[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo VIII.]
De Sancto Thoma apostolo
Quia vidisti me, Thoma, credidisti, beati, qui non viderunt et crediderunt.[1] Ioh. XX. ca.
Haec verba dixit ille pro hominibus crucifixus et cum cicatricibus resurgens, et sic dum eius latus et manus beatus Thomas perscrutans suis manibus tractaret, vidit ipsum Dominum Iesum tripliciter:
- Primo visu corporis ipsum intuendo
- Secundo visu cordis in ipsum credendo
- Tertio visu operis ipsum tangendo
Primo dixi, quod beatus Thomas vidit Christum Dominum visu corporis ipsum intuendo, cuius amorosa visio intantum attraxerat eum, ut ad omnia pro ipso paratum dicebat se etiam ad mortem. Ioh. XI. sic hortabatur condiscipulos: Eamus – inquit – et nos moriamur cum eo[2]; non dixit: fugiamus cum eo, quia Christus mortem non fugit; nec dixit: expectemus cum eo, quia Christus mortem non expectavit; sed ait: eamus cum eo, quia Christus sponte ad mortem ibat. Isa. LIII. Oblatus est, quia ipse voluit.[3] Nec dixit: eatis, sed eamus, quia voluit esse socius in adversis, non tantum in prosperis, sicut nun multi sunt tales; nec dixit: moriar ante illum, quia hoc nullius fuisset utilitatis, cum ianua caeli non esset aperta; nec dixit: moriamur post eum, quia vivere post eum non reputabat vitam, sed mortem [os 008 c. 01.]; sed cum eo, quia beati mortui, qui in Domino moriuntur. Apoc XIV.[4] Considera, o homo, cum quanta ferventia intuebatur beatus Thomas Christum Dominum, pro quo etiam mortem non refutabat, et intelliges cum quanta amaritudine ibat separatus a Christo tempore passionis metu mortis, vides tantum Dominum sic tractari, percuti, ligari per terram volvi.
Secundo beatus Thomas vidit Christum visu cordis in ipsum credendo. Nam videns illum, solem iustitiae, Christum Dominum acerba passione obtenebrari, dubitabat de eo, quem paulo ante viderat mortuos suscitare, secreta cordis revelare, infirmos curare etc. Duos enim oculos anima habere dicitur, sicut et corpus, scilicet oculum intellectus et oculum affectus, his oculis respiciebat beatus Thomas ante, quando voluit sequi Christum interrogando Ioh. XIV.: Domine, nescimus, quo vadis et quomodo possumus viam scire.[5] Cui Dominus ait: Ego sum via, veritas et vita.[6] Item respiciebat retro, dum recordabatur de Christi passione et vulneratione, ideo dicebat: Nisi videro in manibus eius fixuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum, non credam.[7] Item respiciebat sursum, dum intelligebat et amabat Christi divinitatis maiestatem ac dicebat: Dominus meus et Deus meus, ideo dicitur abissus, quia profunde intellexit Christi divinitatem. Item respiciebat subtus, quaterna intelligebat vilia et parum duratura.
Tertio beatus Thomas vidit Christum visu operis ipsum tangendo, nam de Christi vera resurrectione per visum et tactum fuit expertus, in quo opere fidem nostram firmiter roboravit, unde Gregorius in homelia: Egit namque miro modo superna clementia, ut discipulus dubitans dum in magistro suo vulnera palparet carnis, in nobis sanaret vulnera infidelitatis; plus enim Thomae infidelitas ad fidem, quam fides discipulorum profuit. Haec ille. Sed quid est hoc, quod palpavit et credidit. Nam fides est de non visis, sed certe aliud vidit et aliud credidit, quia corpus vidit et divinitatem credidit dicens: Dominus meus et Deus meus.[8] Cui Dominus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti etc.[9] In quibus quidem verbis tria [os 008 c. 02.] ad honorem beati Thomae apostoli insinuantur, scilicet:
- Primo visionis nobilitas, ibi: quia vidisti me
- Secundo assensionis dignitas ibi: credidisti
- Tertio confessionis utilitas ibi: Beati, qui non viderunt etc.
Primo inquam insinuatur visionis nobilitas, cum dicitur: quia vidisti me. Magna profecto nobilitas est videre regem gloriae in humana effigie, quem multi reges et prophetae videre desideraverunt et non viderunt. Lu. X.[10] Unde inter omnes sensus visum magis diligimus. Cuius secundum Philosophum Libro de sensu et sensato assignatur ratio, quia visus multas rerum differentias nobis demonstrat. Nam cum angelus Thobiam stercore hirundinum excaecatum salutaret, dixit: Gaudium tibi sit semper.[11] Respondit Thobias: Quale gaudium est mihi, cum in tenebris sedeo et lumen caeli non video. Thob. V.[12] Ex tribus siquidem claret corporalis visus nobilitas similiter et spiritualis:
- Primo ex naturae operatione
- Secundo ex iacturae consideratione
- Tertio ex dolenti amissione.
Primo etenim nobilitas visus ostenditur ex naturae operatione, quae tot operimenta sibi posuit. Dicunt enim philosophi, quod natura virtutem visivam operuit septem tunicis, quarum altera deficiente necesse est vim visibilem perdere. Item Deus fecit naturam oculi maxime necessariam et maxime passibilem ab extrinseco tangente, unde naturale est homini, ut quodlibet membrum, quod potest ante oculos ponat pro defensione. Item natura collocavit oculos in summo capitis nostri. Ex his operibus naturale concluditur, quod visus est valde nobilis. Sic spiritualis visus circumtegitur septem donis Spiritus Sancti, quae custodiunt intellectum et affectum, quorum si unum defuerit, oculus peribit. Et hoc est figuratum Iudicum XVI.: Dum Dalida abrasit septem crines Samsonis et fecit eruere oculos eius,[13] id est carnis amor aufert dona Spiritus Sancti ab anima et insuper excaecat. Secundo oculus est maxime passibilis, quia ad tactum unius festucae laeditur, sic spiritualis oculus. Mat. V.: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est in[os 008 c. 03.] corde.[14] Tetio pro defensione oculi alia memvra periculo exponuntur, sic pro defensione visionis animae omnia temporalia et visibilia contemnenda sunt. Unde Bernardus dicit: Anima nostra cuncta, quae videt, tristis considerat, dum non videt in eis, quem amat. Quarto oculus est in alto positus, scilicet in capite, ut caput nostrum, Christu intueamur semper. Sic in superiori parte animae est quoddam naturale lumen, quo videt aliquid eligendum vel cavendum. Iuxta illud Ps.: Quis ostendit nobis bona.[15] Respondet: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.[16] Et tale lumen vocatur synderesis, quae secundum magnum Albertum est vis animae motiva, quae semper nata est figi in superioribus, naturaliter stimulans ad bonum et abhorrescens malum. Haec enim animae vis etiam in damnatis non morietur. Iuxta illud Esa LXVI.: Vermis eorum non morietur,[17] nisi quantum ad displicentiam mali et instinctum boni.
Et nulla poena infernalis est maior ista, dum amaricat, perturbat et rodit dicens: O, quantum bonum amisisti, o, quantum malum incurristi, o, quam modica delectatione hoc demeruisti. Nam quantumcunque sanos quis habeat oculos, tamen est non videns per se nisi in lumine, ut dicitur II. De anima: Nihil videtur nisi in lumine. Sic quantumcunque sit sapiens naturali scientia sine lumine gloriae divinae non potest viam salutis invenire, nec ex hoc homo potest se excusare, quia lumen gloriae ad omnes diffusum est sicut lumen solis, qui oculos mentis vult aperire.
Secundo visionis nobilitas ostenditur ex iacturae consideratione, nam incautus aspectus dissipat bona animae et inimicum ad animam intromittit. Unde Augustinus: Impudicus oculus impudici cordis est nuncius revelando cordis secreta tam daemonibus, quam hominibus. O, Deus meus, quot ex aspectu perierunt, o, quot mala ex aspectu pullulaverunt. Unde superbia in ornamentis? Nonne ex visu, quia si non esset qui videret, non se homo ornaret. Unde ira, unde luxuria etc. quam multa damna infert incautus visus. Sed econtrario multa bona visus honeste directus, quia per hunc Deus quodammodo cognoscitur. Ro. I.: Invisibilia Dei per ea, quae facta etc.[18] Beati igitur mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.[19]
Tertio nobilitas visionis[os 008 c. 04.] ostenditur ex dolorosa amissione, quia visus amittitur cum maximo dolore. Unde Salvator interrogand caecum dixit: Quid vis ut faciam tibi? Qui ait: Domine, ut videam. Lu. XVIII.[20] Ubi sciendum, quod quidam spiritualem oculum sicut corporalem habent. Primo penitus excaecatum; secundo quidam obnubilatum; tertio quidam straboicum; quarto quidam sanguine infectum.
Dixi primo, quod quidam habent oculum corporis penitus excaecatum sicut mentis. Ubi etiam sciendum est, quod peccatores secundum Thomam I. Secundae q. LXXIX. ar. III. tria excaecant: Primo Deus, secundo diabolus, tertio peccatum. Primo Deus excaecat reprobatos non quidem culpam immittendo, sed non dando gratiam, quae est lumen spirituale, subtrahendo infusam et praemittere, ruere in culpam, quia sine gratia nullus potest se tueri a culpa. Unde Esa VI. ait in persona domini: Excaeca cor populi huius et aures eius aggrava, ut corde non intelligant, nec converterentur et sanem eum.[21] Nam privari aliquem divina gratia ex duobus contingit: tum quia ipse non vult recipere, tum quia Deus sibi non infudit, horum autem ordo talis est, ut secundum, scilicet nolle infundere gratiam non sit, nisi ex suppositione primi, id est nolle recipere oblatam gratiam. Cum enim Deus nil vult nisi bonum, non vult istum carere gratiam, nisi secundum, quod bonum est. Sed quod iste careat gratia, non est bonum simpliciter, ideo hoc absolute consideratum non est volitum a Deo. Est tamen bonum carere gratia, si eam habere non vult vel se non praeparat ad habendam, quia hoc iniustum est et hoc modo a Deo volitum est. O, Deus pie, o, Deus iuste, o, Christe benigne, ecce misericordiam tuam effundisti super totam terram et misericordia tua ipsa plena est, solemque gratiae oriri facis super bonos et malos et ecce nolunt recipere, sed contemnunt praeciosum et divinum thesaurum propter modicam mundi et carnis delectationem. Redemisti namque eos, instituisti Ecclesiae sacramenta, inspirans insuper eis bonum, retrahis a malo, quid ultra debuisti facere etc. Secundo excaecat diabolus inquantum inducens ad culpam. II. Cor. IV.: Deus huius saeculi, id est diabolus excaecat mentes infidelium.[22] Tertio excaecat peccatum specialiter per tria vitia: Primo per malitiam, Sap. II.: malitia excaecat eos.[23] Secundo per superbiam, Ps.: Supercecidit ignis, scilicet superbiae et non viderunt solem.[24] Tertio per [os 008 c. 05.] ignorantiam, Ps.: Nescierunt neque intellexerunt etc.[25] Intantum enim excaecat hominem ignorantia, ut non possit eum cognoscere, qui creavit, redemit ac multipliciter ditavit, nec gratias ei agit. Hii similes sunt caeco nato, qui non cognoscebat illuminatorem suum ante illuminationem, Io. IX. licet ei loqueretur.[26] Loquitur certe nobis illuminator noster dicens: Utinam saperent et intelligerent ac novissima providerent,[27] sed non cognoscimus sicut corporalis oculus alia a se videt et iudicat et se non videt. O, animae excaecatae, si videremus, quid fuimus, quid sumus, quid erimus, profecto per humilitatem visum reciperemus. Hinc contra caecos clamat Esa. LVI. dicens: Omnes bestiae agri, venite ad devorandum, sequitur, speculatores tui caeci omnes, nescierunt universi.[28]
Secundo quidam oculum mentis habent obnubilatum, qui non vident, id est non percipiunt, nisi grossa peccata mortalia, sicut iuramentum non ponderant, nisi sit sollemnizatum et tamen quicunque false scientur, iurat per Deum etiam in ioco, non excusatur a mortali secundum Thomam II. II. q. XCVIII.
Tertio quidam habent oculum mentis straboicum, qui obliqui respiciunt, quo intendunt, tales sunt hypocritae, in quorum persona dicens Bernardus: Finxi esse quod non eram, dixi me velle quod nolebam, aliud in corde volebam et aliud me velle dicebam, et ita sub ovina pellevulpinam conscientiam abscondebam. Vulpina plane conscientia est tepida conversatio, animalis cogitatio, ficta confessio, rara conpunctio, atque brevis oboedia sine devotione, oratio sine intentione, lectio sine edificatione, sermo sine circumspectione.
Quarto quidam habent oculum mentis sanguine infectum, qui etiam si bona faciunt, conscientia eorum non quietatur. Nam confitentur peccata, dolent de commissis et satisfaciunt, nec tamen contentantur ipsorum conscientia, cogtantes, quod nunquam possunt satisfacere de peccatis quasi Deus plus requireret, quam homo potest vel quasi Deus esset crudelis, quod nollet remittere. Sed tales attendant Augustinum, quid dicens: nec criminis quantitas, nec temporum diuturnitas, nec vitae enormitas, nec horae extremitas excludit a venia, si mutetur voluntas. Et Bernardus: Excedit pietas Iesu omnium criminum quantitatem et numerositatem. Quidam habentes males cogitationes in corde de Deo vel Beata Virgine contra ipsorum voluntatem et putant [os 008 c. 06.] se a deo derelictos. Sed certe tales cogitationes habere est maxima fiducia aeternae salutis, quia tales cogitationes non habent fures, adulteri ebriosi, sed bonae vitae, quibus valent ad salutem, quia humiliantur. Unde Gregorius: Cogitatio quaecunque immunda mentem non polluit, si ad eam consensus animi non inflectitur. Sique patet visionis nobilitas, ideo dicitur: Quia vidisti etc.[29]
Secundum quod insinuatur in praemissis verbis est assensionis dignitas, quod notatur ibi: et credidisti.[30] Nam beatus Thomas tactis vulneribus manuum et lateris statim credidit, ideo dixit: Dominus meus et Deus meus.[31] Debemus et nos assentire et credere articulis fidei, quia est fundamentum nostrae salutis, quia sine fide impossibile est placere Deo. Heb. XI.[32]Articuli enim fidei secundum apostolorum numerum sunt duodecim, sed secundum distinctionem sunt quattuordecim. Quilibet Christianus tenetur credere Trinitatem personarum et unitatem divinae essentiae simpliciter et non curiose perscrutari, quia dicit Bernardus: Scrutari hanc temeritas est, credere pietas, nosse vita aeterna. Nam duodecim apostoli congregati in primo concilio, ut patet Act. XV., ediderunt symbolum,[33] quilibet unam particulam, quod quidem symbolum quilibet tenetur credere, et si uno articulo dubitaret et non crederet, damnaret. Mar. ultimo: Qui non crediderit, condemnabit.[34] Primum igitur articulum princeps apostolorum, Petrus posuit dicens: Credo in Deum patrem omnipotentem, creatorem caeli et terrae, et secundum Augustinum: creatorem omnium visibilium et invisibilium, et hoc contra Manicheum, qui ait, quod visibilia sunt creata a diabolo, invisibilia vero a Deo, quae heresis odibilis est Deo, hominibus et creaturis omnibus. Deo, quia talis heresis dominium eius diminuit, dum creationem visibilium dominio eius subtrahit. Hominibus, quia contumeliam eis facit, cum ex parte, quae visibiles sunt, diabolo eos attribuit. Immo talis heresis dehonestat omnes creaturas visibiles, dum eas a diabolo ait creatas. Et sic firmiter credamus, quod non est aliquis vermiculus, quin sit a Deo creatus. Ex isto igitur articulo fidei homo ad tria dirigitur[os 008 c. 07.]:
- Primo ad gratiarumactiones
- Secundo ad bene utendum creaturis
- Tertio ad cognitionem humanae dignitatis.
Primo igitur inducimur ad gratiarumactiones. Exquo enim Deus est creator omnium, certum est, quod quicquid habemus, totum a Deo habemus, I. Cho. IV.: Quid habes, quod non accepisti.[35] Sed exquo omnia a Deo habemus, merito ei regratiari tenemur, Ps.: Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi.[36] Chrysostomus: Liberalissimus est Deus: quanta tibi largitus est ad sustentationem, quanta ad eruditionem, quanta etiam ad delectationem, et haec omnia gratis dedit.
Secundo inducimur ad bene utendum creaturis, sed plures sunt, qui non regratiantur Deo de creaturis suis, immo multi abutuntur eis, de quibus Augustinus De civitate Dei: Quique beneficia Dei non videt, caecus est, nec laudat, ingratus est, quisquis in laudando reluctatur, insanus est.
Tertio inducimur ex illo articulo fidei ad cognitionem humanae dignitatis, quia Deus creaturas fecit propter hominem et subiecit eas homini, Gen. I.: Dominamini piscibus maris[37]; Ps.: Omnia subiecisti etc.[38] Debet igitur homo oboediendo regratiari Deo et servire pro his et cavere a peccatis vilibus tantam dignitatem.
Secundum articulum posuit Iohannes evangelista dicens: Et in Iesum Christum, filium eius unicum, Dominum nostrum. Credere enim debemus, quod Iesus est unigenitus Dei filius, et quod fuit cum patre aeternaliter, Ioh. IV.: Ego et pater unum sumus,[39] scilicet secundum Dei formam, sed maior me est secundum servi formam, scilicet humanitatis. Sequitur: et in Iesum Christum, Dominum nostrum. Libenter enim debemus servire tali Domino, qui est nobilis, Lu. I.: Filius Altissimi;[40] quia est mansuetus tamquam agnus, Ioh. I.: Ecce agnus Dei;[41] quia fortis ad protegendum, Ps.: Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo?[42] Quia ipse creavit et redemit, Apostolus: Empti estis pretio magno,[43]quia secundum Augustinum: ipse erit finis desideriorum nostrorum, sine fine – ait – videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigantione laudabitur. Idem: quod Deus praeparavit diligentibus se, fide non capitur, spe non attingitur, caritate non apprehenditur, desideria et vota transgreditur, acquiri potest, aestimari non potest. [os 008 c. 08.]
Tertium articulum posuit Iacobus, maior frater Iohannis, scilicet: Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine. Credere enim debemus non tantum, quod Iesus sit Filius Dei, sed etiam, quod sit incarnatus de Virgine. Esa. VII.: Ecce virgo concipiet et pariet filium.[44] Item credere debemus, quod solum persona Filii assumpsit humanitatem, non persona Patris vel Spiritus Sancti, licet Filii incarnatio sit a tota Trinitate. Exemplum ponit Augustinus de cithara, lyra et manu tangente, et tamen solum lyra facit sonum.
Quartum articulum posuit Andreas dicens: Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. Ubi sciendum, quod sicut credere debemus Filii incarnationem, ita etiam eius passionem, quia secundum Gregorium: nihil nobis nasci profuit, nisi redimi profuisset. Unde hic quaerenda sunt pie aliquae: Primo quis patiatur. Respondetur: Dei Filius summe bonus. Secundo quae et qualia patiatur. Respondetur: in rebus exterioribus spoliationem, quia in cruce nudus pependit nec haustum aquae habuit. In corpore amarissimam afflictionem, quia a planta pedis usque ad verticem non fuit in eo sanitas. In anima magnam tristitiam. Tertio a quibus patitur. Respondetur: a Iudeis, quibus multa bona fecerat, a gentilibus vilissimis. Quarto quare patitur. Respondetur, quod propter nostra peccata et salutem nostram. Esa LIII.: Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras.[45] Quinto quid coegit eum pati. Respondetur: maxima caritas, quam habuit ad nos, Apoc. I.: Dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.[46] Sequitur: passus sub Pontio Pilato. Pontius est nomen appellativum, sed Pilatus nomen proprium. Tunc enim passus est sub uno Pilato, nunc autem patitur quotidie in suis membris a multi. Math. XXV.: Quid uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.[47] Et ideo si iniuriam pateris a iudice iniquo, noli remurmurare, sed memento Dominum iniuriose passum sub iniquo iudice. Item si servus es et habes crudelem Dominum, ille est tuus Pilatus. [os 008 c. 09.] Si mulier es et habes perversum virum, ille est tu Pilatus etc. et debes esse patiens, quia beatus eris, Mat. V.: Beati eritis, cum male dixerint vobis homines et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me. Gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelo.[48]
Quintum articulum posuit Philippus dicens: Descendit ad inferna. Credere debemus, quod corpore Christi remanente in cruce anima eius descendit ad limbum patrum, qui est pars inferni et eos inde eduxit. Ubi est sciendum, quod infernus habet quattuor partes. Inferior pars est locus damnatorum, ubi aeternus ignis cruciat eos, et inde neminem eduxit. Unde Gregorius XI. libro Moralium: Nequaquam ultra parcentis misericordia liberat, quos semel in locis poenalibus iustitia iudicantis damnat. Secundus locus estlimbus puerorum, et nec inde eduxit aliquem, quia ad hunc locum Christus non descendit. Tertius est locus Purgatorii et inde secundum Thomam non eduxit, nisi eos, qui completa satisfactione fuerant liberandi. Quartus est supremus, id est limbus patrum, et inde omnes eduxit. Ideo dicitur Osce. XIII.: O mors, ero mors tua, morsus tuus ero inferne,[49] quia quasi momordit infernum, dum partem evacuavit.
Sextum articulum posuit Thomas dicens: Tertia die resurrexit a mortuis, qui certificatus fuit de resurrectione visu et tactu. Noluit enim Christus ante tertiam diem resurgere, ut veritas mortis eius probaretur.
Septimum articulum posuit beatus Bartholomeus dicens: Ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis. Debemus enim credere, quod cum omnibus sanctis patribus ascendit in die ascesionis, Ps.: Asendens in altum, captivam duxit captivitatem.[50]
Octavum articulum posuit Matthaeus dicens: Inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Debemus igitur firmiter credre, quod de omnibus operibus iudicabimur, etiam de verbis otiosis, immo etiam de malis cogitationibus. Unde Ecci XII.: Cuncta, quae fient, adducet Deus [os 008 c. 10.] ad iudicium.[51] Et Apostolus: Omnes – inquit – stabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque, quod gessit in corpore.[52]
Nonum articulum posuit beatus Iacobus apostolus maior dicens: Credo in Spiritum sanctum. Credere namque debemus, quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio, et quod est una persona in Trinitate. Et est sensus, credo in Spiritum Sanctum, id est credo, quod sit Spiritus Sanctus et amando in eum eo.
Decimum articulum posuit Simon dicens: Sanctam Ecclesiam Catholicam, id est credo in Spiritum sanctum et Sanctam Ecclesiam sanctificantem. Et sciendum, quod Ecclesia est congregatio fidelium, et quilibet in gratia existens est membrum Ecclesiae, et caput Ecclesiae est Christus. Ephe. V.: Vir est caput mulieris, sicut Christus est caput Ecclesiae.[53] Haec autem Ecclesia habet tres partes. Una est in hoc mundo in timore. Secunda est in Purgatorio in expectatione. Tertia est in caelo in secura Dei visione. Et istas tres partes repraesentat Ecclesia in missa curpus Christi dividens int res partes.
Undecimum articulum posuit Thaddaeus, frater Simonis dicens: Sanctorum communionem, remissionem peccatorum, id est credo, quod omnium bonorum, scilicet orationum, missarum, elemosynarum, peregrinationum, quae fiunt ab hominibus in gratia existentibus, particeps ero. Ps.: Particeps ego sum omnium timentium te.[54] Item, quod omnium peccatorum est remissio in Ecclesia et non alias. O, Deus meus, quantum bonum est esse Christianum, quod ab exordio mundi nullum pater noster dictum est, nulla elemosyna data est, de quibus Christiano bono pars non sit etc. Quicunque in hoc dubitaret, ut peccata sibi non remitterentur, damnaretur.
Duodecim articulum posuit Mathias dicens: carnis ressurrectionem et vita aeterna. Credere debemus, quod omnes homines resurgent in iudicio et boni ibunt in vitam aeternam, mali vero in ignem aeternum. Unde Ioh. V.: Veniet hora in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei et qui audierint, vivent.[55] Et sic patet assensionis Beati Thomae dignitas.
Tertio in praemissis verbis insinuatur beati Thomae confessionis utilitas[os 008 c. 11.] ibi: Beati, qui non viderunt et crediderunt. Quomodo autem confessus fuerit Christum patet in legenda. [os 008 c. 12.]
[1] Ioh 20,29
[2] Ioh 11,16
[3] Is 53,7
[4] Apc 14,13
[5] Ioh 14,5
[6] Ioh 14,6
[7] Ioh 20,25
[8] Ioh 20,28
[9] Ioh 20,29
[10] Cf. Lc 10,24
[11] Tb 5,11
[12] Tb 5,12
[13] Idc 16,19
[14] Mt 5,28
[15] Ps 4,6
[16] Ps 4,7
[17] Is 66,24
[18] Cf. Rm 1,20
[19] Mt 5,8
[20] Lc 18,41
[21] Is 6,10
[22] II Cor 4,4
[23] Cf. Sap 2,21
[24] Ps 57,9
[25] Ps 81,5
[26] Ioh 9,37
[27] Dt 32,29
[28] Is 56, 9–10
[29] Ioh 20,29
[30] Ioh 20, 29
[31] Ioh 20,28
[32] Hbr 11,6
[33] Cf. Act 15,1–19 (Itt csak a zsinatról van szó, a hitvallásról nincs.)
[34] Mc 16,16
[35] I Cor 4,7
[36] Ps 115,3
[37] Gn 1,28
[38] Ps 8,8
[39] Ioh 10,30
[40] Lc 1,32
[41] Ioh 1,36
[42] Ps 26,1
[43] I Cor 7,23
[44] Is 7,14
[45] Is 53,5
[46] Apc 1,5
[47] Cf. Mt 25,40
[48] Mt 5,11–12
[49] Os 13,14
[50] Eph 4,8
[51] Sir 12,14
[52] Cf. II Cor 5,10
[53] Eph 5,23
[54] Ps 118,63
[55] Cf. Ioh 5,28