Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.
[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo VII.]

De conceptione Beatae Mariae Virginis
Sermo VII. [os 007 c. 01]

Nondum erant abyssi et ego iam concepta eram.[1] Proverb. VIII. c.

Ad Gloriosam Virginis propitiae conceptionem laudandam sapiens his praetactis utitur verbis, ac si dicat in persona Virginis: "Tam digna et immaculata sum ego in omnibus, potissime in conceptione, quod nondum erant abyssi, id est profunditates et obscuritates peccatorum, dum iam ego concepta fueram." Et quibus intelligere possumus, quod Beatae Mariae Virginis puritas fuit triplex, scilicet:

Primo quidem puritas huius Virginis fuit perfecta, quia transcendit puritatem humanam et angelicam. Primo humanam, de qua dicit Anselmus De conceptu virginali: Nihil tibi, o Domina aequale, nihil comparabile, omne, quod est, aut super te, aut infra te est. Supra te solus Deus, infra te omne illud, quod Deus non est. Puritatem etiam angelorum transcendit, de qua Bernardus sic dicit: Sic eius fuit mentis puritas, ut se ei non audeat comparare angelica dignitas. Et si angelos transcendit, pensa, quantae perfectionis eius puritas fuit ita, ut puritatem divinam appropinquavit, quae etiam divinam puritatem novem mensibus in utero baiulavit, sicque aeternam lucem mundo apportavit. De qua Gregorius in praefatione: Huic modo lumen aeternum effudit Iesum Christum, Dominum nostrum. Ad hoc dicit sanctus Thomas in I. parte q. III. art. XXVI., quod de quanto aliquid magis appropinquat primo principio, de tanto magis participat eius effectum. Et exemplificat Dionysius in De caelesti hierarchia: Angeli, qui sunt Deo propinquiores, magis participant bonis divinis, quam alii.

Secundo puritas Beatae Virginis fuit continua et numquam interpolata. De ea enim dicitur Ecci. XXIV.: Et sic in Sion firmata sum,[2] id est in potentia liberi arbitrii. Quod [os 007. c. 02] potest considerari quadrupliciter. Primo prout se habet indifferenter ad peccandum vel non peccandum, et isto modo liberum arbitrium in statu innocentiae in primis parentibus fuit, de quibus Ecci. XV.: Deus ab initio creavit hominem et reliquit eum in manu consilii sui.[3] Secundo liberum arbitrium consideratur cum dispositione ad peccandum. Et isto modo est in regeneratis post baptismum, quia in eis remanet formes peccati. Hinc Prover. XX.: Quis potest dicere, mundum est cor meum, purus sum a peccato?[4] Quasi diceret: nullus. Et Gen. VIII.: Sensus et cogitatio hominis ab adolescentia prona sunt ad malum.[5] Tertio liberum arbitrium consideratur cum necessitate ad peccandum et isto modo est in non regeneratis per baptimum, in quibus fomes non solum est dispositio, sed quasi necessitas ad peccandum. Quarto liberum arbitrium consideratur cum dispositione ad non peccandum, id est nullo modo peccandum. Et isto modo est in angelis et beatis, quia liberum arbitrium eorum iam est confirmatum in bono. Et sic fuit in Beata Virgine, quia fomes totaliter fuit ablatus ab ea, et ideo nullam inclinationem habuit ad malum, nec difficultatem ad bonum, quod nulli sanctorum legitur concessum. Unde Bernardus: Proprium delictum Maria non habuit et ab alieno longe innocens fuit.

Tertia puritas huius Virginis fuit impermixta, quia non habuit admixtionem originalis peccati, nec actualis, venialis vel mortalis, quod asserit Anselmus De conceptu virginali dicens: Decuit, ut illius hominis, id est Christi conceptio fieret de matre purissima, quae ea niteret, quae sub Deo maior nequit intelligi. Merito igitur dicit sapiens in persona Virginis: Nondum erant abyssi et ego iam accepta eram. In quibus verbis ad honorem huius diei tria insinuantur salutis documenta Christi gratia declaranda, scilicet:

Primo namque dixi, quod primum documentum ex his thematis verbis insinuatur conceptionis piae Virginis distinctio, cum dicitur: nondum erant abyssi et ego iam accepta eram. Mirum profecto videretur, quod ipsa ante suam matrem, scilicet Annam fuisset concepta, cum abyssi fuerint ante sanctam Annam, de cuius sancta filia dicitur: nondum erant abyssi etc. Unde ab hoc clarius intelligendum scire debemus, quod triplex est huius Sacerrimae Virginis conceptio, scilicet:

Prima itaque Virginis conceptio est divinalis, quae scilicet Deus illam ab aeterno concepit in sua mente. Sicut enim aliquis volens facere prius concipit in sua mente, et dicit: sic concepi in animo, sicque prius est forma rei, quam in opus exeat. Sic Deus Omnipotens antequam aliquid crearet in sua voluntate immutabili, proposuit creare unam puellam, Virginem Sanctissimam, quae tempore suo esset vera mater filii sui unigeniti, camera Spiritus Sancti, porta Paradisi, regina caeli.

De hac conceptione dicit sapiens in persona Virginis Ecci XXIV.: Ab initio et ante saecula creata sum.[6] Et Prover. VIII.: Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quique faceret a principio. Ab aeterno ordinata sum et ex antiquis antequam terra fieret, necdum erant abyssi, et ego iam concepta eram, necdum fontes aquarum eruperant, necdum montes gravi mole constiterant, ante omnes colles ego parturiebar.[7] Dicit enim sanctus Bonaventura super I. dist. I., quod omnia, quae nunc sunt et quae fuerunt ac futura sunt usque ad finem, fuerunt ab aeterno in Deo secundum causativam potentiam et secundum similitudinis praesentiam, quae tamen habent in tempore actualem exsistentiam. Elementa itaque corpora caelestia angeli et homines ac cuncta entia, quae sunt, fuerunt in mente divina, antequam essent. Non enim aliquid extra inspiciebat, secundum quod mundum faceret, sed ipse est exemplar et forma creaturarum simplex, licet creaturae et earum rationes sint multiplices.

Unde dicit Augustinus: Absurdum est dicere equum [os 007. c. 04] ea ratione creatum, quam hominem. Et sicut omnes circuli lineae uniuntur in centro, remotae autem a centro different ab invicem, sic ideae rerum sive formae uniuntur in Deo. Ideo omnis creatura prius in Deo exsistit, quam in seipsa, et cum ab eo per creationem processit, quodammodo distare coepit. Et haec divina conceptio dicitur vita, iuxta illud Ioh. I.: Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, quod factum est. In ipso vita erat. [8] Vivebat namque sic Virgo Gloriosa in divina mente, ideo de ea dicitur: Quando praeperabat caelos, aderam…[9] ludens coram eo omni tempore.[10]

Sed diceres: sicut Beata Virgo, ita omnis res fuit ab aeterno in mente divina, ergo non competit magis Virgini Gloriosae se hoc, quam aliis creaturis. Ad quod respondet Augustinus XII. libro Confessionis sic dicens, quod aliquid dicitur prius altero quattuor modis. Primo aeternitate, sic Deus praecedit omnem creaturam. Secundo origine, sic sonus praecedit cantum. Tertio tempore, sic flos praecedit fructum. Quarto electione vel dignitate, sic aliquis magis praeelegit fructum, quam florem. Virgo igitur Virginum fuit prior omni creatura dignitate, excepta natura creata dilectissimi Filii.

Sed diceres iterum:angeli sunt multo digniores, cum sint naturae intellectualis, quam homines, et quomodo Gloriosa haec puella angelicam sublimitatem excedere potest? Respondet tibi sanctus doctor Bonaventura super I. dist. XLIV. in quaestione "Utrum Deus potuit Virginem facere meliorem", quod Beata Virgo potest considerari tripliciter. Primo quantum ad statum naturalis conditionis et sic fuit paulominus ab angelis minorata. Angelus enim secundum suam essentialem naturam potior est Virgine, quia ille immortalis, ista mortalis.

Secundo Beata Virgo potest considerari quantum ad gratiam conceptionis, quae data est ei, ut conciperet Christum essetque vera mater Dei, et quantum ad hoc transcendit dignitatem omnium creaturarum, hominum, angelorum et aliorum. Nam in illo uno consensu, cum dixit: Ecce ancilla Domini,[11] plus meruit consentiendo in conceptionem Filii Domini, quam omnes creaturae ab exordio mundi sive angeli, sive homines in omnibus suis cogitationibus, locutionibus, actibus et moribus. Et quidem omnes quotquot [os 007. c. 05] meruerunt, non plus meruerunt, nisi secundum dicersos status gloriam felicitatis aeternae. Haec autem Virgo in illo consensu meruit extinctionem fomitis, primatum orbis Dominum universi, omnium gratiarum et donorum plenitudinem, fecunditatem in virginitate et maternitate Filii Dei. Unde audeo dicere, quod propter hanc Virginem in mente divina conceptam per multa annorum milia, antequam nasceretur humanum genus fuit praeservatum inesse. Nam pro transgressione Adam et Eva non solum mortem, sed etiam annihilationem meruerunt. Sed propter hanc reverendam Virginem ex eis nascituram conservavit.

Tertio Beata Virgo potest considerari quantum ad excellentiam glorificationis, et quantum ad hoc transcendit angelos, quia ut de ea ecclesia canit: Exaltata est super choros angelorum proxima Deo. Bernardus: O Benedicta omnis gratiae, quis altitudinem gloriae tuae potuit investigare, quasi diceret: nullus. Idem: Quantam gratiam adepta est in terris prae ceteris, tantam excellentiore gloriam obtinet in caelis, oculus non etc.

Secunda quoque Virginis Gloriosae conceptio est supernalis. Conceperunt quidem illam angeli, dum a principio suae beatitudinis cognoverunt Christum incarnandum et ex consequenti de Virgine nasciturum. Ad quod plene intelligendum dicit sanctus Thomas in I. parte q. LVII., quod in angelis est duplex cognitio. Una naturalis, per quam cognoscunt res per existentiam suam per species innatas, et hac cognitione secreta divina cognoscere non possunt, quia illa ex Domini voluntate dependet. Si enim unus angelus non potest cognoscere cogitationes alterius angeli vel hominis ex eorum vountate dependentes, multo minus potest illa, quae dependent ex Domini voluntate. Alia cognitio angelorum est, quae eos beatos facit, quae vident verbum et res in verbo, tamquam in speculo. Deus enim angelis et animabus beatis est speculum vividum et voluntarium, ut ea videant in eo, quae ipse vult eis ostendere. Unde quaedam a principio suae creationis et ad Deum conversionis cognoverunt. Quaedam vero postmodum secundum quod eorum officiis congruit.

Hinc est, quod mysterium incarnationis in generali [os 007. c. 06] omnibus angelis revelatum est. Cuius ratio est, quia hoc est quoddam generale principium, ad quod omnia eorum officia ordinantur. Augustinus ad litteram super Gen.: Sic fuit incarnationis mysterium absconditum a saeculis in Deo, ut tamen innotesceret principibus et potestatibus in caelestibus. Speciales tamen incarnationis conditiones non omnes angeli congruerunt, immo quidam angeli postea quaedam didicerunt. Ut dicit Dionysius VII. c. De caelesti hierarchia: Unde dum post victoriam de Lucifero et suis sequentibus habitam vidissent divinam essentiam, mox beati facti fuerunt et viderunt omnis perfecta in caelo, nisi quod sedes ruentium angelorum erant vacuae. Sed Rex caelorum, excelsus Deus dixit suis sanctis angelis: "O meae creaturae nobilissimae, o mei milites fortissimi, o spiritus beatissimi et cives caelici, gaudete, exultate, quoniam statim creabo unam elegantem creaturam hominem et ipsum multiplicabo, ex quibus iuxta eorum merita ordinis vestri ruinae implebuntur. Ad id vero exequendum, dum venerit plenitudo temporis Filius meus unigenitus incarnabitur de una nobili virgine, nomine Maria operatione Spiritus Sancti, quae quidem puella vocabitur mater Dei vestraque regina." Haec revelatio cum ingenti laetitia est concepta in mentibus angelorum, qui per multa milia anorum exspectabant cum magno desiderio hanc suam reginam, de qua loquimur, de qua etiam prophetas et patriarchas frequenter edocuerunt et illi aliis verbis et signis praeostenderunt.

Tertia quoque Virginis Gloriosae conceptio est maternalis, quoniam eam concepit sancta Anna in sancto suo utero a sancto Ioachim sine originali tamen peccato. Sed non sine semine virili, sicut quidam putant, quod sit concepta cooperante Spiritu Sancto sine semine virili, quae est haeretica opinio, licet apparentur, videatur ad Virginis laudem pertinere, tamen Deus et pia Virgo non eget nostro mendacio. Augustinus libro De mendacio: Mendacium maxime perniciosum est, quod fit in his, quae ad Christianam religionem pertinent. Non ergo putes, quod osculati fuerint se sancti Ioachim et Anna, et sic fuerit Beata Virgo Maria concepta, sed sicut alii [os 007. c. 07] homines excepto peccato originali.

Secundum documentum declarandum ex thematis verbis est conceptionis Virginis almae praeservatio, cum dicitur, quod abyssi, id est profunditates peccatorum nondum fuissent, cum iam ipsa concepta fuit. Ac si dicat: "Licet alios omnes sanctos originale peccatum infecerit, non tamen me." Iuxta illud Iob III.: Obtenebrentur stellae, id est sancti caligine eius, id est peccato originali, exspectet lucem, id est Christum et non videat, nec ortum surgentis aurorae,[12] id est conceptionem immaculatam Virginis, quae aurora dicitur. Iuxta illud Can. VI.: Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens?[13]

Hoc autem decuit veram matrem veri Dei, quod esset sine infectione, quia tanta est abominabilis infectio peccai originalis, quod quemcumque infecerit, mox in odium Dei altissimi vertit, diabolicae potestati subiicit, et aeternae damnationi obligat, quousque virtute passionis Christi mundabitur et reconciliabitur. Hinc Augustinus De fide ad Petrum: Firmissime tene et nullatenus dubites omnem hominem, qui per concubitum viri et mulieris concipitur cum originali peccato nasci, impietati subditum mortique subiectum, et ob hoc natura Filium irae, a qua nullus liberatur, nisi per fidem mediatoris Dei et hominis.

Unde Christus, Deus noster principalius venit in hunc mundum ad destruendum originale peccatum, quam actuale. Ideo quaeritur, utrum originale peccatum sit gravius, quam actuale? Respondet Magister in II. dist. XXXIII., quod peccatum actuale mortale si comparetur peccatum ad ipsum committentem, tunc est gravius, quia homo pro eo gravius punietur, quia poena damni et etiam poena sensus, sed pro originali poena damni tantum et sine remorsu conscientiae, quae multum affligit damnatos. Sed mortale actuale, si comparetur ad totam naturam humanam, non ita grave est, sicut originale, quia non inficit, nisi illam personam, quae committit. Christus autem Deus noster non venit, ut solum personam redimeret, sed totum genus humanum. Idcirco principalius venit propter destructionem peccati originalis, quam actualis, cuius ratio est, quia Christus est medicus animarum. Iuxta illud Math. IX.: Non est opus valentibus medicus, [os 007. c. 08] sed male habentibus.[14] Peritus autem medicus primo causam morbi curat, causa vero actualis peccati est peccatum originale, quod totam naturam humanam aequaliter et indistincte inficit. Modo secundum Philosophum I. Ethicorum Bonum gentis est divinius, quam bonum unius hominis, quia bonum quanto communius, tanto divinius. Ergo Christus, Deus noster principalius venit contra originale, quam contra actuale.

Ideo contra ipsum delendum instituit sacrum baptismi, contra actuale vero sacrum poenitentiae, scilicet quia homo habens actuale mortale baptisma non potest tollere originale remanente actuali mortali, quia gratia Dei non compatitur secum mortale peccatum. Ideo si in baptizando invenit mortale cum originali, omnia similiter curat. Et hoc est, quod dicitur Math. XVIII.: Venit enim Filius hominis salvare, quod perierat,[15] et I. Thim. I.: Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere.[16] O igitur pie Christe, o Salvator iuste, quomodo regratiamur tibi de tua magna misericordia, quomodo recompensabimus de tua acerba passione, quae nos ab aeterna morte redemisti, peccata nostra sanasti, exemplum salvandi dedisti, caelum aperuisti, aeternam vitam quin potius teipsum in primum promisisti? Et quod his omnibus inaestimabilius est te fratrem nostrum fecisti?

Tertium documentum ex thematis verbis declarandum erit huius almae Virginis Mariae praeservationis affirmatio, cum dicitur: et ego iam concepta eram, scilicet sine peccato originali. Quod probemus multiplici ratione, scilicet:

Primo namque probemus perpetuam Virginem Mariam fuisse conceptam sine originali peccato ratione dispensationis, quia princeps statuens legem auctoritate sua, eadem auctoritate potest ipsam legem revocare. Item potest eandem legem ad tempus suspendere, item potest eadem auctoritate cum aliquibus dispensare vel potest alicui privilegium dare. Omnia ista patent in legibus divisim, ut Institutionibus et Authenticis et in aliis libris legalibus. Et de hoc etiam [os 007. c. 09] sunt exempla in Sacra Scriptura.

De primo circumcisio fuit data a Domino Deo Rege summo sub Anathemate, ut habetur Gen. XVII.: Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo.[17] Sed haec lex in Novo Testamento totaliter est revocata, iuxta illud Gal. VI.: In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creata.[18] Et ibidem V. ca.: Dico vobis, quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit.[19] De secundo, scilicet de dispensatione ad tempus habetur etiam de circumcisione, quia ad tempus fuit suspensa in deserto propter laborem itineris.[20] Iosuae V. De tertio, scilicet de dispensatione legis[21] habetur Exo. XI. Nam non spoliare pauperes, immo nec proximum quemquam fuit lex a Deo data.[22] Levi. XIX. Et tamen praeceptum fuit filiis Israel spoliare Aegyptios.[23] Exo. XI. Et sic Dominus legis potest circa legem suam dispensare.

Sic etiam fecit Beatae Mariae praeservando ab originali peccato. Nam secundum legem communem dicitur Ro. III.: Omnes peccaverunt et egent gratia Dei.[24] Et Eph. II.: Eramus natura filii irae.[25] Ps.: Ecce in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea.[26] Hinc. Prover. XX.: Quis potest dicere mundum est cor meum?[27] De qua lege Deus dispensavit cum Gloriosa Matre sua. Dicit enim Scotus super III. dist. III., quod Deus potuit conservare semen decisum ab ista morbida infectione manente substantia eius, sicut conservavit tres pueros in camino ignis,[28] Dan. III. Vel Deus potuit illud semen mundasse.

Secundo, quod Beata Virgo fuerit sine originali concepta probemus ratione matris Virginis. Tanta enim haec Virgo habitura erat dignitatem, ut Deum verum pareret et mater Dei diceretur. Propter quam dignitatem decet mundissimam esse, unde Anselmus De conceptu virginali: Decuit Virginem ea puritate nitere, qua maior sub Deo nequit intelligi. Sed si non fuisset praeservata, tunc fuisset maior puritas angelica, quod est contra Augustinum dicentem: Tanta est puritas Mariae, ut angelica dignitas non audeat se ei comparare.

Tertio probemus idem ratione primi hominis, nam [os 007. c.10] si haec Virgo praeservata non fuisset, tunc maior fuisset puritas primorum parentum, videlicet Adae et Evae tempore innocentiae, quia fuerunt in originali iustitia. Modo non decuit maius privilegium Adam et Evam, quam Dei genetricem Mariam.

Quarto, quod ipsa fuit praeservata a peccato originali probemus ratione suae sublimationis, nam sicut mater veri Dei erat super omnes choros angelorum exaltanda, ita decuit, ut angeli eis privilegiis esset honoranda. Modo omnes angeli erant in innocentia creati sine originali peccato. Et non est veri simile, quod aliquae creatura, quae fuit in ira Dei, fieret omnibus angelis praelata. Bernardus: Nequaquam super omnes choros ascendisset, si eos in puritate non transcendisset.

Quinto Virginis immunitatem probemus ratione suae praeservationis. Nam sicut dicit Augsutinus, quod non decuit, ut corpus Mariae fuisset incineratum et corruptum, scilicet maior est corruptio animae, quam corporis, ergo Christus dominus multo minus permisit, quod anima suae dilectae Matris subiiceretur peccato originali, qui non permisit corrupi corruptione corporis.

Sexto hoc idem probemus ratione filialis dilectionis, quia non est decens aliquem filium suam matrem odio habere, cum sit praeceptum Exo. XX.: Honora patrem tuum et matrem.[29] Modo si fuisset in peccato originali concepta, tunc eius filius ita ipsam odio habuisset, quod contra eam et ipse sententiam damnationis tulisset, quod non est veri simile.

Ideo sancta mater Ecclesia propter praedicta ac innumera miracula suam immaculatam conceptionem attestantia silentium imposuit sub poena excommunicationis latae sententiae, a qua non possint absolvi, nisi a Romano pontifice; praeter quam in mortis articulo omnibus, cuiuscumque status, gradus, oridinis et conditionis fuerint, ne de cetero ausu temerario praesumant in sermonibus ad populum seu alius quodlibet affirmare, quod tenentes Virginem esse praeservatam a peccato originali in sua conceptione polluantur labae heredis vel mortalis peccati, vel festum eiusdem conceptionis celebrantes, nec tenere libros vel legere aut habere pro veris hoc continentes. Simili quoque poena etiam ligantur, qui ausi fuerint asserere, quod [os 007. c. 11] contrariam opinionem tenentes incurrant haeresim vel mortale peccatum. Haec habentur in Extravaganti Sixti quarti, quae incipit "Grave nimis." Insuper ipsa sancta Ecclesia congratulans cum suis filiis tantae Matris Virginis puritati de conceptione eiusdem festum facit cum largitione indulgentiarum, quae in festo corporis Christi sunt datae illis, qui intersunt divinis.

Ergo charissimi et nos hodie tantis donis provocati, hoc sanctissimum conceptionis festum ob amorem Matris celebremus cum gaudio, exultatione ac gratiarum actione rogantes suppliciter, ut ipsa pro nobis intercedat ad Dominum nostrum, Iesum Christum, quem genuit gremioque fovit, qui est benedictus in saecula. [os 007. c. 12]


[1] Prv 8,24

[2] Sir 24,15

[3] Sir 15,14

[4] Prv 20,9

[5] Gn 8,21

[6] Sir 24,14

[7] Prv 8,22-25

[8] Ioh 1,3-4

[9] Prv 8,27

[10] Prv 8,30

[11] Lc 1,38

[12] Iob 3,9

[13] Ct 6,9

[14] Mt 9,12

[15] Mt 18,11

[16] I Tim 1,15

[17] Gn 17,14

[18] Gal 6,15

[19] Gal 5,2

[20] Cf Ios 5,4

[21] Cf Gn 11.5

[22] Cf Lev 19,11

[23] Cf Gn 11,3

[24] Rm 3,23

[25] Eph 2,3

[26] Ps 50,7

[27] Prv 20,9

[28] Cf Dn 3,23

[29] Ex 20,12