectati, non confectiones, non vina speciosa. Unde igitur tibi gaudium in tanta austeritate paupertatis? Certe respondere posses, o norma virginum sic: Gaudium sentio et suavitatem, quae declarari non potest. Istud enim verum gaudium, quod non de creatura, sed de Creatore concipitur, cuius comparationem omne pulchrum foedum, omne dulce amarum, omne, quod delectari potest molestum. Et ait beatus Bernardus: Quomodo ergo non gaudeo in Deo Iesu meo vivo ex utero meo natus? Cuius caro de carne mea, os de ossibus meis, qui est fons et origo omni boni.
Unde superabundabo, gaudeo, nec egeo humano solatio cum perfruar angelico obsequio, non quatior frigore, quia ardeo in corde, non cibum vel potum affecto, quia habeo panem verum de caelo omne delectamentum in se continentem. Prius gaudebam de conceptu virgineo, nunc vero de conceptu et partu. Item hoc gaudium perfudit etiam futuros homines, unde Leo papa in sermone dicit: Salvator noster, dilectissimi hodie natus est, gaudeamus! Neque enim fas est locum esse tristitiae, ubi natalis est vitae. Nemo ab huius diei alacritatae secernitur, una cunctis laetitiae communis est ratio, exultet iustus, quia appropinquat ad palmam, animetur gentilis, quia vocatur ad vitam. Gaudeat peccator, quia invitatur ad veniam. [os 010. c. 05.] Verbum enim dicit: Deus Filius Dei ad liberandum hominem ab aeterna morte factus est homo. Haec ille.
O anima salvanda, o corona gloriae decoranda, gaude et exsulta hac die, quia merces tua copiosa est in praesepio, quia redemptio animae tuae est in pannis ligata, quia tricesimotertio anno hoc pretium appendetur in stateram crucis pro redemptione humani generis, quia cibus angelorum et hominum est in foeno locatus. Si speras beatificari, si affectas refici, gaude. Sed heu, quia hac die multi gaudent, quibus non est pars cum Christo, quidam in superbo ornatu, quidam in superstitionibus et carminationibus, alii in epulationibus, de quibus dicit Iob XXI.: Tenent tympanum et cytharam, gaudent ad sonitum organi, ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt.[20]
Ubi est nobis sciendum, quod tria sunt eorum signa, qui in Christo Iesu gaudent. Primum, quod nullis exterioribus adversitatibus et paenuriis perturbantur, Act. V.: Ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt por nomine Iesu contumeliam pati.[21] Ubi dicit glossa: Ubi Christus est causa maledictio et omnis tribulatio est optanda. Secundum signum, quando in Dei servitio delectatur et in exterioribus non dulcoratur, Ecci III.: Non est oblectamentum super cordis gaudium.[22] Tertium, quando nullis vanis et transitoriis delectatur, unde Bernardus: Anima mea cunctae quae videt, tristis consoderat, dum non videt in eis, quem amat.
Et quia Christus Deus mutavit habitum, qui est rex Israel et sic hodie ingressus per nativitatem, ideo multi non cognoscunt eum, et per consequens nec gaudent, scilicet haeretici. Primi sunt Carpathias et Phontinus, qui dixerunt Christum purum hominem et non semper fuisse ante Mariam negantes eius divinitatem. Contra quod Ioh. I.: In principio erat verbum et verbum erat apud Deum etc.[23] Secundi sunt Manichaei dicentes, quod Christus non habuit [os 010. c. 06.] verum corpus, sed fantasticum, ex quo natus est de Virgine matre. Contra quos dicit Salvator Lu. ultimo: Palpate et videte, quia spiritus etc.[24] Tertii sunt Appollinaris et sequentes ipsum dicentes verbum in carnem fuisse conversum probantes per illud Ioh. I.: Verbum caro factum est.[25] Contra quos dicit Athanasius: Unus omnino non confusione substantiae. Quarti sunt Darius et ipsum sequentues, qui dicunt, quod Christus non habuit animam, sed loco animae fuit eius divinitas. Contra quos dicitur Math. XXVI.: Tristis est anima mea.[26] Quinti sunt Eutices et eum sequentes, qui dicunt, quod licet Christus fuit perfectus Deus et homo, sed alia fuit persona Dei, alia persona hominis, et sic non inhabitavit Deus in Christo, nisi secundum gratiam. Contra quos dicitur Lucae I.: Quod nascetur ex te, sanctum vocabitur filius Dei.[27] Isti enim tristes lupi lacerant Christum regem Israel mutatum habitu, alii divinitatem, alii humanitatem. Nos vero gaudentes confiteamur credendo natum regem hodie Deum et hominem in una persona.
Secundo in praemissis verbis insinuatur Christi nativitatis modalitas stupenda, quia dicitur: Et ingressus est, scilicet mundum rex Israel habitu inventus ut homo. Stupenda profecto est modalitas nativitatis Filii Dei secundum omnem suam nativitatem. Ubi est sciendum, quod Christi nativitas gratiosa est triplex:
- Prima est paternalis, unde nascitur aeternaliter
- Secunda est maternalis, unde egreditur temporaliter
- Tertia est mentalis, unde producitur spiritualiter.
Prima est a patre, secunda a mater, tertia a spiramine. Ex patre nascitur semper, ex matre semel, in mente saepe. Secundum nativitatem divinam Christus habet patrem sine matre, secundum nativitate humana habet matrem sine [os 010. c. 07.] patre, secundum gratuitam habuit patrem et matrem. Iuxta illud Math. XII.: Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, hic meus pater, frater et soror est.[28] Has tres Christi nativitates repraesentat hodie sancta mater Ecclesia in tribus missis.
Prima repraesentat in missa, quae cantatur in nocte, sicut enim nox tenebrosa est, ita paternalis nativitas est occulta. Iuxta illud Esa. XXV.: Generationem eius quis enarrabit?[29] Quasi diceret: nullus. Haec enim nativitas Christi tam occulta est et inexplicabilis, quod Hilarius dicebat: Ego nescio, quia non requiro. Consolabor me, quia archangeli nescierunt, apostoli non praedicaverunt. Sed quia hoc scimus, quia haec nativitas est ineffabilis in aeterna. Sicut enim splendor, qui gignitur ab igne atque diffunditur, coaevus est illi, et esse coaeternus. Si ignis esset aeternus, sic filius est coaeternus patri, nam filius et pater relative dicuntur, ut quandocumque fuit pater, semper fuit filius et econverso, quia pater non dicitur, nisi respectu filii, nec filius nisi respectu patris. Unde Magister in I. dist. IX. dicit: Salvator noster splendor est claritatis. Splendor autem similiter nascitur et desinit, quotiens ergo ortum fuerit, lumen totiens oritur et splendor claritatis. Sic enim Salvator semper nascitur. De hac eius nativitate dicitur Mich. V. c.: Egressus eius ab initio a diebus aeternitatis.[30] Et Ps.: Ante luciferum genui te etc.[31] Utilitas autem huius nativitatis secundum doctores est, quia nisi filius a patre egressus esset per aeternam generationem, botrus de vinea, pomum de pomo, nec pirum de piro posset generari, quia fecunditas patris est causa omnis fecunditatis. Ideo dicitur in Ps.: Verbo Domini caeli firmati sunt.[32] Idem Ps.: Semel locutus est Deus duo haec audivi.[33] Duo quidem, scilicet personarum emanationem et mundi creationem. Unde Iob XXXIII. dicitur: Semel loquitur Deus,[34] scilicet Filium generando, qui est verbum patris et creaturas in eodem verbo creando.
Secundam Christi nativitatem ecclesia repraesentat in missa, quae cantatur in aurora. Nam sicut aurora partim est tenebrosa, partim luminosa, sic nativitas Christi humana partim fuit manifesta, [os 010. c. 08.] partim occulta. Manifesta matri et Ioseph, pastoribus ac regibus, occulta tamen multis. Utilitas huius reconciliaret et viam monstraret ad Deum. Abach. III.: Egressus est in salutem populi.[35] Videns enim Deus pater voluntatem suam frustratam eo, quod homo non veniret ad felicitatem, quam creaverat, misit Filium suum plus quinque milia annorum, ut eum reduceret nascendo de Virgine, conservando cum hominibus, ac eis viam venendi demonstrando. De hac nativitate dicitur Esa. IX.: Parvulus natus est nobis,[36] id est ad nostram utilitatem.
Tertiam Christi nativitatem ecclesia repraesentat missa, quae cantatur in die, quia nativitas Christi gratuita est manifesta, quando scilicet nascitur in mente devota. Unde Magister in I. dist. XV. dicit: Filius Dei visibiliter semel missus est. Sed frequenter mittitur a Patre iniussibiliter in animas iustorum, ut percipiatur et cognoscatur. Percipitur autem et cognoscitur per inspirationem boni affectus, quotienscumque enim boni affectum concipimus, et ad effectum perducimus, totiens Dei Filium concipimus et generamus. Unde Leo papa: Deus per affectum concipitur, per effectum nascitur, per effectum nutritur et tribulationibus roboratur et perficitur in perfectam aetatem plenitudinis Christi. Huius nativitatis utilitas est, ut animam ad se reducat.
Ad secundam igitur nativitatem revertamur, de ipsa enima ecclesia specialius festivitat, cuius modus talis fuit. Cum completi esset a mundi creatione quinta milia centumnonagintanovem anni. Octavianus imperabat mundo, qui annis XXVI per multa proelia totum mundum fere sibi subiugavit. Et cum XIV annis totus mundus pace sub uno principe gauderet, voluit caesar scire, quot provinciae, quot civitates, quot villae, quot homines essent sub uno imperio. Iussitque, ut quilibet ad urbem suam principalem secundum tribum pergeret et ibi denarium argenteum, qui valebat decem usuales nummos praedidi traderet, et confiteretur esse subditum Romano imperio, [os 010. c. 09.] et tandem nomen eius inscriberetur. Haec descriptio primo facta fuit a Cyrino, praeside Syriae.
Ioseph autem, cum esset de genere David, de Nazareth ad Betlehem profectus est, Beatam etiam Virginem tamquam thesaurum a Domino sibi commissum non audens dimittere, sed secum adduxit habens bovem et asinum. Bovem, ut venderet, unde et censum solveret, et de reliquo necessaria emeret, asinum, ut Beatam Virginem fatigatam alleviaret. Et dum tarde pervenissent Betlehem, ut dicit Vincentius, ordinis praedicatorum in sermone, vadit quaerens hospitium, interrogat hospes: „Domine, quot equites habetis?” Respondit: „Nullum, sed asinum et bovem, et desponsatam mihi virginem.” Qui respondit: „Hic hospitari non poteris, quia hoc hospitium notabilibus personis servatur.” Transivit ad aliud, ibi dictum fuit sibi: „Bone senex, hic non poteris hospitari, quia proles notabiles isto sero exspecto.” Et dum tristaretur, pie credendum est, quod Beata Virgo consolabatur eum dicens: „Habete patientiam, Domini Dei voluntas est, qui nobiscum adest. Ipse dirigit iter nostrum, unde divertamur huc ad diversorium, ubi homines simplices tempore pluviae vel aestus recurrebant.” Egressus est more solito ad orandum.
Intelligens Virgo Virginum tempus partus adesse oculis in caelum elavatis et manibus erectis coepit ferventissime orare et in divina bonitate delectari. Coepit etiam anima Virginis gratiae cumulatius sentire ac facies eius splendescere. Sic igitur stans in divina dulcedine cum ineffabili laetitia peperit filium suum, Salvatorem mundi sine dolore. Moxque, ut vidit filium suum mundissimum infantem in terra iacentem ante se, statim mirabili gaudio perfusa, iunctis manibus, capite inclinato cum reverentia et devotione ipsum, quem genuit, adoravit dicens: „Salve mi, dilecte [os 010. c. 10.] nate! Adoro te, Deum meum vivum et verum! O benedicte fili, glorifico te, qui dignatus es ingredi hanc vallem lachrimarum pro salute hominum, quem desiderabant patriarchae et prophetae!” Et puer Iesus tremens et plorans prae frigore et duritia loci aspicit matrem. At mater prudenissima accipiens puerum et striges ad cor osculabatur parvulas manus dicens: „ O manus sanctissimae, quae fabricaverunt caelos!” Nunc faciem: „ O facies sanctissima, in quam desiderant angeli prospicere!” Nunc os: „O sanctissimum os, de quo procedent verba vitae aeternae!” Etc.
O Gloriosa Mater, da etiam nobis tuum natum ad osculandum, quia est lumen osculorum nostrorum ac pretium animarum nostrarum. Nam tuus natus Deus meus non eget umbilici pretisione, nec lotione balnei, quia sine omni iniquinamento natis, sicut radius de Sole. Tunc sedens Virgo posuit filium in gremio, et eum coepit pannis involvere, primo lineis, tandem laneis stringens corpusculum bracchia et crura tenerrima cum fascia, et tandem locavit in praesepio ante bovem et asinum. Qui statim cognoverunt Dominum omnium, et reverenter genuflectentes cum halitu calefaciebant eum, iuxta illud Esa. I.: Bos cognovit possessorem suum et asinus praesepe Domini sui.[37] Unde Christus Dominus septies fuit ligatus, in praesepio, in horto, in domo Pilati, in praetorio, in cruce. Sed hodierna ligatio a Matre Dulcissima non erat poenosa. Nam bone Iesu ligavit manus tibi, ne extendas ad percutiendum nos peccatores, ligavit pedes, ne effugias ante quaerentes te. Unde Bernardus sic alloquitur Virginem dicens: O Maria, splendor mundi, gloria caeli, qualem nobis filium peperisti! Iste numquam principium habuit, qui cuncta principia fecit. Hic est omnium Deus, hic est vita, quae numquam moritur. Tu tamen tantam excellentiam, [os 010. c. 11.] creatorem omnium, Dominum universorum, Deum altissimum in stabulo posuisti et in praesepio sumpsisti, non ne iste caelos extendit, et tam rutilantibus ornavit astris. Verumtamen in stabulo nascitur, et a te puellarum gloria vili fascia cingitur et in praesepio collocatur. O Virgo gloriosa, sanctorum laetitia, non habeas domum cedrinam, non erat tibi lectus eburneus, in quo Redemptorem poneres! Haec ille.
Et demum Ioseph intravit, et vidit Dominum maiestatis, et per gaudio flendo adoravit: „O anima devota! O Christi sanguine redempta, vade hodie cum Ioseph iusto, vade cum angelis, vade cum pastoribus in Betlehem!” His de causis solent homines ire ad aliam civitatem ad emendum necessaria, ad discendum utilia, ad experiendum solacia, ad videndum mirabilia. Primo vade Betlehem ad emendum panem angelorum. Ipse enim invitat Esa. LV. ca.: Omnes sitientes venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate et emite absque ulla commutatione vinum et lac![38] Secundo vade in Betlehem ad discendum utilia, ibi docetur, unde effugietur ignorantia, unde exudatur inopia, unde acquiratur sanitas, unde percipiatur gloriae sublimitas. Ibi enim natus est Dominus tuus, qui te docet utilia. Tertio vade ad experimendum solatia. O quam suavissimum solatium osculari Creatorem mundi, audire iubilium angelicum! Quarto vade ad videndum mirabilia, ibi enim dives et pauper, ibi sublimitas honoratur, ibi Deus homo circumligatur, ibi sapiens mutus putatur, ibi Mater Virgo creditur. Ubi quattuor utiles quaestiones oriuntur:
- Prima: cum conceptus dicatur de Spiritu Sancto, sicut de Virgine, quare non dicatur filius Spiritus Sancti?
- Secunda: Quare in Betlehem nasci voluit? [os 010. c. 12.]
- Tertia: quare in diversorio nasci voluit?
- Quarta: quare in praesepium locari voluit?
Prima quaestio: quare non dicatur filius Spiritus Sancti, sicut filius Virginis, cum de Spiritu Sancto conceptus dicatur? Respondet Magister in III. dist. IV. dicens: Proculdubio non sic de Spiritu Sancto conceptus ut de patre, sed sic deVirgine conceptus et natus ut de matre. Non est enim concedendum, quid quicquid de aliqua re nascitur, eiusdem rei filium nuncupandum, aliter ab homine nascitur filius, aliter capillus vel pediculus aut umbilicus, quorum nihil est filius. Et qui nascuntur ex aqua et Spiritu Sancto, non dicuntur filii aquae, sed filii Dei Patris et matris Ecclesiae. Similiter non omnes, qui dicuntur filii alicuius, de illo nati sunt, ut filii adoptivi. Unde filius multipliciter dicitur. Primo filius dicitur naturaliter, sic Christus dicitur filius Dei Patris. Mar. ultimo: Euntes docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii etc.[39] Secundo filius dicitur Creatore, sic omnis res est filius Dei. Deutero. XXXII.: Numquid non ipse est pater tuus, qui creavit etc.[40] Et sic dicitur Matth. VI.: Pater noster, qui es in caelis.[41] Tertio filius dicitur adoptatione, sic fidelis quilibet dicitur filius Dei, Ioh. I.: Dedit eis potestatem filios Dei fieri his, qui credunt in nomine eius.[42] Quarto educatione dicitur filius, Esa. I.: Filios enutrivi.[43] Sic Ioseph pater Christi dicitur. Quinto filius dicitur Gehennae, Math. XXIII.: Vae vobis scribis! Et infra: Ut faciatis filios Gehennae![44] Sexto filius dicitur gratiae, Matth. V.: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.[45] Septimo filius dicitur unione, sic solus Christus Benedictus est filis Dei.
Secunda quaestio: quare in Betlehem nasci voluit? Respondetur, propter tria. Primo propter interpretationem, nam Betlehem ’domus panis’ dicitur ad designandum, quod ille ibi erat nascitur, qui de se dicit Iohann. VI.: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi.[46] Secundo ut ostenderetur, quod Christus est de [os 010. c. 13.] semine David, cui facta fuit repromissio, qui fuit de Betlehem. Unde Lucae I.: Dabit illi Dominus sedem David patris sui.[47] Tertio ut ostenderet se regem secundum utramque naturam. Michae V.: Tu Betlehem, terra Iuda parvulus es in milibus, Iuda, ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.[48]
Tertia quaestio: quare in diversorio nasci voluit? Respondetur, quod propter tria. Primo proter facilitatem inveniendi, ut undique ad eum ire possent, qui vellent. Sed heu quia multi quaerunt in turba, cum tamen etiam Beata Virgo eum amiserat in turba! Secundo, ut doceret nos non quaerere hic habitacula pomposa, ubi non habemus manentem civitatem, sed potius futuram quaereremus. Ecce natus est Dei Filius, cuius domus diversorium, servitores bos et asinus, lectus praesepium. Et etiam hoc mutuo a iumentis Beata Virgo petiverat, ut beatus Anselmus dicit. Tertio, ut ostenderet, quod ipse via est, per quam ad Paradisum itur. Unde dicebat: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris.[49]
Quarta quaestio: quare voluit in praesepium collocari? Respondetur, quod propter tria. Primo, quia primus homo peccaverat in Paradiso deviarum, ideo Christus Dominus poni voluit in praesepio bestiarum. Secundo, ut paupertate nobis demonstraret, quam nascendo incohavit, vivendo continuavit, moriendo consummavit. O quanta fuit paupertas dulcis Iesu, ubi fuit defectus operimenti lecti et habitaculi! O divites opulenti, o principes et tyranni, o praelati impii, quid respondentibus huic pauperi mundum iudicanti, qui curiosis ac linteaminibus involuti Christi paupertatem sprevistis, ac eum fascia spoliatis, dum pauperes suos iniuste taxatis! O pie Iesu, multis placeret tua maiestas! Unde attendamus, quid dicit Bernardus in sermone III. Nativitatis: Christus utique, qui non fallitur, [os 010. c. 14.] elegit, quod carni molestius est. Illud melius, illud utilius, illud ponus eligendum, et quisquis aliud doceat, ab eo tamquam a seductore cavendum. Et infra: Fratres, ipse est olim promissus per Esaiam parvulus noster Emmanuel, sciens reprobare malum et eligere bonum, malum ergo voluptas carnis, bonum vero afflictio est. Vade igitur et tu fac similiter! Tertio in seipsum locaro voluit propeter ignificatinem. Na praesepe sanctam Ecclesiam significat, in qua ponendus erat Christus. Matth. ultimo: Ego vobiscum sum omnibus diebius usque ad consummationem saeculi.[50] Hinc et Bernardus super Canticum: Homo – inquit – cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis. Venit igitur panis angelorum et hominum, et positus est inter foenum, ut homo, qui se iumentum fecerat, gustaret et videret, quam suavis est Dominus, et sic ad pristitiam rediret dignitatem.
Tertio in praemissis verbis insinuatur nati regis utilitas regratianda. Nam iste rex, qui mutavit habitum gloriae in carne nascendo, ingressus est bellum nobis, ut vincamus. Unde Hieremiae XX.: Dominus est mecum, tamquam bellator fortis.[51] Iam non est nostra pugna, sed Dei.[52] II. Paralip. XXI. Sed diceres, video eum in praesepio redusum et ligatum, ubi fortitudo, ubi arma? Noli iudicare secundum faciem, non est nobis collucatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum,[53] ad Ephes. VI. Ideo arma huius regis Israel non sunt carnalia, sed spiritualia,[54] II. ad Chor. X. Ideo indutus paupertate, munitus austeritate, decoratus patientia et potentia proclamat et congregat exercitum, promittens magnum stipendium, [os 010. c. 15.] scilicet infinitum bonum. Ad hoc stipendium cucurrit die crastina beatus Stephanus protomartyr, tandem beatus Petrus, Paulus, Andreas etc. Curramus et nos videamus et adoremus regem Israel bellantes contra mundum et daemonia, ac victorioso congaudeamus cum angelis, laetemur cum pastorbus, congratulemur cum Virgine Matre, imitemur cum apostolis, ut tandem inveniamus in Patria! Amen. [os 010. c. 16.]
[1] III Rg 22,30
[2] Ioh 1,49
[3] Ps 88,19
[4] Est 13,9
[5] Is 9,6
[6] Lc 2,12
[7] Prv 8,18
[8] Lc 2,12
[9] cf Est 13,9
[10] Ier 20,11
[11] II Par 20,15
[12] Lc 2,10-11
[13] Lc 2,12
[14] Hbr 1,6
[15] Lc 15,7
[16] Is 9,2 [editio: I.]
[17] Is 64,1
[18] Ps 143,5
[19] Ioh 8,56
[20] Iob 21, 12-13
[21] Act 5,41
[22] Sir 30,16
[23] Ioh 1,1
[24] Lc 24,39
[25] Ioh 1,14
[26] Mt 26,38
[27] Lc 1,35
[28] Mt 12,50
[29] Is 53,8
[30] Mi 5,2
[31] Ps 109,3
[32] Ps 32,6
[33] Ps 61,12
[34] Iob 33,14
[35] Hab 3,13
[36] Is 9,6
[37] Is 1,3
[38] Is 55,1
[39] Mt 28,19
[40] Dt 32,6
[41] Mt 6,9
[42] Ioh 1,12
[43] Is 1,2
[44] Mt 23,15
[45] Mt 5,9
[46] Ioh 6,41; 6,51
[47] Lc 1,32
[48] Mi 2,6
[49] Ioh 8,12
[50] Mt 28,20
[51] Ier 20,11
[52] II Par 20,15
[53] Eph 6,12
[54] cf II Cor 10,4