Sermo III.]
De sancto Andrea apostolo
Sermo III.
Venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum. At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.[1] Math. IV. c.
Verba sunt Redemptoris mundi ad beatos apostolos Petrum et Germanum fratrem eius, Andream, de quo hodie sancta mater Ecclesia solemnizat. Quia esodem vocavit ad suae passionis imitationem, sicut enim ipse crucis pertulit supplicium, ita et isti veri eius imitatores. Nam piissimus Christus, Deus noster vocat quinque genera hominum, scilicet
- Primo peccatores ad poenitentiam
- Secundo poenitentes ad continentiam
- Tertio pastores ad populi custodiam
- Quarto regulares ad Dei dulcedinem
- Quinto triumphatores ad suam gloriam.
Dixi primo, quod Salvator noster vocat peccatores ad poenitentiam, sic enim incepit exordium suae praedicationis: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum.[2] Et tandem Math. IX. dicebat: Non veni vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam.[3] De hac eadem vocatione dicitur Esa. XXII.: Vocabit Dominus in die illa ad fletum et planctum et [os 003. c. 01.] ad calvitium et ad cingulum sacci,[4] id est ad fletum conpunctionis in corde et ad planctum confessionis in ore. Ad cingulum sacci, id est humilitationis et satisfactionis in opere. Ad hanc vocavit Adam, Gen. III. dicens: Adam, ubi es?[5] Quasi diceret: Recordare excessus, fiduciam habe!
Secundo poenitentes vocat ad continentiam, de qua dicitur I. ad Thes. IV.: Non vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.[6] Et I. Pe. I.: Vocavit sanctos, ut et ipsi non omni conservatione vestra sancti sitis.[7] Hinc I. Chor. I.: Videte vocationem vesrtam fratres.[8] Sed profecto pauci attendunt suam voationem, ideo illis dicet in iudicio: Vocavi vos et renuistis venire, extendi manum meam, et non erat, qui aspiceret, omne consilium meum despexistis, ego quoque in interitu vestro ridebo.[9] Prover. I.
Tertio Christus, Deus noster pastores vocat ad populi custodiam. Unde omnibus dicitur ad Heb. V.: Nec quisque sumat sibi honorem, nisi qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.[10] Praelati enim Ecclesiae sunt pastores, venatores et piscatores. Ideo de his subtiliter exanimabuntur, nam inquantum sunt pastores, dicetur eis illud Ezechielis XXXIV.: Pastores, audite verbum Domini![11] Et sequitur: Ecce ego ipse requiram oves meas. Et illud Hiere. XXXIII.: Ubi est grex, qui datus est tibi pecus inclytum?[12] Inquantum vero sunt venatores, dicetur eis illud Gen. XXVII.: Affer mihi de venatione tua![13] Inquantum sunt piscatores, dicetur eis illud Ioh. XXI.: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc![14] Et non pascentibus, nec venantibus, nec piscantibus animas fidelium dicitur Ezech. XXXIV.: Vae pastoribus, pascentibus semetipsos![15]
Quarto regulares vocat ad Dei dulcedinem, de qua vocatione dicitur ad Gal. V.: In libertatem vocati estis, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per charitatem spiritus servite invicem,[16] id est devotionis [os 003. c. 02.] dulcedine. In cuius figura Ioh. XI.: Vocavit Martha sororem suam silentio dicens: Magister adest et vocat te.[17] Anima contemplativa vocatur in silentio, quia extra mundum debet fieri, si dulcedinem supernam vult degustare. Oseae II.: Ducam eam solitariam et loquar ad cor eius.[18] Cant. II.: Vox enim tua dulcis.[19] Hinc Gregorius super Ezechielem: Quid dulcius, quam superni liminis pasci contemplationibus?
Quinto Christus, Deus noster triumphatores vocat ad suam gloriam in fine mundi dicens illud Math. XXV.: Venite, benedicti Patris mei,[20] participite regnum aeternum, regnum suave, regnum bonitate plenum, ad quod neminem vocat, nisi quem prius vocaverit ad poenitentiam et continentiam. Ideo dicitur Chor. VII.: Unusquisque ea vocatione, qua vocatus est, in ea permaneat,[21] sicut beatus Andreas permansit in munditia, in fidelium sollicita custodia, in passionis tolerantia, quia sic vocatus fuerat: Venite post me! In quibus quidem verbis beatus Andreas a quattuor specialiter commendatur, scilicet:
- Primo a Christi perfecta imitatione, ibi: Venite post me!
- Secundo a sui digna promotione, ibi: Et faciam vos fieri piscatores etc.
- Tertio a mali prompta elongatione, ibi: At illi continuo relictis etc.
- Quarto ab utili et pia afflictione, ibi: secuti sunt eum.
Primo itaque beatus Andreas commendatur a Christi perfecta imitatione, cum dicitur: Venite post me! Non dicit: praecedite vel pariter eamus, sed dicit: venite post me, quia nullus umquam in vitae perfectione et exemplaritate potuit praecedere vel sibi ad plenum assimilari, sed omnes viri perfecti quantum ipse eis dederit, sequuntur, non totaliter, sed in aliquibus, unde in hoc: alius in illo. Item tamen beatus apostolus specialius secutus est ipsum tam vita, quam in morte, quia ad hoc specialius erat vocatus a Christo dicente: Venite post me! Dicit enim sanctus Thomas secunda secundae q. CLXXXVIII. ar. VII., quod ad sequendum [os 003. c. 03.] Christum tria specialiter sunt necessaria.
- Primo paupertatem eligere
- Secundo aliis voluntatem submittere
- Tertio poenalitatem subire.
Primum necessarium ad sequendum Christum est paupertatem eligere. Unde ipse Lu. XII. dicebat: Vendite, quae possidetis et date elemosynam pauperibus![22] Et Math. XIX.: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes et da pauperibus, et veni sequere me![23]
Et talium pauperum Christum sequentium secundum sanctum Thomam libro III. contra gentiles c. CXXXII. quattuor sunt genera, secundum quod quattuor sunt modi vivendi in paupertate. Est enim unus modus vivendi, quod singulorum possessiones vendantur et de pretio omnes communiter vivant, sicut tempore apostolorum in Hierusalem fiebat. Dicitur enim Act. IV.: Quotquot possessiones agrorum aut domorum erant vendentes, afferebant pretia eorum, quae vendebant et ponebant ante pedes apostolorum, et dividebant singulis, prout unicuique opus erat.[24] Hic vero modus vivendi non fuit multum durabilis, tum quia non est facile, quod plures habentes magnas possessiones hanc vitam assumerent, et paucorum divisum inter multos non sufficeret. tum etiam quia huiusmodi pretium defraudari possit per furtum vel rapinam, et sic remanerent pauperes ipsi sine sustentatione vitae.
Secundus modus vivendi est, ut possessiones habeant communes, ex quibus singulis provideatur, prout cuique opus fuerit, sicut in monasteriis plurimis observatur. Sed nec hic modus videtur conveniens, possessiones enim terrenae sollicitudines afferrunt, tum propter congregationem fructuum, tum propter defensionem earum contra fraudes et violentias. Et quia tales possessiones ut frequenter sunt causa discordiae, ideo impediunt vacationem mentis circa divina, et ideo impedire videntur finem voluntariae paupertatis.
Tertius igitur modus vivendi est, ut de labore manuum suarum vivant, qui voluntariam paupertatem sectantur, quem vivendi modum Paulus sectabatur et aliis servandum suo exemplo dimisit. Dicitur enim II. Thes. III.:[os 003. c. 04.] Non gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis.[25] Quoniam si quis non vult laborare, non manducet. Sed nec iste modus vivendi videtur esse conveniens, vanum enim videtur aliquid iam habitum amittere, quale post ea vum magno labore oporteret acquirere. Voluntaria enim paupertas ordinat ad expeditius sequendum Christum per hoc, quod a saeculi sollicitudinibus liberat. Maiorem verosollicitudinem sibi aquirere videretur, quod quis proprio labore victum quaereret, quam is, qui habuit ad sustentationem vitae necessaria. Et ideo Dominus talem videtur interdicere Mathaei VI. dicens: Respice volatilia caeli, quoniam neque serunt, neque congregant in horrea,[26] et iterum: Considerate lilia agri, quomodo crescunt, non laborant, neque nent.[27]
Quartus igitur modus vivendi in voluntaria paupertate est, ut vivant de his, quae ab aliis inferuntur, seu dabuntur. Et hunc modum videtur Iesus Christus, Dominus noster cum discipulis suis observasse. Legtur enim Lucae VIII., quod mulieres quaedam sequebantur Christum et ministrabant illi de facultatibus suis.[28] Iste autem modus vivendi sic videtur valere, quod illis, a quibus accipiunt necesaria rependant aliquid, puta orationem vel doctrinam aut sacramentorum administrationem. Quia dicit Dominus Math. X.: Dignus est operarius cibo suo.[29] Et I. Chor. IX., quod Dominus ordinavit, ut hi, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant,[30] sicut qui altari serviunt, cum altari participant.[31] Illi vero, qui in nullo officio populo ministrant, inconveniens videtur, si a populo recipiant vitae necessaria, maxime si non indigent, si tamen serviunt illis, qui prosunt populo, percipere possunt.
Ex quibus colligitur, quod licet praedicti tres modi vivendi sint boni, tamen ceteris paribus quartus vivendi modus est perfectior, tum propter Salvatoris exemplum, [os 003. c. 05] tum propter Apostoli dictum I. ad Chor. IX.: Si vobis nos spiritualia seminamus, non est magnum, si nos carnalia vestra metamus.[32] Deus enim plus pensat spiritualia, quam teploralia, et multo magis acceptat affectum, quam censum.
Unde Gregorius in homelia hodierna: Multum ergo Petrus et Andreas dimisit, quando uterque etiam desideria habendi reliquit. Multum dimisit, qui cum re possessa etiam concupiscentiis renuntiavit. A sequentibus ergo Christum tanta dimissa sunt, quanta a non sequentibus concupisci potuerunt. Nemo igitur, cum quosdam conspicit, multa dereliquisse apud semetipsum dicat. Imitari volo huius mundi contemptores, sed quid derelinquam, non habeo. Multa, fratres dereliquistis, si terrenis desideriis renuntiatis. Exteriora enim nostra Deo quantumlibet parva sufficiunt. Cor namque et non substantiam pensat Deus, neque perpendit, quantum in eius sacrificio, sed ex quanto proferatur. Nam si exteriorem substantiam perpendamus, ecce sancti negotiatores nostri perpetuam angelorum vitam datis retibus et navi mercati sunt. Aestimationem quippe pretii non habet, sed regnum Dei tantum valet, quantum habes. Valunt namque Zachaeo dimidium substantiae, valuit Petro et Andreae dimissis retibus et navi, valuit viduae duobus minutis, valuit alteri calicem aquae frigidae. Regnum itaque Dei (ut diximus) tantum valet, quantum habes. Haec ille.
Si igitur tu non poteris omnes res tuas relinquere propter familiam tuam, saltem desiderium et amorem earum superfluum relinque, quia dicit Bernardus: Plus nocet concupiscentia, quam substantia. Et Psal.: Divitiae si affluant, nolite cor apponere![33] Cuius rationem dat Augustinus: Talis est unusquisque, qualis sua dilectio. Si terrena amas, terra es, si Deum amas, Deus es, scilicet participatione. Bene igitur dicebat Petrus in persona sequentium Christum Math. XIX.: Ecce nos reliquimus omnia [os 003. c. 06.] et secuti sumus te,[34] quia alias sequi ipsum perfecte non potuissent. Hinc Bernardus: Petre, quia omnia dereliquisti, bene fecisti, quia oneratus sequi eum non poteras, qui exultavit, ut gigas ad currendam viam perfectionis.
Secundum ad sequendum Christum necessarium est aliis suma voluntatem submittere per veram oboedientiam. Iuxta illud Math. XVI.: Qui vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam, et sequatur me![35] Ubi Gregorius: Nec sufficit homini sua relinquere, nisi relinquat et se. Non enim multum est relinquere sua, sed valde magnum est relinquere semetipsum per oboedientiam, quia hoc magis acceptat Deus. I. Reg. XV.: Melior est oboedientia, quam victimae.[36] Hinc Bernardus De nova militia: Nec studium bonae actionis, nec otium sanctae contemplationis, nec poenitentis lacrima valet sine oboedientia.
Tertium necessarium ad sequendum Christum est pro ipso poenalitatem subire, quia dicit Christus, Lu. XIV.: Qui non baiulat crucem suam et sequitur me, non est me dignus.[37] Et sic in perfecta Christi sequela requiritur totalis temporalium contemptus, et a propriis voluntatibus recessus, ac pro ipso subire cruciatus. Quia si unum horum trium defuerit, non dicitur quis Christum sequi. Nam multi sustinent cruciatus, sicut latrones, et tamen non sequuntur Christum. Similiter multi philosophi pagani omnia carnalia et carnalium voluptates abnegaverunt propter scientiae acquisitionem ac virtutum moralium adeptionem, quae acquiri non possunt, nisi mortificatis passionibus, sicut Plato et Socrates.
Unde Diogenes, de quo refert Hieronymus et Seneca, quod fuit maximus mundi contemptor ita, quod tantum baculum et ciphum seu picarium habuit, cum quo ad fontem bibebat. Cum autem semel vidisset hominem manibus bibentem, ciphum suum fregit dicens: "Nesciebam, quia natura mihi hoc praestitisset isto carere adminiculo". Is enim nolebat in civitatibus [os 003. c. 07] habitare, nec domum habere, sed in deserto, in quodam morabatur dolio ita, quod in aestate umbram et in hieme solem habebat, quia in aestare fundum soli opponebat, in hieme vero os dolii ad solem volvebat. Cum autem Alexander in venando ad eum veniens et consistens ante eum umbram sibi faceret, dixit ei: "Vellem, ut mihi non auferres, quod mihi dare non potes." Quod imperator intelligens ad aliam partem divertit dicens se mirari, quod non videbatur potestatem eius timere. Cui ille respondit: "Potentiam tuam non timeo, quia aut est praeterita, aut praesens, aut futura. Illa, quae est praeterita, praeteriit et non est. Futuram potentiam non timeo, quia incerta est, nec praesentem, quia modica est et cito transitoria." Cum autem qui astabant in eum, vellent irruere, praecipit, ne quis eum tangeret dicens: "Homo dei est, qui propter potentiae timorem veritatem non tacet."
Similiter de Socrate dicit Hieronymus in homelia: Petrus piscator erat, dives non fuerat, cibos manu et arte quaerebat, et tamen loquitur confidenter: "Dimissimus omnia." Et quia non sufficit tantum relinquere, adiungit, quod perfectum est: "Et secuti sumus te, fecimus, quod iussisti, quid ergo dabis nobis praemii?" Iesus autem dixit illis: "Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes XII iudicantes, XII tribus Israel."[38] Non dixit tantum: qui reliquistis omnia, hoc enim et Socrates philosophus fecit, qui dum Athenas philosophandum pergeret, magnum pondus auri proiecit in mare dicens: "Mergam te, ne mergar a te." Haec tamen mersio nihil profuit ad aeternam beatitudinem.
O, Christe piissime, o iudex omnium iuste, o nate Virginis intemerarae, respice de solio maiestatis tuae, et vide sub tuo pio nomine, quod plus oneraverunt animas temporalium avaritia, carnalium concupiscentia, quam sub nomine daemonum philosophi! Et ipsi vere vere solo [os 003. c. 08] uno pede sequuntur te et alio diabolum, sequuntur enim nomine te, sed opere diabolum. De quibus ad Titum I.: Confitentur se nosse Deum verbis, factis autem negant.[39] Sed beatus Andreas optime attenderat verba tua, qui omnibus relictis secutus est in paupertate, humilitate et passionis acerbitate.
Secundo beatus Andreas apostolus ex praemissis thematis verbis commendatur a sui digna promotione, cum dicitur: Et faciam vos fieri piscatores hominum.[40] Non bonorum temporalium, non bonorum mundialium, sed hominum. Sed mittens eos Salvator ad praedicandum dixit, Math. X.: Nolite possidere aurum et argentum neque pecuniam in zonis vestris,[41] gratis acceptis gratis date! Unde circa beati Andreae promotionem tria utiliter consideramus, scilicet:
- Primo promotionis celeritatem
- Secundo promoti qualitatem
- Tertio promotionis utilitatem.
Primo quidem consideremus promotionis celeritatem, quia mox ut elegit ipsum secutus est. Elegit autem Christus Dominus beatum Andream ad quattuor, scilicet ad notitiam, ad discipulatus gratiam, ad apostolatus excellentiam et ad passionis ingnominiam.
Primo elegit beatum Andream Salvator ad sui notitiam, sic enim habetur Ioh. I.: Stabat Iohannes et ex discipulis eius duo et respiciens Iesum ambulantem dixit: Ecce agnus Dei, ecce, qui tollit peccata mundi. Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum. Conversus autem Iesus vidit illos sequentes se, dixit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt: Rabbi, ubi habitas? Dicit eis: Venite et videte! Et venerunt et viderunt, ubi maneret et apud eum manserunt die illo. Erat autem Andreas, frater Simonis Petri unus ex duobus, qui audierant a Iohanne. Hic invenit primum fratrem suum, Simonem et dixit ei: Invenimus Messiam! Et adduxit eum ad Iesum, et intuitus eum Iesus dixit: Tu [os 003 c. 09] Simon, filius Iona[42], tu vocaberis Cephas, quod interpretatur 'petrus'.[43] O vera fraternitas! O amicitiae sinceritas, ut tantum thesaurum a fratre suo non occultaret, sed potius secum possidendo congauderet.
Secundo in promotione beatus Andreas electus fuerat ad discipulatus gratiam. Math IV.: Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. At illi relictis retibus secuti sunt eum tamquam discipuli magistrum.[44] Haec autem repentina secutio eorum oriebatur secundum Hieronymum super Math. primo ex verbi Dei virtuosa operatione, cum enim dixit Salvator: Venite post me, cor medullitus penetravit et mox post se convertit. Heb. V.: Vivus est sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti.[45] Et Ps.: Dedit voci suae vocem virtutis.[46] Secundo hoc provenit ex divina inspiratione. Vocavit enim verborum sono exterius, sed intrinseca inspiratione cordinsecus, ut dicere poterat beatus Andreas illud Ps.: Audiam, quid loquatur in me Dominus.[47] Gregorius: Vox Domini auditur, cum eius inspiratio mente concipitur. Et hoc provenit ex mirabili faciei irradiatione, quidam enim fulgor divinae maiestatis occulte revelabat in humana Christi facie, ut etiam primo aspectu traheret homines. Hieronymus: Sicut magnes attrahit ferrum sua virtute, sic Dominus caeli et terrae trahere potest, quem vult. Tertio promovit beatum Andream Christus ad apostolatus excellentiam, Mat. X.: Convocatis Iesus XII discupulis dedit eis potestatem etc.[48] Quarto Christus beatum Andream promovit ad passionis suae ignominam, quia sicut ipse in cruce triumphavit, sic beatus Andreas.
Secundo in promotione beati Andreae consideremus promoti qualitatem; quales scilicet Christus elegit sibi ad subiugandum totum mundum iugo fidei, quia simplices illiteratos. Unde Augsutinus in sermone de Kalendis Ianuarii: Non elegit reges, potentes aut huius mundi sapientes, ne [os 003. c. 10] vocatio fidei ascribetur sapientiae et potentiae humanae. Et I. Chor. I.: Non cognovit Deum mundus per sapientiam, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.[49] Et infra: Videte vocationem vestram, fratres, quia multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes,[50] ut non gloriaretur omnis caro in conspectu eius. O Deus aeterne, ecce iam nihil curant de bona vita profectu animarum, sed eligunt sapientes opulentos et potentes. Cum tamen omni procuratione et defensione deberent eligere valentes, sicut admonet Policratus[51] libro VII. c. XIX.: Illiteratus est, quem vultis eligere. Respondent: Nec scolas frequentasse leguntur apostoli. Iuvenis est, legimus seniores a puero Daniele condemnatos. Insipiens est, sed per insipentiam Deus decrevit salvare fideles. Percussor est, sed Petrus exemit gladium. Meticulosus est, sed Ionas ad Ninivitas veritus est accedere, Thomas ad Indos. Violentus et gulosus, sed Dominus dictus est vini potator. Contentiosus est, inter Christi discipulos facta contentio commemoratur. Haec ille.
Si vero quaeras, quae est causa, quod istos elegit et non alios ad apostolatum, respondet Augsutinus super Ioh.: Causa in generali est, ut in istis refulgeat ordo divinae misericordiae et in aliis, quos non elegit ordo divinae iustitiae. In speciali vero causa esse potest, sed iniusta esse non potest, sed stat in Dei misericordia, quae nulli est obligata de necessitate. Rom. IX.: Non volentis neque currentis, sed Dei miserentis.[52] Et subdit Augustinus: Noli velle iudicare, si non vis errare, sed potius ora, ut eligaris. Si forte tunc te elegisset, dimisisses Christum, sicut multi abierunt audito illo verbo. Caro mea vere est cibus.[53] Ioh. VI.
Tertio consideremus promotionis utilitatem, quia Christus promovit ipsum ad quaerendum pretiosum [os 003. c. 11] thesaurum, videlicet hominum animas, quibus nihil est Deo acceptius. Unde Gregorius super Ezechielem: Nullum Deo tale sacrificium, sicut zelus animarum. Quae quidem discrete sunt quaerendae, etsi sollicite, videlicet ne perdatur propria, quia dicit Salvator Math. XVI.: Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur, aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?[54] Quasi diceret nulla res praeponderat animae rationali.
Tertio beatus Andreas ex thematis verbis commendatur a mali prompta elongatione, cum dicitur: At illi continuo relictis retibus,[55] id est occasionibus omnibus, quae in mundo detinent homines. Per aquam enim intelligitur populus, iuxta illud Apocal. XVII.: Aquae multae populi multi.[56] Per pisces salvati secundum illud Abacuc I.: Facies homines quasi pisces maris.[57] Per piscatores vero intelliguntur praedicatores iuxta illud Hiere. XVI.: Mitto eis piscatores multos, et piscabuntur eos.[58] Per rete aliquando significatur verbum Dei secundum illud Lu. V.: In verbo tuo laxabo rete.[59] Duplex enim est rete, scilicet salvationis, quod beatus Andreas non reliquit, sed potius refecit. Secundum damnationis, quod penitus dereliquit, de quo Ps.: Cadent in retiaculo eius peccatores.[60] Et tale est sextuplex, scilicet:
- Primum lenitatis
- Secundum pluralitatis
- Tertium benignitatis
- Quartum exemplaritatis
- Quintum iuventutis
- Sextum necessitatis.
Primum rete diaboli, quo piscatur ad coquinam Inferni, est lenitatis, quo dum capere vult peccatores, suggerit homini, quod non sit tam durum, sicut praedicatores dicunt, Inferni tormentum. Et ideo vulgariter dicitur: Non est tam horridus diabolus, sicut depingitur — quod falsum est. Quia dicit Gregorius: Est tam horrida visio daemonum, ut si [os 003. c. 12.] damnati nullam aliam poenam sentirent, maxima esset haec sola poena. Sicut enim sancti in caelo ineffabile gaudium habent de visione sanctorum, ita damnati de visione daemonum. Unde in Vitis patrum legitur, quod quidam patrum dixit, quod tam terribile est videre daemonem, ut si unus caminus esset candens et protendens usque ad finem mundi, et optio daretur, ut aut daemones videat, aut caminum intret; potius vellet intrare caminum, quia nullus posset vivus videre daemones, quousque unus Pater noster diceretur, nisi Deus conservaret. Item irretiti a diabolo dicunt: "Ha! Infernus non est ita calidus, sicut praedicatores dicunt." Et in hoc miseri verum dicunt, quod non est ita calidus, sed magis mille milies, quam dici possit, qui non uno anno vel centum aut mille annis, sed in aeternum cremabit damnatos, iuxta illud Mat. XXV.: Ite, maledicti, in ignem aeternum.[61] O igitur irretite et captive diaboli, audi nunc, qui disputas cum creatore tuo, quid dicat Esa. XXXIII.: Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante, aut quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis.[62] Similiter captivi diaboli si non dicunt voce, dicunt tamen corde: "Ha! Non est ita difficile salvari, sicut allegant praedicatores." Contra hos clamat Salvator Matth. VII.: Arta est via, quae ducit ad vitam.[63] Et I. Pe. IV.: Iustus vix salvabitur,[64] et solum salvantur iusti. Ps.: Haec porta Domini, iusti intrabunt in eam.[65] Et Dei Filius dicit: Arta est via. Quis audet aliud praedicare, nisi Dei inimicus? Et ideo talis non audiendus est, quia dicit Bernardus: Christus, qui non fallitur, elegit, quod carni molestius est, illud magis eligendum, et quisquis aliud docet aut suadet, ab eo tamquam a seductore cavendum est.
Secundum rete diaboli dicitur pluralitatis, cum quo capit homines, dum suggerit: "Quicquid tu fecisti mali, alii plura fecerunt, immo etiam viri ecclesiastici et religiosi quidam faciunt talia, quod tu vix auderes facere, et illi legunt in Scriptura et [os 003. c. 13.] sperant salvari, si enim tales perirent, omnes tunc quid haberet Deus de mundo?" Respondetur, quod solum bonos et humiles, si etiam solum tres essent in mundo; sis igitur bonus et humilis, et tu eris unus, nec confidas de multitudine, quia dicit Salvator Mat. XXII.: Multi sunt vocati, pauci vero electi.[66] Et habetur II. q. I. "Multi": Non minus ardebit, qui cum multis ardebit. Et Hieronymus: Multitudo sociorum non sinit crimen impunitum. Ideo respice exempla bonorum, praesertim Filii Dei, qui dicit: Discite a me.[67] Ambrosius: Sanctorum vita est nobis vivendi norma.
Tertium diaboli rete dicitur benignitatis, quo capit homines, dum suggerit: "Deus multotiens misericorditer egit tecum, ibi liberavit, ibi custodivit, ibi bona dedit." Sed profecto totum hoc fecit misericors Deus tibi ideo, ut ad ipsum convertaris, non ideo, ut ipsum peccatis tuis irritares. Considera diligenter parabolam de tua sterilitate, Lu. XIII. de ficulnea, de qua dicitur sic: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. Dixit autem ad cultorem vineae: "Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio; succide ergo illam, ut quid etiam terram occupat?" At ille dixit: "Domine, dimitte illam, et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora, et siquidem fecerit fructum, sin autem, in futurum succides eam."[68] Haec arbor ficulnea est homo sterilis bonis operibus, cui mors prolongatur, ut convertatur, qui foditur per timorem, cui stercus mittitur per mortis corruptionem, cui tandem dicitur id Mat. VII.: Omnis arbor, quae non facit fructum, excidetur per mortem, et in ignem mittetur Inferni.[69]
Quartum diaboli rete dicitur exemplaritatis, quo capit homines stultos, quando suggerit: "Petrus negavit Christum, Paulus persequebatur eum, Maria Magdalena multum peccaverat, et isti omnes magni sancti effecti sunt; tu ergo si magnus sanctus fieri non poteris, saltem non damnaberis." Sed hoc rete rumpe sic cogitando, quod isti non sunt [os 003. c. 14.] nobis dati in exemplum peccandi, sed in spem revertendi; si enim hos secutus fuisti in culpa, sequere et in poenitentia, quia nec isti fuissent sancti effecti, nisi poenituissent; velis, quod Deus te sine voluntate tua bona salvaret, quod nullo modo faciet. Hinc Ps.: Spera in Deo, et fac bonitatem.[70] Prover. X.: Spes impiorum peribit.[71] Et beatus Bernardus: Maledictus qui peccat in spe dicens: "Hoc facio, et remittet Deus."
Quintum diaboli rete dicitur iuventutis, quo capit iuvenes, dum suggerit: "Iuvenis es, et adhuc sufficiens tempus habes ad poenitendum." Sed hoc rete rumpendum est sic: Indifferenter iuvenes moriuntur, sicut senes; ignoro certe, si ad senilem aetatem perveniam, quia dicit Bernardus: Quid in rebus humanis est certius morte? Et Gregorius super Ezech.: Conditor noster diem mortis incognitum esse voluit, ut dum ignoratur, semper proximus esse credatur, et tanto quis ferventior debet esse in operatione, quanto incertior in vocatione. Ad hoc etiam Salvator monet Luc. XII.: Estote parati, quia qua hora, non putatis.[72]
Sextum rete diaboli, quo capit homines, dicitur necessitatis, quod proponit, dum suggerit: "Si debeo salvari, salvabor; si debeo damnari, damnabor, quia Deus ante mundi constitutionem praedestinavit, quos voluit" Quod sic est rumpendum et exeundum de eo: Dicit sanctus Thomas in I. parte q. XXIII., quod praedestinatio non ponit necessitatem bene operandi in salvandis, sicut nec praescientia male agendi in damnatis, ut patet XXIII. q. IV. "Nabuchodonosor": Vasis irae numquam Deus redderet interitum, si non spontaneum inveniretur homo habere peccatum. Quaero: Quare facis medicinam? Si Deus praevidit, sanaberis. Quare in navigando uteris remige? Quare uteris nave, si Deus praescivit, quod non morieris in mari? O stultissima cogitatio, non intelligentes, quod Deus sic ordinavit, ut per bona opera veniant ad salutem homines! Cur tunc Filius Dei passus fuisset, cur praedicasset, cur se humiliasset, si de necessitate salvari homines potuissent? Tene certum. [os 003. c.15.]
Quarto beatus Andreas ex praemissis thematis verbis commendatur ab vili et pia afflictione, cum dicitur: secuti sunt eum, scilicet ipsorum magsitrum in crucis patibulum. Quomodo autem secutus sit, patet in sua legenda, ubi habetur, quod sicut christus innocenter passus est, sic beatus andreas. Unde populus clamabat dicens: "Innocens huius sanguis sine causa mali damnatur!" Rogemus etc. [os 003. c. 16]
[1] Mt 4,19-20
[2] Mt 3,2
[3] Mt 9,13
[4] Is 22,12
[5] Gn 3,9
[6] I Th 4,7
[7] I Pt 1,15
[8] I Cor 1,26
[9] Prv 1,24-26
[10] Hbr 5,4
[11] Ez 34, 7; 34,9
[12] Ier 13,20
[13] Gn 27,7
[14] Ioh 21,10
[15] Ez 34,2
[16] Gal 5,13
[17] Cf Ioh 11,28
[18] Cf Os 2,14
[19] Ct 2,14
[20] Mt 25,34
[21] I Cor 7,20
[22] Lc 12,33
[23] Mt 19,21
[24] Act 4,34-35
[25] II Th 3,8-9
[26] Mt 6,26
[27] Mt 6,28
[28] Cf Lc 8,1-3
[29] Mt 10,10
[30] I Cor 9,14
[31] I Cor 9,13
[32] Cf I Cor 9,11
[33] Ps 61,11
[34] Mt 19,27
[35] Mt 16,24
[36] I Rg 15,22
[37] Cf Lc 14,27
[38] Mt 19,28
[39] Tit 1,16
[40] Mt 4,19
[41] Mt 10,9
[42] [editio: Iohanna]
[43] Ioh 1,35-42
[44] Mt 4,19-20
[45] Hbr 4,12
[46] Ps 67,34
[47] Ps 84,9
[48] Mt 10,1
[49] I Cor 1,21
[50] I Cor 1,26-27
[51]Iohannes Salisburiensis: Policraticus/Policratus, 1159.
[52] Rm 9,16
[53] Cf Ioh 6,52
[54] Mt 16,26
[55] Mt 4,20
[56] Apc 17,15
[57] Hab 1,14
[58] Ier 16,16
[59] Lc 5,5
[60] Ps 140,10
[61] Cf. Mt 25,41
[62] Is 33,14
[63] Mt 7,14
[64] I Pt 4,18
[65] Ps 117,20
[66] Mt 22,14
[67] Mt 11,29
[68] Lc 13,6-9
[69] Cf. Mt 7,19
[70] Ps 36,3
[71] Prv 10,28
[72] Lc 12,40