Sermo VI.]
De conceptione Beatae Mariae Virginis
Sermo VI.
Domum tuam, Domine decet sanctitudo in longitudine dierum.[1] Ps. XCII.
Propheta illuminatus Spiritus Sancti gratia praevidit unam virginem, de qua nasciturus erat Dei Filius, quae appellaretur et esset domus Dei, in qua novem mensibus requievit. Iuxta illud Ecci XXIV.: Qui creavit me, requievit in tabernaculo meo.[2] Quam specialis sanctificatio deceret tam in conceptione passiva, in qua sine originali peccato concepta est, quam etiam in conceptione activa, qua Virgo exsistens sine virili semine Deum concepit et hominem, regem angelorum, Dominum maiestatis. Ideo talem domum Dei decet sanctitudo in saecula saeculorum. Ubi est nobis notandum, quod sanctum tripliciter appellatur, scilicet:
- Primo per immundorum eiectionem
- Secundo per mundorum ad Dei cultum applicationem
- Tertio per essentiae absolutam denominationem.
Primo siquidem sanctum appellatur per immundorum [os 006. c. 01] eiectionem sive purificationem. Nam anima peccatis sordidata et tandem per baptismum vel poenitentiam emundata dicitur sancta, et sic omnes boni Christiani dicuntur sancti. Iuxta illud I. Pe. II.: Vos autem genus electum, regale sacerdotum, gens sancta populus acquisitionis, ut virtutes annuntietur eius, qui de tenebris vocavit vos in admirabile lumen suum.[3] Et sic Beata Virgo Maria non dicitur sancta, quia nunquam a tenebris peccati vocata fuit, quae semper sancta extitit.
Secundo aliquid dicitur sanctum per mundi alicuius ad Dei cultum applicationem, sicut calix de auro puro vel argento aut purpureum vestimentum sanctificatur, id est ad Dei specialem cultum applicatur, ut iam aliis usibus uti illis non liceat. Hinc Iosue VI. dicitur de Hiericho: Quicquid auri vel argenti invenitur in ea, Domino consecratur.[4] Sic Beata Virgo dicitur sancta, quia divino cultui singulariter applicata. Unde Hieronymus in sermone de asspumptione ait: Ante sane uterus Virginis quamvis mundus, quamvis inpollutus et alienus a contagione peccati, quamvis sanctus, tamen adhuc utilitate humanitatis inducitur. Ac si lana candidissima a suo colore dealbata, ad quam sane cum accessisset Spiritus Sanctus, quasi ipsa eademque lana cum inficitur sanguine conchilii vel muricis, utitur in purpuram. Visa est et ipsa sine coitu in matrem, ut non sit iam ammodo, quod fuerat, sed purpura verissima ad indumentum et gloriam summi Regis divinitus dedicata, ut nulli deinceps ea uti usu femineo licuerit, nisi Deo.
Tertio aliquid appellatur sanctum per essentiae absolutam denominationem, et ita per suam essentiam absolutam solus Deus Trinus et Unus dicitur sanctus. Ideo de eo sic canit ecclesia: Tu solus sanctus, tu solus Dominus. Iste igitur sanctus sanctorum sanctificavit tabernaculum suum, Virginem Mariam, quam decet sanctitudo in longitudine dierum, in quibus quidem verbis ad honorem conceptionis gloriosae Virginis tria insinuantur, scilicet: [os 006. c. 02]
- Primo praeservationis eius congruentia, ibi: Domum tuam decet
- Secundo sanctificationis eius veritas indubia, ibi: sanctitudo
- Tertio protectionis eius certa fiducia, ibi: Domine in longitudine etc.
Primo dixi, quod ad honorem huius Sacrae Virginis ex verbis thematis insinuatur praeservationis eius congruentia, cum dicitur: domum tuam decet. Congruebat quippe et decebat, ut haec Virgo, ex qua nasciturus erat Filius Altissimi, qui totius mundi peccata venerat tollere, praeservaretur ab omni contagione peccati. Et hoc triplici ex parte, scilicet:
- Primo ex parte peccati foeditatis
- Secundo ex parte maternae dignitatis
- Tertio ex parte Filii maiestatis.
Primo itaque congruebat, ut pia Virgo praeservaretur ab omni peccato, potissime ab originali, cuius tanta est foeditas, quod quamcumque animam infecerit, mox in odium Dei excelsi ponit, portanti diabolicae subiicit, aeternae damnationi obligat, donec virtute passionis emundetur. Ut dicit Augustinus et allegat Magister in III. dist. III. dicens: Firmissime tene omnem hominem, qui per concubitum viri et mulieris concipitur cum originali peccato nasci, impietati subditum mortique subiectum, et ob hoc natura Filium irae, a qua nullus liberatur, nisi per fidem mediatoris Dei et hominum.
Et ut melius intellegatur, quid sit originale peccatum, primo videndum est, quid sit originalis iustitia. Quae secundum Nicolaum de Lyra super V. c. "ad Roma" erat quaedam naturae rectitudo, per quam corpus subiiciebatur animae, quamdiu anima esset subdita Creatori suo. Et quia anima per inoboedientiam se non subdidit Deo suo, ideo talis rectitudo seu originalis iustitia, quae non erat ex principiis naturae, recte ablata est, ut iam caro concupiscat adversus spiritum et spiritus [os 006. c. 03] reluctetur Deo. Haec foeditatis hereditas per Adam acquisita omnes inficit, qui generantur ex corrupta natura Adae. Et ideo Scotus in II. dist. XXXII. originale peccatum sic diffinit: Peccatum originale est carentia originalis iustitiae, debitae reatusque ad poenam damni proveniens ex culpa primi parentis actuali in omnes, qui propagantur ab ipso naturaliter. Ex hoc enim, quod dicitur naturaliter, excipitur Beata Virgo, quae per supernaturalem sanctificationem praeservata est, ut postea dicetur. Unde pro clariori huius intelligentia tria dubia erunt declaranda, scilicet:
- Primo: quomodo in omnes venit
- Secundo: quare Deus sic animam corpori unit
- Tertio: quomodo Christus Dominus illud tulit.
Primum namque dubium declarandum dixi, quomodo originale peccatum in omnes venit, quod tam abominabilem facit animam, ut dictum est. Nam peccatum est in anima, sed anima non generatur a patre vel matre, sed a Deo creando infunditur. Denique tam pater, quam mater per baptismum sunt purgati ab originali peccato, et nemo dat, quod non habet. Natus etiam puer nondum peccavit, ergo non videtur unde peccatum originale veniat in omnes homines.
Ad hanc quaestionem bene respondet Augustinus in epistola contra Iulianum dicens: Quaerit Iulianus, per quid invenitur peccatum in parvulo ita inquiens: "Non peccat iste, qui nascitur, non peccat ille, qui genuit, non peccat ille, qui condidit." Per quas igitur rimas inter tot praesidia innocentiae peccatum fingis ingressum. Respondet Sacra Pagina: Per unum hominem peccatum intravit in mundum. [5] Ro. V. Quid quaeris amplius? Quid quaeris apertius? Haec ille. Et licet parentes in baptismo sint mundati ab originali peccato, tamen filii ex eis nati cum peccato ipso nascuntur, quia non propagantur secundum spiritum seu regenerationem, sed secundum carnem. Unde sicut triticum sine paleis seminatum cum paleis crescit, sic baptizati filium cum originali generant. Nam peccatum originale est in carne causaliter, in anima vero subiective. Unde sicut [os 006. c. 04] causaliter in cibo corrupto est infirmitas, quia cibus infirmari non potest, sed causat, in cibato vero est subiective, sic anima postquam unitur corpori, statim inficitur, infirmatur et foedatur a corpore.
Secundo igitur quaeritur, quare Deus misericors animam unit corpori sciens inde maculari? Respondet Magister et Albertus: non iniuste a Deo fieri, ipse enim generationis modum sic instituit et sine mutatione continue servat, et si homo vitiavit se, non tamen ideo immutabilis Deus humanae conditionis primariam legem mutare debuit, sive cessare a multiplicatione hominum. In hoc tamen Deus non peccat, sicut sacerdos matrimonio coniungens clericum cum vidua, irregularis efficitur ipse clericus, non tamen sacerdos, ut habetur dist. XXXIII. c. "maritum".
Tertio quaeritur, quomodo Christus Dominus in baptismo hanc foeditatem ab anima tulit? Ad quod respondet Thomas in IV. dist. XLVI. dicens, quod peccatum originale sequitur duplex poena. Una, secundum quod inficit personam et sic eius poena est carentia visionis divinae. Alia vero poena, secundum quod inficit naturam et sic inde causatur mors, febris, fames et huiusmodi. Puer igitur in baptismo absolvitur a reatu mortis aeternae, quae est carentia visionis divinae. Remanet tamen adhuc reatus mortis temporalis et infirmitas ac pronitas ad malum, ut haec patienter tolerantes vel passionibus resistentes coronemur in futuro. Et sic Deus has poenalitates propter nostram utilitatem non tulit, ut recordaremur per tales miserias, quam malum sit peccare contra Deum Vivum.
O pater Adam, quam amaram hereditatem acquisisti! O inoboedientia, in quantas miserias nos obligasti et a Deo bono separasti, insuper Dei pii odium super nos induxisti! Non tamen decuit matrem Veri Dei tali macula infici, diabolicaeque potestati subiici, quae plena est omni pietate et gratia. De qua Bernardus: Revolve — inquit — diligentius evangelicae historiae seriem, et siquid increpatorium, siquid durum, siquid denique signum vel levis indignationis occurrerit in Maria, [os 006. c. 05] de cetero suspectam habeas et accedere verearis. Considera diligenter, et si plena sunt omnia eius opera pietatis et gratiae, age gratias ei, qui talem mediatricem benignissima miseratione providit.
Secundo et tertio congruebat, ut Beata Virgo praeservaretur ab originali tam ex parte maternae dignitatis, quam ex parte Filii maiestatis. Quorum rationem ponit sanctus Bonaventura in III. dist. III. dicens: Decebat enim animam Gloriosae Virginis excellentissime sanctificari super animas aliorum sanctorum non solum quantum ad abundantiam sanctitatis, sed etiam quantum ad accelerationem temporis. Ideo in instanti suae creationis fuit sibi gratia infusa, et in eodem instanti anima infusa est carni, scilicet quia omnium mobilium mobilior est sapientia. Et nescit tarda molimina Spiritus Sancti gratia, et multo potentior est gratia, quam natura. Hinc est, quod gratia sanctitatis magis praevaluit in carnem, quam effectus foeditatis in animam, et ideo culpam non contraxit.
Et firmatur hoc multiplici congruentia. Tum propter Christi honorem, quem decebat de purissima matre nasci, tum propter Virginis praerogativam singularem in dignitate sanctificationis ceteros sanctos et sanctas praeire. Et hoc est, quod dicit Anselmus in libro de conceptu virginali: Decebat — inquit —, ut illius hominis conceptio fieret de Matre purissima, quae ea puritate niteret, quae nequit maior sub Deo intelligi. In hoc enim notat gradum suae puritatis inferiorem respectu Filii et superiorem respectu aliorum sanctorum. Et consonat veritati Sacrae Scripturae et fidei Christianae, qui eius mysteria attendat. Beata enim Virgo signata fuit per arcam. Anima vero eius signata per urnam, in qua manna erat positum. Cum ergo urna illa prius fuit repleta manna, quoniam posita in arcam, prius saltem per gratiam sanctificata anima Beatae Virginis, quam carne unita fidei Christianae consonat pro eo, quod ipsa liberata est ab originali per gratiam, quae quidem ortum habebat a capite Christo.
Et licet illa gratia praeveniret animae infectionem, non tamen praevenit carnis foeditatem. Gratia enim non obviat [os 006. c. 06] poenae, sed culpae. Hinc est, quod Beata Virgo poenalitatibus subiecta fuit, et sic patet, quod ipsa liberata est per Christum, ne contraheret originale peccatum; sed aliter, quam alii, quia alii omnes post casum sunt erecti, sed Beata Virgo quasi in casu sustentata, ne rueret, ut patet de duobus in lutum cadere debentibus, nisi aliquis eorum sustentaretur. Et ideo omnes sancti alii regratiantur, quia mundati sunt de peccatis. Ista regratiatur Filio, quia a foeditate omni praeservavit, ne Mater tanti Dei contaminretur et Deo exosa haberetur, ac potestati diabolicae subderetur. Et hoc est, quod dicit Augustinus libro De natura et gratia: De Matre Domini dum de peccatis agitur nullam prorsus, volo haberi quaestionem propter Domini honorem.
O igitur Christe Deus, Matri tuae praeservator! O Virginis huius Fili et eius zelator, respice de solio maiestatis tuae super eos, qui contra tam credibilia nimis testimonia tua non verentur obloqui et publice Matrem tanti Dei contaminatam acclamare! Conclude igitur eorum ora, contra quos conquiritur Christus. Ps. dicit: Deus venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt tabernaculum nominis tui. [6] Erue igitur eam de ore leonis!
Secundo ex praemissis thematis verbis insinuatur sanctificationis Beatae Virginis veritas indubia, cum dicitur: decet sanctitudo. Cuius quidem veritatem praesertim propter contentiosos probemus quadrupliciter, scilicet:
- Primo rationibus
- Secundo auctoritatibus
- Tertio exemplis
- Quarto revelationibus.
Primo dixi, quod veritatem praeservationis Virginis Mariae probemus rationibus. Prima ratio est Damasceni dicentis, quod honor Matris refertur ad filium, sed omnis honor debetur Filio Virginis maxime quantum ad immunitatem peccati. Si ergo ad honorem Filii spectat Matrem habere puram et sanctam, ergo fuit praeservata. Secunda ratio sumitur ex parte Legis, dixit enim Filius Virginis, quod non venit solvere legem, [os 006. c. 07] sed adimplere,[7] Math. V. Sed in lege Exodi XX. dicitur: Honora patrem et matrem,[8] ergo debuit eam praeservare propter legem, alius non gauderet de omnimoda libertate, quae aliquando fuisset sub potestate diaboli.
Secundo hoc idem probemus auctoritatibus, dicitur enim Iob III. c.: Obtenebrentur stellae caligine eius, id est sancti originali peccato, expectet lucem, id est Christum et non videat, scilicet Christum, sed nec ortum surgentis aurorae,[9] id est Beatae Virginis, quae dicitur aurorea. Can. V.: Quae est ista, quae progreditur quasi aurora congruens?[10] Et beatus Augustinus dicit: Si omnes sancti et sanctae dum hic viverent, interrogati fuissent, utrum sine peccato fuissent, una voce dixissent: "Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus et veritas in nobis non est. Et beatus Hieronymus : Quicquid in Maria gestum est, totum puritas, totum veritas fuit.
Tertio Virginis Mariae immaculatam conceptionem probemus exemplis. Refert enim Henricus de Hassia, quod anno Domini MCCCLXX quidam doctor ordinis praedicatorum, Paulus nomine cum in ecclesia Craccoviensi praedicaret contra immaculatam Virginis conceptionem, in medio sermonis cecidit et obmutescens diem clausit extremum.
Item in regno Arragoniae quidam frater ordinis praedicatorum reperiens unum daemoniacum adiuravit, ut declararet sibi unum bonum dubium, scilicet si Beata Virgo fuit in originali peccato concepta. Qui fortiter exclamans dixit: "Vae, vae, vae illis, qui festum Beatae Virginis non celebrant et malum de Virgine dicunt."
In provincia Aequitaniae quidam religiosus praedicabat in festo conceptionis, afferens etiam in omni praedicatione, quod Beata Virgo fuit in originali peccato concepta, sed peracta praedicatione venit quidam lupus et coram omnibus suffocavit eum. In eadem provincia in conventu fratrum minorum quidam frater praedicabat contra praefatam conceptionem, sed ipso descedente et volente celebrare super altare, in quo erat imago Beatae Virginis sculpta de marmore, quae statim [os 006. c. 08] vultum retroverit a fratre, et sic imago permanet usque hodie. Frater autem statim factus est caecus et exclamans dixit: "O Virgo Benedicta, redde mihi visum et praedicabo oppositum!" Factoque voto sanus factus est.
Haec igitur sunt testimonia Domini crediblia nimis. O quanta est dies ista, in qua nostrae reparatricis anima digna creatur et consecrata extitit et sanctissimo corpori unita! Erubescant insani, qui hanc sacram diem non colunt, maxima etenim rusticitas est eam in hoc aliis sanctis comparare, in qua Deus carnem assumpsit, quia sicut Christus Dominus dicitur sanctus sanctorum, sic haec est sancta sanctarum.
Quarto immaculatam Virginis conceptionem probemus revelationibus. Nam legitur in legenda de Helsino abbate, quod Beata Virgo eidem apparuit et de periculo maris liberavit sic, quod festum eiusdem conceptionis semper celebret, ut patet in Legenda.
Item frater Matheus de ordine praedicatorum interrogavit Beatam Brigidam dicens: "Interroga filia Beatam Virginem et dic mihi, si in originali peccato fuit concepta!" Cui sancta Brigida respondit: "Semel" — inquit — "interrogavi ipsam et dixit mihi: Concepta — ait — sum ex Ioachim et Anna sine originali peccato."
Ad idem legitur, quod tempore Karoli regis Francorum clericus quidam, ordine levita Germanus regis Hungariae devotus Beatae Virgini, cuius horas singulis diebus dicere consueverat, qui parentum consilio nubere volens, et accepta a presbitero nuptiali benedictione celebrata etiam missa recordatus, quia Beatae Virginis horas non persolvisset, sponsam domum mittens et omnes alios licentians iuxta altare solus remansit. Cumque in horis hanc antiphonam diceret: Pulchra es et decora, subito apparuit ei Beata Virgo, cui duobus angelis dexteram et laevam tenentibus dicit ei: "Si ego pulchra sum, quid me dimittis et alia accipis? Numquid ego sum pulchrior illa? Vidisti umquam tam pulchram?" Cui ille: "Domina mi, pulchritudo tua omnem pulchritudinem [os 006. c. 09] excellit. Quid ergo vis, ut faciam?" At illa: "Si sponsam carnalem amore mei dimiseris, me sponsam in caelo habebis, et si festum conceptionis meae sexto idus Decembris celebraveris, in regno Filii mei laureatus eris." His dictis Domina disparuit. Clecicus vero domum redire nolens habitum monachi in quadam abbatia suscepit, inde post exiguum tempus Aquiliae episcopus patriarcha est ordinatus. Diem praedictum quousque vixit, solemniter celebravit.
Unde si ipsa in originali fuisset concepta, tunc ecclesia erraret colendo diem illum, quo Beata Virgo fuit sub potestate diaboli. Verumtamen quidam solvendo dicunt, quod haec festi celebritas debet ad sanctificationem referri, sed hi profecto falluntur, quia Beata Virgo et Ecclesia eadem facilitate potuisset nominare diem sanctificationis, sicut diem conceptionis. Et ideo dicit sanctus Bonaventura in III. dist. III., quod si est a Deo revelatum, procul dubio verum est Beatam Virginem fuisse sine originali peccato conceptam, quia Deus non potest esse testis falsitatis. Haec enim tria testimonia nimis credibilia sufficiant devotis Beatae Virginis, quia in ore duorum vel trium stat omne verbum.
Tertio ex praemissis thematis verbis insinuatur Beatae Virginis protectionis certa fiducia, cum dicitur: Domine in longitudine dierum. Hanc procul dubio veritatem Dominus Deus contra multos scientia inflatos et de Beata Virgine obloquentes defensabit eosdem, qui dicunt: "labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus aut Domina est", nescientes confundit.
Hi nimirum inflati magnificantes labia sua dicunt: Si Beata Virgo sine originali concepta esset, tria sequerentur inconvenentia. Primum, quod aequeretur Christo. Hoc inquiunt solius Christi est privilegium, quod sit sine originali peccato. Secundum, quod ipsa tunc non esset redempta et ita Christus non omnes redemisset. Tertium, quoque inconveniens, quod ei ianua caeli numquam fuisset clausa, et sic si ante Christi passionem mortua fuisset, statim in caelum ivisset, et sic caelum tunc non fuisset per Christi mortem apertum.
Quae nituntur probare multipliciter. Sed omissis ipsorum [os 006. c. 10] cavillationibus ad primum secundum eos inconveniens respondeo, quod in hoc Beata Virgo, ex quo est sine originali concepta, non aequatur Christo, quia innocentia Christi tanta est, quod repugnat omni peccato actu, habitu et potentia, sed Virginis Gloriosae inferior est in hoc, quod si divina virtute praeservata non fuisset, peccatum contraxisset.
Ad secundum dicendum secundum Scotum, quod ex quo originale peccatum non contraxit, tamen prae aliis est redempta atque sanctificata, non quidem a peccato, quod contraxit, sed a peccato, quod contraxisset, si praeservata non fuisset. Sicut exempli gratia si aliquis redimeret duos aliquos a servitute, unum iam natum et in servitute exsistentem, alium nondum natum, sed in utero exsistentem, ubi nulla est servitur, certum est, quod uterque est redemptus, sed ille nobilius, qui notam servitutis non contraxit. Sic a simili nobilius est redempta Virgo Beata, quam alii omnes.
Ad tertium inconveniens secundum eos dicendum, ut dicit Scotus in III. dist. IV., quod ianua caeli fuit clausa omnibus, etiam Beatae Mariae usque ad Christi mortem. Ratio, quia licet in ea nullum fuit peccatum contractum, fuisset tamen, nisi fuisset praeservata. Ergo si ante Christi passionem mortua fuisset, ivisset ad lymbum patrum, qui etiam erant emundati ab originali peccato, tamen eis fuit clausa ianua caeli. Sic enim Deus decreverat, quod licet passionem Christi acceptaret praevisam ad remittendum peccatum originale omni credenti illam expresse vel implicite, non tamen remittebat poenam, scilicet carentiam divinae visionis propter illam passionem, ut praevisam tantum, sed ut praesentaliter exhibitam. Et ideo in morte Christi fuit aperta ianua caeli. Haec autem caeli clausis Christus fabricata est in domo uteri virginalis. O igitur Virgo Deo dilecta et ab eo praeservata, o domus Dei digna, quanta deceat te sanctitudo, nullus certe digne explicat! [os 006. c. 11]
[1] Ps 92,5
[2] Sir 24,12
[3] I Pt 2,9
[4] Cf Ios 6,19
[5] Rm 5,12
[6] Ps 78,1
[7] Mt 5,17
[8] Ex 20,12
[9] Iob 3,19
[10] Ct 6,9