[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo IX.]
De sancto Thoma apostolo
Sermo IX.
Dicit Thomae: Infer digitum tuum huc et vide manus meas, affer manum tuam et mitte in latus meum, et noli esse incredulus.[1] Ioh. XX.
Haec sunt verba dulcissimi Iesu ad sanctum Thomam apostolum, qui dum resurrexit a mortuis et suum sacratissimum corpus apostolis palpandum praebuerat et cum eis comederat ad probandum suam veram resurrectionem, quo viso discipuli crediderunt et gavisi sunt. Sed Thomas non erat tunc cum eis, ideo dixerunt ei discipuli: Vidimus Dominum. Ipse vero ait: Nisi videro in manibus eius fixuram clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam.[2] Multum praesumebat, quod redemptoris etiam verbis nollet credere, nisi tangeret. Unde non debemus praesumere in quinque, scilicet:
- Primo in fortitudine nostra
- Secundo in societate bona
- Tertio in loci eminentia
- Quarto in multa scientia
- Quinto in nostra ferventia.
Primo non debemus praesumere in nostra fortitudine, quia dicitur I. Reg. II.: Non in fortitudine sua roborabitur vir.[3] Natura enim divinitatis est praesumptuosos humiliare, iuxta illud Iudith VI.: Praesumentes de se et de sua virtute humilias.[4] Nullus igitur debet de se praesumere, sed potius timere, ad Gal. VI.: Si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.[5]
Secundo non debemus praesumere in societate bona, quia Iudas fuit unus de duodecim, et tamen de eo dixit Christus, Ioh VI.: Nonne duodecim elegi et unus vestrum diabolus est.[6] Similiter Thomas de duodecim unus, qui dubitavit de Christo. Et Nicolaus fuit unus de septem diaconibus et primus in heresim cecidit, et dixit simplicem fornicationem non esse peccatum.
Tertio non debemus praesumere [os 009. c. 01.] in loci eminentia, quia Lucifer in caelo peccavit, Adam in terrestri Paradiso et Thomas in scola salvatoris. Ideo scribitur dist. XL.: Non loca aut ordines creatori nostro nos proximos faciunt, sed nos aut merita bona coniungunt, aut mala disiungunt. Cuius rationem dat Chrysostomus, quia locus non sanctificat hominem, sed homo locum.
Quarto non debemus praesumere in multa scientia. Nam Salomon sapientissimus peccavit et secundum opinionem Nicolai de Lyra damnatus est. Ratio est, quia dicitur I. Cor. VIII.: Scientia inflat, caritas aedificat.[7] Servus enim sciens voluntatem domini et non faciens vapulabit multis plagis, Lu. XII.[8], eo, quod dicitur Iaco. IV.: Bonum scienti et non facienti peccatum est illi.[9] Sed et Thomas summi Magistri discipulus praemissus est errare de articulis fidei, scilicet de Christi resurrectione.
Quinto non debemus praesumere in nostra ferventia. Dicit enim Bernardus ad Eugenium papam: Noli nimis credere affectui tuo, nihil bonum fixum, quod non negligentia et tempus abolescat. Sic fuit Thomas prius ita fervidus, quod dixit, Ioh. XI.: Eamus et moriamur cum eo.[10] Et Petrus fervida voluntate dicebat Christo, Math. XXVI.: Paratus sum tecum mori et in carcerem ire,[11] et postea illo sero Dominum negavit. Ideo dicit Gregorius XXIX. Moralium: Saepe quem tentatio non superavit, securitas stravit. Bonum enim est sperare de infinita Dei misericordia, sed non est bonum praesumere etc. Sic beatus Thomas faciebat, qui aliis non credebat, sed sensui suo, ideo dicit ei Christus: Infer digitum tuum etc.[12] In quibus quidem verbis beatus apostolus Thomas specialiter commendatur, scilicet:
- Primo a sui nominis interpretatione, ibi: dicit Thomae
- Secundo a sui sensus exploratione, ibi: infer digitum etc.
- Tertio a sui intellectus assensione, ibi: et noli esse incredulus etc.
Primo dixi, quod beatus Thomas commendatur ex praemissis thematis verbis a sui nominis [os 009. c. 02.] interpretatione, cum dicitur: dicit salvator Thomae.[13] Magna profecto gloria est, quod ille creator omnium ac redemptor hominum in glorioso corpore resurgens Thomam proprio nomine vicavit dicens: Infer etc.[14] Unde hoc nomen Thomas quadruplicem habet interpretationem, scilicet
- Primo Thomas interpretatur ’geminus’
- Secundo dicitur Thomas Graece Thomos
- Tertio interpretatur Thomas ’abyssus’
- Quarto interpretatur Thomas ’dubius’.
Primo namque hoc nomen Thomas interpretatur ’geminus’, quia gemino sensu, scilicet visu et tactu experiri voluit Christi veram resurrectionem cum dixit: Nisi videro in manibus eius fixuram clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam.[15] Spiritualiter incredulus dicitur, ut Thomas, qui geminam consolationem in hoc mundo percipere, scilicet corporalem et spiritualem, quia teste salvatore utraque percipi non potest. Dixit enim: Mundus gaudebit, vos autem contristabimini.[16] Unde Bernardus: Impossibile est animam repleri deliciis spiritus et corporalibus delectationibus. Idem: Delicata est divina consolatio, non datur admittentibus alienam. In cuius figura manna non dabatur filiis Israel durante farina Egypti, sed ea consumpta dabatur. Per farinam Egypti intelligitur mundialis consolatio, quae non stat cum manna, id est spirituali consolatione. Hinc Bernardus: Erras, si te spiritum veritatis suscipere putas et carnalibus consolationibus non contradicis. O, quam multi laborant ad hoc, ut in spiritualibus et mundialibus delectentur, sed prorsus nequeunt.
Secundo Thomas Graece dicitur a thomos, quod est ’divisio’ Latine ad designandum, quod cui Christus manifestabitur, ille debet dividi et separari a malorum consortio. Iuxta illud Nume. XVI.: Recedite a tabernaculis impiorum, nolite tangere, quae ad illos pertinent, ne involvamini peccatis eorum.[17] Hinc Isidorus in Synonimis: Melius est habere malorum odium, quam consortium, talis fuit Ps., qui dicebat: Odivi ecclesiam malignantium et cum impiis nbon sedebo.[18] Cuius rationem idem assignat dicens: Cum sanco sanctus eris et cum perverso perverteris.[19] Sicut igitur vitanda est societas mala, ita diligenda societas [os 009. c. 03.] bona propter multiplicem utilitatem.
Prima etenim utilitas bonae societatis est accensio caritatis. Nam sicut carbo accenditur cum multis ardentibus adiungitur, ita frigidi ex societate ferventium calefiunt. De quo Eccs IV.: Unus quomodo calefiet, sed si fuerit duo, fovebuntur mutuo.[20] Hoc est, quod dicitur dist. XLI.: Societas requirit concordiam morum. Augustinus super Exodum: Qui bonis adhaeret, exemplo operis accenditur in amore virtutis. Secunda utilitas bonae societatis est sublevatio cadentis, quia dicitur Eccs IV.: Si unus ceciderit, alter ad altero fulcietur.[21] Ibidem: Vae homini soli, quoniam si ceciderit, non habet sublevantem se,[22] quia qui habitat inter bonos, non solum exemplo, sed et verbis corripitur de malitia. Unde Bernardus ad Sophiam virginem: Malum, quod nemo videt, nemo arguit, et ubi non timetur reprehensor, citius accedit tentator. Tertia utilitas bonae societatis est Christi praesentia, qui dixit, Math. XVIII.: Ubi duo vel tres in nomine meo congregati fuerint, in medio eorum sum.[23] Et sic Christus venit in medium bonorum discipulorum, sed Thomas non erat cum eis, ergo Christi praesentiam non vidit, et per totam octavam vera fide caruit. Quarta utilitas bonae societatis est orationis exauditio. Dixit enim ipsa veritas, Math. XVIII.: Si duo ex vobis consenserint, de quacunque re petierint, fiet eis a Patre meo,[24] quanto magis ubi fuerit magna multitudo. Nam rex citius exaudit totum regnum, quam unam personam. Ideo etiam sanctus Paulus multorum orationem affectabat, cum petebat sic, Ro. XV.: Adiuvetis me orationibus vestris.[25] Unde cum Abraam rogaret angelum, ne subverteret Sodomam, Gen. XVIII., angelus dixit ei: Si invenero in Sodomitis quinquaginta iustos, Sodomam non subvertam, etiam si decem iustos inveniam, non subvertam.[26] Ecce quanta est utilitas bonae societatis. Omnibus igitur consulendum est sicut angelus consuluit Loth, Gen. XVIII.: Surge, ne pereas in scelere civitatis [os 009. c. 04.] huius,[27] id est mundi. Nam totus mundus in maligno, id est malo igne positus est.
Tertio hoc nomen Thomas interpretatur ’abyssus’ ideo, quia nimis profunde voluit scrutari resurrectionem Domini, quam pie, sicut ceteri, credere debuit. Sed tamen dicit Augustinus, quod illa dubitatio praemissa est propter nos, quia Deus est adeo bonus, quod nullum malum praemittit, quin bonum ex eo elicere velit. Nam licet dubitatio in se fuit mala, tamen nostrae fidei firmitas venit ex ea, quae est bona. Ideo dicit Gregorius in homilia: Plus valet nobis Thomae incredulitas, quam Mariae Magdalenae repentina fidelitas, quia dum ille palpando ad fidem reducitur, nostra mens omni dubitatione postposita in fide solidatur. Nam sicut dispensative voluit matrem suam desponsare, ut sponsus esset testis virginitatis, sic discipulum dubitare praemittit, ut esset testis verae resurrectionis. Egit namque miro modo superna clementia, ut dum discipulus dubitans in magistro vulnera palparet carnis, a nobis vulnus amputaret infidelitatis.
Quarto Thomas interpretatur ’dubius’, exquo referentibus ceteris discipulis ipse de Christi resurrectione dubitavit. Cuius quidem dubitationem ideo Sancta Mater Ecclesia recitat, ut intelligamus quantum periculum sit homini dubitare de fidei articulis, quia sine fide nullus Deo placere poterit, nec ipsum videre, ut habetur XXIV. q. I. „Quia ex sola”: Quia nisi quis soliditatem fidei tenuerit, Deum cognoscere non poterit. Hinc Augustinus de verbis Domini: Ambula per fidem et pervenies ad speciem. Nemo gaudebit in patria, nisi quem consolatur in via. Ideo dicebat Thobias II. c.: Vitam illam expectamus, quam Deus daturus est his, qui fidem suam nunquam mutaverunt ab eo.[28] Nam dubitare de fide absolute, id est sine aliqua tentatione diabolica est periculosum, quia dicitur Extra de hereticis: Dubius in fide hereticus est, propter quod aliqui insipientes non habent tantam devotionem ad beatum Thomam, sicut ad ceteros apostolos [os 009. c. 05.] nescientes, quod peccator resurgere potest ad maiorem gratiam, quam prius habuit, sicut beatus Thomas apostolus.
Sic legitur de quodam rustico Pichuldo nomine, quod dum in ecclesia eligerentur apostoli sorte, quis quem eorum veneraretur specialius iuxta doctrinam Caelestini papae, qui dicit in sermone, quod unusquisque fidelium aliquem apostolorum sorte eligat, cuius laudibus iugiter deserviat. Et huic advenit nomen sancti Thomae, qui proiecit cartam cum indignatione dicens: Nolo hunc dubitantem habere, sed unum de dignioribus. Cumque carta secundo et tertio eadem ei evenisset, dixit: Si alium habere non possum, nec huic servire volo. Plebanus autem propter laici simplicitatem dixit: Vadi Hierusalem et ibi potiorem invenies, quod et rusticus promist. Cumque cives de parochia illuc ire disponerent, ille quoque licentiatus ab uxore profectus est cum illis. Cum in mari laborarent navigando ventum validum, contrarium habuerunt ita, ut iam paene de vita desperarent. Invocant divinum auxilium, sortem mittunt pro cuius culpa tanta tempestas est suborta, et sors cecidit super ipsum rusticum, quem ligaverunt super asserem et in mare proiecerunt et statim tranquillitas est secuta. Nocte igitur venit sanctus Thomas ad ipsum dicens: Velles illum venerari, qui te liberaret et perduceret in Hierusalem? Cui ille: O, quam libenter. Et accepta manu duxit ad quandam villam dicens: Vade et mane in civitate pervenies et invenies, quod desideras. Recedensque ab eo, non ei indicavit, quis esset. Ipse vero ingressus civitatem omnia loca sancta perlustrabat, et elapsis duabus hebdomadis venerunt socii, et invenientes eum gavisi sunt, eiusque liberationis causam cum didicissent, Deum glorificaverunt. In vigilia autem paschae sociis recedentibus ipse propter festum remansit. Cumque postea currendo festinaret, ut ad eos perveniret, vidit a tergo unum in albis equitantem, qui eum salutavit pie et quo tenderet, requisivit. Et ille cum enarrasset, dixit ei equites: Longe – inquit [os 009. c. 06.] – sunt, sed veni, ducam te ad tuos. Et ille sedit in equo retro equitantem, cui dixit: Domine mi, vellem libenter nomen vestrum scire, ut de benefitiis scirem grates referre. Cui ille: Exspecta, quousque veniemus ad notos tuos, quia sero est, et postea scies, quis ego sum. Cui tandem dixit: Descende et vade ad villam et invenies notos tuos, et accipe iam caedulam illam et in illa nomen meum invenies. Laicus vero ire cepit ad pueros pascentes porcos, qui videntes eum agnoscunt et ei occurrunt. Ille autem admirans ait: O, boni pueri, quis vos ultra mare duxit, credebat se ultra mare fore. Cui pueri: Nos non ivimus ultra mare, sed sumus in villa, et currunt pueri et nunciant uxori eius adventum. Sed illa indignata nec ei occurrit credens, quod non fuisset Hierosolymis. Alii sibi occurrunt requirentes, ubi socios dimiserit, quibus omnia secum facta refert, sed non est, qui credat. Caedulam dat plebano, qui cognovit illam fore, quam tribus vicibus proiecerat et ait: Ecce quem tu honorare noluisti, ipse tecum misericordiam fecit. Quod audiens dixit: Sanctus Thomas dignissimus est omnium sanctorum, en limina ipsius visitabo. Quo peracto interim socii reversi sunt, qui testimonium perhibeant de omnibus ipsius gestis, et quo din vigilia paschae Hierosolymis ipsum dimisissent. Et dum sic referent, venit ille laicus, et ab omnibus reverenter suscipitur, et exinde celebritas sancti Thomae per totam illam provinciam in magna reverentia habebatur et colebatur.
Secundo sanctus Thomas ex thematis verbis commendatur a sui sensus exploratione, cum dicitur: Infer digitum tuum huc et vide manus meas, affer manum tuam et mitte in latus meum etc.[29] Magna profecto dignitas illorum digitorum et manuum, qui signa redemptionis nostrae perscrutati sunt. Nam dicitur Lu. ultimo, quod duo discipuli euntes in Emmaus cognito Domino in fractione panis, redierunt in Hierusalem[os 009. c. 07.] et invenerunt congregatos undecim,[30] inter quos oportet, quod numeretur Thomas, quia Iudas iam perierat. Dicit tamen Beda, quod potuit esse, quod dum Christus ad illos discipulos sero venerat, Thomas exierat ab apostolorum collegio et antequam rediret, Christus elapsus est ab illis. Thomae vero ceperunt discipuli referre praesentiam Christi dicentes: O, Thoma, Thoma, si primo hic fuisses, vidisses Dominum in ipsa carne, qua passus est resuscitatum, qui nobis apparens ostendit pedes, manus et latus, haec et haec dixit nobis. Quibus Thomas respondit: Nisi videro in manibus eius fixuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum in latus eius, non credam.[31] Haec vero dubitatio secundum Gregorium non fuit a casu, sed divina dispositione, ut fides nostra firmaretur. Unde Christus non statim apparuit Thomae, ut desiderium cresceret Thomae, sed post dies octo, cum essent discipuli ianuis clausis, et Thomas cum eis, stetit Iesus in medio et dixit: Pax vobiscum.[32] Deinde dicit Thomae: Infer etc.[33] Consideremus, quanta fuit benignitas Christi, qui non exspectavit, quod interrogaretur a Thoma dicente: O, bone magister, o, pie redemptor, es ne tu ille meus Dominus et Deus; est ista illa sanctissima caro de virgine nata; est ne hoc sacrum corpus, quod flagellis fuerat laniatum et cruci affixum; da mihi, optime Domine, ad videndum et osculandum. Sed Dominus pervenit Thomam, qui dum tangeret Dominum, ait: Dominus meus et Deus meus. [34] Pro cuius claiori intelligentia tria occurrunt dubia declaranda, scilicet:
- Utrum corpus gloriosum palpabile sit?
- Utrum Thomas Christi corpus tetigit?
- Utrum Christus post resurrectionem usus vestibus fuit?
Primum dubium declarandum occurrit, utrum corpus gloriosum sit palpabile. Aliqui enim dixerunt, quod glorificatum corpus sit intangibile, assumentes pro se dictum beati Gregorii, qui dicit: Corrumpi necesse est, quod [os 009. c. 08.] palpatur, sed gloriosum corpus est incorruptibile, ergo et impalpabile. Sed contrarium probemus per auctorittates et rationes. Dicitur enim Lu. ultimo et sunt verba Christi: Palpate et videte.[35] Et beatus Gregorius in homilia: Palpabile fuit per veritatem naturae et subtile per effectum spiritualis potentiae. Postea in corpore glorioso erit veritas ossis et carnis caro vero est mollius et os durum, sed durum et molle sunt obiecta tactis, quod clarius declarat sanctus Bonaventura super IV. dist. XLIX. dicens: Cum dico: tangibile, duo dico, scilicet quod potest immutare sensum, et hoc est perfectionis, et quod non potest latere tactum nostrum, et hoc est imperfectionis. Ideo dicendum, quod corpus gloriosum potest se praebere tangibile et potest se non praebere tangibile, quia hoc est in voluntate gloriosi, quod tangatur vel non, et hoc secundum diversas conditiones. Nam tangi potest, quia potest impellenti resistere, cum sit verum corpus, non fantasticum. Latere etiam potest, quia potest penetrare organum tactus, primum potest per veritatem naturae, secundum per effectum spiritualis potentiae, et haec duo contraria sunt in nobis, quia velimus, nolimus, tangi possumus, et non latere. Christus vero quando voluit, se tangibilem praebuit.
Secundum dubium, utrum Thomas apostolus corpus Christi tetigit, an non. Quidam dixerunt, quod non, ex eo, quia quando inquiunt Dominum facie vidit, statim credidit, et propter reverentiam postea non fuit ausus tangere tantm Dominum, sed dixit: Dominus meus et Deus meus.[36] Et Christus ei: Quia vidisti me, Thoma, credidisti;[37] non dixit: Quia tetigisti. Alii vero dicunt, quod realiter tetigit Christum Dominum tum ex devotione, tum ex oboedientia, ut verbis magistri oboediret, qui dixit: Infer digitum tuum huc.[38] Et quando Christus postea dixit ei: Quia vidisti me,[39] ibi visus accipitur pro tactu. Nam visus propter suum nobilem modum cognoscendi accipitur pro aliis sensibus. Unde Augustinus: Non ait: tetigisti me, sed: vidisti me, quoniam generalis quodammodo [os 009. c. 09.] sensus est visus. Nam et per alios quattuor sensus nominari solet, velut cum dicimus: audi et vide, quam bene sonat; gusta et vide, quam bene sapit; tange et vide, quam bene caleat. Unde et hic Dominus dicit: Infer digitum tuum huc et vide manus meas, ubi nihil aliud ait, quam tange et vide. Nam et in signum veri tactus, eius manus habetur in civitate Alba Regali, cuius duo digiti rubent mira devotione immissi in latus Christi Domini.
Tertium dubium declarandum erat, utrum Christus Dominus post veram suam resurrectionem usus fuit vestibus, et videtur, quod non, quia vestimentis suis ipsum milites spoliaverant sortem mittentes super ea. Unde et Pilatus postea indutus legitur sua tunica inconsutili. Alienum autem vestimentum non decebat super se portare, qui ideo se manifestabat, ut cognosceretur et suam veram resurrectionem comprobaret, sed suum gloriosum corpus nudum eis ostendere ad palpandum et adorandum. Sed hoc dictum est contra textum evangelicae veritatis, ubi legitur, Ioha. XX., quod Mariae Magdalenae apparuit in forma hortulani,[40] et Lu. ultimo: Discipulis euntibus in Emmaus in forma peregrini, quem aestimabant esse peregrinum ex forma vestium.[41] In diversis enim suis regnis diversas consuetudines observavit, ut in regno glorioso sit sine vestibus in corpore glorioso. In regno vero morientium sit cum veste. Unde autem habuerit illas vestes, in quibus apparuit, certum non habemus ex Scriptura, nisi, quod cum sit omnipotens et optimus, omnia optime potest facere, nec apostolis claritatem suae gloriae ostendit, cuius claritatem mortalis oculus ferre non posset, sed sic se eis praebuit, ut eos confirmaret de sua vera resurrectione intantum, ut pro hac indubia veritate mortem subiret.
Tertio beatus Thomas ex praemissis thematis verbis commendatur a sui intellectus assensione, cum dicit: Et noli esse incredulus.[42] Magna namque dignitas est [os 009. c. 10.]intellectui rationali suum nosse creatorem et credere in eum. Sed valde mirum videtur, quomodo fides Thomae a Christo commendatur, cum dicitur: Quia vidisti me, Thoma, credidisti.[43] Nam Apostolus dicit, Hebrae. XI.: Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium.[44] Et Augustinus super Iohannem: Fides est virtus, qua creduntur, quae non videntur. Contra hoc tamen dicit salvator: Quia vidisti me, Thoma, credidisti.[45] Similiter Beata Virgo vidit filium ex se virgine natum, vidit mortuum, vidit a mortuis resuscitatum. Et tamen ita laudat ipsam beatus Augustinus libro De virginitate: Beatior fuit Maria concipiendo fidem Christi, quam carnem Christi. Materna propinquitas nihil mariae profuisset, nisi felicius Christum corde, quam carne gestasset. Ad quod respondet Bonaventura super III. dist. XXXIV., quod visio et fides non potest esse de eodem uno et eodem respectu, sed bene diversis respectibus. Nam quando aliquid ita videtur ex una parte, quod ex alia parte lateat, secundum id, quod latet, potest esse creditum, licet ex parte altera videatur. Cum ergo in Christo videretur vel a Beata Maria vel a sancto Thoma, sive aliis apostolis illud, quod ad eius corpus spectabat, tamen divinitas eius sensum et visum latebat. Et hoc est, quod dicit Gregorius: Fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Sed in gloriosa Virgine maxime commendatur fides, quoniam in filio tantum videns humanitatem, tamen credidit semper eius divinitatem. Similiter beatus iste apostolus Thomas vidit corpus Christi et credidit eius divinitatem, ideo utrumque confessus est dicens: Dominus meus et Deus meus.[46] Unde beatus Gregorius in homilia dicit: Thomas aliud vidit, aliud credidit. Vidit hominem et confessus est Deum. [os 009. c. 11.] Sed quia ut dicit beatus Iacobus: Fides sine operibus mortua est,[47] ideo beatus Thomas propter illius amorem, quem vidit, cuius cicatrices palpavit, in quem credidit, multa laboravit, insuper mortem sustinuit, ut patet in ipsius legenda. Rogemus igitur Dominum, ut per ipsius merita det nobis hic verae fidei gratiam et in futuro gloriam cum omnibus suis sanctis. Amen. [os 009. c. 12.]
[1] Ioh 20,27
[2] Ioh 20,25
[3] I Sm 2,9
[4] Cf. Idt 6,15
[5] Gal 6,3
[6] Ioh 6,71
[7] I Cor 8,1
[8] Cf. Lc 12,47
[9] Cf. Iac 4,17
[10] Ioh 11,16
[11] Lc 22,33 Cf. Mt 26,35
[12] Ioh 20,27
[13] Ioh 20,27
[14] Ioh 20,27
[15] Ioh 20,25
[16] Ioh 16,20
[17] Nm 16,26
[18] Ps 25,5
[19] Cf. Ps 17,26
[20] Cf. Ecl 4,11
[21] Ecl 4,10
[22] Ecl 4,10
[23] Mt 18,20
[24] Cf. Mt 18,19
[25] Rm 15,30
[26] Cf. Gn 18,26–32
[27] Cf. Gn 19,15
[28] Tb 2,18
[29] Ioh 20,27
[30] Lc 24,13–33
[31] Ioh 20,25
[32] Ioh 20,26
[33] Ioh 20,27
[34] Ioh 20,28
[35] Lc 24,39
[36] Ioh 20,28
[37] Ioh 20,29
[38] Ioh 20,27
[39] Ioh 20,29
[40] Ioh 20,15
[41] Lc 24,18
[42] Ioh 20,27
[43] Ioh 20,29
[44] Hbr 11,1
[45] Ioh 20,29
[46] Ioh 20,28
[47] Iac 2,26